Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

501쪽

eap. 24. num. IO. ω II. Si autem nec Episcopus intra anni spatium leogatorum piorum, Onerumque Missarum executionem aggressus fuerit; neque post annum tribunal Fabricae quidquam ea in re praestiterit , & r bus sic utrinque quiescentibus longius emuxerit temporis spatium ; locus

adhuc est cumulativae, seu concurlui inter Episcopum, & Fabricam, reique notio penes eum relinquitur, qui ipsam praeoccupaverit. IV. Onera Missarum, uti cuique perspectum est , diverso jure censentur, prout variis ex principiis, sive causis profluunt . Primum sane merito habetur earum Missarum onus , quae eelebrandae sunt , & applicam dae , quia ita lege cautum est . Alterum est earum , quae ideo celebrari,& applicari debent , quia ita mandarunt pii sundatores per suam dispositionem. vel inter vivos stipulatam, vel supremis tabulis consignatam. Ad primam classem reserenda est Missa, quam quisque Parochorum singulis diebus sestis pro populo celebrare, & applicare jubetur I item Missae Conventuales , quas Capitula Ecclesiarum Metropolitanarum, Cathedralium,& Collegiatarum , omnino debent singulis diebus pro suis universim benefactoribus celebrare, & applicare. Videatur nostra Constitutio, cui initium Cum semper oblatas, Io3. tom. I. noseri Bullarii, ubi pluribus agitur de obligatione enuntiatas Missas celebrandi, & applicandi . Secundae vero classis, uti dictum est, sunt Missae, quae vel perpetuo, vel ad somgum , remotumque temporis spatium celebrandae sunt , & applicandae, propterea quod ita jusserunt pii landatores, quarum proinde onera perpe tua dicuntur; item illae, quae semel celebratae , & applicatae, nequaquam

iterantur, aut ad summum certis quibusdam vicibus iterantur, ad imple dum numerum a pio testatore designatum ς proindeque adventitiae , seu manuales vocitantur. De hujusmodi Missarum implemento fusius differuimus in nostra Institutione 35. Latinae editionis, ad quam, ne actum agere videamur, nos omnino reserimus. Hic vero satis erit innuere , in praeis memorata Constitutione Innocentii XII. incipiente Nuper a Congregatione, sanciri, ut in singulis Ecclesiis secularibus, ac Regularibus adsit catalogus, sive tabella onerum, quae ad perpetuum , vel ad certum definitumque tempus imposita ipsis, ac respective acceptata suerunt; utque itidem in Sacrario duo asserventur libri, in quorum altero perpetua hujuLmodi, sive temporaria onera , in altero vero Missae manuales & advenistitiae inscribantur, una cum fideli, ac distincta adnotatione subsecuti utrorumque implementi . Auctor operis , cui titulus Ichnographia , sive δε- Iineatio, exemplumque vitae, . of i Episcopalis, a pio & docto Sacerdote sub annum I 719. Romae editi, postquam monuerat, Episcopum jure suo, atque, ut ajunt, ex incis esse piorum legatorum cognitorem , juducem , executorem , eumque propterea debere omnem curam & solici tuis dinem adhibere, ne eadem occultentur, neve ipsorum obliteretur memoria, ε. 29. pag. I 64. magnopere commendat eautiones hac de re adhibitas

in Concilio Provinciali Mediolanensi quinto , reliquasque Romae initas,

502쪽

LIB. XIII. CAER ULTIMUM. 4ρ

& institutas a felicis recordationis Clemente Papa XI. ad perpetua Mi sarum onera vindicanda, & exequenda, uti videre est in ejus Bullario, quas quidem ait omnino dignas, quae in singulis dioecesibus sedula Epi

coporum imitatione observentur ; quod sane a nobis libenti animo conis firmatur . Itaque haec est hujusmodi cautionum summa , ut conficiatur index, sive tabella, distinctim adnotata praeserens perpetua , & tempo. raria Missarum onera, una cum indicatione testamenti, aut alterius te. galis actus a pio testatore exarati, & designatione loci , Ecclesiae nimirum , in qua peragenda sint Sacra sicuti etiam numeri Missarum, ac temporis, quo eas celebrari oporteat . Hujus enim tantummodo indicis, sive tabellae praesidio , si recto ordine , & cum exacta monumentorum indicatione consecta fuerit, facile, ac tuto deprehendere licebit, an onera fuerint ex fide adimpleta: id quod ex solis libris constare certo non potest, utpote quibus demonstrari quidem poterit subsecuta celebratio,

