Hieronymi Rubei Historiarum Rauennatum libri decem

발행: 1590년

분량: 963페이지

출처: archive.org

분류: 로마

91쪽

niceps , ci uitas necessitatem, & exactoris publici munus obiret. Ceterum, quia humilibus officiis, aut extraordinariis oneribus occupari Curiales non patiebatur, ne publica, cuius erat maxime studiosus, utilitas uacillaret, censuit, susceptionem uestiuin , aequius esse ab ossicio Proconsulari, uel ab his, qui in eodem meruissent solemniter procurari; quod horum interesset, huius-niodi rationem explorare, & quaerere, quales nam ii essent, quorum ad contuendum cura commodior esset. Ne uero Africani possessores, pro destitutis possessionibus tributa serre cogerentur,Seleucum iussit, Praesectum Praetorio,

spectatores mittere, ut eorum relatione aesti inaretur, quantum esset de tributis statuendum.Ad eundem quoque Seleucum edixit,ut qiticumque post Prouincialis ossicii munus, uel certe dum adhuc munere perfungeretur, in altio. rem dignitatis quasi locum, spoliis prouincialium ditatus, ascendisset, is sacramento eius muneris absolutus, in natale solum, atque status sui obsequia restitueretur: neque in posterum iisdem ulla attentandi maioris splendoris officii, atque sacramenti; facultas esset. Tam seuere Honorius ambitionem putauit, auaritiam q. uel in prophanis dignitatibus castigandam. Mandauit item Probo Comiti sacrae uni largitionum , ut quisquis in officio palatino,

apparitor, uel codem exutus munere, in Proconsulari ossicio, uel ordinarii

Iudicis, potuisset reperiri , is, sublatis militiae priuilegiis, functioni propriae,& regioni redderetur. De nauiculariis sanxit, ut uniuersi, quos nauiculariae condicioni antiquitas obnoxios inuenisici, ipsi muneri operam darent: Ita. que eos homines persequendos, eorum q. haeredes, ac praedia, pridie Non. Mart. decreuit, ut urbis Romae tributo, uel portuum expeditionibus fatis fieret. Eucharium deinde Proconsulem Africae monuit ad VI. Id. Mart. ne Duumviris, extollere potestatem fascium impune liceret, extra limites sua

ciuitatis: Curiales sacerdotio Prouinciae, sed de filios propriae Ciuitati reddi praecepit. Naviculariis per Africam, priuilegia X V I kal. April. confirmauit, auxitque,&de naufragiis sciuit, nisi causae intra biennii an, ut ueteri lege

praescribebatur, cognitae misent, praeiudicium cognitoris ita noceret ut ri uiculario, propter uitium Iudicis absoluto, dimidia pars oneris, cuius amissionis comprosandae causa, legitimo dumtaxat tempore cognito petebatur iudice adscriberetur. Quarto kal. Palmato Praesecto urbis scribens, edixit, ut corporati urbis Romae,qui peregrinarentur in aliena ciuitate, a Rectoribus Prouinciarum redire cogerentur, ut seruire filiaetionibus, quas imposuerat antiqua solemnitas, possent. In tot tamen Reipublicae curis, exigendisque,

aerario bellorum sumptibus exhausto, ilibutis, ita de Ecclesiarum bonis, ad

Melitum praesectum Praetorio , statuit . et Iacer rationabilis consib unoreperpe so distriina moderatione praescribere, a quibus sperialiter necessitaribus, Ecclesiae v bium singularum habeantur immunes. Prima Dippe Imus usurpationis contumelia de denda est, ne praedia, usibin caelestium furetorum dicata, sorssidorum munerum fasce vexentur: nu a iugatione, quae talium pri Uegiorumsorte gratulatur, muniendi Di neris constringat iniuriar nihil extraordinariam ab has, superindicticium me flagitetur: nulla pontium instauratio, nam translationum fossicitudo gignatur rron aurum , ceteraq. talia poscantur :: Postremo nihil, praeter canonicam inlationum , quod a uentitiae necessiatis sarcinam repentina depoposcerit, eius functionibus ad ribatur. Si quis com romeris, post debua ultionis acrimoiam, quae em

92쪽

.xa sacrilegoriure promenda est, exilio erperme deportationis uratre. L M. VIII.GLIM. Rauennae, Honorio IX. o Theodosio V. m. Coss. Postero mense X. kal. Iul. . decreuit, ut eorum, quae nuptiarum tempore mulieres accipiunt, tametsi ad

secundas nuptias, extantibus ex priore matrimonio liberis, forte migrassent, sin diem uitae usu sfiumis illis duraret, salua iis proprietate,quibus ius integrii, post earum obitum, leges seruarunt.Quamquam uero hac ratione omnes Rei. publicae partes componere, Honorius,& pacem tueri nitebatur,diligentioriq. studio,ita uti uisium cst,Asticanam prouinciam curabat,non potuit tamen noincurrere in Heracliani Comitis temeritatem,qui propter destiasam,aduersus Attalum, prouinciam,Consulatus honorem in ins quentem annum adeptus, adeo elatus superbia est, ut aduersus Honorium, cum Sabino genero, co iurarit. Hinc Honorius, dc ipsum cum suis pronunciauit hostem,& tert. Non. Iul.Rauenna, ad Honoratos, & prouinciales Asticae,de illo in haec uerba seria

