장음표시 사용
111쪽
ehiepiscopus Rauennatum,in elegantem faciem restituit,&Tert. Ial. Iun.eodeanno sacrauit. Illi sacello A, H in να ,σιοι ob id titulum adscriptum ferunt atque inde in aedem Vrsianam translatum. Cum vero increbescente huius prodigii, ac sanctitatis fama, Ioannes in dies celebrior haberetur, id ipse aegre serens, subduxit se ex oculis hominum, inque Pirchiniani, Caprasiique montis alpes, contrusit; extructoque in iugo Caprasii montis, D. Mariae Virgini templo, ab hominum frequentia semotus, tranquille uitam dicauerat Deo; a coelitibusque saepius visebatur. Ferunt, cum sibi Michael, unus ex caelitibus in Pirchiniani iugo visus fuisset, templum ibidem illi erexisse; &apud Taurinum exaedificasse aedem D.Solutori, Victori,& Valentino, qui Rauennae ob Christi religionem trucidati fuerant. Sed haec in obscuritate antiquitatis suinina versantur, cum multi putent geminos filisse hoc nomine insignitos; alterum Archiepiscopum,qui apud Taurinos obierit; ibidemque in D.S lutoris, quod aedificauit, templo, sepultus, adhuc summa veneratione ab incolis colatur: alterum sacerdotem, nulla dignitate Archiepiscopatus insignem, qui apud Arretinos undecimo Ial. Dccembr. vitam cum morte commutauerit; ab illisque summo in honore habeatur. Sed is mortis dies, Archiepiscopo ab Arretinis festus adscribitur. Qui autem putant, Ioannem Archi piscopum Ercinitam factum, post annum ab ortu Christi DCCCCLX VI. cum illo anno Hugo Marinus, Alvernus, Montis Buceri Regulus Roma redi ens, D. Michaeli templum, ad montem Caprasum extruxcrit, aliquotque post annis, Siluestro II. iubente, Ioannes hic Archiepiscopus, & Eremita substructionibus ornauerit, ii recte,ut puto non scribunt,cum per ca tempora, ullus neque esset, neque postea fuerit Ioannes, Archiepiscopus Rauennas, quem in Qtitudinem abiisse compertum sit: ut inserius dicemus. Non de sunt quidam, qui post Ioannem hunc Archiepiscopum Rauennatem, qui vidit Angelum, reponant in numero Archiepiscoporum, Sulpicium . Quem tamen nullus inter Archiepiscopos numerauit, propterea quod inuitis sacerdotibus suis, ac populo, Ecclesiae administrationem deserens, cum plerisque aliis Episcopis, atque ipso etiam, ut fertur, Cyriaco Romano Ponti iace, Ursulam cum millibus undecim virginibus surrit iiisecutus, intersectusque a militibus Athi lanis cum Ursula, & ceteris, uti Vincentius in speculo suo Histo rico auctor est. Sunt tamen qui Sulpicium, non Archiepiscopum Rauennatem , sed Archidiaconum, ab Archiepiscopo, quemadmodum, & Cyriacum non Romanum Pontificem, sed a Pontifice , Comitem illis adiunctum vi ginibus, affirment. Successor itaque Ioannis qui vidit Angelum numeratur
Petrus, Rauennas vocatus, cognomento Chrysologus, quod ea fuerit suavitate sermonis, ut aureum orationis flumen funderet. Blondus hunc patria Rauennatem fuisse scribit ,& Fori Cornelii Episcopum, sed fallitur, cum cx Foro Cornelio, ubi natus crat, in Archiepiscopum Rauennatem fuerit clectus.