iuxta decisionem 372. Ricii pari. 3. vel etiam oblati Sacrificii applicatio, si qui illud obtulit Sacerdos, adnotavit, se etiam illud applicasse,

juxta Instructionem quintam impressam penes Monacellum rom. 3. pag. 2I7. num. I . sed ex his non evincitur, celebrata suisse,& applicata ea omnia Sacrificia, quae celebranda sunt,& applicanda, ut piis flandatorum dispositionibus integre satisfiat. Praeter libros ergo opus est etiam tabella, quae cum illis conseratur: tabella autem nullam fidem obtinere pota est, nisi concordet cum publico documento, in quo pius landator suam

voluntatem expresserit.

V. Cum Regularium Ecclesiae plerumque sint ab Episcopi jurisdictione

exemptae, eas ipse visitationi non subdite dumque in eas visitandi jus non exercet, levatur onere disquirendi, an Missarum onera suerint sedulo, &accurate adimpleta ; idque Superiorum Regularium curae & solicitudini relinquitur. At satis id non fuit ad praecavendas, tollendasque omnes controversas, quibus ceteroquin Congregatio Concilii non destitit opportuna afferre remedia . Potest Episcopus , ex Conciliari sanctione , , & ex satis nota Constitutione Gregorii XU. Pontificis, uti jurisdictione delegata in Ecclesiis Parochialibus Regularium quoad ea, quae curam animarum concernunt. Hac ipsa de re nos quoque Constitutionem edidimus incipientem Firmandis, num. IO9. Bullarii nostri tom. I. in qua adnotatum est quidquid praestari potest ab Episcopo sacram visitationem obeunte in Ecclesis Regularium, quibus adnexa sit animarum cura. Porro regesta Comgregationis Concilii percurrentes, invenimus , in quadam causa Lucana,

zoposta 3 I. Ianuarii I 582. disputatum fuisse dubium, an in hujusmodi

egularium Ecclesiis, adnexam habentibus animarum curam , liceret Episcopo recognoscere rationes onerum Missarum, propterea quod hujusmodi rationum dispunctio ad curam pertineat animarum: &, quamvis ii, qui jura Episcopi tuebantur, antiquam quamdam afferrent resolutionem editam in causa Vulturarien. I7. Maji Ios 3. confirmatam in alia causa Narnien.

503쪽

die 13. Iulii 3659. lib. 26. decreron fol. 237. ubi inter cetera ab Episcopo peragenda, dum Parochiales Ecclesias Regularium visitat, recensetur iam vigilantia circa implementum onerum Missurum, oe anniversariorum ex ptis adpositionibus I centuit nihilominus Congregatio, non esse sibi caseis oculis inhaerendum ejusmodi verbis, quae quasi per transennam in decretum irrepsisse potuerant et ted rescripsi, ut audirentur Regulares . Causa autem , hoc edito irescripto, conticuit ' fortasse quia defensores Episcopi Lucam augurati sunt sore, ut auctoritas explorandi, ac recognoscendi tabuislas onerum Missarum in Ecclesus Parochialibus Regularium, huic tantum. modo rationi innixa , quod possit.Episcopus ejusmodi Ecclesias visitarem concernentιbus curam anιmarum , coerceretur ad Missam Parochialem

quam Parochus, uti praemonuimus, singulis diebus festis pro populo sibi

concredito celebrare, & applicare debet.

VI: Regularium domibus, & Ecclesis erectae quandoque reperiuntur laicorum Constraternitates, quibus proprium est Altare, sive Cappella in ipsis Regularium Ecclesiis . Innumerae superioribus temporibus de his excitatae fuerunt quaestiones, an scilicet Episcopis liceret memoratas Cappellas, seu Altaria Visitare, &, quatenus id possent, quid subiiciendum esset, aut non esset visitationi. Decreta his de rebus edita a Congregatione Cardinalium negotiis Episcoporum , & Regularium praeposita

