Hieronymi Rubei Historiarum Rauennatum libri decem

발행: 1590년

분량: 963페이지

출처: archive.org

분류: 로마

101쪽

Rauennati, Gemellum fuisse: a quo etiam D.Agathae virginis, & martyris templum, superioribus annis aedificari coeptum,huius Archiepiscopi lcmpore absoluitur. In Exuperantii locum , Ioannes, primus hoc nomine , subrogatur, quem ea sanctitate fuisse ferunt,ut,quod caelites ventitare ad cum familiariter consuessent,ad haec us'. tempora,Ioannes qui vidit Angelum uocetur; tunc l. Graeca uoce Αγγελιπτυν appellatum. Honorius intcrea Reipublicae curam non intermittens, cum esset Rauennae, ad largum P. V. Africae V. Id. Oct bris scribens, decreuit, incoporationem bonorum : his enim utar eius saeculi uerbis,ut res melius pateat; anteferendam competitionis effectui,& de posses.sore iam fisco, ad priuatarum largitionum Comitem referendum. De delatoribus etiam, sine quibus, iussit, nullam petitionem aut inchoari, aut

peragi, ignoscendum illis sciuit, si semel probassent delata, periculosam ve1o illis fore uictoriam iteratae proditionis abrupto periculo: sin uero tertia uice detulissent, id minime probandum esse, sed poenam potius illis subeundam. Tandem X VI I. kal. Dccembr. Italica tributa composuit, his litteris

ad Palladium P. P. scriptis. Prater cense les functiones, Campania, nVam ct metu stratis gramor oneras ad xstro, Or flosi hostium vastavit incursio, per aequatis

serritor νs, nonam Parum raniummodo praeteriti assis, publicarum tot ris stinctionum. Puennm vero, ET Iustam ,suburbicarim regiones ,septi m t Uuroνum, ad supputationem professionis antiqua, per uniuersos titulos iubemus agnos ere, ut reinc, se antiqui census onere, is tantum modus, quem siverius comprehend mus, chartis publicis inferatur, hac condicione, τι omnis. 6uper desertorum nemine quereia. in posterum conquiescas. Dat. X VII. Kal. Decemb. Rauennae, Honorio XII. o The AN.CCCC do. VIII. A A. Coss. Postero anno, Rauennae, ut Marcellinus Comes tradit,

XIX. sexto Non. Quinct. Constantio, ex Placidia uxore, natus puer est Valentinianus , Moma, & Plinia consulibus: Sunt tamen qui Quincto Non. natum scribant, Momam q. Consulem, Monaxium appellent. Prosper,qui Marcellino est paulo antiquior, in superiorem annum id retulit. Duas tantum leges Rauennae ab Honorio latas hoc anno legimus, alteram de Inquilinis,& Colonis VI. kal. Iul. de Suariis alteram, quarto kal. Aug. ad Palladium Praesectum praetorio utramq. De Colonis,& Inquilinis constituit, post annos triginta,uiros, post uiginti,ste ininas repeti non posse. De Suariis, ut illis pecuarii iungerentur, restituerentur l. uetera priuilegia omnia, tresq. ex illo collegio principes, tertii A N N. ordinis comitiuam reciperent. Insequenti anno,quo consules fuere Theodo- CCCCXX. sius Aug. IX.& Constantius III. Oetauo Id. Mar. Rauennae, Honorius acriter in cum cauit,qui dicatam Deo Virginem, prodigus sui raptor,ambiis let. Mox

octauo Id. Mai. tecreuit, ne sacris initiati, extranearum mulieria contubernio uterentur,eo tantum illis dato, ut matres, filias,ac germanas,intra domorum septa continerent. In his enim nihil sevi criminis aestima i tardus naturale permittis , inquit Honorius. Tandem Quincto kal. Octobr.Maximiano Praesecto Vrbis edixit, ne in auiarum successone, capitis diminutio materna quaereretur. Sub id tempus Attalus, quem talia Honorius , Imperium occupantem, &captum , obtruncata inania, in Lyparim Insulam relegarat,denuoq. nouam

liebatur, ab Romanis uinctus deducitur Rauennam , ad Honorium . Illi laeua manus, quae una reliqua fuerat, disiecta, Constantii iussus mox Byrantium pro ludibrio missus.Vt uero omnem deinde huiusmodi desectionum occasio-

102쪽

LIBER . SECUNDUs Vi

nem Honorius tolleret,& maiori tractaretur in externis regionibus auctoritate Respublica,neque omnino. praeter dignitatem nupsisse Placidia soror uideretur, Constantium, Rauennae , Caesarem Augustum ,&consortem Imperii