Nam Rauennates cum Archiepiscopum, ut moris crat, ab eis creatum, Ilo
mani ad Xystum Tertium Pontificem, qui Celestino successserat,Vna cum Comnelio Fori Cornelii Episcopo,& Legatis suis misissent, ut confirmaretur electio; Xusto ferunt per quietem Petrum Apostolum, atque Apollinarem se o stendisse, qui medium sibi adolescentem haberent, praedicerentque illum Archiepiscopum Rauennatem, ut crcarct ; ab Rauennalibus clectum ,
112쪽
non confirmaret. Quapropter cum postridie Rauennates adessent, primo reiicit, quem elegerant; iubet deinde ad se omnes accedere, qui illic essent, ut eum Archiepiscopum faceret, quem Petrus, & Apollinaris praemonstrasi sent. Sed cum ex Rauennalibus neminein illius similem fuisset conspicatus, Cornelio Episcopo mandat, uti suos in medium proferat. Eminebat inter ceteros vitae innocentia, ac doctrina Petrus, Cornelii Diaconus, qui a Cornelio sacris initiatus, omnia ab eo paterna ossicia; ut ipsemet testatur, de D. Proiecto Episcopo Forocorneliano loquens, Chrysologus; sanctaq. instituta acceperat. Hunc cum illius similem cognouisset Xystus, quem in somno viderat, Archiepiscopum Rauennalibus praeficit; Rauennalibus autem id aegre
ferent,bus, rem omnem aperit; unde maxima reuerentia apud omnes Petro
con stata est. Petrus inuitus, &non absque ingenti molestia Arelli episcopus factus, Rauuennam reuersus summa gratulatione ab Valentiniano primum, ANN & Galla Placi dia, mox ab omnibus Rauennalibus caecipitur. Ille ab eis id YYYiti unum petere dixit, ut, quando tantum oneris pro ipsorum salute subire non recusauit, studerent ipsi monitis suis obtemperare: praeceptisque diuinis non obsisterent. Interea Galla Placidia Rauennae iam I). Ioanni Et tangelistae templum extruxerat, iuxta Aureliani pomarium, quo loco palus aderat; ad portam, quae Artemeduli vocabatur, ad Orientem solem, quo omnia paene vetusta Rauennalia templa obuersa sunt, ob eam sonasse causam, qua; ut libro Quaestionum ad Antiochum D. Athanasius scribit: templa Apostoli in Orientem versa, ut simus Paradisi memores, aedificarunt. mi isis qui undique lapides elegantes secarent, & aptas columnas fabricarent; pauimento, tessel. lato opere elaborato; in parietibus vero naufragii, votiq. historia simili opere
picta; ad Orientem erexit testudinem duabus maximis innixam columnis, quas bracteato argento incrustauit. Videbatur autem in maiestate Deus, libellum Ioanni Euangelistae porrigens, cui erat subscriptum; Sanctus Ioa. ves angelistata. Hinc atque inde mare vitreum, in quo duae nauci turbulenta tempestate, & ventorum impetu agitatae; in altera Diuus Ioannes Placidiae opem ferens, aderat, septemque candelabra, &non nulla praeterea ex iis,
quae in Apocalypsi describuntur, mysteria . Aderant quoque Constantii, Valentiniani , Gratiani, & ceterorum eius familiae Augustorum imagines; iisque erat inscriptum: Ga a Placidia Augusta pro se , o dis omnibus uotum soluit. Erant autem hae imagines in arcu testudinis ad dexteram quinque ,
quibus sic erat adscriptum: D. Constantinus, D. Theodosius, D. Arcadius, D. Honorius ; Theodosius Nep. Ad laeuam , D. Valentinianus, D. Gratianus, D. Constamias, Gratianus No Ioannes Nep. Circa subsellia vero ad dextram in extrema parte : DN Tbeodosius . ct nv Eudocta; Ad laevam, A Arcadius, cr MEudoxia Auet. In testudinis templi medio, Dei imago erat pulcherrima, si dentis in solio, toto templo admodum refulgens, duodecimque diuinis limbris, undique obsignatis , circumsepta ; ab ea , quamcunque in partem templi quis respiceret, inspectabatur: cui sic erat inscriptum : Sanissim' , ac beati sim ν Apostolo Ioanni Euangelisti , Galla , Plucidia Augusta . cum
Da filia Placiae, Valentiniano Augusto . ct silia sua Iusta grata Honoria Augusta , ιiberationis miris uotum soluit. Ipse Christus Deus apertum in manu
habebat librum , in quo sic scriptum erat : Reaii misericordes , quoniam
113쪽
miserebitur Deus , Videtur etiam, uti diximus , Pctri Chrysologi Archi piscopi imago sacra facientis , & stupentis ob coelitis praesentiam , preces de ore illius accipientis. Augustorum, Augustarum q. imaginibus sic erat
inscriptum: Consirma hoc Deus, quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo. quodect in Hierusalem, tibi osserent Reges munera. Nonnullae praeterea columnae, ipsaque maxima ara, tota argenteis laminis exornata, accedebant adhaec valvulae etiam quaedam circa eam aram, ex argento; immixtis gemmis ; in quarum limine scripta haec legebantur: Sancte Ioann s arca Christi, accepta tibi si orati erui tui. supra aram testudo ex praestanti marmore, quatuor ex vetento columnis suffulta, pendentibus utrinq. aureis, argenteisque uasibus: ex ipso uero cacumine crux eminebat inter poma, & lilia. Praetermittenda argentea columba non est, quae uolitare inter uasa illa uidebatur. Id unum aut in
tanto operi, ac Augustae religioni deesse putabatur, quod nihil haberetur reliquiarum D. Ioannis, quibus ara dicari more maiorum posset. Haec res mirifice Augustae animum angebat ,& ob id sacra inedia, summis precibus, ac uigiliis suppliciter petere, uti, si quid inter homines ipsius esset, suot in plo daret dedicando. Barbatianum interca consulit, petiiq. quid agendum putet. Ipse, ut erat summa in Deum fide, non ignorans quantum fisci, quae eius est munus, tribuere Deus solitus sit, consulit in aedificato ab se templo, ut vigilet; Deum q. ac Apostolum de re illa obnixe roget. suturum enim, ut tantam animi pietatem Deus ne parui faciat: seq. Barbatianus in hac re Au gustae comitem pollicetur. Quod cum ipsa fecisset, tertia nocte, cum ani bos leuis somnus haberet, postquam preces Deo suderant, vidit Barbatianus , cum nec penitus dormiret, nec integrξ vigilaret, veneranda canicie vi.