impressa reperiuntur penes Matthaeucium in Osciati Curiae cap. I . num 16. Lantuscam in Theatr. Regulari veta. Confraternitas num. Ig. Bassumtu suo Tractatu de Sodalitiis quaest. I 3. Verum perspicua satis ,& juri consentanea est resolutio Congregationis Concilii, in quadam causa Nucerina Paganorum, proposita, & decisa 23. Iunii I 629. uti videre est Iib. I A. δε- cretori fol. II s. a tergo, quam hic afferemus, propterea quod in ipse peculiariter statuitur de rationibus Missarum revidendis recoonoscendisque 'de quo nunc nobis est sermo: Sacra m. inbaerendo declarationibus aliarfactis, censuis, Confraternitates Dicorum in Ecclesis Regularium exemptorum

insituras , subesse iurisdictioni, in visitationi Episcopi, illasque ab eo vis.

tara posse , necnon illarum Cappellas in iisdem Ecclesis Regularium exissentes , in his tamen , quae Confraternitatum admini rationem respiciunt, si Confraternitatibus incumbis onus manutenendi Itare, o illius culium 'Episcopum posse visitare circa ea, quae respiciunt ipsam mantilentionem, euίtum, ornamenta intaris, seu Cappellae, onera Missarum, atque Divianorum .esertim ibidem celebrandorum , m circa ea omnia , quae ad obligationem eorumdem Confratrum resarionem habent . Huic consona sunt reliqua decreta relata eorim lib. I Α- Pag. I 3. lib. IV. pag. 2OS. lib. 2I. pag. 3O8. lib. 6O. pag. 638. VII. E Gquqniam de Missis in Ecclesis Regularium celebrandis disseis ruimus, non erit abs re alterius quaestionis resolutionem hic superaddere Cum pius fundator jussisset , ut aliquot Missae quotannis pro expiatione animae suae celebrarentur in quadam Regularium Ecclesia ab eo Sacerdote,

quem

504쪽

quem suus haeres, sive legatarius designasset; cumque hic vellet Ρresbyterum secularem eligere , exhibens tamen Regularium Sacrario quidquid opus est,& conferri solet pro consumptione sacrorum utensilium, alitique expensis ad Mi ssarum celebrationem necessariis : orta hinc fuit occasio, ut in causa Sancti Miniati, proposita die I 3. Novembris I 583. sequemtia dubia efformarentur, & dirimenda proponerentur. Primo, an legatarii possint deputare Sacerdotes secularer, qui Missis a testatore praescriptas cele-ώrent in Ecclesia Regulari, praestita conventui congrua contributione pro us sacrorum indumentorum, ρο aliis ad celebrationem Misse necessariis. Secundo , an dicti Regulares, praesita eis contributione praefata, teneantur praestare patientiam , ut praedictae Missae in eorum Ecclesia celebrentur. Tertio, an casu, quo Regulares ex rationabιli causa id negent, liceat legatariis onus Missarum in alia Ecclesia arbitrio Ordinarii impleri facere. Et ad omnia assi

mativum redditum fuit responsum; quod quidem consentaneum est iis, quae adnotavit Cardinalis de Luca de Legatis discurs et s. per totum. VIII. Episcopale onus ad vigilandi , ut piae dispositiones respicientes Missarum celebrationem , & applicationem , de qua hoc capite agitur, religiosae executioni committantur , subsequitur earumdem Mi ssarum rein dubito, sive earum numeri imminutio. Verum, ne quid ambiguum in huius materiae intelligentiam irrepat, praenotandum est , nonnullos actus aliquando minus recte appellari reductiones Missarum; alios vero & dici , & revera esse Missarum redumiones t aliquos etiam ordinaria Epi-1 copi auctoritate perfici posset alios autem peragi non posse, nisi praeobtenta in id Apostolicae Sed is facultate, quae, ex recepto in Curia usu, dicitur facultas reducendi Missas; de qua, postquam nonnulla adnotaVerimus, quae praenovisse oportet ad ambiguitatis, errorisque periculum removendum, hoc capitulo susius disseremus. IX. Atque , uti exemplis res clarior fiat', si quis sorte contenderet, testamentum , in quo scriptum est legatum Missarum , impersectum esse, non quidem in iis, quae solemnitates respiciunt , cum factum fuerit ad formam Cap. Relatum, de testamentis, sed in eo quod pertinet ad completam absolutamque testatoris voluntatem, quam abfuisse amrmet , &super eo consormem votis suis reserat sententiam ς tollitur quidem ab

hujusmodi sententia onus celebrandi Missas legato demandatas I at nihil minus judicium hoc nonnisi improprie reductionem Missarum appellaveris. Si tueatur haeres, non potuisse testatorem onera Missarum imponere, propterea quod nihil proprium haberet , quod scripti oneris imple.