psit. Heraclianum hostem publicum iudicantes , digna censivimus octor irate puniri, in eius rescentis infausta ceruices: Eius quoque fatestitespari intentione persequd. mur .sid hanc in omnibuου priuatis, atque militantibus cicentium damus , iat omnes prodendi in med um habeans tiberam facuoatem : nec inuidiam meoat,qui adflabi cum deduxeris criminosam di cum in specialiter caueamus, ne ustus, aliquem eorum aut siubtrahendum iudιcra. aut celandum, neue ex eotum faculsatibus, uel H sita

deneget, uel accepta non prodat. Paucis etiam post diebus, ad Sept. k al.Augusti, edicto cauit, nequis uiolaret, occupare e loca, quo Iudaei conuenire cono

suescunt; synagogas appellant; neve die Sabbatho, negocii praetextu, ipsi

vexarentur. Mox VI. Idus Aug. ad Eucharium Proconsulem Asticae, icria psit,ut uniuersa compulsorum genera ex Asticanis prouinciis pellerentur. Id, bus Octobr. de comitibus uacantibus ad Epiphanium Praesectum urbis, ut nullam Honorabiles uiri in publicis salutationibus paterentur iniuriam, neve se illis, ullus anteferret ex iis, qui primi ordinis Comitiuam, aut pretio, aut gratia impetrasset: licet enim unum csset nomen, tamen,meritis aestimandii esse, eosq. solos tempora obseruare decere, qui post probatos labores, in Augustali palatio Comites esse meruissent. Ad Iulianum quoq. Proconsulem Africae, eodem die, de numero diem in post prouocationem interpositam in

fiscalibus causis, constituendo, quem numerum ipse , ut prouincialium com modis fatisficeret, extraxit, amplioremq. duplo secit. Sexto autem kal. D cembr. llegiatos, Vitutiarios,&Nemesiacos, signi seros, Cantabrarios.& singularum urbium Corporatos, reuocari, ad suam quemque originem, praecepit, edicto ad Libolum P P. scripto. Quicunque etiam ex diuersis ossiciis, contra iusta, ac uetita, altiorem muneris, ac dignitatis gradum, iniuste obtinuisse noscerentur, ii ad pristina munia reuocarentur. Pari studio, N matium Magistrum officiorum,curare iussit,ut Omnes omnino Agentes in robus , qui uel spatium commeatus, uel impositi sibi negocii tempus praere iis

sint, ad Cometatum reuersi,ccrtas, necessariasq. tarditatis causas probarent, ut constaret, qui tenere ordinem suum mererentur. Quod nisi intra diem calendarum Februari fecissent,in perpetuum ex albo eximerentur: idq. etiam Rectores prouinciariam, in sua quisque prouincia , ut accurate praeliarent, mandavit. Extremo tandem anno, ad Melitium. PP. sic de clericis sciuri Curicos non nisi via Episcopos accus i co Maut: Qua si Disopus , uel eabyter,

93쪽

Ducentu, est quicumque i ferioris loci Christiana legis mini Her, apud spissopum, siquidem alibi non oportet, a quatiber persona fuerinι accusari . sue iste subtimis uir

honoris. siue usus alterius dignitatis, quι hoc genus Ladabitis intentionis arripiet. n erit docenda probationibus, monstranda documentis. se debere inferre. Si quis ergo circa huiusmodi personas, non probanda detuleris, auctori irae huius sanctionis, intestgat,se iacturae fama propria subiacere, ut damno pudoris , existimations L- senio, discat,s ibi aliena uerecundia impune insidiari ,saltem de cetero, non licere. Nam sicut Vsopos, Presbteros Diaconos, ceterosque,s his obiecta comprobarip ruerint , maι latos ab hcclesia uenerabiti aquum est remoueri, ut contempti pod haec , ct msera uilitatis inclinatι δεθε , iniuriarum non habeam actionem , ita similis uideri debes iactitiae, quodpetita innocentia moderatum deferri rusimus ultionem et Ideoque hut modi dumtaxat caν6s, Viso Jab te Issatione m Do/umactis audire debebunt. Dat. Tert. Id. Decembr. Rauennae. Honoris. IX. Teod. V. AAE CUC P

stero anno incunte VI. kal. Febr. adhuc Rauennae cum esset, ad Iulianum II . Procos. Asticae scripsit, ut iis exceptis, qui Carthaginiensi curiae , sacerdotii munus transegerant, Omnes, quicumque ex aliis prouinciis, atque Ciuitatibus, eo honore decorabantur, ad suas quisque urbes, redirent:& quod prouinciarum nomine plures sacerdotes agere consueuerant,id ille,qui s aco dotium redditurus esset,suo tempore,impleret. Ne uero quid festis,ac legitimis diebus subtraxisse uideretur,uoluit,qui ob illius diei pompam,Carthaginem forte conuenisset, intra quinque dies domum abiret. Ad haec, triginta librarum auri,& abdicationis priuilegii dignitatis mulctam illi proposuit, quam Proconsul statim exigeret,qui in urbe Carthagine,extra ipsius Decuriae uirum, habitandi causa residere uoluisset.Inhibuit praeterea,ne quis, comparatis sacerdotalibus statim aedibus, domicilium se habere confingeret. Guilibus postea rebus prospiciens,de inofficioso testamento cauit,ne congruentibus actionibus iter obstrueretur. Haec autem Rauennae XII. kal.Mart. stri. pia sunt, post conlulatum Honorii IX. &Theodosii V. nullo adscripto consule, quod idcirco ab Honorio factum puto, quoniam de Consulibus huius anni, qui fuit a partu Virginis, Decimustertius supra quadringentesimum nihil adhuc constituisset,ob eam causam quod Heraclianus designatus,dignitate , ob coniurationem spoliatus esset, & comparata ingenti classe, ex Africa,non modo sese infestum Latii littoribus intulisset,sed in littus egressus,cum agmine militum, ad urbem Romam, ubi ob id magnopere trepidatum est,

