장음표시 사용
661쪽
Pio Tertio Pont. Max. qui Alexandro successerat, & antequam Habereturmcnss, ob corrupti cruris dolorem interiit, Venerius Praest ictus, Rauenna proficiscens, non ea nocte, quae consti tuta inter eos erat, sed posteriore, Caesenam accessit: qua nocte Borgiani, superioribus vigiliis ciuium admoniti, portis & muris praesidio firmatis, Venerii tarditatem clusere. Rustam tamen opidum receptum est, cuius Oratores Venetias missi sunt, Melior Mollius , Ioannes Baptista Bosus iurisconsulti,Alexander , uarinus, Petrus Maria Pii. teus ,&Ambrosius Ventura. Qui cum multa a Venetis patribus postulassent; tum illud in primis fuit, ne, si quando ad Venetum Imperium Fauentia adiungeretur, legibus ipsi Faventinis subiicerentur, aut inde Magistratus reciperent. Sed opidi Vicarius ciuis Rauennas esset, & in causis ad Magi stratus Rauennates prouocaretur. Quae cum omnia, atque item alia, Venetus
Senatus illis dedisset, statim Vicarium opido in annum praefecerunt Ioannem Baptistam Spretum , iurisconsultum Rauennatem. Interea Pi I,Iulianus Cariadinalis , Xysti Quarti, ex fratre nepos, Ligur, accepto Iulii Secundi nomine, in Pontificem Maximum subrogatur. Qui tanto Romanae maiestatis amore semper flagrauit, nihil ut totos dies, noctesq. cogitaret,quam Pontificiam ditionem in silani pristinam dignitatem restituere. Hinc illud, quod uitio plerique illi vertunt, summa laude dignum est, proprias eum amicitias, & commoda, ob communem Christiani & Pontificii nominis utilitatem posthabuisse: cuius nominis cum maiestatem fere collapsam, ditionem imminutam , vrbes, atque opida undique occupata, distractaq. intueretur, & omnia reposcere constituisset, Forolivia nos l. ob id laudasset, quod Caesaris Valentini Ducis dominatu , quem inuiti subierant, ac tulerant, tunc primuin liberati,
reiectis q. iam Antonio inde Ludovico Ordelatis, subiici nullo medio Romanae Ecclesiae studuissent, itaque id illi ipse dedis De Pontifex, & leges ciuitatis ac Senatum, spectante, a Tntienteq. Ioanne Archiepiscopo Ragusino, Prouinciae huius Moderatore, litteris VIII. kal. Iul. 11 D IIII. anno Pon tificatus primo Romae datis, probas Iet, a Venetis Ariminum primo &Fauentiam petiit, mox Rauennam repetiturus: quas urbes paucis ante annis ab Ecclesiae Vicariis administrari solitas, occuparant. Id cum Veneti renuis lent, intelligeret q. Pontifex vires suas nequaquam eas este, quae cum adeo firma
Reputa. decertare postent, praesidiu in sibi hanc ad rem ferri ab iis uoluit, quos
etiam omnino ex Italia ad extremum exterminandos decreuerat. Itaque
Maximilianum Caesarem,& Ludovicum Gallorum Regem per interpretes est hortatus, ut secum aduersus Venetos aciem struerent. Quod ubi est a Venetis rescitum, continuo Oratores missi, qui Principibus illis significarent, eas urbes, Venetos, non ab Romanis Pontificibus , uerum a perditissimo Iatrone; in quo Romanus Pontifex, uniuersusq. Cardinalium Senatus omnino iura posuerant; recepisse. Eas consuesse Pontifices, Vicariis administrandas
tradere , quamobrem sibi eodem modo ; perinde , ac de Christiana Republ. optime meritis ; postulare ut tribuantur ; quando nihil id noui sit,& datum illis fuerit, quorum nullum extasset in Romanos Pontifices , &Dei Ecclesiam, beneficium. Accedat ad haec nullum in Flaminia Vicarium posse, neque ad eam Ecclesiae partem tutandam, firmiorem, neque; si casus ferret; Pontificibus Maximis bello , & pace utiliorem, constitui. Is
662쪽