mento posset addicere, aut si testator, cum satis in bonis haberet, pro dote Missarum celebrandarum designavit quidem , constituitque fundum aliquem, aut debitoris nomen legitimum, tutumque, sed medio tempore inter testamentum , & subsecutum obitum , voluntaria alienatione praedium, nomenve debitoris in dotem constitutum distraxit; ita ut fiat i Cur controVersiae, an Iuris regula , quae docet, legatum perimi, quando

505쪽

res legata, non necessario, & coacte, sed voluntaria alienatione distrahitur, uti cautum legitur l. Rem legatam, oe i. Legatum, Pater, Fri adimenae vel transferi legat. obtineat quoque in legatis piis' qua quidem in re nonnulli adhaerent sententiae neganti, Iason l. Qui pose tessamentum, Coae de legatis . Tiraque i l. privilegiis cause piae priυil. 4r.

Genuen. Pract. Eccles quaest. 257. Amostaet de causis piis lib. I. cap. I 3. num. 4 I. Palquali g. de Sacrificio noυa legis quaesi. IIO. per tot. alii vero opinionem amrmantem tuentur, Mantica de conjecturi ultim. volunt. lib. I 2. tit. 5. num. s. Menoch. de praesumptionib. lib. 4. Praesum'. I 57. num. I s. seq. Ciarlin. Controυ. forens. lib. I. cap. 69. num. 2s. seq. in his rerum circumstantiis , si haeres ex alterutro capite absolvatur ab implemento oneris Missarum, actus hujusmodi dicitur quidem, sed minus recte, reductio Missarum. Non absimilis est altera facti species, qua quis

contenderet, extinctam peremptamque esse obligationem celebrationis Misi,sarum , non ideo quod annuum legatum, in animae expiationem scriptum . ultra decennium non protendatur I haec quippe propositio est 43. inter proscriptas ab Alexandro VII. Pontifice I 8. Martii I 565.: Annuum legarum , pro anima relictum, non durat plus, quam per decem annos : eademque docte admodum refellitur a Viva , & a Milante in notis ad ipsam propintionem; sed quia elapsum sit tempus, quod implemento, seu cel brationi Missarum statuerat pius fundator, vel definiverant alicujus ordiis nis Regularis Constitutiones veluti definitum est in Constitutionibus Fratrum Minimorum Sancti Francisci de Paula, quibus sancitur, ut Missa.

Tum Onera non assumantur ultra quinquagesimum annum implenda, sed ita dumtaxat, ut, quinquagesimo elapso anno, hujusmodi onerum fundatores adjuventur communibus suffragiis Missarum , quae a Religiosis indefinite, ac universim pro benefactoribus celebrantur, quod a nobis etiam

approbatum fuit in nostris Apostolicis litteris, incipientibus Paternae sesiacituainis, editis anno I 749. in quibus recensetur universa rei series, una cum rationibus, opportunisque cautelis adhibitis : si itaque ostendatur, reipsa praeterlapsum esse tempus a testatore, vel a Constitutionibus Ordinis prassinitum , atque ideo decernatur , cessasse obligationem celebrationis

Missarum , actus hic etiam improprie dicitur Missarum reductio. Neque enim aut hic, aut ceteri superius allati actus, si recte loqui velimus, eo nomine designari possunt I sed potius dicendi sunt declarationes, ac judicata, quibus definitur, onus Missarum vel nulli ter impositum, vel res lutum, irritumque factum , vel denique satis impletum fuisse. Ut autem praefatos actus omnes praestare possit Episcopus , haud opus est, ut sibi Apostolicam auctoritatem imploret ; quandoquidem ea omnia limites ordinariae jurisdictionis nequaquam excedunt. X. Utque hanc prosequamur tractationem de Missarum imminution, bus, quae minus recte ac proprie reductiones appellantur; observare ju

vat , incredibili plane zelo semper advigilasse Apostolicam Sedem, ne pia

506쪽

LIB. XIII. CAP. ULTIMUM. so Ibenefactorum vota fraudentur, neve acceptentur reditus, aut recipiantum