ire pergeret. Verum cius breui conatus repressus,& Marino Comite, cum ua.

Iido robore Romanae iuuentutis, sese obiiciente, in turpem fugam actus est: cumq. solus, arrepta nauicula, Carthaginem rediisset, militari tumultu Oppressus, interiit. Itaque Honorius, bellorum procella fere undique sedata, edicto ad Ioannem P P. str pto, Campaniae, Tusciae, Piceno, Samnio, Apuliae , Calabriae , Brittis, Lucaniae, quartam ueteris tributi partem condonauit, uoluitq. ut ex Indictione Decima, quinque annorum indulgentia contribuir, partem publicae functionis soluerent. Mox Sept. Id.Iun. Palatinis, qui sacrarum renumerationum rationem tractantes,ad muneris calcem integerrime,casteq. peruenissent,ea priuilegia tribuit Adiutori,& Primicerio diuersorum oriciorum, quae nuper Agentu in in rebus scholae tribuerat. Quemadmodum autein iis,qui operam Reipub. dederant,Honorius grati minii significationem, magna

94쪽

LIBER . SECUNDUS 33

magna uoluntate, praebuit, priuilegiis, premiisq. tribuendis, ita qui ignauia

torpuerant, & in communi negocio, turpiter quieuerant, ut exemplo aliis essent notandos aliqua ratione censuit. Hinc Gai soni Comiti, di Magistro militum sic scripsit. α istae commeatu aliquo. annum in penaribus pyoprus , vel mquibuslibet locis disriosa quiete transegerit, decem sequentibusροα onatur. in quo

uero biennium talis culpa deprehenditur, uiginti sibi antepositos ingemiscar: Tertius autem annus, triginta Valatos is eris uis , ita ut qaartus exempIo matricuti, nubii ueniam derelinquat. Dat. 8rrae M. Iun. Rauenna , tost Coss.Honor. IX. ct Theodos.

V. Aura. Decreuit contra VIII. Id. Iul. qui strenue sese gessissent, ut in scriniis memoriae, Epistolarum, libellorum l. ab exceptoribus, usq. ad melioproximos, dignitatem clarissimoium, honorem l. perciperent,& ut reliqui, qui in iisdem scriniis militabant, facilem & liberum cum ordinariis Iudicibus aditum,consessum q. haberent. Tandem ter. NO.Decemb.constituit, ut Heracliani nomen ex omnibus publicis,&priuatis monumentis tolleretur , delerentur l. quae sub eo gesta esse dicerentur,omnia. Quo sectum est, ut leges aliquot ex iis, quae ab Honorio hoc anno Rauennae sunt editae, solo Lucio consule datae legantur. Insequens ann iis Consules habuit Constantem,& Constantium, quibus consulibus, Rauennae V. Non. Mart.Honorius ad Hadrianum Praesectum Praetorio scribens, Curioses sanxit remoueri: Curialibus insuper,& nauiculariis, omnibus l. corporibus ita subueniri, ut apparitoribus iudicum nihil liceret, qui ex collecta prouincialium praeda,ad maiores dignitates pro perabant i Ne uero interiecti aequoris tractu querelae prouincialium perirent, Flavianum,de Caecilianum uiros illustres, per Africam audire cunctos iussit, suis ad Hadrianum Praepositum Rauennae datis litteris. Militarem annonam quae intra Africam contubernalibus erogabatur, eorum diligentia indagari,

ut nihil illis, post eorum disquisitionem adderetur, praecepit. Pridie autem Non. & mulieribus,& minoribus, in his quae, uel praetermiserint, uel ignorauerint, esse consultu in iussit.Nauiculariis intra Africam,ex quartadecima Indictione consulatus Valentiniani A tig Tert. & Eutropii,ad Indictionem quartam sui consulatus, septies, dc Theodosii iterum, omnia quae reliqua essent, indulsit, idq. litteris ad Seleuchum Praefectum Praetorio l auennae,Ter. Non. April. significauit. Quoniam uero Haeretici nequaquam adhuc furere intermittebant , ad Iulianum Proconsulein Africae, edictum de illis habuit,quod, ut sit perpetuum Catholici Principis testimonium , suis hic uerbis inserere,

haud ab re duximus. Donatistas , atque Haereticos, quos patientia clementiae nostra nunc usque fruauit, competenti conPituimus auctoritate percelli , quatenus

euidentipraeceptione se agno sani ct intestabiles, o nuigam potestatem alicuius ineundi habere . sed perpetua muctos infamia, a cartibus honestis, ct a conuentu publico segregandos . Ea uer. loca, in quibus dira superstitio nunc inque seruata est, Catholi.