sun ut faciti Inde Valentiniano puero , Nobilis sunt dignitatem praebuit,&imaginem Constantii Augusti, Constantinopolim ad Theodosium collegam,& per prouincia in misit: veteri eorum temporum more , quo huiusnodi ad populos Caesaru in , Augustorumque imagines mittebantur, & ubi plurium aut Regum, aut fratrum tabulae pingebantur, ut inter utrosque insignia consentientis voluntatis declararentur, foemineo habitu, pictor, utrique a tergo Concordiam statuebat, quae brachiis suis utrumque complexa, indicaret, eos, qui corporibus separati viderentur, sententiis, & voluntate conuenire: quod Archiepiscopus Rauennas, Petrus Chrysologus testatur. Tradunt nonnulli , Theodosium, ubi Constantium ab Honorio Augustum factuina c. cepit, neque id factum probasse, neque imaginem eius accepisse. Eodem hoc anno, pridie kal. Octobr.D. Hieronymus Stridoniensis, doctrina, & sanctitate toto orbe clarissimus, multis laboribus in sacrarum litterarum intem pretatione perfunctus , in caelum abiit , Postumianus, Gallus homo, qui vi xit hoc tempore, & in Orientem nauigans, loca sancta, hominesque vitae continentia, ac sanctitate celebres inuisit, referente Sulpicio Seuero, in Postumiani, & Galli collatione a se scripta, de D. Hieronymo, quem in opido Bethi hem, sexto ab Hierosolymis lapide, conuenit, haec loquitur. Ego, inquit, ut

dicere institueram, apud Hieronymum sex mensibus=ι, cui rugis aduersas malos pugna , perpetuumq. certamen, confisis odia perditorum. Oderunt eum haeretici, quia eos impugnare non desinit: oderunt clerici, quia uitia eorum insectaIur, o crimina, si plane eam boni omnes admirantur, is diligunι: nam qui eum hareticum esse ambitrantur , insaniunt. Uere dixerim, Catholica omnis entia, sana doctrina est.

Non die, non nocte requiesciit aut legit aliquidsemper, aut Fribu . EPuo ni simihi sisti animo sisem, o promisum. Deo teste, propstum Eremum adire, uel exigui temporis puncto, a tanto viro dis edere noluisem. Postero anno Honorius, ANN.& Constantius Augusti, Rauennae, Eustasio,& Agricola consulibus, VI. Id. CCCCXXI. Mart. de repudiationibus multa sanxerunt, ac diuortiis. Adhaec, Octauo Id. Iul. ad Palladium Praefectum praetorio, de petitionibus sanxerunt, ut nemo homo competitioni subiiceretur, nisi qui capitali, ob crimen, sententia,adem piis bonis , deportandus esset: de quibus tamen competi, per biennium, nihil iusserunt . De caducis etiam mortuorum bonis, ad competitores transferendis , cum nullus ab intestato haeres esset, sciuerunt. Ad Proculum quo que Comitem rerum priuatarum,edixerunt, qui aerario Augustali, tamquam quaesita bona, postularent annuum illis spatium,ad ea, quae dicerent, quaeque uellent, probanda, daretur. Decreuit etiam Honorius, ut eorum bona, qui ob crimina mulctati, absque parentibus, liberisve decessissent, aerario Augustali addicerentur: in scelere quod esset de maiestate, tametsi adessent parentes, liberi q. tamen idem fieret. Adhaec, perpetua per quinquennium possessio, competitorem extruderet. Quincto autem hal. Augusti, Rauennae, Honorius, Constantius l. de chyrographis mortuorum , ad Palladium P.P. fanxerunt, ut qui inter absentes, intra illud continens quinquennium, inter praesentes vero, biennium, nec publicasset cautiones, nec conuenisset haeredes

eius,

103쪽

ANN.

CCCC

CCC ΣXIII.

eius, qui pecuniam deberet, actione priuaretur: deq. eo toto casu, multa Ggillatim decreuerunt: quae in Codice Theodosiano, unde haec excerpsimus edicta, habentur.Ceteruin cum hoc tempore a Gothis acerrimu in Hispaniam bellum cum Vandalis gereretur, Honorius, communicatis cum Constantio de summa rerum consiliis, eam nequaquam deserendam prouinciam decemnens, ad Con stantium, eorum parandorum, quae ad illud Hispaniense bellum necesseria viderentur, negocium detulit. Sed Constantius immatura morte. in ipso medio apparatu, cxccsiit e vita, anno nondum p rfecto, postquam