Sermo Regum animos uehementer permovit, praviaturosq. se omnem operam sunt polliciti, quo apud Pontificem Reipubl. Venetae dignitatem & partes defenderent . Dum haec inter Orbis Princines geruntur, Hieronymus Lunardus Venetias orator a Rauennalibus misitis, ut flumini Rafanario in Padum deducendo initium daretur, obtinuit, eam q. in id opus pecuniam in quadriennium dari, quae in stragula duo, diebus D. Apollinaris & D. Vitalis festis, cursus praemia, impendi consuessent. Erant autem ducati centum. Extant q. hac de re Leonardi Lauredani Ducis, ad Leon arduin Marcellum Prae torem,& Iulianum Gradonicum Praesectum. Nonis Nouembranno MDIIII. scriptae litterae. Quo eodem anno Aloysus Diedus Patricius Venetus deducto Sapi, qua Ceruiensem, Rauennalemq. agrum interfluit, motis q. Dumenta. riis prope rus Canutium, pari ciuitatum,atque accolarum commodo suo sumptu extruct s aedem etiam pro tempore eXcitauit. Interea Rauennae. Margarita virgo sanctitate,& uitae innocentia cclebris decessi. Quae in opido Ru o. quod est Rauennatis ditionis, Lungi pressum olim uocatum, ab urbi q abest serme millia passuum decem ; ex Mollum familia orta, ab ipsis incunabulis, san dii tatis specimen praebuerat. Tres menses nata,caeca faeta est ;cuinque ad septimum annum peruenisset, carne,&ouis abstinens; extra dies Dominicos festos; die semel comedebat: quem uiuendi modum per totum uitae spatiunt non modo seruauit, sed maximam partem consecit pane solum,& aqua.Quod eo durius uideri potest, cuin nudatis semper incesserit pedibus; & numquam in lecto, sed uel humi, aut in sarmentorum fascibus cubauerit; & frpius nocte, ut Deum ingeniculata precaretur, atque etiam, ut cum daemone, qui illi erat molestus, eam q. aliquando capillis trahebat, dimicaret; ε lecto; si erat is lectus appellandus; perpetuo surrexerit. Cum autem aliquot annos eo in opido vixisset, in agrum , ad villam D. Pancratii se contulit, puellarum uirginum consuetudine plurimum delectata, quas assidue praecepta diuina; rectum q. uiuendi morem docebat . Inde Rauennam profecta,primum apud D. Stephani sacras virgines, deinde in domo, quain illi Laurentius Oriolus, agricola praedives,eius discipulus, emerat,habitauit. Vbi per annos quattuorcle-cim assidue grauissimis morbis misere amicta praesertim cum etiam a pleri'. mussanctitas,& morbus irrederetur,multis q.caluniis, nomen proscinderetur illustre fuit patientiae exemplum: quos tamen ipsa irrisores,& maledicos, uel; si poterat; amanter, uti desisterent, monebat, congerere enim sbi peccata,uel;
i yd , u ; suriums, assiduisq. precibus apud Deum veniam illis ora-Dat : nludq. admirabile omnino uidebatur, eam inter tot morboS calumnias, egestatem; qua semper oppressa plurimum fuit; hilari semper uultu,tranquille'. animo extitisse, ab omni q. indignatione sic alienam, ut qui perturbatam illam umquam viderit, repertus sit nemo. Non potuit tamen haec tetra tot milcriarum procella, sanctitatis lucem, quin emicaret, opprimeremam complures, ex illius ore praeceptis q. pendentes, Magistram illam appellabant, quod eos sanctissimae uitae exemplis potius, quam uerbis excitaret ad pietatem, α uerum Dei cultum. In ea maxime, inter ceteras uirtutes, misericor-ita in eos qui peccabant, & benignitas eluxit: neque fuit ullus umquam, qui admirabili uirtute, illius uerbis,atque hortatu in miseriis consolatum se , ac pene recreatum, hilarcmq. factum non senserit,& a peccatis, uiaq. perdita
663쪽
reliocatum: quod cum saepissime accidisset, maxime tamen in nobili semina
est uisum , quae permota fama sanctitatis, ad eam cum uenisset, multo auro, divestium elegantium ornamentis insignis,eam uim Margaritae sermoni Deus tribuit, ut deposito omni ornatu nobilis mulier, antequam ab ea discederet, sese Deo totam addixerit. Cum vero illi Ariminum proficiscenti, uniuersius populus sacratiq. uiri obviam processissent,& mulierem sanctam appellarent, di uenerarentur, facile dictu non est, quam illa id aegre tulerit: cuq. assiduis illorum precibus coacta , illis bene dixisset, confestim absoluto , ob quod uene. rat, diuino n). gotio, mortales honores sugiens, Rauennam conuolauit. Vbi multa diuinitus vaticinata est , ipsam q. praesertim urbis depopulationem, uuam Galli insequentibus annis fecerunt r& ut reliqua omittam, id unum