rum , Pontificiis vestibus candidis limis indutum, ac mitratum, deambulantem ,& thure templum suffientem: cuius facies diuino splendore fulgens, coelestem lucem inferebat. Tanto prodigio commotus vir sanetus, seipsumexcutiens, ac plene vigilans, vix sibi ipsi in eo assentiebatur, quod aperte videbat : quapropter tacitis vestigiis se ad Augustam conferens festinanter, somno excitatam de omni re commonefacit,ipsum l. Antistitem per templum deambulantem colla monstrans: En, inquit, hic ille est, cui templum dicasti. Placidia, religionis se ruore incensa, se ad Euangelistam , qtii iam ad aram maximam peruenerat, celeriter accurrens, recipit, ad pedes i. cius prouoluitur. Tum ille ex oculis elabens, sandali uin dextri pedis in Auaustae inanibus reliquit. Ipsa voti compos, summa gestiens laetitia, cum Dei benignitatem voce, & lacrymis praedicaret, rem omnem, ubi illuxit, Placido Valentiniano filio, omnibusq. Rauennalibus ordinh exponit. Inde dedicatio summa popa acta cst, tertio die antequam mensis Februarius claberetur; cuius m mo ria ad haec v*.tempora dies ille selennis anniuersaria vicissitudine celebratur. Interea Areobinda, & Aspare Coss. Honoria Placidiae filia ab Eugenio pro curatore suo stuprata, concepit; statimque re deprehensa, cum male audiret , dedecore l. impelleretur ad noua aduersus occidentis Remp. molienda, Praetorio,&urbe Rauenna pulsa, ad Theodosium Caesarem Augustum M. Zantium se contulit. Tertio post anno, consulatu Aetii, & Sigeuultis Valentinianus Imperator ad nuptias cum Eudoxia Theodosii Caesaris filia matrimonio coniungendas, Byzantium quoque prosectus est: ubi consectis nuptiis, in It
114쪽
in Italiam rediens, Thessalonicae hyemauit; insequentis q. anno initio Theodosio XVI. & Fausto Coss. una cum uxore Rauennam ingressus, nuptias denuo, sumino Rauennatum studio,& magnifico apparatu, celebrauit. Nec multo post Barbatiani rogatu, Placidia D. Ioanni Baptistae egregiam aedem, iuxta domum suam, extruendam curauit; uniuersae aedificationis negocio demandato, Baduario Patricio Ravennati. In eo templo Barbatianus Deo seruiens multis prodigiis innotescebat in dies magis, ac magis: ex quibus il Iud maxime commcndatur,quo Iuliani Rauennatis nobilis smi viri dium, strumis ita laborantem, ut ab omnibus esset iam desperatus, fanauit; cum sacris peractis, cubiculum ingressus, mox ex cera emplastrurn, imminutumque panem cum oleo mixtum, ulceribus imposuisset, signoq. crucis obsignauisset. Repente enim disruptis illis, vermes egressi sunt, & puer ingenti miraculo insanitatem restitutus. Pari stelicitate, ac prodigio Theodoram primariam mulierem refractario sanguinis fluxu ad desperationem laborantem,sanauit: cum enim uir sanctus deductus ad cam, in qua expressa mortis effigies uidebatur, eam intuens dixisset; Christus, qui hoc morbi genere laborantem liberauit mulierem, te sanet; quamobrem eius nomine tibi praedico, surge, dcambula ; Theodora statim ad sanitatem reducta est . cuius beneficii magnitudia ne commota, frequens deinde uirum sanctum conueniebat ab eoque de Christi religione docebatur. Vcrum Vrsicius Theodorat maritus in tantum ob id Zelotypiae caeco furore exarsit, ut quadam die sub auroram in Barbatarianum, qui orabat in templo Deum, districto ense impetum fecerit; sed continuo aruit manus, immobilisque permanens, viro sancto orante, Deus illi restituit sanitatem. Per idem tempus Petrus Archiepiscopus ad Ecclesia administrationem conuersius, Tricollim aggressus est; quod aedificium ad trium collium simulacrum extructum, facerdotibus Vrsani templi, statio nem tutam, assiduamq. praebebat. Id a succenbribus admirabili aedificati ne absolutum , nunc non extat. Eius uicem reddunt horti, qui circa Vrsianam aedem conspiciuntur. Templum praeterea sacrauit, quod D. Ioanni Baptistae Baduarius, iussu Placidiae,aedificauerat. Cum l. Placidia Ariminum se contulisset, incumbens in aedilicationem templi D.Stephano, haud procul ab urbis moenibus dicati, incidissetque Barbatianus in leuem quidem morbum, sed pertinacem, qui illi postremus fuit, Petrus certiorem fecit Placidiam, qua omnibus repente relictis, Rauennam conuolauit: ubi non multo post Barbatianus tranquille,& placide animam exhalavit. Ab Petro Archiepiscopo ablutus, & unguentis conditus, sepultus est, pridie kal. Ianuar.in monumento iuxta aram maximam D. Ioannis Baptistae, Temporum successu, cum eius nomini erectum fuisset templum,haud procul ab D.Zachariae,illuc cadauer importatum fuit. Ceterum tandem corruente templo, ac potius aedicula, in Ursianam aedem est translatum. Non deerat interea Valentinianus, quin omnem operam, consilium q. ad Imperii prouincias constituendas conferret, matre
praesertim Placidia, ad aequum, rectumq. assidue hortante. Itaque Theodosio Aug. XVIII. & Albino Consulibus, qui annus a partu Virginis numeratur quadragesimus quartus, supra quadringentesimum, legem Rauennae Tert.