Caesar Augustus fuerat appellatus. Itaque illi Castinuin Magistrum militum, di Bonifacium Comitem Africae, viros bellica laude praestantes, suffecit. At.que tot habuit hic annus Rauennae: Insequens pleraque etiam ab Honorio rescripta Rauennae item, habuit, ipso Honorio XIII. Theodosio X. Augg.Consulibus. Nam X. kal. Mart. in prouinciis Proconsulari, & LyZacena, quae, " nomina induci, remittiq. vcllet, maxima humanitate decreuit. Oftauo Idus Iul. sanxit, ut pecunia, cum ex stipulatione postularetur, sequestri locus non esset. Sexto Id. de pecunia, seruo, & ceteris huiusmodi, insciente domino, commodata, sciuit, dominum haud teneri, tametsi per litteras, dominus, seruum illi suum commendasset, nisi tamen si pecuniam sigillatim no . minas: t. Postridie eius diei, iussit, ut qui nomina, cautiones appellata, adpotcntes detulisset, quod haberet in nominibus, perderet: neve cuiusquam posscssio, pro alterius aere alieno publico, conueniri ulla posset. Quarto Nonas Novembr. ad Marinianum Praefectum praetorio scripsi, quod pater pactum de nuptiis filiae iniisset, si obiisset ante, quam puella matrimonio iungeretur, id tamen inter sponsos ratum permaneret. Quod si eonstante matrimonio , maritus interiret, dos, quae data, quaeve promista suisset, ad uxorem rediret: sin maritus eam uxori resudisset, uxore mortua, marito, ab eius haeredibus, cum fruetibus a die refusae dotis, restitueretur. Interea Placidia, quam ob causam , incertum est; scribit tamen Cassodorus, ob suspicionem incitatorum hostium, ab Honorio fiatre vexari, maleq. haberi cepit: quam Obrem ipsa, postero anno, ad Theodosium, Arcadii Fratris filium, qui Byzantii imperabat, scse cum Valentiniano, atque Honoria filiis,recepit. Honorius ad Rempublicam conseruandam intentus,sexto Id. Februar.ad Rufinum Comitem lacrarum largettonum, Rauenna scribens, circa largitionales, ut vocabant, ii ulos, plurima liberaliter indulsit. Mox V. kal. Mart. scriptis ad Crispionem Comitem ,& Magistrum equitum litteris, iussit, ut qui militarent, si in solo publico vel aedificassent, vel septis spatia includerent, ea perpetuo iure possider iit. in i miles antea loca publica occupasset, quae nemo ad eam diem possedisset, inde si quo fuisset iudicio retractus, restitueretur . Septimo autem Id. Mart. edixit, Decuriones, & Silentiarios, siue deinde a muneribus quiescerent, siue altius proucherentur, nihil, quod Honoratis, pro rerum necessitate imponebatur, exsolverent, Tyrones, & equos non conserrent: Nudum tributum, quod plerumque poscebatur, conficerent. Quinctodecimo kal. Iun. Proculo P.P. edixit, ut qui homines, quaeque praedia, in Astica, per quinquaginta annos, a tributis, muneribusq. naualibus vacassent, ea ne vexarentur. Dc priuatis deinde faciendis iudiciis, ad Consules,Praetores, Tribunos plebis, Senatumque suum, ita scripsit. In criminatibus cosis, senum M

104쪽

natura iamnaeum Quinqueviralis iudici' forma seruuitur. In quo cum perfac deesse credamus, optimos legere de summis, Hrrito ramen ad iudicium uocavuntar, ne de capite , atque innocentia, alterius iudicio eum, iudicent. Dat. VI II. Id. AN.

Rauenna, Miaepiodoto, se Mariniano Coss. Adiecit etiam , ne liberti, non sola

contra patronos,sed nec contra patronorum haeredes audirentur.Ingratos, etiam ab haeredibus in seruitutem reuocandos : Delatores contra patronorum

haeredes, antequam audirentur, puniendos. Qui crimen alicui inferret, quo in periculum capitis arcesseretur, is in iudicium veniret, rei nomen indicaret, in custodia pari, pro dignitate tamen, haberetur,ne impunita esset mentiendi licentia . Qui de se in quaestione crimen confessus, in alios paratus esset dicere, non audiretur. Septimo autem Idus, libertorum aduersus patronos improbas voces, poenis graui edicto propositis, ptaeclusit, sic, ut non modo sponte prodire non auderent, sed ne vocati quidem in iudicium venire cogerentur. Atque haec postrema fuit Honorii lex,quam ego Rauennae datam, repererim. Scribunt plerique , cum mox grauissimo aquae inter cutim morbo tentatum, Romam se vehendum curasse,ibique XVIII. kal. Septembris, eo consumptum interiisse,ac iuxta basilicasn D. Petri, in monumento repositum: Sed cum a postremo de libertis rescripto Rauennae dato, ad diem, quo excessit e vita, Se ptem tantum dies intercidant,quibus talem,tantumq.Principem,graui praesertim morbo oppressum, tantum itineris confecisse,summis aestatis caloribus,sed

neque in viam se dedisse,dis scite creditu est,libentius illis assentior, qui Raucii

nar mortuum scribunt. Eius interitum crinita stella per multos dies praecessit. Vixit Honorius annos XXXIX. tribus,& viginti diebus minus: quem virum ne infelicior fuerit,tot undique,& perpetuis domesticorum insidiis,& externorum bellis grauissimis oppugnatus,an felicior,tam secundo cursu, ac planh in terdum miraculo,liberatus,haud facile dicas: nisi quod ob religionem, pieta temq. cum prudentia,& consilii maturitate,magnitudine l.animi;vel in tene ra, imbecilli q. artate; coniunctas, immensem gloriam, & a sancti stimis, doctis smisq. eius saeculi, viris, laudem singularem meruisse, certissimum cst. Casti nus Scytha copiarum Honorianarum Imperator, ab Romanis partes suas sequenti bus, Ioannem quendam,qui Rauennae erat,& Honorii commentarios scripserat,curauit Imperatorem eligi: quod Castino ipso Scytha,&Aetio item Scytha, summae solertiae, magna q. virtutis viris iuuantibus,factum est et q. Italiae multi populi, Rauennates praesertim, penes quos Augustalia insignia, solunt pompa, suscepit, assensi sunt. Theodosius quinctum lecimum iam annum Caesar Augustus,accepta Honorii morte, insequenti anno, mense Septembri, ANN. Constantinopoli prosectus, Thest lonicam accessit, ibiq. Placidiam, amitam, CC CG Valentiniani matrein, Augustum nuncupauit.&Valentinianum Caesarem de δη kφφ' clarauit, ipsius Placidiae amitae, ex Constantio,vii docuimus, filium, Rauennae natum. Ioannes Archiepiscopus Rauennas, Valentiniani perpetuo partes Guit,vel ea maxime de causa,quod IoannesTyrannus,Ecclesiae parum addictus videretur,libertatem Ecclesiasticam impie oppugnaret,priuilegia rescinderer, sacris initiatos,ad prophanos iudices deducendos edixisset: Valetinianus, aesar creatus, Eudoxiam,Theodosii Imperatoris filiam, sibi desipondit: Placidia, Theodosio iubente, cum Valentiniano,& Iusta, Grata, Honoria filiis, adhuc pueris,cumq.optimo cXercitu, traiicere in Italiam parant. Iubet interea Theoe a dosus,