conscripserim,quod cum Gentilis, mulier sibi carissima, ad eam quandoque consulendi causa accessisset, neque tamen posset, quod de Deo offendisset loquentem, ex uerbis attamen illius quae ad Gentilem in eodem sermone conauerterat, Gentilis nouit, Margaritam animi sui sensum,ac uoluntatem, propter quam venerat, Deo indicante, perspectam habuisse; &; iis qui aderant, nequaquam sentientibus; occulta uerborum significatione, consilium praebuisse. Facie quandoque , ab eadem Gentili, ita fulgere uisa est , ut eam in. tueri aduersam non posset. Tanto sensius stupore praedita, ut multorum anno. rum spatio, suauitatem cibi non sentiens, ingenti molestia, tantum ne moreretur, cibo usa sit. Cacodaemone agitatos,quos decem vix homines retinere,& compescere poterant, ipsa manu apprehensos ,& nequaquam obsistentes, Diuina uirtute, abire cacodaemone iusso , liberauit. Hydrope laborantem puerum solo manus contactu; cum Deum esset pro sanitate illius precata; incolumem remisit. Leonem Gentilis filium, pedibus contortis, sic ut ambulare nequiret, natum , sanauit. Sed talia si narrare uelim, nimium longa trahe retur oratio: ipsorum enim relatu latius patent, qui testes, iussu Pauli Tertii Pont. Max. postulante Friderico Gon Zaga, Duce Mantuano, Rauennae, his de rebus, ab Ioanne Francisco Petitio, urbis Moderatore, quaestione habita, haec, quae modo memorauimus, multaq. praeterea , anno MDXXXVII. iurati narrauerunt: id curantibus Petro Andriolo, Roberto Aldrouandino Vbertello Gordio, Ioanne Franco, Marco Antonio a Portu, & Aloysio Pri-tello, qui tum Rauennatem sapientum Magistratum gerebant. Ucrum illud silentio non inuoluerim, quod Antonius Blanchinus Rus sanus refert, uxorem suam tenuioris intestini morbo, in quo stercus superiora petebat, qui q. a medicis exitialis putatur, octatuim iam diem laborantem, cum pro illius sanita. te Deum haec uirgo precata esset, sanitati protinus restitutam: Barnabam quoque, Pasquae Rauennatis,quae uxor Aloysii Merlini fuerat, patruum, caecum factum, uilui restituit. Cum uero tandem tres & sexaginta annos nata, in febriculam incidisset, ipsa mortem praesentiens, plurimum de rebus diuinis locuta; cumq. ad extremum esset, assurgens, animam exhalavit: feruntq. Gentilem testari solitam, tunc se caelites vidisse, qui ad magistrae migrantem ex corpore animam accipiendam, accesserant. Ob idq. in extremo ipsam uene. ANN rabundam assiarrexisse. Fuit is annus , ab ortu Christi quinctus, supra millelibi DV. mum quingentesimum , Decimo kal. Febr. Per duos dies cadauer sanctium, insepultum seruatum est, quo tempore, cum sudore facies, tamquam rore,r madesceret,
664쪽
madesceret, Gentilis q. assidua magistrae comes, linteolo, quo ad emungeniadas nares utimur, detersistet, linteolum ad ignem exiccatum uiolam ii suauis. si ilium odorem afflauit , qui multis etiam deinde annis in eodem linteolo per
udit. Sepulta est Rauennae in D. Apollinaris noui, sepulcro satis ignobili: quod cum posterioribus amnis dirutum esset, Laurentius Oriolus, qui illius
consuetudine, ac monitis plurimum prosecCrat, maXimeq. Cain venerabatur,
id putans propterea contigisse, quod alibi isepulcrum sibi virgo delegisset, ue
via ab eius loci aedituis impetrata , ossa, summa ueneratione in sacco collocata, asello imposuit, Deum precatus, eam'. Virginem, ut quo sepeliri uellet , ire asellum iuberent. Asellus, nullo strepitu, signoue impulsus, recta per eum vicum, cui Platear maiori nomen est,ad urbis muros progressus, dextrorsum fleetens, per Ursicinam portam, occidente iam sole, egressus est: inde per suburbium, secundum Viti in amnem, cum aliquantulum processisset, secundo ab urbe lapide amnem traiicit, semperq. Obstrepente nihil Laurentio, sed ingenti religione, ac veneratione, mysterium considerante, progrediens, ad Non tonem amnem cum peruenisset, illum etiam haud procul ab D. Marci transinittens , viam secundum flumen arripit: cuius coepti litineris , non mediocris ad uirum pium; qui rem tacitus considerabat; laetitia peruenit, quod putabat fore, ut ad suae gentis aediculam, quorsum ibat, inde haud procul deferendum cadauer esset. Sed ibi cum peruenissent, non perstitit asellus,at progressus, ad D. Pancratii se contulit. Iam q. multum noctis transierat,&sub arbore satis ingenti, quod non procul aberat ab eius templi ualuis, magnus