manuales eleemosynae pro celebratione, & applicatione Missarum, absque eo quod Missae re ipsa celebrentur, & applicentur, ne ita immensus veluti acervus fiat Missarum, quae celebratae non fuerint, nec applicatae, quaeque nec possint in posterum celebrari, & applicari. Ut veritas haec manifeste cognoscatur, satis est, ut legantur Urbani VIII. Decreta, comfirmata ab Innocentio XII. in praecitata sua Constitutione, ubi, ad pra cavendum ejusmodi absurdum, statuitur , ne cui liceat acceptare onera perpetua Missarum , antequam ab Episcopo quoad Ecclesias sibi subjectas, quo Vero ad exemptas ab earum Superioribus praehabitum fuerit diligens

Opportunarum rerum examen , ad hoc ut novorum onerum implementum

in tuto collocetur; item ne aliae rec*iantur adventitiae eleemosynae Missarum , quoties jam celebratae non fuerint Missae, pro quibus antea oblata fuerat, ac recepta eleemosyna; vel saltem ne nova acceptentur stipendia , nisi Missae celebrari possint infra modicum tempus, quod, juxta interpretationem subsequentium decretorum Congregationis Concilii , unius mensis spatio continetur: uti videre est in nostra Insit. sci. Non minorem. Sancitur insuper, ut sedula investigatione supputentur annui monasteriorum reditus, & quoad monasteria, quae res soli non possident, accurato calculo expendantur eleemosynae, quae annuatim ut plurimum colligi solent; idque, ut justa ratione definiri possit numerus Religiosorum,

qui in monasterio, sive conventu ali possunt, ne ceteroquin , statuto in ipsis Religiosorum numero superexcedente conventus, aut Monasterii vires, aditus patefiat oneribus assumendis, recipiendisque eleemosynis Missarum ; quae subinde nulla ratione impleri valeant. XI. Cum aliquando relatum fuerit, eousque excrevisse piorum offerentium liberalitatem, ut nulla omnino ratione celebrari possent Sacrificia, pro quibus eleemosynas offerebant c quae tamen si recusarentur, exinde, ut minimum , consecuturas hominum offensiones , & animorum discordias,

fidelium vero pietati ac religioni multum detractum iri: his nihilominus parvi pensis, illud semper inculcatum fuit, ut omni studio ac solicitudine

assumptorum onerum implementum curaretur οῦ adaugeretur Cappellan

rum numerus; &, si id fieri non posset, monerentur saltem pii offerentes, tot Missas celebratum iri, quot re ipsa celebrari posse contingeretilem vero, pro quibus celebrari nequivissent Missae , quas sibi eleemos nam offerentes deposcebant, suturos participes fructus Missarum, quae in Ecclesia pro benefacioribus in senere offeruntur ; vel saltem id actum iri , ut Missae per eos optatae in alia Ecclesia juxta eorum intentionem celebrentur; idque, publico ,- patentique loco appensa tabella, omnibus

nunciaretur.

XII. Patet id ex subsequenti decreto, quod in causa Senogallien. edidit Congregatio Concilii : Sacra Congregatio m. censuit , secundum ea, quae proponuntur , Confratres Societatis Confasinis Sanctae Virginis Maria,

507쪽

suncupatae deli' Incancellata, Terrae Corinaldi, Senogallien. Diaece , onus Missarum praeteritarum supplere debere per alios Cappellanos. De cetero vero non suscipienda esse nova onera Missarunt, nis Sacrisia, vel alius minister, μὴ brum numero describendo, atque eleemo nis accipiendis pro tempore praeis friendus, admonuerit sngulos, qui eleemo 'nas offerunt, tam magno MD-νum numero celebrandarum, illorumque intentioni satisferi non pose ipsa morum celebratione , ae Sacrificii applicatione , sed tamen eos participes fore Missarum, quae sngulis diebus in dicta Ecclesa pro benefactoribus reis