105쪽

ANN.

CCCC

dosius, Ardaburem, Ducem strenuissimum, mari,in Italiam, maiori qua pos.set,copiarum multitudine,traiicere; antequam Placidia,ac pueri peruenirent; curareq. Ioannem e medio tollendum. Ardabures Theodosii imperata confestim facit.Sed in mari adeo ingenti iactatur tempestate,utpraetoria eius nauis, aberras ex aliarum agmine, in oram Rauennatem eiecta, eo decurrerit, ubi facile ipse captus, Tyrannoq. traditus, & vinctus ferro,Rauennam deductus est. In eadem maris summa tepestate, cum parum abfuisset, quin collita naues, in quibus erant Placidia,& Aspar, Ardaburis filius, mergerentur, Placidia, si incolumis Italiam appulisset, D. Ioanni Euangelistae templum Rauennae vovit .coq. ab omnibus, hortante Placidia, in maxima desperatione salutis, patrono apud Deum inuocato, ipse D. Ioannes ingenti miraculo aduenit,suiq. praesentia,consolationem, ac remedium nautis,gubernatoribusq. qui vim tempestatis amplius pati non poterant, adhibuit, continuoq. sedata est increbescentis uenti, & maximos iamdiu voluentis fluctus, tempestas; exasperatum q. suctibus mare, quieuit. Quamobrem Italiae oram cum felicissime tenuissent, exceptus est Placidiae aduentus,ab omnibus ciuitatibus, incredibili honore, atque amore,extra Rauennam, quod Tiranni partes defenderet,& ibidem ipse coni. moraretur. Placidia cum filiis Aquileiae consedit,ibiq. omnia, quae ab Ioanne tyranno,aduersus Ecclesiae libertatem edicta fuerant,postero anno, qui fuit a partu Virginis vigesimus quinctus supra quadringentesimii, Theodosio XI. &se consulibus,edicto,VIII. Id. Octobr. Promulgato, consulente Placidia, quae pro arbitratu Imperium administrabat,abrogauit, Ecclesiis, sacratisq. viris in pristinam libertatem vindicatis. Interea Aspar de capto patre certior sectus,

adeo nixus est,diligentem J. ac strenuam operam nauauit, ut per paludes,quae prope Rauennam erant, pastore quodam Duce, prosectus, quarum traiectio

nulla ratione possibilis credebatur,ingenti prodigio,vrbem ingressius,nihil tale metuentem Tyrannum, postquam per menses decem,& octo Imperium, Rauenae, obtinuerat, & ceperit, & trucidauerit: si Freculpho Episcopo, Procopio, Cais odoro, Marcellino Comiti, multisq. praeterea historiarum scriptoribus grauissimis assentimur. Patrem deinde liberauit ipse. Per idem tempus ab I anne Archiepiscopo sacellum consecratur, quod cum teplo D. Laurentii martyris, iussu Honorii, ab se aedificato, Lauritius coniunxerat,& Diuis Stephano, Protaso,& Geruasio dicauerat: Neque enim de toto eo D. Laurentii templo intelligi haec dedicatio potest,& quod tempora non consentiunt; neque enim Honorius, cuius tempore dedicatum est, aὸ hanc diem vixit; & quia id sacelli

inscriptio,aureis litteris,aperte indicat: Haec autem evit. Stephravo, Pro io, o Geruasio, Brato martyrio, se ibi memoria, Lauritius dedicauit,sas die III. LO Zo-bν.Theodosio XI. o mcido Ualentiniano Cou. Is autem Lauritius,anno aetatis

sexto,& nonagesimo sancte decedens, iuxta aedificatum ab se templum,tumulo componitur, in ipso Diuorum Protasii, & Geruasi sacello. Rauennam interea Placidia adueniens, de factionis proceribus supplicium sumpsit, & urbem Rauennam diripiendam militibus dedit, ob id ciuibus vehementer infensa, quod eos Ioanni Tyranno studuisse comperiebat. Voti autem nuncupati non imi nemor, admirabilis templi exaedificationem aggreditur; cumq. Ioannem Archiepiscopum summa veneratione salutasset, omnemque suam operam illi fuisset pollicita,deq.propensa in eam,ac Valentinianum nilum voluntate gratias