ca Miserabili Ecclesiae orientur, ita ut Episcopi, Presburi, omnesq. ant1s Ites e

rum , ct ministri, Joliati omnibus facia uti ου, a Fingulas quasique Insulaπ, atque prouincias, exulandigratia, dirigautar. ui quis autem hos, fugient prope iram ultionem , occultant causa ,susceperis,sciat, se patrimonium 6am si ci nostri compen ys aggregansim, ct se parnam, quae hisproposita est ubiturum. Damna

quoque patramoni, i 8a s. q. pecuniarias euidenter imponimus uiris , mulieribus,

perimissiuriis, o dignitatibus , pro qualitaufui, quae debeans irrogari.Si igitur Proconsulari,

95쪽

consulari, aut ricariano, uel Comitiuae primi ordinis qui uefuerit honore cerimctin, nisis obseruantiam catholicam, mentem, propositumq. conuerteris, ducento

argenti libras cogatur exsolvere, cis nostris utilitat:bus aggregandari Ac ne id flumpuretur ad resecandam intentionem posse se cere, quotiescum'. ad communionem talem accessi se fuerit confutatus, toties mulcta exigatur: ct si quinquies eundem

con fiteris, nec damnis ab errore reuocari, tunc ai noctram clementiam referatis ;ur de solida eius siubstantia , ae de statu, acerbius iudicemus. Huiusmodi autem conditionibus . etiam Honoratas reliquos obligamus, icet, ursenator, qui niago muni-rus extrinsecus priuigio dignitatis, inuemus in grege Donatistarum, centum libras fluat argenti: sacerdotales, eandem Amma m cogantur exsolvere. Decemprimi Curiales, quinquaginta libras argenti. . . . addicantur. Reliqui Decuriores. decem Luant libras argenti, quicumque in haeresi maluerint permanere. Conductores autem

domus nostrae,s haec in praeiss uenerabilis sub Pantia uti Permi erant tantam pensione

parnae nomine cogantur inferre , quantum in conductione pensitare consuerunt. Eadem quoq. Emph euticarios auctores scrae definitionis adpringet. Conrictores uero priuatorum . Hermiserias in i dem raraejs couuenticula h aberi, uel eorum patien-ris, scrum mysterium fuerit inquinatum, referetur per iudices, ad frientiam domianorum , quorum intererit, si faenam uolunt scrae iussonis euadere , aut certantes corrie ere, autperfuerantes commutare: ac tales pra i fisis praebere Rec res, quinium a pr.ecepta custodiant. ciuo si procurare neglexerint, hi quoque inpensiones,qu. accipere consiuerunt, prolatae praeceptiovis auctoritate mulcientur , ut quod ad compendia eorum peruenire poterat, sacro iungatur aerario. O ciales autem diues rum iudicum sin hoc errore fuerint deprehensi , ad triginta libras argenti, insati

ne poenae nomine teneantur: ita ut si quinquies condemnati, a Pere notaerint coerciti verberibus, exilio mancipentur. Seruos vero. ct colonos, coercitio, ab huiusmori a Lbus, serae sima vindicabit. Ac si coloni,verberibus, coacti in proposito perdurauerant, runc tertia peculi, sui parte minentur, utque omnis. quae huin ossi generibaes hominum, locis . colligi poterunt, ad largitiones sacras illico dirigantur. Da .a V. A es. Iul. Rauennae, Con Pantio, se Constante Religiosum Principem Africana maxime

cura fatigabat, quod eam prouinciam religionis studio, ia in inde ab initio nascentis Ecclesiae, florentem; ut Salvianus de prouidentia Dei scribens, est auctor; conseruare niteretur: cum & Getulos, & Mauros, qui l. intel iorem illam regionem incolunt, Christianam fidem amplexos fir iste, I ertullianus, vetustus Ecclesiae scriptor affirmet, Ecclesiarum l. Lybiae, Apostolorum pene quali S, martyr, scriptorq. Ireneus mentionem faciat. Vnde ex D. Cypriam libris, martyrologiis i. tot extitisse martyres, ac viros sanctos nolumus. Cum tamen contra non deeriit, qui Diuinam Veritatem oppugnarent, Haeretici: In quibus Donati stae, quos diximus, qui Ob Caecilianum, Carthaginiensem Episcopum, inuitis illis, sectum, primum quidem in siclusina, mox pertinacidissensione inhaeresim incurrerunt, perinde quas Ecclesia Christi propter crimina, Caeciliano ab ipsis, Obiecta, seu uera, seu, quod magis iudebatur iudicibus, apud quos dicta causa, est, falsa, e toto terrarum orbe deturbata esset ubi tamen futura promissa est; atq. in una Africana Donati parte remansisset. Audebant cinun; cum id,uel in haereticis,Ecclesia catholica numquam probauerit sacra baptismatis unda catholicos rursus,ut supra memorauimus,