Id. Septembr. tulit, qua cauebatur, ne uxor, uiro mortuo, fluctus, quos,
constante matrimonio, expensos constaret, a communibus filiis repetere,
115쪽
h aeredibusve posset. Idem uiro, mortua uxore, interdiceretur. Aliquot post annis Valentinianus Romae fuit.Cum uero per haec tempora Hunnorum Rex Athila , Bleda fratre intersecto , Theodosio, ac Valentiniano Imperatoribus acerrime minitaretur,& iam in citeriorem Datiam impetum fecisset, Theodosio de pace ad eum legatos mittente,ipse quoque Valentinianus ad pacem petendam oratores misit Carpilionem, Aetii patricii filium , &Cassiodorum, Cassi odori senatoris Rauennatis auum, qui modo mollioribus uerbis illi obsequens, nunc asperioribus sese aduersum constituens, & rationibus illius refellendis, & uiribus, ac potentia Valentiniani eXaggeranda, fecit, ut quamquam Athitae, pacem non habere, utile erat, loco tamen gratiae duceret, ab armis discedere. Postero anno, qui suit quadragesimus Octauus supra qua C C C C dringentesimum,Valentinianus cum a Theodosio Augusto , Nouarum uolu-X L Vi ΙΙ- men constitutionum, quas ad suum codicem adiici,& Nouellas appellari uoluit, accepisset , eas Nonis Mai. Rauennae, Albino Praesecto Praetorio, patricioq. obseruandas,mandauit.Accessit Rauennam ad Valentinianum hoc tempore, Germanus Altisiodorensis Antistes; ut Armoricis, Gallis populis, qui
ab Imperatore defecerant, ueniam impetraret; eximia uir sanctitate; ab eo, Placidiaq. matre,& Rauennatibus, quamquam nocte ingrederetur, ut obuios uitaret; honorifice exceptus. Vbi cum in argenteo uase ad eum misisset aliquando Placidia lautissimos cibos, quibus coenaret, ita munus accepit, ut siti uis praebuerit cibos, uas argenteum apud se uoluerit esse, egenis uiris distribuendum: Ipse Placidiae panem ex hordeo in scutella lignea remisit: quod
illa uiri sancti munus, uenerabunda, acceptum, summa semper apud se ueneratione habuit, scutellamq. ligneam auro circundedit. Cum uero semel ad coenam Gennanum inuitasset, ille benigne as enses, uectus asello ob id, quod uix pedem mouere posset, confectus inedia, ac castigationibus corporis, contigit uti Asellus, qui nihilo, quam Germanus, firmiori ualetudinuerat, inter coenandum moreretur. Quod cum resciuisset Placidia, iussit generosum equum , maximae mansuetudinis adduci: sed Germanus, cum suum se asinum uelle diceret, peteretq. uti sibi locus, in quo cadauer esset, indicar tur ad illum perductus, surge, inquit, reuertamur ad hospitium: statimque asellus,&rediuiuus suin exit,& Germanum revexit, unde discesserat. Dum autem Rauennae Germanus mansit, multos aegios ad pristinam ualetudinem
reuocauit: Insignia uero illa, quod Acholii Eunuchi, praepositi sacri cubiculi alumnum, maligni spiritus uexatione liberauit, & Volusiani filium, qui Sigeuultis patricii cancellis praeerat, ad depellendum febrim accitus, cum mortuum inuenisset, uitae restituit. Verum non multo post Germanus, multo ante ab se praevisam, atque praenunciatam mortem, Rauennae, cum uita commutauit, pridie kal. Augusti, septi ino postquam laborare ex febre coeperat die, cum illum Placidia aegrotantem inuisisset, atque assidue Rauennato,die,nOctuq. officii causa, domum complerent. Eius cadauer a Petro Chrysol Ogo, Rauennatum Archiepiscopo ita conditum, ut in Galliam importari quemadmodum moriens Germanus a Placidia petierat, posset: quod & Valentinianus curauit faciendii.Petrus uiri sancti cucullam,& cilicium sibi habuit,ac ne
quid pius haeres ex intestati bonis non possideret, sibi uendicauit. Placidia capsulain cum sanctis reliquiis sibi asciuit: sex Antistites, qui adcrant,& per-
116쪽