106쪽

tias mavimas egi sibi, lucernam una cum cerostrato ex auro optimo, pondo septem, Rauennali Ecclesiae dono tradidit, propria imagine adiecta, cui circumscriptum era , tiarabo Luci nam Christo meo mirabili arte: Cum Theodosius etiaipse, de hac R men nati victoria, ab Aspare,per litteras, certior factus, Circensibus statim ludis. quos Constantinopoli spectabat, omisss, in templum , ad gratias Deo agendas, procoserit, atque eo etiam Vniuersum populum inuitauerit. Haud ita multos post dies Valentinianus, Idibus Octobris, Rauennae, deereto Theodosi, insignibus Augustalbus, summa pompa, septimum agens annum, ornatus est, & Augustus appellatus. Placidia non deserens, quae ad Imp rii administrationem facere videbantur,aduersus Castinum noua molietem, apud plerasque Italiae urbes, Ardabure cum copiis misse, hominem commisse proelio ab Vercellis haud procul, superauit: deseritur enim a suis Castinus,&Rauennam ad Valentinianum deducitur, iisdem ferme diebus, quibus, & Aetius, qui Romae surrat captus. Castinus in exilium misiis, Africam deinde, licet infelici exitu, violatis finibus, perturbauit. Aetius apud Valentinianum remansit, quod polliceretur, quos Hunnos ex Pannonia subsidio

Ioanni tyranno futuros, euocasset, faccre, Vt inde ne discederc nt, cum adhuc castra non mouissent: quod, & factum est. Hac ratione cum se Placidiae,& Valentiniano purgauisset; nam antea, cum Honorius illum, in Constantii, qui Placidiam uxorem acceperat, locum , una cum Castino, suffecisset, insuspicionem rei minus fideliter administratae venerat, eius conciliata sibi beneuolentia, praeficitur iis Galliae municipiis, quae nec Gothi possiderent, nec Burgundiones. Valentinianus non multo post, eodem, quo in Italiam venerat , anno, Romam vocatus, illuc se cum Gallia Placidia matre contulit.Cum vero religione essent incensi, non defuerunt Placidia, & Valentinianus, cui ab matre, Placidi praenomen adscripserant; quin inter tot felices, ac secundos exitus, summaque de Imperio negocia, loca sancta Romae, hominesq.Sanctitate, ac innocentia vitae insignes, inuiserent. Enitebant eo tempore, sacerdotes Antiocheni, Romae, duo, Timotheus, &Barbatianus : Ad hos cum adiis. sent, solus Barbatianus vivere inuentus, in coemiterio Calixti, via Appia, altero ab urbe lapide; loco, & sanctorum virorum habitatione, corporibusq. &D. Cypriani testimonio, celebri. Ibi cum Placidiae puella, acerbissino oculo. rum dolore laboraret, vir sanctus, dominae precibus commotus, ubi Deum precatus est, ventrale, quod habebat, in aquam mersum, puellae tradidit, iubetque oculos, ut extergate quo facto, morbo soluta est. Nec multo post Calogenes, graecus adolescens, Valentiniani seruus, cum scalis descenderet, le-cidit , ossibusq. confractis, & pede comminuto, cum parum abesset a morte, ad uiruin Dei importatus, ab eoq. signo crucis obsignatus,statim conualuit. Isidorus etiam cum ex pulmonis ulcere ad extremum laboraret, adductus ad Barbatianum , vir sanctus, cum Deo ante, preces, ut consueuerat, sudisset, porrexit nonnihil Citri, quod sibi forte ad manus fuit; cuius esu morbo liberatur. His, plurimisq. praeterea prodigiis clarus, Rauennam ab Galla Placidia non multo post deducitur, quo se Valentinianus cum matre recepit. Interea edicta multa, ad nouum constituendum Imperium edicturus, cum ab eo

incepisset, quo Haeretici, & secta omnis, inimica Catholicis, Ciuitatibus pel g yy hy

Ierentur, Rauennae, anno a Christo nato vigesimo sexto supra quadringen- x x v i.

107쪽

tesimum , se iterum,& Theodosio Aug. XII. Consulibus, postquam Roma rediisset, ubi mense Ianuario fuisse,lex de conduclaribus domus Augustae, ad

Senatum ibidem lata, tert. Non. Ianuar. declarat, ad Bassum Praefectum Praetorio, pridie Non. Mart. de conductoribus, hominibus q. domus Augustae, iterum sanxit, ne ullum cuiuslibet magistratus,militiaeve nomen usurparent, alicuius cingulo dignitatis neuterentur: Si qua lis incideret, quae spectaret ad Regiam domum,aequali,cum ceteris,luris ordine tenerentur.MOX Ter.kal. April. libertis,omnem, ad honoreS, palatinam q. Vt tum Vocabant; militiam, aditum interdixit. Ex manumissis natos, ad Protectoris locum proximum, quod ad eam diem non licuerat, prouehi posse permisit, ita ut patronis, patronorum q. haeredibus reuerentiae priuilegia conseruarentur: Ingratos, licet militarent, in seruitutem reuocari voluit. Septimo autem Id. April. in Apo-