96쪽

. LIBER . SECUNDUs

in Caecilianum, populares incita Ot, adiunctis sibi eiusdem factionis Episcopis,

Maloemum Carthagini Episcopu praefecit. Maiorino, Donatus Episcopus alius in eade diuisione subrogatus est Is aute eloquentia, haeresim ita confirmauit,ut multi ipsi us potius causa, Donatistas eos vocatos putaret. Fuere & in hac haeresitarc ucelliones, genus hominu agreste,& falnosissimae, ut D. inquit Aucustinus, audaciae ,qu i per varias neces,modo se praecipites dabant, modo aqua aut igni sibi mortem consciscebant,ceterisq.ide ut facerent, aut ab aliis occidi sinerent, non solum persuadebant sed ni facerent,mortem intentabant. Rusticana etiam

per id tempus haeresis ibi de viguit; quamquam in agro tantu Hipponensi fuit &breui durauit.Abelonii vocabatur, Punica inflexione nominis,abAbelo Adae filio,ut pleriq. putabant: NO miscebantur uxoribus, cum tamen absq.uxoribus uiuere, per suam ipsis sectam,iasi liceret.Habitabant stinui mares, sceminae, continentiae prosessione; pueru, puellamq.,eodem coni unctionis pacto, succe res sibi suturos,adoptabant. MIrte praeuentis,singulis sufficiebatur alii,dii tamen duo. bus,disparis sexus, duo succederent.Alterutro.n.de paretibus mortuo,ei, qui in uita remaneret, iis l. ad eius obitum, filii seruiebant: postea puerum etiam ipsi, puellamq. pari ratione adoptabant.Pelagianorum ibidem haeresis, omnium recetisma,a Pelagio monacho fuit, quem magistrum Caelestius sic secutus est, ut sectatores eorum,Caelestiani etiam dicerentur.Hi Diuinae gratiae adeo se infensos praebuere,ut hominem abs l. illa,posse Diuinis omnibus mandatis satisfacere,temerarie crederent. In hos omnes Honorius ,rei indignitate motus,has leges Rauennae tulit,eaeq.leges sunt,de quibus. D.Augustinus, libros suos retractans, meminit,additq. missu in ab Honorio,in Africam,Dulcitium tribunum,& notari ii, qui Augustalia haec iussa executioni mandari studeret. Quod fecit Dulcitius,&D. Augustini opera,ad eos refellendos,maxime utebatur,scripsitq. ad Gaudentium Tamirga lensem,Donatistarii Episcopum,l: tteras, ad unitate Catholicam hortatus homine,ab incedioq.reuocare nixus, quo se,ac suos,cu ipse,in qua erat sacra aede,absumere minitabatur: sed cum rescripsisset Gaudentius duabus Epistolis,eas ambas,uno libro,D. Augustinus, Dulcitii hortatu,redarguit,& post da, tu ab Honorio leges, aduersusCresconium Grammaticu, Donatistam,quattuor libros exarauit. Paucis post diebus Romam Honorium abiisse edictum testatur, qaod ibidem tert. kal.Sept.habitu legimus, se Marcellino,cuius summa diligentia,cu aduersus Donatistas praeclare acta multa sui tant, statuit,ut publicis commendata monumentis,perpetua firmitate haberent: paulo tame post remigras IeRauennam significat lex,qua ad xv. kal.Oct. Rauennae sciuit,ne Africani nauicularii detrimenti quidquam in portu Romano paterentur,dissimulationi,& corruptelae Urbani, Annonarii ve ossicii prospiciens. Tandem. vi. val. Ian. Rauenna ad Epitanium P.V.scripsit,ut Domestici, atq. protectores,cum primum ad Deccprimatus gradum,Ordinatim, ipsa die, peruenissent, statim sibi praeter Primicerium, decem scquentes,Senatoriam uindicarent dignitatem,& Clariis morti collegio

iugerentur.Cum uero Dalmatiar littora, omnesq. insulas, eorum,qui sibi curam uendicabant, immanibus commodis,ita grauarico perisset, ut auderet loca tutiora,vel aduers, tempore cogete,nemo succedc re,omnes inde magistratus qui tu erant,abdicari,litteris, insequenti anno, Rauena,Honorio. X.&Theo.VI. COSς.

ad Palladium Praefectu Praetorio datis magna proposita poena, iussit. Inde XII. kal.Feb.Seleucho Praefecto Praetorio significauit, Senatus consulti Claudiani se auctoritatem. confirmare, ingenua stirpe profecitos,quoru maiores curiae scrutiliari sent,

97쪽

sent, ciuitatibus redhibendos. Vacantes, Curiae, atq. Collegiis singularum eluia latum subiiciendos. Suis quemque inseruire muneribus debere: Seruum actorem , procuratoremve flammis ultricibus tradendum. Ex matre ingenua natos , maiorum suorum dignitatibus honestandos: Compluraq. praeterea, quaec iustissima optimi Principis mente manabant, decreuit, sic ut quam non restia tueret, ac confirmaret, nulla Reipublicae pars esset: nam& de praescriptioniabus fori V. kalcia. Septemb. Rauennae, iussit,eorum, qui litigarent, prouocati nem, intra tempus, iure praescriptum, susceptam, ad annalia annecti, & pr missam relationem intra ti iginta dies legibus definitos,ad sacra scrinia allegari. Tert. autem Ialen. Sacerdotales paganae superstitionis,iusta poena coerceri prae. cepit , nisi intra diem halen. Nouemb. e Carthagine decedentes, ad suas urbes rediissenti quod L tota Africa fieri, nisi e Metropolitanis Ciuitatibus abiis lent, di ad suas rei nigrassent, uoluit. Erant enim in Astica Metropola tanae urbes, E clesiaeque complures: & cx synodo Mileuitana, atque Optato, quinque fuisse colligimus: quamquam Iustinianus scptem prouinciis, septem item Metropolis, in suo Codice, de ossicio Praefecti Priaetorio Africae scribens, respodere ostendat, idemq. innuat Orosius.Vt maxime dolendum sit, Gregorii septimi Ponti Max tepore, eo deductam misset quod suis ad Cyriacum Carthagine nse Episcopum lit.