nitedularum numerus conuenerat, quae tantum afferebant lucis, ut miraculum iudicari facile potuisset. Ad hunc se locum asellus contulit, ibi q. cum per stitisici, pedem amplius non extulit. Vir pius ob id intelligens,Virginem sanctam decreuisse eum sibi sepulturae locum, fossa facta, tumulo ossa composuit,
humoq. obruit: &confestim nitedulis evanescentibus , nox intempesta tenebras suas offudit. Multa posterioribus temporibus, ad hanc diem, illi nuncupatis votis mirabilia impetrata sunt,quae nostri instituti non est referre: cum haec, Seraphinus Firmanus, Canonicus Lateranensis idem S Portu ensis, vir eloquentia, & doctrina, vitae l. integritate praestans,in commentariolo,quem scripsit de huius Virginis, & Gentilis uita , latius expresserit. Ut autem adoris dinem historiae reuertamur, eodem anno, quo Margarita mortua est, Horologium , quod nunc in soro ad D. Sebastiani conspicimus, solis, lunaeq. motibus, & horarum indice distinctum, Anastasii Celini, ciuis Rauennatis,artificio, Iacobo Triuisano Praetore rein iuuante, extructum est. Portuenses quoque Canonici, absoluto Rauennati suo coenobio, in illud se ad habitandum, contulere : cum ad eam diem in uetusto extra urbem in Vitis amnis ripa constructo, habitassent. Sub id tempus, Rauennae, ludi cclebres sunt habiti, maximaq. Omnes laetitia compleuit, quod Nicolaus Vrsnus Pitiliani Co.
mes, copiarum Venetarum Imperator, quingentarum librarum auri stipendio Rauennae, per tres annos creatus est. Cum vero inter Pontificem , Maximilianum Caesarem, Ludovicum Galliae, Ferdinandum Hispaniae Reges, ad Cameracum, in Belgis, foedus in Venetos constitutum iam csset,decretumq. uti quicquid Venetae ditionis in Flaminia caperetur, ad Pontificem rediret:
quicquid Verona ad Vadriaticum mare, Veronaq. ipse, Caesaris esset: quic-
665쪽
quid in Apulia, Ferdinandi; atque iam ingentes in Italiam copias Ludovicus
ANN. M. Rex deduxisset anno MD VIII. Pontifex ex Etruria, Vmbria, Picentibus de-D v H I. lectu habito, iter in Flaminiam parauit, in earumq. urbium fines, quas Veneti possidebant, incursiones fieri coeptae. Veneti ex aduerso omnibus, in suam defensionein, cogitationibus versi delectum habent,curantq. vii Rauenna,&reliqua Flaminiae, Apuliae l. loca praesidio firmentur. Quod dum faciunt,nauis in mari demersa, qua nummos aureos decem mille Rauennam mittebant,tristis, senestiq. ominis visa est speciem exhibuiste: p sertim cum non diu post A N N. M. Abduensis illa clades ingens anno MDIX. suerit consecutat & Pontifex, FranD I x. cisco Maria ab Ruuere, Ioannis fratris filio; qui a Guid Ubaldo Felirio Vrbinatium Duce auunculo in filium adoptatus, confirmataq. auctoritate Pontificis ,& uniuersi Cardinalium Senatus, adoptione, superiore anno, GuidVbaldo absque liberis mortuo, in Urbinate Imperium successerat; copiarum suarum Imperatore creato, cum cataphractis CCCC. uelitibus q. totidem,& peditum octo millibus, Ferrariensis q. Ducis tormentis,in Flaminia satis magnos progressus fecisset. Nam Ruuereus, excursione in Ceruiense facta Solarolo, Bresichella, Granarolo, ceteris q. Faventini agri captis opidis, ad Rullium castra admouerat: quod opidum, lata ac profunda fossa circumdatum, &sex centorum peditum externorum praesidio munitum, ab Polentanis, Opizoneptae fertilia, una cum Bagna cauallo,& Fusignano possessum, Rauennatis ditionis erat. Constituit autem Ruuercus, quando praeter spem durior visa est opidi prouincia, diuturna obsidione expugnare. Per eosdem dies Petrus Lacidus urbis Rauennae,& Franciscus Marcellus copiarum, quae ibidem erant, legati, cum omnes copias; quibus praeerant Ioannes Paulus