statas, qui nomen Christianum amplexi, sacrificia fecissent, & grauissimum ipse edictum habuit,& superiorum Augustorum edicta probauit,ne qua,post uam a fide desciuissent, testandi, donandi ve facultas illis esset, sed nec uenitionis specie, facere legi fraudem liceret: Totum ab intestato ad Christianos, propinquos potissmum , deici retur. Ad haec eorum post mortem perfidiam plectendam, testa inentis, ac donationibus rcscindendis, duxit. Po. stridie decreuit, si Iudaei, vel Samaritae filius, filiave, aut nepos, unus,vel plures fidem essent Claristianam induti, non licere corum parentibus, id autem est, patri, matri, auo, aut auiae, CXhaeredare , vel in testamento, silentio praeterire, vel minus quid quain eis relinqt ere,quam adipisci p0ssent, si ab intestato uocarentur; alioqui eos ab intestato, voluntate rescissa, succedere: Si quod maximum in cos crimen commisiste probaretur, manete in eos ultione legitima, parentes solam eis Falcidiam, amplexae religionis causa, relinquerent.De bonis quoque maternis multa decreuit. VIII. Id.Nouem.&postridie eius diei, ad Sc natum, decretione, & bonorum possi. ssone, in patre,moriente infante filio, statuens, ut nec petitione, nec creatione solemni adhibita, haeres tamen succederet. Adhaec, qui silio, filiae, ncpoti ex filio, vel pronepo ti ex nepote, mancipationis tempore, quidpiam donasset, id, nisi probatis in iudicio manifestis ingrati animi causis, reuocare non possiet. Sexto autem Id. Omnes quasi lcges, unico, ad Senatum urbis Romae, edicto promulgans, sic statuit. Papiniani, Pauli, Caij, Ulpiani, atque Modestini scripta uniuersa si a-m- : Da ut Caium, atque Paulum, ripianam, o ceteros.comitetur auctoritas lectionis , quae ex omni opere recitatur: Eorum quoquesitientiam, quo)um tractatus, atque

fementia praedim omnessuis operibus mi fuerunt, ratam esse censemus, ur acevolae. Sabini, Iuliani, atque Marciati, omniamq. qaos illi celibrarunt: si tamen eorum libri . propter antiquitatis incertum, codicum collatione 'mentur. Hi autem diuer- sententiae proferuκ ur, potius numeras vincat auctoram: Vc numerώs aerualis sit, eius partis praecedat auctoritas, in qaa excellentis ingeni, uir Papinia uus emineas: qui, ut singulos vincit, ita cedis duobus.: Noras etiam muti atque Vlpiani, in Papianiani corpusfactas .fur dudum mistum es , praecipimus in mari: Ubi autem pares eorum sint eniιa recitantur, quorum par censitur auctoritas, quo sequi debeat, eligat mo eratio tu uantis. Pauli quoquρ sententias sic re valere praecipimus. Dat. VI. Id. Nouemfr. Rauenn.e , Theodosio V I I Valentiniano. I I. Coss. Peril

tempus in aedificationem templi D. Ioannis Euangesistae incumbente matre,

108쪽

LIBER . SECUNDUS s

Valentinianus filius,ut expugnaret barbaros, qui Britanniam omnem diripiebant, Gallionem Rauennatem; uti etiam Sabellicus est auctor; Ducem strenuum, militari gloria florentissimum, in Gallias misit. Hic educta ex Lutetia , ubi se in praesidio iussu Valentiniani, locauerat, tradita sibi legione, ita

sortiter, atque egregie se gessit ut inde coerciti Scolorum, & Albiensium animi fuerint , m imumq. illud bellum, quod exardescere tum plurimum videbatur , restinctum. Interea cum Bonifacii, Caesarianarum copiarum in Africa ductoris, vires ita creuissent, ut facile prouinciam restituere Valentiniano

reposcenti, recusaret, Gallionem eundem Rauennatem e Britannia, &Ma-hertium, qui Rauennae erat Valentinianus magno cum exercitu aduersus Bonifacium misit; qui Gallio, & Mahertius acies vix instruxerant, cum repentino Bonifacii aduentu,qui Genseri cum Vandalorum Regem cum magna manu, ex Hispania, subsidio acciuerat, caui, fugatiq. sunt. Ceterum Si sulpho egregio Duce adueniente, Bonifacius tande superatus est,& in extremas oras Mauritaniae coniectus. Ad haec foeliciter gesta Valentinianus, animi grati in Rauennatem Ecclesiam, ac Ioannem Archiepiscopum significationem praebiturus , maximum beneficium adiecit. Nam pallio non illo quidem, quod Ponti sex Max. e D. Petri corpore sumptuna, praebere consueuit, sed quodam quasi paludamento, quo in ciuitate, &pompa tunc uti soli Caesares consueuerant , uniuersali, & perpetua omnium deinde qui succederent Archiepiscoporum praerogatiua, Ioannem donauit; atque uti meminit Blondus, Rauennati Archiepiscopatui duodecim Episcopos subiecit: tametsi non desiit; e quibus est suis in Enneadibus, Sabellicus; qui quatuordecim dicant; ii autem sunt, Arimini, Caesenae, Fori Livii, Fori Pompilii, Fauentiae, Fori Cornelii, Bobii, Bononiae, Mutinae, Regii Lepidi, Parmae, & Placentiar; Ecclesiam q. iplam Rauennatem infinitis propemodum muneribus exornauit. Sed quot Rauennali Ecclesiae Episcopatus subiunxerit, eius priuilegii antiquissimum