teris scribit; ut in consecrando Episcopo, tunc tantum tres,imo neque tres Episcopos habuerit, postea uero etiam totam periisse. Loca omnia,quae no modo in Astica,sed toto orbe,sacris,error ueteru, addiXerat,&Frediani,Dendrophori,&sngula nomina eius superstitionis tenuerunt,Epholis,uci suptibus deputata,iuxta Gratiani Augusti decreta, suae rei Honorius addixit, sic ut ab eo die tert. kal. vectigalia,&stuctus,in aerariti Principis inferrentur.Chiliarchas etiam,& Centonarias, uel qui sibi plebis distributione usurpare dicebantur,iussit remoueri: Mox de iis,qui caducorii specie,bona ab ipso Augusto Caesare impetrassent,& in prouincias suas reuersi,opponi sibi dominum uidissent, Quincto Id. Octo.decreuit,& ad Larsum P.V.Africae scripst,ut ne quid, impetratum, proficeret, sed ad priuatae rei Comitem,una cum repugnante domino adiret, quem tamen intra anni

spatium non urgeret: eo elapso, si non accessisset, scire uoluit, ipsum in se tuli Lse sententiam. Octauo Id. Nouemb. Annali didascalo, & maioribus Iudaeorum scripsit, Iudaei domini, ut seruis Christianis,abs'. calumnia, uterentur, & suam cos religionem seruare permitterent,nec ab ea discedere, aut precibus; aut suasionibus allicerent, alioqui in eos, perinde, ac sacrilegos iturum. Haec Rauennae hoc anno ab Honorio constituta. Insequens haec Rauennae item habuit annus. Ad VII. Id. Ianuar. Palladio Praefecto Praetorio edixit, ut omnes omnino,quo cum l. titulo possiderent, quod delegatio superindicti nomine uideretur amplexum suisse, uelut canonem in serre in aerariu cogerentur: nec quisquam, tametsi priuilegium in se irrogatu de ea re doceretur, uacaret ab ea necessitate,quae iam non extraordinarium,ut ad illam diem contigerat,sed ipsis facientibus, Canonicum nomen accepisset.Hanc necessitatem Honorio intulerant motus Gallici. quibus omnia miscuerat Atauisus Gothorum Rex superiore anno, cum Attalum adduxi siser, quem secum habebat, ut Augustalia insignia resumeret. Quamobrem Constantium Honorius miserat,qui obsessum Narbone Atatilium,inde abire, ei in citeriorem Hisipaniam migrare tandem coegerat. Vnde Attalus captus,

ad Consfantium deductus, & a Constantio ad Honorium missus est, qui in custodia habitum, post bellum Gothicum consectum, ad triumphum reseruauit. Cum

98쪽

LIBER . SECUNDUS gν

Cum uero Ataulsus, quod Placidiae uxoris precibus, ad pacem cum Honorio sese propensum significasset , Barcinone a Gothis, ocium timentibus, per fraudem interemptus esset, illi, quod filios non haberet,Sigericus Rex substi tuitur, qui cum & ipse ad pacem inclinaret,hoc anno interfectus, Valliam successorem habuit. Is autem ad Pirenaeum obuiam Constantio faetus,cum uideret sibi superiorum Regum uestigiis insistendum,& pacem ab eo supplex, per legatos, petiit,& impetrauit,restituta, quam apud se honestissime habebat,Placidia,Honorii sorore. Honorius ad Constantium, quem Comitem,& Patriti uappellat; ita scripsit. y ab clari barbarica depopulationis si qua aut perfugam, aut per

congregationem inflauiumpopulorum,isigne,inuidiose .commissa sunt,ad inuidiam placatarum legum, a cardis litigatorum obiectionibus, non uocentur. Habeant omniam criminum impunitatem. qui euaden torsitan non habuerunt facultatem, nseos eadecrimina iuvissent: Non enim crimen dicitur, quod mortis adegit impassus ex quo anumadaertere cuncIos litigatores congruum est.si quiddepraedationis agnouerinis recepturos stamen in eorum. quospulsauerint facultatibus abundare,aut residere, idpotuerint comprobare. Dat. Kal. Marr. Rauennae. D. N.Theod. A. VII.ct Palladio. V.C.CofEodem mense, Idibus,statuit, ut si quis Proconsularem,aut Uicariam potestatem,uel Consularitatis fasces, aut uexilla praesidiaria,atq.in discussionibus Comitiuas,uel Olficia principatus iterare tentasset, eius omne patrimonium aerario addiceretur. Mox Quincto Non. Mai.decreuit,ut si quis Decurionem suum uindicare uoluisset,nec rudex adesset, in eundem iniicere manus liceret, & ad cognitoris disquisitionem deducere,sic tamen,ut Moderator Prouinciae, intra tres menses , causam perficeret. De Curiae etiam obnoxiis haud fere dissimilia statuit.Quarto autem Non.Iul.Peraequationem Agapii manere in perpetuum censuit, edicto ad Vrsiacium Comitem rei priuatae misso. Adhaec Quincto Id. Septemb.iussit, ut qui Decuriones, patre,atq. maioribus,approbabantur. a matam,quacumque occasione, adeptos fuisse militiam, absoluti secramento militari, ut constitutu erat,ad munia Ciuilia reuocarentur. Reliqui etiam mv. nicipes, palatinis addicii muneribus, absoluti cingulo militari, muneribus ciuitatis redderetur. Addidit etiam,numquam ob unius litigatoris querimonia,