lebrantur . Id vero ut commodius praesare valeant, loco, quo ponuntur He

mosFnae, palam affigatur tabella, in qua eadem mei declaratio distincte σelare descripta si, adeo ut Sacrisa, vel minister, ut supra, accipiens oblationes , praemittat declarationem , - tabellam indicet Uberentibus I quibus cautionibus adhibitis , accipi tuto pose quascumque eleemosynas. Die I 3. δε-nii I 626. lib. I 3. decretor. pag. 22. 23. cui consonum est aliud decretum editum in causa Lancianen. I 4. Novembris ejusdem anni Ioas. lib. I 3. decret. pag. I 42. tere. G seq. Quod vero spectat ad alterum modum , qui subinde frequentius in praxim deductus fuit, monendi nimirum pios offerentes per tabellam publice propositam , Missas, quae celebrari nequivissent in Ecclesia, vel ad Altare, ubi eas offerri oportuis set, ut eorum menti, ac peculiari devotioni satisfieret, vel tractu temporis celebratum iri, cum primum id fieri licebit, vel ad aliam Ecclesiam delegatum iri , inibi celebrandas , extat hac de re ejusdem Conis

gregationis decretum, quod hic attexere peropportunum est: Sacra σαcenquit, Missas, pro quibus usque in hanc diem receptae fuerunt eleemos me, esse quantocitius in eadem Ecclesa , juxta oblatorum intentionem , celebranis das ' in posterum vero noυas eleemos nas nullatenus recipi debere, nis praevia expressa cura monitione, per Sacri iam, seu per alium ipsis eleemo-θnis recipiendis praepositum, facienda osperentibus, non posse tam magnum numerum misertim in eadem Ecclesa, seu Altari confestim celebrari, sed quod vel tractu temporis ibidem, cum commori feri poterit ,vel in alia Eccusa celebrabuntur . Id vero ut facilius innotescat, loco, ubi eleemosynae pro Missis osseruntur, assigendam esse tabellam, in qua praenarrata admoniistio dilucide descripta fit; adeo ut Sacrissa, vel praefatus praepositus eleem θnis colligendis, aut offerentes, ut supra, expresse admoneat, vel tabellam indicet. seuod se nihilominus Christ sdeles eleemos nas elargiri voluerint, possie eas recipi, oe Midbrum celebrationi ad formam antedictae monitionis diligenter, m quamprimum feri possit, satisfaciendum. Die 8. Martii IO39. lib. 2I. decretor. pag. 37 . a terg. seq. XIII. Innituntur hujusmodi resolutiones, seu decreta, praefati Urbani VIII. Decretis, in quibus haec leguntur e suamvis onera suscepta infra modicum tempus adimpleri nequeant, δε tamen tribuens eleemos nam pro mtiarum morum celebratione, id sciat, o consentiat, ut illae tunc demum celebrentur, cum susceptis oneribus satisfactum fuerit ' Decretum non probia

508쪽

LIB. XIII. CAP. ULTIMUM. so

bere, quominus eo casu eleemosyna accipiatur pro iisdem Musis, iuxta bene factoris consensum celebrandis . Haec autem vestigia ' nos ipsi sectantes, postquam, inhaerendo iis , quae praescripta jam fuerant in Constitutionibus ordinis Fratrum Minimorum S. Francisci de Paula, iisdem conceiasmus, ut perpetua Missarum onera in eorum Ecclesiis ultra quinquagesimum annum non durarent, quo tempore elapso, pii benefactores pataticipes ferent Sacrificiorum, quae in universo ordine pro benefactoribus in genere offeruntur I non praetermisimus hoc superaddere , ut de his certiores fierent quicumque constituissent onera perpetua Missarum Religiosis ipsius ordinis demandare o quemadmodum noscere licet ex praeciistata nostra Apostolica Constitutione, cui initium Paternae solicitudinis. XIV. Satis notum est singulare privilegium, quo in Hispaniarum, &Lusitaniae Regnis fruuntur Sacerdotes omnes, sive Seculares, sue Re- gulares , ut die commemorationis omnium Fidelium defunctorum possint singuli tres Missas celebrare . De hoc privilegio egimus in nostra Constitutione incipiente suod expensis, Bullari nostri tom. 2. num. 6 I. in eaque definitum est, Sacerdoti tres Missas celebranti non licere quocum. que titulo, p ter unius Missae eleemosynam , aliud quidquam recipere. Ne autem per hoc saltem aditus patefieret eleemosynis recipiendis, quarum Missae subinde offerri negligerentur, ea mente videlicet, ut possent aliquando in assumpti oneris implementum addici reliquae duae Missae , quae praeter primam celebrantur die Commemorationis omnium Fidelium defun-um, ideo & hoc expressa sanctione vetitum fuit : Neque porro Musarum onera non adimpleta , pro quibus eleemosFnae jam receptae, aut attributi reditus jam percepti fuerinti s enim nolumus, hujusmodi onera impleri per celebrationem Missarum , quae indulto nostro permittuntur. Neque silentio praetereundum est, quod, cum singuli Sacerdotes Societatis Iesu singulis hebdomadis unam Missam celebrare teneantur juxta intentionem Praepositi Generalis , cui peculiaris reservata est facultas applicandi hujusmodi Missas, in ejusdem Societatis Congregatione Generati XII. habita anno I 582. editum fuit sequens Decretum , numero Octavum . missulatum ab ipso s scilicet Prae posito Generali ) item fuit, ut Congregatio