Maia fronus, Marcus Floronus , nouo cognomento Grossus vocatus, & Iacomatiust qui duo Rauennates erant; & Ioannes Graecus in soro coegissent & recensuissent Manfronum cum ala equitum emittunt, qui excursiones faceret, & vires hostium leui proelio tentaret . Ucrum is cum incautius procurrisset, incitato hoste, Ntissime pugnans, interceptus est: quod Venetos, ac Rauennates uehementer perculit: praesertim quod aucto inde hostibus animo, excursones quotidie ad suburbana tecta, de Hadrianam portam ab illis,non sine graui nostroruin incommodo & dedecore fierent. Itaque urbe maioribus praesidiis confirmata, cum Senatus Venetus per litteras naense Maio, ad Aloysium Marcellum, Praetorem,& Aloysium Zenum, Praesectum Rauennae, & Petrum Landum, legatum in Flaminia generalem scriptas, Rauennates bono esset animo, nec hostium metu, ac ininis deterreri, semel atque iterum iusssset, ut hostibus additi spiritus minuerentur, & cohiberetur aliqua ex parte illorum licentia, denuo Mam equitum, quam firmissimam putabant, emittere decernunt,&ad Vs-lem tortam; qui riuus est, agrorum aquas in paludes convehens, secundoq. lapide ab Hadriana urbis porta abest, quo loco pons est riuo illi impositus; lignea rastra componunt, cancellatosq. postes, aggeribus quibusdam additis. E quibus, sub occasum solis Ioannes Graecus, Marcus Grossus,& IacomatiuS, cum centum leuis armaturae equitibus egressi ; Sebas iano Martesino cum lecta Rauennalium militum manu , praesidio pontis relicto ι non multum processere, cum ad equites hostium aliquot, qui per agros pascendi causa uagabantur, peruenere: fuissetq. aduentus ille omnino rcliquis improuisus, nisi
666쪽
unus ex antecursoribus reliquarum copiarum,sentiens rem, ad Imperatorem subsidium postulaturus accurrisset. χ' ille nuncio monitus, esse militates in armis iubet, & ad reprimendos hostes Occurrere. Iam Rauennates cum pabulatoribus manus conseruerant, Victoriaq. inclinabat ad nostros, eum subsidiariae ab Imperatore copiae aduenerunt: ad quarum impetum nequidquam remissiores Rauennates facti, egregie pugnabant. Sed cuin diu restitissent , & in horas recens hostibus subsidium accederet, post multos utrinque caesos, sugati sunt, & Ioannes Graecus; quod concidente equo, ea uti, qua consiliesset,celeritate, & industria non potuit, ab Ioanne Vitellio ca plus est; optimus profecto Hippotoxotarum Ductor, in quo plurimum spei positum a nostris habebatur. Reliqui cum Rauennam redire non possent, ad paludes, quae pertinent ad mare, fuga incolumes euaserunt. Hac victoria Pontificii elati, Russium alacrius aggrediuntur, ipsum q. Graecum, ut conspici ab obsellis posset, ad opidi muros admouent: neque certe vano consilio siquidem, eo conspecto, Opidani animo consternati, una cum Praetore, decimo postquam oppugnatione sustinuerant,die, sese hostibus dederunt. Quamobrem Ruueretis, Rauennam prosectus, misso l. ad Petrum Landum &Franciscum Marcellum Legatos, tubicine, qui deditionem urbis postularet, cum is re insecta, & inauditus rediisset, acie instructa Rauennae appropinquauit, & positis ad Diuae Mariae Rotundae castris, consedit: nec diu post, admotis tormentis, &scalis, frustra, saepius expugnatio pluribus locis,non sine multorum caede, Rauennalibus sese impigre defendentibus, tentata est. Cum uero ex arce tormenta in hostes emitterentur, qui; uti memorauimus; in Ditiae Mariae Rotundae castra locauerant, deiicitur tormenti ictu vas ex porphyrite,in quo Theoderici Gothorum Regis ossa inerant,& nonnihil confractum est. R uuereus cum adhuc expugnationem, frustra semper, tentasset, ea desperata, ad obsidionem se conuertit: sed cum interea Veneti in dies magis undique aduersa sortuna premerentur, amissa peninsula Rhodi gina, & clause in A thesi amne ab Estens Ferrariae Regulo superata, omnibusq. ad extremum , quae in mediterraneis & continenti possidebant, urbibus amissis, Isannem Iacobum Caroldum, in Flaminiam, cum mandatis