suggestionem; ita supplices quosdam libellos appellabant; Augustalibus altaribus offerendam.Decreuit itein. X. kal. Octob. ut quocumq; eX munere praetoriano, ad quamcumque quis Reipublicae necessitatem profligandam, missiis suis et s intra anni spatiuin,collectis rationibus,ad suum iudice rediret, quid factum , quid insectum esset, ostenderet, quid in nominibus haberet, penes quos resedisset,cuiusve causa, aut culpa, in eade prouincia fuisset relictu. Exacto spatio,s eius regionis uisceribus,praedator,imminens, remorari deprehesus filisset, nulla accepta excusatione, absolutus cingulo, magistratu deiiceretur Ad finem anni de Iudaeis multa constituit, ad Annatem Didascalum,& maiores Iudaeorum scribens. Pridie autem Idus Dec. maiores crines, ac indumeta pellium, etiam in seruis, in urbe sacratissima uicinisq.regionibus, inhibuit; nec quequam posse impune,illo deinde habitu uti,decreuit. Hoc anno Placi. dia, iubente Honorio, onstantio nupsit,claro, uti diximus,uiro. Honorius Costantium in concione laudauit, & quod tyrannos tanta uirtute sustulisset, &quod barbarorum ingentem uim,fame atq. armis tentatam,domuisset. Acceia

serunt ad haec laudes Placidiae, quae barbarum Rege, cui nupserat,tempestiue

99쪽

molliterq. tractando, Italiam calamitosissimo bello liberastet. Postero ann ΔANN. Honorius XI. consulatum gerens, Constantium Placidiae maritum, consua

CCC C lem iterum, sibi collegam declarauit,& Rauennae, pridie Id. Mart.de praediis yy desertis, ad Sebastium Comitem primi ordinis scripsit, tribus q. edictis cauit, ut quicumque aliorum fundorum dominus, desertum praedium suum inspici

forte uoluisset, uniuersa quae possideret loca, etiam si idonea essent, peragrari sineret, ut sarcina destitutae possessionis, posset melioribus sociari, peraequa loq. omni patrimonio, nihil de desertis postea conquereretur. Penes eum au. tem possemo firma permaneret, cui a Peraequatore semel eam traditam suilia se constitisset. Ipse quoque Comes possessiones studiose peragraret, quae ante uiginti annos praecipuum beneficium de recisione meruissent, ut recte aestimari posset, utrumne uerae petitiones cssent, an addi quidpiam oporteret Pridie Id. Mai. ad eundem scripsit, naualem haeresim in omnibus seruari cuia

raret, ut quaecumque praeconi subiectae posse iliones, distractae fuissent,& stia ulatione publica, nauali fuissent haeresi separatae, si id oneris, ante, eas su- inuisse constitisset, restituerentur. Eodem die ad Ursacium Comitem R. P. scribens, edixit, Emphyleutici iuris praedia ita locari, ut cestante, illustris priuatarum Comitis, iussis, quanta sors in aliis fiunctionibus subleuata fuisset, tanta etiam in pensione demeretur. Quod si quis rescriptum de Augustalibus altaribus meruisset, quo alius si ectator loca posset discutere, sanxit, haec ut subreptio inanis haberetur, & illud ualeret, quod probatissimi peraequato. tes definiissent. Ad Sebastium autem rescripsit, si quis desertam possiessionem sub peraequationis sorte percepisset, is, a praestatione glebae senatoriae, etiam

si antiquitus id oneris fundum manebat, uacaret: Quae uero praedia, in deseratis, nauali functioni essent obnoxia,ea ab aliis releuari praecepit: tanta Hono rius in exigendis tributis moderatione,ac aequalitate utebatur. Ad excludendas quoque patronorum caudicariorum staudes,& portu ensium furta menso rum tollenda,VII hal. Ianuarii, ad Palladium P.P.scribens, secreuit, uti unus h patronis, totius consensu corporis eligeretur, qui per quinquennium custo diam portuensium conditorum susciperct, missurus ad collegas clandestinum dignia, ne quid ex specie,statis occulta,ucetorum pessimae qualitatis immutaret : calege, ut qui id muneris recte administrasset, is post quinquennium suum, Comes tertii ordinis foret: Qui staudem fecisset,admisissetve, is,amissis patrimonio, ad pistrini munia prima reuocaretur. Sanxit etiam, ut qui illustris urbanae sedis , uel annonariae potestatis apparitor, clandestina staude pisto rem concussisset, accusitus, conuictusq. perpetuis panificii nexibus addiceretur. Innocenti us Pont. Max. hoc anno moritur, qui cum Rauennae, bellica Romanae obsidionis, direptionisq. pericula, uitasset, dum Romam reuersus, multa instauraret, in iis, militari uiro, martyri beatissimo, Rauennae tutelari, D.Vitali,Diuis q. Geruasio,& Protasio eius filiis emplum dicauit, quod ex testamento Vestinae, nobilissimae foeminae, per id tempus, Romae excitatum merat: neque hoc contentus, titulum illud sacerdotum Cardinalium fecit,eo l. vrsicinum,&Leopardu,qui in ea aedificatione, una cum Diacono I tui enoda borauerant,cohonestauit. Zosimus in Pontificatum sussicitur.Cum autem VI. Id.Mart. insequenti anno, Honorius scriptis, Rauenna, ad Palladium. P. P. titteris , edisisset, ut in Iudaica sit perstitione uiuentibus, attentandae in