definiret, si ne Societatis menti consentaneum , Missas , quas Wnguli sum lis hebdomadis jubentur ad intentionem Generalis celebrare , posse ita ab eo applicari, ut per illas satisfiat obligationi, quam alii quicumque susem perint , aut suscepturi sent , recipiendo eleemosynas pro Missis celebrandis Τ animi consensu responsum es, id non censendum deinceps Societati nostrae

consentaneum, nec debere ulla ratione Praepostum Generalem Sacra, quae a

nobis celebrantur, ita applicare, ut, quicumque tandem illi sent, quidquam inde Mi, aut aliis lucrentur, seque, aut alios ab onere , quod , acceptosipendio, aut eleemos=na, nunc, aut alias , vel ipse, vel alii contraxerint, liberos praesent . Congruit hoc Decretum communi regulae , quae juber, ut qui eleemosynam recepit , celebret, applicetque Missam pro offerem

509쪽

te; ac semper, quoad fieri potest, interclusum sit iter iis , qui omnia meditantur, ut & justissimae huic leὀi, & piorum offerentium voluntati

fraudem faciant. Cum autem Collegium quoddam memoratae Societatis,

quod scriptum suerat haeres, adjecto onere habendi aliquot Cappellanos amovi biles , qui pro testatoris anima singulis hebdomadis certum Mis

sarum numerum offerrent, per anni spatium, ex mera oblivione , ab impositi oneris implemento cessasset, quaesitum suit, an id, quod intermissum fuerat , suppleri posset per applicationem a Praeposito Generali se ciendam earum Missarum , quas supra diximus ab eo applicari posse. Sed Cardinalis de Lugo dub. 3o. lib. q. suorum Respons morat. respondit, ac firmissimis rationibus defendit, id minime licere. XU. Et tamen, quis credat λ adhibitis licet omnibus hucusque expressi, curis, & diligentiis, aliisque quam plurimis , quae recensere longum est , vix credi potest , quot afferantur instantiae ad obtinendam rem iusionem, seu condonationem Missarum non celebratarum, pro quibus tamen recepta est eleemosyna , vel percepti fructus in charitativum stipendium pro earum celebratione, & applicatione semel addicti. Et quidem hujusmodi quoque condonationes, sive remissiones, ab aliquibus dicuntur reductiones Miffarum' sed minus recte , & omnino improprie. cum hae praeteritum tempus lolummodo respiciant; verae autem, & pr prie dictae reductiones suturo tempori provideant . Condonationibus faetendis immisceri se nequit Episcopus , utpote quae privative reservatae sunt auctoritati Romani Pontificis , qui vel immediate per se ipsum, vel per organum Poenitentiariae Apostolicae , & nonnunquam Congregationis Concilii , sed frequentius per organum Congregationis Fabricae S. Petri, examinatis prius omissionum causis, opportune providet, prout in Domino magis expedire judicat, ex spirituali thesauro Ecclesiae supple do quidquid in oneribus implendis peccatum est; in suffragium autem,&expiationem animarum , pro quibus omissa Sacrificia offerri debuerant, congruum Missarum numerum celebrari quotidie mandat ab aliquibus Caypellanis huic muneri addictis in Vaticana Basilica, cujus Fabricae, veluti Ecclesiae Catholicorum omnium studiis ac devotione merito semper celebratae , modica illa eleemosyna , Compositio dicta, praeter reliqua pia opera, pro facti circumstantiis , ac pro praetermisso Sacrificiorum numero persolvenda imponitur iis , qui condonationes exposcunt: quarum