petuo ipsi, dum Rauennae fuit, assidebant, unus pallium,alter cingulum,duo tunicam, duo sagulum assumpserunt. Acholiu S praeterea aromatibus corpus condiuit, Placidia uestiuit, Valentinianus Comites, qui prosequerentur, M. tribuit. Postero anno XV.kal. Iul. Acturio, & Protogene conssilibus Rauennae, seriptis ad Firminum Praefectum Praetorio litteris, de tri ginta annorum pi aescriptione, omnibus causis opponenda , sanxit.& Tert. Id.Sept. ad Opillo nem, Magistrum officiorum, de Principe Agentium in rebus, edixit, ne eo inconsulto primores designati oricii, quicquam usurparent,neque Praefectia nus aliquis, suae militiae sacramenta praesumeret, neque albo,eo insciente,disi sentienteve, eximeretur: Quando enim huiusmodi, ad obsequia Praefecturae
Praetorianae, post innumera discrimina, & contrito opportuniore aetatis tempore , peruenerat, debebat, plurimis remesis, inquit Valentinianus, adiuuari quem nouerat, ut ad Utadu niret: plurima pericula sitinere.Paulo post, Romam
cum Placidia matre, & Eudoxia coniuge profectus, postridie , quam urbem iniit, insigni pompa, ad uenerandam toto orbe D. Petri basilicam, una cum eisdem , processit. Illis Leo Pont. Ma X. & Episcopi, qui Romae, Leonis accitu ex Italia conuenerant, ut de Ephesino, quod tunc, a Theodosio Caesare in
diruim, habebatur, conuentu, tractaretur, Occurrerunt. Precibus autem ad
Deum sit sis,ueneratoq.ab Augustis D.Petri sepulcro,primis l. habitis inter se uerbis,summis ab eis precibus, Episcopi, & lacrymis cotenderunt,agerent cu eodosio, ut fides a maioribus tradita,ac paulo ante Ephesino illo Conueniatu firmata, conseruaretur. Flauiantis q. Constantinopolitanus Antistes, ac ceteri Episcopi iniuste damnati, restituerentur. Valentinianus, & Augustae,
id se libenter facturos prolixe polliciti, re ipsa, quod polliciti sunt, praestit
runt, iis litteris, quae adhuc extant .Quibus tamen Theodosius haud rectere. spondit, quia cum ingenti sitio dedecore, Concilium alterum Ephesinum Q. ueret praedatorium ob eam causam appellatum, quod Eutyches haereticus absolutus in eo fuerit, Episcopi autem Catholici damnati; Dioscoro Episcopo Alexandrino, Eutychiana labe insecto, rem totam pro sua libidine administrante;&Hilarius Leonis Pont. Max. legatus, ne uim aliquam pateretur, inde se Romam recepisset. Cur autem Placidia tam saepe Romam adiret, suis ipsa ad Pulcheriam Augustam litteris testatur, cum ait. Vt Ronram frequenti. lus concursibus araque desideremus inspicere, causa nobis est amplectenda religionis, ut serminis sanctorum, nostram exhiberemus praesentiam, quos certam est, pro sinatiiνtute, in caelegibus constitutos . neque inferiora di*icere. Nos itaque sacrilegium esse cretimus siue emnium oraenem denegemus. Haec Placidia. Erant autem omnes , nori Romae solum, sed ubique, in rebus Diuinis maxime frequentes, &sacris assidue cerimoniis intererant.Itaque cum Rauennae consecraretur Episcopus, qui in solemni ea pompa concionem habuit, Chrysologus, Orase,
inquit, fratres ut ChriPiani Principes, qui pia deuotione dignantur no stris occurrere gasor. nostris solemni tibus interesse, ipsos quoque Privatis omnium sacerdo rum , longo in tempore, obsecratio deuota commendet. Theodosius Augustus breui
post, uita decedens, successorem habuit Martianum, Catholicae pietatis stu. dio incensum. Interea Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Rauennas aedificationi intentus, in Classe extruxit mirabilis magnitudinis sontem , duplici alto muro excitato. Diuo etiam Andreae Apostolo, iuxta Vrsanam aedem,
117쪽
haud procul ab Posterula, quam Vincilionis appellant, aedificauit egregium
templum, ligneis tamen columnis suffultum: stupra ualuas, eius imago, Em blematico , vermiculatoq. opere con hiciebatur, his adiectis carminibus, quae quamquam interrupta ob antiquitatem, & conci sa, tamen ut certiores testes huic substructionis accedant, ex Andrea Agnello, qualiacumq. sint, adscribere hic placuit. Aut lux hie nata est, aut capta hic libera regnat,
Lex est, ante venis cali decus unde modernum: Aut 3riuata diem peperere tecta nitenum,
Inclusum3. iubar, secluso flet Obmpo.