100쪽

sterum militiae, gerendorum q. magstratuum aditus obstrueretur. Qui sortiti suissent , iis ut adducere ad finem possent, dedit, ignoscens, ut ille inquit 2LIo ρotius, qaam fa/uns. Qui armatam militiam gererent, absolui eos cingulo iussit, liberalibus studiis institutis, exercendae aduocationis libertatem non praecidit, & Curialium munerum onere uti permisit, eos quae praerogativa na. talium, & splendore familiae sortirentur. Decimo autem kal. Iul.ne quis post diem mortis, scriptis ante decznnium testamentis,assensus praestaretur,cauit. Ceterum ut in Republica Ordinanda Honorius summa ope laborabat, extinctis iam undique in Gallis, Hispanii Sq.& Lybia surgentibus tyrannis,Vallia, ae Visigothis, auxilium Constantio, qui per hos dies in Lusitania crat, fercn.tibus, ita Lolimus Pontifex multa in Ecclesia catholica instituere,rcstituereq. summa cura nixus, hanc ad sacratos uiros, qui Rauennae erant, scripsit Epistolam. Zos in os Fus: comm torium Presbyteras, en Diacon lus, ut Rauenna sunt. Ex relasione ινυ noctra Archidami resbyteri, qualiter. suscepti sis, uel quid egeritis, cognouimus, uel qualiter illi Hsepti sins, qui contra Canones a Gno nis ad Comisatum , nescio q audenter temeritate ι ire uoluerunt . Ad quos hae, quae nunc m simus, olim Pta sceram ἔ, eorum, quas iniura e miseerant, reas, an sentes opstolis. Sed quont m Non 8ρ μέ mni rei, in Fua hoc s, in nostra E cc sis

Ram i,a, cum nostris compres Iteris commorari has ad uos istos tradendas.litteras de nimisimus. in quibus Decreto nostro sanximus, memoratos perturbatores, omnium,

ah ApηPolicae nostrae sidis communione, alienos fuisse, atque nostra hubscription pro. I iam sintentia Ucepisse. Istos etiam qui sprenato huic facto , consilioq. asse timcemm trire voluerunt vectra charitatis est, aestimare, qualiter habeamari inusitis hoc οἴ,cere vos debet s. quod iuxta canonum pracepta fortiter incurrere, o qualiter probleros non ricebat, re bestes ex stere tentaverunt. Vos tamen monemus insteculis esse ribere,ne qua eorum 'rorumpat au facta, quos anathematiῆatos sis sancta est Apos lica Ecclesii. D ijs vero. qui eorum se focietati iunxerunt, quid agere debeamus, cum reuos fuerim, consilio m liori tractabimin. Dat V. Non. Octob. Honorio XII.

rheoLVIII Aser Coss. Sub id tempus Exuperantius Archiepiscopus, Zosimi Pontificatu, Tert. kal. Iun.decessi: sepultus cst in D.Agnetis, sub Porphyrite

lapide ante aram maximam. Insequentibus temporibus in medio eo templo, sub ara illi dicata, in monumento ex marmore cum uiseretur, nostra aetate,

ara solo aequata, sinistrorsum ingredientibus,sepulcrum est collocatum.Opidum Argenta, quod ante id tempus ultra Padum erat, eo loci,quo nunc templum uetustissimum Diuo Georgio dicatum uisitur, ab eo exaedificatum est. Ita autem uocatum plerique ferunt, ab argenti pensione, quam opidi incolae Rauennati Archiepiscopo quotannis persoluere tenebantur. quod ad hanc diem , cum ex ipsius Ecclesiae si iuribus, seruatur. Tametsi Blondus eo nomine appellatum scribat, quod Archiepiscopi Rauennates tribus sibi subiectis Ecclesiis, quas praecipuas tunc habebant, trium metallorum nomina, quae maxime nobilia uidebantur esse, imposuerint. Quapropter Aureolum, quod opidum est in amoenissi ino Foroliuiensi colle, ab auro; Argentam ab Argento , & Ferrariam a ferro uocatam. Huius tempore Gemellus,D. Agneti,in regione Herculana, templum extruxit: quod sacrauit deinde Maximianus Te tio Id.Oct. Hoc ferunt multis postea muneribus ab Gemello ditatum,Siciliatnque tunc Rauennali Ecclesiae subiectam,& eius Praefectu ni pro Archiepiscopo

H a γ Rauennati

SEARCH

MENU NAVIGATION