mittunt, qui Pontiliciis procuratoribus traderet, quae ibidem Venetorum nomine tenerentur, dum tamen Manisonus, Graecus, ceteri q. captiui dimitterentur, & Senatus interdicto Pontificio liberaretur. Qua re publicis tabulis firmata,tune primum tandem Rauenna , anno ab ortu Christi nono supra millesimum quingentesimum, Romano Pontifici restituta est. Cui nihil fuit antiquius, quam ut acceptam prouinciam , Rauennam q. praesertim, omnibus, quibus pro temporum dissicultate dabatur, immunitatibus assiceret. Franciscum igitur Alidosium Cardinalem , Bononiae Legatum, cuius olim maiores Poro Cornelii dominati fuerant, Rauennae, eiusq. Exarchatui,&uniuersae Flaminiae praeficit: Opizonem autem Alidosium Rauennae praebet Moderat rem. Ad Franciscum autem Rauennates, Petro Donato & Ioannebaptista M ngolo Bononiam oratoribus missis, qui remoto ob Venetos interdicto, rei diuinae faciendae facultatem restitui postularent, omnia facile impetrarunt: Quaestore etiam Pontificio Rauennae constituto, Hieronymo Racco, Rauennate.ipseq. Pontifex benigne acceptis Rauennalium aliis Legatis, qui Romam
667쪽
Romam prosecti, ad eius pedes se proiecerant, cum multas praerogatiuas
nostris tribuit, tum inter cetera sanxit, uti Respubl. Rauennas in ca Omnia, quae Potentani possedissent, bona , haereditario ture, succederet. Cumam
te in laetitiam Rauennatis populi maximam, Legati exposuissent, Ponti sex respondit, iure eos laetari,qui post tot annos ad uerum Dominum rediissent, cum q. Dominum, cuius nihil esset imperio sublimius , nihil mitius: cui sesu ire, i ibertas est: & illi, qui subiiceren tur, quodammodo praestare ceteris dici possent: Quando illorum Princeps esset, non Dux quispiam, Rexve, aut orbis Caesar Augustus, sed Pontifex Maximus, D. Petri Apostolorum Prin. cipis successor, Christi Dei Vicarius, ad cuius sese abiicere pedes; quos deosculari,boni omnes cupiunt, qui recte Rex Regum, & Dominus Dominantium, pro Christi reuerentia, cuius hic gerit uices, & Deus in terris, appelletur : qui in omnes mortales tenet imperium, cui diuinitus datum cst, cania perire portas,& claudere. His Pontifex grauiter pronunciatis, paulo post Venetis Legatis supplicibus veniam postulantibus, benigne, patzrneq. CXc ptis, rem Venetam, eiusq. partes iuuare pro virili recepit. Abeoq. die res Veneta, quae ad extremum fere interitum inclinauerat,selicius progredi coepit: nec diu post multae urbes, Patauium praesertim, recuperatae sunt. Sed Caesar in Italiam descendens,satis ingentem es amem parauerat, in unum coactis, Galliae, Aragoniae q. Regum, Pontificiisq. triremibus . In ea maxime&virtute militari,&Caesaris gratia Gurlotius Tombesius Rauennas Curtini filius, emicuit, a Caesare triremi donatus, cuius Regio Principatu, uitae necisq. dominus potiri tur, & qua quidquid bello acquireret, suum esset , niis hilq.ad Caesarem spectaret. Id autem Caesar diplomate; quod nos pencs Aloysum Syopulum legi inus; Gurlotti uirtuti, ac fidei se dono dedisse affrmat,
multis antea bellorum casibus, praesertim aduersus Venetos, sibi spectatis . Dum uero admotis denuo Patauium castris,urbis expugnationem pertentat, Philippi Mariae, & Petri Mariae Aldi ouandinorum, ciuium Rauenna tuna, cum ille centum leuis armaturae equitibus, hic peditibus tercentis praeciliet, singularis uirtus sese patefecit. Quo factum est, uti plurimum Rauennalibus Ducibus Caesar fideret. Verum illo, haud ita multo post , rcbus iniectis Italia excedente, Venetis q. & Pontifice foederatis, strenui hi Duces, qui reli- gione permoti, aduersus Venetos,ad eam diem apud Caesarem stipendia meruerant,ad Venetos se contulere,qui amanter excepti, honorifico munere peditibus praeficiuntur. Tana etsi Philippus Maria paulo post, Maxiiviliano Sirtia,Caesaris iusso, atque opera, Mediolanense imperi u repetente,apud ipsum Ssortia Tribunus initi tu factus militauerit. Interea Pontifex Venetos iuuans, in Alsonium Ferrariae