Marmora cum ra diis vernantur, cerne inereris, i t Cunctar. sdereo . . . . in miricesse .
Auctoris pretio Plendesunt munera Petri: mic honor, huic merisum, tribui sic condere parua, n valeant statis, ,emplum Derare coactis. Nil modicum Christo est, arritas benepossidet aris, 'Cuius inhumano con tint pcctore templa. . Fundamen a Petrus, Tereus fundator, est aula . 'Moddomo, hoc dominus, q*od fictum, factor se idem, Moribus, atque opere Christus pussor habetur,
edi duo conscians, mediator, reddit dr unum. Huc veniens, funiat parituros gauria serus, Contrium otidans percusso in pectore mentem. Ne iaceat. se Hernat humo . morbosq. latentes Ante pedes medici, cura properante, recludas. Saepe meos mortis, vita fit cam beatae.
Cum autem in iis carminibus, pateat, medici nomine,mentionem de sacerdote fieri, qui uetustissimo ritu, Christianos in templo peccata illi secreto confitentes expiaret ,& pro qualitate criminis, piaculum praescriberet, illud etiam constat falsum este,quod scribunt Socrates, & SoZomenus, Nectarium Episcopum Constantinopolitanum, paulo ante id tempus , sacerdotes huiusmodi poenitentibus addictos, ita a sita Ecclesia remouisse, ut illum omnium. ferme Ecclesiarum Praesules imitati sint: neq. id Ecclesiae fuisse uisum , ut ait Socrates Sed aut ab ipsis, id, ut Nouatianis fauerent, confictum, aut a Nouatiano quopiam additum: praesertim cum neq. grauissimi, ac diligentissimi eorum temporum scriptores DD. Ambrosus, Hieronymus, Augustinus, quidquam de tantae mutatione rei scripserint. Vt uero ex Chrysologi concionibus cognosci potest, Rauennae, ludi hoc tempore fieri a plerisque,quotannis, Ial.Ianuar. consueuerunt, quibus homines commentitiorum Deorum simulacra; quos stultissime coluit, ante Christi Dei aduentum, antiquitas; personam induti, cursitabant per urbem, idq. eo gestu, ac modo, ut quae de illorum incestibus, adulteriis ,& ceteris improbe actis tradita sunt,ea sere omnia, uiderentur sub oculis poni. In hos acerrima inuectus concione Chrysologus Archiepiscopus, Christi , inquit, exuti minaeumentum, quis simulacrorumsos, musscralegisse suerunt. Sed dura aliquis,nonsent hac sacrilegioram odia, uota. . sani
118쪽
sis haec iocorum, o hoc esse noxi tatis Llitiam, non uetustatis errorem, ese hoc anni principium non gentilitatis ossensam. Erras homo: non sunt haec ludicr. iunt crimina. ciuis de impietate ludit ' de sacrilegio, quis iocatur Z'aculum, quis dicit risio 'fatisse decipit, qui γέ sentit . uranun est, yranni habitum qui praesumit. Irat se
Deum facis, Des uero contrarictor exis it. Imaginem Dei portare noluit, qui Idaliuoluerit ponare persionum: χιι iocari nolueris rum Diabolo, non poterit gaurire cum Chrictor Nemo cum serpenteuecurus Iudit,nemo cum DiaboIo iocatur impune a.
Haec Chrysislogus, qua in hunc locum libenter transtulimus , quod aliqua
ex parte, nostri taculi ineptiis, cum personati incedunt homines, accommodari posse uideantur.Magnopere autem hortatus est omnissinius Archiepiscopus, ut neque etiam assentiretur quis, facientibus, & pater, filium , seruum dominus, cognatus cognatum, ciuem ciuis, homo hominem, Christianus, Christianum, ab impio illo usu, qui falsorii in Deorum cultum redolebat, abdiceret. Consueuerant enim, qui uerum Deum ignorabant, fictos, & impios colebant, illum ipsum kal. Ianuaridiem omni luxu,ac supprstitione , strenis dandis, praebendo epulo, saltationibus, S ceteris huiusmodi, foedare. Quamquam ludos illos , quos diXimus Rauennae fieri solitos, toto fere orbe Christiano, hoc tempore fieri etiam consuesse, declarant Diuorum Ambrosii, & Maximi, & Augustini, in eum deprauatum usum, conciones, & ipsius institutum Ecclesiae , quae ut iis ,rcmedio contrario, occurrerct, epulo, sacram, hoc die, inediam , cursitationi per urbem,concursum ad templa; tridui supplicationes, saltationibus opposuerat. Interim cum Eutyches ByZantius, Abbas , factiosorum ope , disseminaret falsam doctrinam, asseverans, in Christo, Diuinam naturam, cum humana in idem recedisse, Leoq. Pontifex, qui Xysto successerat, tercentorum & sexaginta Episcoporuin ad Chalcedo nem conuocato Concilio, eam pestem restinguendam summa ope niteretur, Petrum Chrysologum iustit ad Concilium aduersus Eutychen , quae uideren-