exemplum, quamquam magna vetustate aliquot locis corruptum, quod in tabulario Vrsiano adhuc seruatur, optime declarabit. Sic autem se habet. In nomine Domni Dei Saluatoris nost, i Iesu Christi. H. Valetinianus elis Iesu Christi maior IN. Aug. Ioanni uirosanctissimo Archiepiscopo Rauen. ciuitaris. Si Redemptoris nostri plena pietate clementia dignossea maloia is honor ea sicerdotes, o Chrismatum dono clarificat, quanto magis nos, qui ab eius pietate Regaliasupra gubernandas cepimus, cultum religionis reuerentiae, honorificentius debemus impendere, eis maxime, qui virtutum experimento, Deo cognoscimus propinquantes: ut inde illis etiam praestet augmentum, unde eos probabiliter Dei clementIam Salute impotrare considimis r Ac proinde Imperiali aucZoritate Lincimus, sanctitatem tuam, o fauctam tuam Rauennaum Ecclesiam, atque uniuersos postea Deo Praesules, Archieratica dignitate errarum, Metropolitae decore sublimandam , seu Archivisi

pali fastigio praeponendam. Constituimus6b sacrosanctae eius Ecclesiae ditione,ordinationem totius Aemiliae nostrae prouincia, riuisatum omniam Deo amabiliam ubscoporum creationes, id est, Sarsenae, senae, Forumpopuli; Forumbuy, Fauentia, F rum Cornu' Bononiae, Mutinae Regi', Parmae, Placensiae, Brixim, Ulcohabentia, Hadria, omniumque Monasseriorum ,sub eius distositione reiacentium, o in eisseruien rium monachorum . Conferentes ei, ob decorem Apostolica dignitatis, honor palj,

ct omoem Porificalis decoris Uum,sicut ceteri sub nostra Chridianissima potestate

r sepe

109쪽

ANN.

CCCC xx VIII.

CCCC

CCCC

spe degentes inruuntur Metropolita: Condecet enim nos ad honorem sacerdotis era

caciterproper. ... ct maxime ubi Serenitaris nostra praefulget praesentia, cy tenusβ-curitate ussultasanctiras tua, sanctat'. tua in perpetuum Ecclesia, cum meritis uirtutum, honoris etiam nostra serenitatis dono , cir in posterumfulgea . Dat. V I. Id. Ian.

Rau. Atque hinc duxit ortum insolens altercatio illa de principatu Rauen. natum Antistitum, Romano,Maximoque, & sumnio Pontifici, Christi in terris Vicario, adaequari temere postulantium. Moenia quoque urbis ab Cl. Caesare erecta, uti scribit Agnellus,& instaurauit Valentinianus, & ampliauit; Rauennam etiam, post Romam, caput Italiae constituit; si Agnello grauillinae Rauennalium Antistitum vitas scribenti, assentimur .Anno quadringentesimo vigesimo octavo, quo fuere Consules Felix,& Taurus,Rauennae etiam fuisse Valentinianum ostendit lex ab eo hac in urbe V. kal. Mart. lata, de Pro. consulari prouincia, quae cum omnium in Africa prouinciarum, principem Iocum haberct, illiusq. sacerdotes maioribus expensis premerentur, iussit, ad Volusianum Praefectum Pnutorio scribens, ut praebendis tyronibus ne graua

retur: si quidem per id tempus, ut Vandalos ex Africa, ipsaque Mauritania pelleret, Bonifacius, qui iam cum Placidia , & Valentiniano redierat in gratiam, milites scribebat , firmumque exercitum parabat. Postero item anno multa Rauennae edicta Valentinianus fecit: nam XVI. kalen. Mart. iussit, ut Prouinciales, quae debebant, tributa, antequam elaberetur Indictio, expedirenti Urgebatur enim non in Astica modo, Genserico Rege, tota ea prouincia furente, ac urbes, domos, templa , immani cede , ac direpti nibus vastante, sed etiam in Britannia, quam Picti,& Scoti hostiliter aggressi fuerant. Quincto autem kalen. decreuit, ut in priuatae rei causis , praeter pensionum, & competitionum negocia, de ceteris titulis ex prouocatione a rationalis iudicio, Proconsul cognosceret: ius enim sibi cum priuatis esse commune non dedignabatur. Tertio kalen. ad Volusianum Praesectum Praetorio, cauit, ut dum aurum, argentumve a posses re conser