Ducem arma mouentes, eum q. iam,post multa capta Αω u M opiga, uiginti triremium classe prementes, Roma profectus Bononiam anno D x. MD X. petiit, ut Alfi,nso Ferrariae Luci, bellum acrius inferi et . Quo eodem anno Hieronymus Spretus, Graece, latineq. ut aliquot cius monumenta d clarant, doctissimus , XI. Ial. Iul. obiit, di ad D. Francisci Sepultus. Iulius, Pontifex aliquot Bononiae belli rebus constitutis , inde discedens, anno M. δη DXI. Decimo sept.kal. Mar. Rauennae sub uesperam peruenit: ubi ab Rauennalibus omnium ingeti applausu receptus, ad coenobium Portuense diuertit: i idem i. sexto Id. Mart. nouem optimos uiros sacra purpura exornauit, dein
668쪽
in Cardinalium collegium cooptairit; in quibus Achilles Grassus,Bononien si , Episcopus Tiphernas. Petrus Accoltus Arretinus, Episcopus Anconita nus Antonius Montes Episcopus Sypotinus, Christophorus Anglicus Archiepiscopus Eboracensis, Matthaeus, Episcopus Sedunensis, Franciscus Argentinuu Venetus, Episcopus Concordiensis, Bendinelius Saulius Genuensis, designatus Episcopus Locroru, Alsonsus Petrutius Senensis, designatus Grosi
setanus, & Matthaeus Langius Germanus, designatus Curcensis, fuere. Visa autem est, creatio haec Cardinalium, Rauennae dignitatem auxisse,uehementerq. Rauennatum animos exhilarauit, Pontifice praesertim hilare, iucundeq. modo ad mare piscatus gratia , modo ad templa urbis inuisenda, se recipiente. Cum uero multis sacris aedibus, Portu ensiq. maxime, sacrosancta munera ad tuendas poenas peccatis debitas adiunxisset, Quarto Non. April. Bon niam est iterum profectus . Quo tempore Alsonsus Estensis, accitis Gallorum auxiliaribus copiis, aditum ingenti bello parauit. Siquidem Galli, coacto firmo exercitu,&Alfonso opem tulere,& incursiones in fines Bononiensium, usque ad portas urbis fecerunt. Quibus vehementer Pontifex commotus,confestim inde pedem extulisset, nisi paulo post Venetarum copiarum, atq. etiam Ferdinandi Hispaniarum Regis; quas Neapoli, Fabritio Columna Duce, Rex miserat; aduentu,non nihil animo fuisset confirmatus. Haud tamen diu post,ad XVII. kal. Iul. animo satis contracto,& de uia fessius Rauennam rediit: id enim itineris magno suo,& familiarium incommodo, uia deterrima,confecerat . clinequaquam recta Rauennam venisset; tametsi equitibus, qui Neapoli ven rant,comitatus; sed ob Ferrariar Ducis metum, accopia Foroliviana uia, lon. si ore. In Rauennatem portu paulo ante Veneta classis, multis amissis nauibus venerat, ab ea classe superata, quam ad sanctum Albertum, in Pado amne, tu recta, maiorum nauigiorum; tum in latus, minorum; Alsensus Dux illi obiecerat. Nec diu post adueniens quoque Franciscus Alidosius Cardinalis, quem
Bononiae Legatum memorauimus, omnia multo magis perturbauit: ex Gallorum enim manibus fuga euadens, Pontifici narrat,Gallos, Benti uolis opem ferentibus,in urbem, a Benti uolae factionis Bononiensibus ciuibus, se expulso, receptos. Mox de Francisco Maria Vrbinati v Duce grauiter conqueri, qui rei bellicae quemadmodu ipse dicebat,imperitus,occasionein praeclarissimae urbis amitte dae dederit. Quibus supra quam dici potest,commotus Pontifex, adolescentis Ducis,uti Cardinalis affirmabat, ignauia se moleste admodu tulisse,grauioribus uerbis significauit. Id cum de Pontificis familiaribus,Dux qui paulo postAlidolium Rauenna magnis itineribus venerat;resciuisset,statim ad Pontificc adiit, ut se purgaret. Verum ille, qui Alidosio narranti,& adhuc trepidanti
omnia crediderat, dolore impotenti uictus,adolescentem; vigesimum. n. aetatis annum agebat; respondere paratum, audire noluit,& clamore, conuicioq. iactatum,e suo conspectu abire protinus,minax,& acerbus iussit. Dux tam grauem iniuriam, ab Alidosio sibi illatam, nequaquam dissimulandam,aut ferendam putans, eam persecuturus,ad Alidosium tendit. Diuerterat tunc Pontifex apud monachos D. Vitalis, Alidosius autem inde haud procul,ad caput eius viae, qua ab D. Vitalis itur recta in rum, apud Brunorum Zampestum. Dux igitur Pontificis cubiculum egressus , octoq. tan tum familiaribus suis stipatus, ad Cardinalis hospitium pedes recta contendens, eum, domo tunc pri-