extant,viri omnes docti mirentur,&primo loco habeant Paulo ante id lepus, Placidia religioni admodum intenta, sanctissimae Cruci temptu exaedificauit, dicavitq. halid procul ab eo, quod iisdem diebus, Syngledia, Placidiae neptis D.Zachariae erexit. Diuis etiam Narario, ac Celso elegan tissimam extru xit aediculam, in qua sepeliri uoluit, ab Crucis haud procul: parietes praeclaro marmore undique incrustati pauimentum, ipsaq. aediculae testudo, uermiculato opere pulcherrime exornata. His absolutis; nam omnibus non solum interfuit, sed praefuit; Chrysologus,cum imminere sibi extremum uitae diem diuinitus intelligeret, decimuin l. iam &oetauum annum Rauennali Ecclesiae praefuisset,contulit se ad Forum Cornelii cuius Ecclesiae quo amore flagraret,iplemet testatur, cum ait Omnibus quidem Ecclesiis uenerationem debere me pros reor, os de semam seruitutemsed Corneliensi Ecco e inseruirepeculiarius ipsius nominis amore compes r. Cornelius namque memoriae beatissima. uita clarus,cunctis uirtutum titulis ubiq. fulgens, operum magnitudine notus uniuersis, pater mihi fuit: i eme per Ganget um genati: psepius, y p me nutrisu: Vse functas, sancta inuituit seruit ure t Vs Pontifex, fareis obstitit, ct conso it altaribas ct i eo mihi carum, colendum vir bio Cornelii nomen. Amor ergo cognominis, me compellit, Cornelien
119쪽
sis Ecel la d sideridis d sideranter occurrere. Ibi D.Cassiani martyris templum ingressiis,Cratere aureo,patera argentea,Diademate aureo magno, gemmis distidio clarissimis,muneribus,tributis, atq.arae maximae impositis Deum precatus, atque ipsum Cassianum martyrem,qui benigne eius animam exciperent,lio latusq. Rauennates, qui illum fuerant insecuti,ut in deligendo optimo pastore in iugitarent, nec discederent ab Diuinis mandatis, Pontifice adhuc Leone primo placidd, ac tranquille ex hac uita migrauit Tertio Non. Decembr. anianum Domini circiter quinquagesimum supra quadringentesimum. Sepultus est ibidem iuxta aram D.Cassiani,ubi&nunc quiescit: Eius tamen brachium auro, ac gemmis ornatu,in Vrsiana aede ueneramur. Inter alia, quae reliquit, doctrinae monumenta, eius ad populum conciones, diuino spiritu, & eximia pietate,religioneq. illustres ab omnibus bonis,&doctis iudicantur. Communi omnium consensu in Diuos relatus est,eiq. anniuersarii honores eodem die ob id decreti. Quo fit, ut nesciam, qua nonnulli auctoritate ducti, illum Quarto Non .adscribant, cum in Rauennali Ecclesia tert.Non. perpetuo fueritis dies celebris habitus, atque in omnibus, quos uiderim, manu scriptis codicibus ita legatur. Scio hic plerosque non defiat uros, quibus nurum, ac fortas se falsum uideatur, Chrysologi uitam ad Symmachum Pont. Max. me non producere,cum non solum penzSAgnellum,ac Ferretium, Rauennates scriptores,
sed apud exteros etiam, possit colligi, ad quingentesimum a partu Virginis annum peruenisse, Concilioq. Symmachi Pont. interfuisse, & subscriptisse. Sed ii, ut initium recte adscribunt , ita in fine, ut puto, falluntur. De initio, omnium sententia est receptum,Chrysologum Callae Placistae,ac Valentiniani Caesaris tempore uixisse: nam & Barbatiano tumulum composuit, & Ge mani cadauer condiuit, cucullamq. accepit. Cur autem ad Symmachi tempora illum peruenisse minus putem, facit, quod inueniam Leonem primum summum Pontificem,Neoni Archiepiscopo Ravennatum scribentem:& Sim plicium primum, Ioannem , Rauennatem item Archiepiscopum corripie tem, qui Gregorium , Mutinensem Episcopum fecerit inuitum. Hi autem Romani Pontifices, cum inter Xystum Tertium, a quo Chrysologus, Archiepiscopus factus est,& Symmachum, uixerint, dubio procul alium esse Petrum fateamur necesse est, qui Symmachi Concilio interfuit, ab hoc Chrysologo: Neonemq.&Ioannem secundum, inter hosce duos Petros intercidisse. Quae omnia eo etiam confirmantur, quod inter haec tempora, Odoacris ,& Theodericiscedus incidit, quod Ioannis Archiepiscopi opera factum, omnes testantur: Quod tamen, si Agnellum sequeremur, Petro Chrysologo, contra omnium sententiam, ferendum acceptum esset. Illud praeterea mirari non desino, quod Agnellus, nominis deceptus similitudine, eundem Ioannem Archiepiscopum suisse putet, qui Angelum uiderit, fuerit t. a Valentiniano, pallio, & reliquis muneribus astectus, cum hoc secundo, quem Athilae obuiam processisse narrabimus: cum inter Valentiniani ,&Athitae tempora, de Petro Chrysoloeto, & Neone gesta habeantur. Quod vero de Agnello dixi, idem de Ioanne Petro Ferretio, qui Agnellum ad uerbum descripsit, deq. ceteris dictum uelim, qui cum haec non animaduerterint, quasi fecerunt,ut ipse quoque eorum auctoritate motus, cum illis errare decreuerim, sed, conscientia
tandem deterritus, ab illis sic dissensi, ut iis, qui legerint, omne iudiciu in
120쪽
relinquam. Mihi quidem , multa ac multum legenti , assidueq. uetera haec repetenti, sic tandem est uisum.Satis autem constat litteras a Leone Pont. Max.