tur, ne quid illi ab arcario, vel susceptore dispendium, ex imparibus, inaequalibusque ponderibus inferretur: idque prouinciae Moderator studeret. Celeri autem Proconsuli Africae . V. halen. Mai. scripsit , ne semel amissa de refusione munerum securitas, ab alio Proconsule resticaretur. Quoniam uero Bubulcus vir clarissimus, Comes, a proconsulari Prouincia Legatus, Rauennam , ad Valentinianum missiis , conquestus fuerat, Curiales, pro aliis, qui eodem in agro possiderent, ad soluendum cogi, id ne fieret, sed ut municipes , pro gleba quisque sua, conuenirentur, edixit. Ceterum magnam insequens annus perturbationem Rauennalibus attulit, cum Theodosius XIII. Valentinianus III. consulatum gererent. Felix enim Patricius vir Ra- uennas insigni nobilitate, dignitateque, de quo supra diximus , cum vXO

re Padusia, Rauennae, ad gradus Ecclesiae Ursianae , Aetio Magistro militum iuuante, a Rauennalibus interficitur. Quae fuerit causa, incertum: ma gna certe, in viro tot laudibus claro, putanda est: nam &Magister militum,& Consul fuit, & superiore anno , illum , Placidia , patricium fecerat enisi ea forte dicatur, quod in Gallia ipse quoque , quartum iam annum, cum Magistet militum esset, Patroclum Arelatensem Episcopum , trucidari , ut vulgo creditum cst , iusterit, & eius impulsu Titus ctiam Diac

110쪽

nus , vir sanctis, Romae pecunias pauperibus distribuens, intersectus est. In D. Apollinaris Classensis aede, sepulcrum erat,in quo haec legebatur, de hoc for.te Felice. In nam ne Dei. Uah Mox Proc. Rau. locum dulci timis . tum verum e conL .m restituti a q. Iampliauit, ' libens animo Iduum M tiaram He dedicaui .Postquam uero Valrntinianus Augustus,saepe sui patrimonii ve Stigal, in necessit, . . etes publicas impendebat,impenderatq.postero anno,Basso,& Antiocho Con e ee esulibus, Rauennae Tert. kal.Mai. ad Flauianum Praefectum Praetorio scripsit, x x x i. ut extra suum patrimonium, qui bona aliqua possiderent,certum omnes tributum expedire, absque ullius, beneficii exceptione, cogerentur. Hoc tempore celebratum est apud Ephesum Concilium aduersus Nestorium,& Pelagianos, in quo ducenti Episcopi interfuere. Anno insequenti IX. kal. ril. DecuriO- Α N N. mum, & silentiariorum, siue magistratibus abdicassent, siue ad maiores ascen- C C C Cdissent, priuilegia, firma esse tutat: neque illis angariae, perangariaeve, aut pa- X X X IIraueredi; ut illius utar vocabulis; imponerentur: praeterea a sordidis muneribus, excoctione calcis,& superindictitiis titulis vacarent: ad Comitatum adire, praeter euocatoriae securitatem: ita enim appellat Valentinianus possent. Haud ita mul tos post dies, Ioannes Archiepiscopus, dum in D. Agathae sacra faceret pronunciato ad populum Euangelio, cum diuinam hostiam signo crucis obsignasset repente illi Angelus eX altera parte arae adstitit; cumq. expletis mysteriis, sanctissimum Christi corpus accepisset, volens urnam sacratii, in qua sanguis erat, de more administer porrigere, praeripuit Angelus , Ioanni q. praebuit. Id omnibus ea ratione innotuit, quod urnam viderint sponte eleua tam ex ara. Non multo post, cum mortis diem sibi imminere diuinitus cogno. uisset, eneruato inedia,ac precationibus corpore, omnibus compositis,ex hac vita migrauit Nonis minctil. non ut alii putant, & quidem falso, undecimo kal. Decembr. id enim est Ioanni Archiepiscopo, qui in solitudinem Arretinam se abdidit,adscribendum. Sepultus est in D. Agathae,secus aram, ubi Angelum conspexerat. Eius imago videbatur in eiusdem templi testudine,atque etiam Vrsiani. Omittendum hoc loco minime putauerim,quod de Ioanne Rauennatum Antistite scribitur.qui tamen cum alius fuerit ab eo,cuius nunc meminimus, quo loco reponendus sit; cu multi huius nominis Archiepiscopi sint insecuti; adhuc clam me est. Ferunt autem cum de more .sacro confirmationis Chrismate inungeret pueros hic Antistes in D.Vitalis templo; quod erat ignobile; eodem , quo nunc celeberrimum videtur, loco ; viduam prae multitudine non potuisse filium , graui morbo laborantem, adhibere, ut inungeretur, Itaq. cum domum reuertentem Archiepiscopum ipsa insequeretur, ab ianitoribus portis exclusa,expectabat, si quis serte illi ad Archiepiscopum aditum pararet. Moritur interea subito casu puer; quamobrem, cum elato clamore mater Vociferaretur,atq.eiularet,accurrens Archiepiscopus, req.cognita, in seculpam omnem transferebat; statim q. ad Deum conuersus,petere, ut se quasi inexpiabili illo scelere obstrictum ne desereret; excitaret misericordiam, qua uti in supplices solet. Misericors Deus assectionem animi fracti, amicti,&prostra ti inspiciens,virum sanctu con laturus,exanimem puerum ad vitam rCuocat, que statim perunctu Chrismate,matri Archiepiscopus restituit.In huius prodigii memoriam adhuc visitur in Archiepiscopatus domo sacellum,quod anno a

SEARCH

MENU NAVIGATION