insuper rescripta, & decreta, ut omnibus fraudibus occurratur, sequenti clausula debent esse munita , juxta Copstitutionem Innocentii XII. M nitos esse voluit, condonationes, reductiones ab eadem Sede, nonnisi ex rationabili , causa ,seu aequa commiseratione, compositiones vero a dicta Fabriaca , utente suis facultatibus, m privilegiis, nonnis ex causa pariter rati nabili, cum clausulis opportunis, m praesertim cum illa: dummodo malitiose non omiserint, animo habendi composetionem, alias gratia nullo mo

do sufetetur: admitti consuevisse, m solere.

510쪽

L I B. XIII. C P. ULTIMUM. sos

XVI. Missarum itaque reductio, proprie loquendo, ea est, quae futurum tempus respicit; de qua nunc plura disserenda, & investiganda sunt. Primum est , an ejus statuendae lacultas Episcopis proprio jure competat: alterum , an Sancta Sedes, quatenus Episcopi ea facultate carere deprehendam tur, consueverit illis eamdem indulgere : tertium, quonam modo hujusmodi concessionis indultum expediatur: quartum denique, quam methodum sequi debeant Episcopi, dum delegatis facultatibus uti debent. XVII. In Decretali, cui initium est Ex parte, Ιχ. sub tit. de consitu-eionibus, cum Eduensis Ecclesiae Canonici Ρraebendarum numerum imminuissent, quamvis ejusdem Ecclesiae proventus nullum penitus detrimentum subjissent, Honorius III. mandavit Cabilonensi Episcopo , ut auctoritate Apostolicae Sedis, ac de consilio Eduensis Episcopi luppressas Praebendas restitueret, abrogatis omnibus, quae suerant a Capitulo attentata . Ex hoc textu Abbas num. 2. & Imola post Glossam veta. Diminuti, eam eliciunt conlequentiam , videlicet Canonicos , etiam sine Apostolicae Sedis indubio, & ex propria tantummodo auctoritate, id ipsum , quod secerant, jure praestituros suisse , si Ecclesiae reditus suissent imminuti . Huic autem sententiae inhaerentes complures Doctores, quos colligit, sequiturque Pasia qualigus de Sacrificio no- legis quaesi. II 63. absolute docent, posse Episcopum ordinaria sua auctoritate Misarum reductionem, seu imminuti nem decernere , atque perficere , quotiescumque fundorum reditus , pro Missarum celebrandarum eleemosynis assignati , decrementum subierint. Alii vero ad hoc ipsum stat, endum hac animadversione utuntur οῦ nimirum , quamvis pias fundatorum Voluntates immurare, iisque derogare nequeat Episcopus , cum id supremae Sanctae Sedis auctoritati reservatum sit , ex textu in Clementis. uuia contingit , iit. de Religisses domibus, ubi Glossa verb. Sedis Apostolicae , haec habet e Nota per hanc litteram , Dium Papam alterare.posse usum illorum, quae per Fideles donata sunt, via relicta: nihilominus dici non posse, pias fundatorum voluntates immutari, iisque derogari , si , dum proventus imminuti sunt , fiat quoque ab

Episcopo onerum impositorum, hoc est Missarum, consentanea reductio, uti di sierit Fagnanus in Cap. Ex parte , num. I. ρο seq. de consituti nibus . Sed Aversa quaest. II. de Eucharisia sed . I9. vers. Item aliqui, oppositam sententiam tuetur, ea potissimum ratione nixus , quod sacrum Tridentinum Concilium, loco mox infra indicando, Episcopis facultatem concesserit reducendi, seu imminuendi Missarum numerum' id quod nullatenus praestitisset, si Episcopis hujusmodi facultatem quasi nativam, & ex jure ordinario competere existimasset. Voluit insuper Tridentinum , ut ab Episcopo reductiones fierent in Synodo Dioecesiana I quod item multo minus Episcopis praescripsisset, si putasset, eorum ordinariae jurisdictioni inel- se potestatem reducendi Missas e constat enim, Concilium, haudquaquam

de coarctanda , sed de amplificanda , adaugendaque jurisdictione Episcopo

rum cogitasse. - -

SEARCH

MENU NAVIGATION