ad Neonem Archiepiscopum scriptas, nono kal. Aug Martiano Aug. consule, qui cst a partu Virginis annus quinquagesimus primus, supra quadringen- Ltesimum: quo fit ut tarn necesse sit, e vita excessisse Chrysologum. Genere orationis usus est Chrysologus , plaac, ut uerbum exprimit, aurco, non tam sententiis utilibus, ac necessariis frequentato, quam uerbis uolucri, atque in citato, cum summa grauitate coniuncto: studio interdum pietatis adeo flagrans, ut cum acerrimus clici in dicendo,& surore quasi raperetur Di uino, in ipso tamen ardore dicendi, uox illi extingueretur: Quod in ea maxime concione contigit, qua de muliere fluxu sanguinis laborante dicebat. Quo loco facile potuit cognosci, quantopere a Rauennalibus amaretur, quando hoc casu Archiepiscopi, uehementer omnes commoti sunt, insignemq. beneuolentiam; ut ipsiusmet, qui haec scribit, Chrysologi, uerbis utar; pasior omnium prodidit. testatus clamor, nier σοι lacrima, oratio ost is monstrauit: ita ut gratias Deo suo ageret, qui illi in amoris lucrum, uerterit damnum sermonis. Qua inquam haud ita diu post, de silentio D.Zachariae disserens,qui dum summi sacerdotii munus impleret, obmutuit. Videtis ergo, inquit, quia silen-rium aurum, quod antea conIrictauit uos, vcnit de antiquo pontificali inu non de nouia
ratis incursu. Floruit etiam hoc tempore Marcellinus, Episcopus Vi cohauentinus,ab D. Petro Chrysologo,Rauennae, ipsis Domini natalitiis consecratus, tanta omnium laetitia, ut unus Marcellinus, eo die, ut ipse inquit Chryso- Iogus .uernaculi partus, totum rapuerit, & conquisiverit affectum. Fuisse autem Rauennali Ecclesiae subiectum, inde cognosci facile potest,quod eum Rauennatis Ecclesiae filium appellat,cum suam, in tanti diei celebritate, concio -
, ita Chrysologus exorititur omnium quidem rerum primordia sunt dura. se duriora sut omnibus primordia generantis. Sancta Ecclesia Rauennas, tis primum parer l, uiam fecit, angores pertulit, sensit dolores. Horu aequalis fuit Proiectus Episcopus F oro Cornelianus,a Chrysologo ite consecratus,& in concione laudatus. Petro Cli sologo uita functo,Neon subrogatus est,que Leo Pont.Max.cuius ad Neonem ex tant; ut diximus, litterae, confirmauit. Illis autem litteris Leo, Neonem docet Concilii nuper habiti sententiam,qua decretum fuerat, ut iis, qui capti ab hostibus,ea aetate, qua cognoscere non potuerunt, sacra ne unda bapti sinatis essent abluti,cum domum rediissent,nihilq.eius rei memmissent, impartiri baptisma posset: si modo,qui ablutos illos fuisse,assereret, superesset nemo.Summa alacritate Archiepiscopatum aggressus Neon, aedis cauit D.Petro templum, quod maius uocant, eo loco ubi Neptuni Fanum suisse memorauimus: iuxta Brachium sorte: cui id nominis propterea fuit, quod ibi Christi Dei imago uerenda admodum conspiciatur, & utrimq. Petrus, ac Paulus Apostoli: de qua in annalibus Rauennalibus mira legebantur, D. Petri templo,cununc incolatur ab Francisca iis, D. Francisci titulus est. Antea tamen sinerisO-tes non cuculati, certis, constitutis uectigalibus, rem ibi diuinam faciebant. Sunt tamen,qui scribant, D Petri maioris templum a Petro Chrysologo inc pium, Neonem absoluisse: sic ut coepti operis laus, Chrysologu; absoluti,Ne nem attingat.Prope Vrsianum templum. D. Ioanni Baptistae aediculam erexit; ad sontes uocatam; quod ibi unda salutari bapti sinatis omnes abluerentur;
emblematicoq. opere elegantissime pingudam curauit his additis carminibus. Κ Cede