669쪽
mum egressum, deposita purpura , pallio nigro, atroq. item pileo Hispano indutum, media incedentem uia, Guidone Valna, sororis marito, sexaginta Hippotoxotarum, qui cum illo erant, Ductore, lateri eius haerente pluribus peditibus, & frequenti turba comitatum, conspicit, cum Pontifice, eius uocatu, pransurum. Vbi propius ad Cardinalem accessit, ad eum, quasi allocuturus, per medios armatos, adiens, habenis mulae, in qua Cardinalis erat, sinistra manu apprehensis, districtum ensein Cardinali in latus, dextra infixit, deq. mula deiecit: confestim q. Mondulfus equitum Praefectus lato pugione excidit, cum gena aurem; mox Philippus Auria diuersis sauciauit locis, tandem Vrbinas Regulus dum adhuc ictus,ac uulnera multiplicaret,irateisto per pedius ense, humi Cardinalem defixit. Fuit autem is dies Nono kal. Iunii, hora duodecima. Cardinalis in domum Antonii Caballi Rauennatis proximam , a suis ab equo seruis, delatus , breui post, seipsum, suaq. peccata fe-pissime accusans, interiit. Sepultus q. est in Ursana aede pro suggesto. Dux,
cum neque Vaina, neque ex, iis qui aderant ullus, ausus quidquam esset,ense reposito, eodem, quo uenerat, gr au ad hospitium reuersus, conscensis equis, Urbinum rediit. Tulit id facinus Pontifex iniquo admodum animo, coepitq. elatis in casum cla: a oribus,miserabili q. eiulatu conquerimeque enim cum Cardinalis sibi carissimi necem, sub suos perpetratam oculos Cardinatatus dignitatem a fratris filio nouo exemplo adco turpiter violatam ferre poterat , praesertim quod multo quam ceteri Pontifices diligentius, atque ar. dentius Ecclesiae Romanae auctoritatem conseruare, & efferre profitebatur. Hoc igitur dolore, supra quam dici potest, incensus, tum etiam ne, quam par estet, diutius, in tanto appropinquantis exercitus tumultu, urbem Romam intempestiue, atque imprudenter deserere videretur, Ioanni Mediceo Cardinali, quem belli aduersus Gallos Legatum creaverat, omnis exercitus cura demandata , eodem die, duabus post trucidatum Cardinalem horis, Rauenna profectus, Romam rediens, Bononienses graui edicto, Christianae communitatis expertes fecit, sacroq. anathematis telo affecit; non multo post, quam Bernardinus Carua talis, Cardinalis Hispanus, nouem Cardinalibus suam in sententiam adductis aduersus Pontificem Concilium Pisis indixisset. Advenit interea annus,quo Rauenna fianestiorem a multis seculis non sensit, duodecimus supra millesimum quingetesimum a partu Virginis. Brixia,Bergo mum, eorum q. finium loca ad Venetos, a Gallis, defecerant: ab Hispanis Bononia circumuallata obsidebatur, cum Casio Foisseius, sorore , Hludovici Regis genitus, Fuxiensis in Aquitania Princeps, Mediolani Praefectus,sertissimi,& maximi animi adolescens, copiis, quibus antea Tri uultius praeerat, Imperator praeficitur: Bononiam q. ingressus,sola fere opinione, obsidione ciuitatem liberauit, Petro Nauarro Hispani peditatus Duce, & Rai mundo Ca dona Pro Rege Neapolis, & equitum Praefecto, per Aemiliam uiam sese recipientibus , contractis q. tormentis, ne in aduentu haud plane mature cognito ualidi exercitus , ante portas bellicosae ciuitatis , cum Gallis proelio congredi cogerentur . Gasto liberata Bononia , traiecto Pado , fugatis q. ad Ueronae fines , Venetis copiis , Brixiam recepit , infinitisq. pene caedibus in miserandam faciem cruentauit: statimque unde uenerat, rediens, cum quotidie per litteras ab Hludovico Rege admoneretur,proelium committere,
670쪽
& in Gallias conuolare, Pontificis, & sorderatorum copias sibi conueniendas decreuit. Sed Pontificii id subterfiagientes, quod multo maiorem hostium
num crum,& recentibus, ac nobilissimi solatum victoriis intclligerent, munita circa Aemiliam uiam loca, pei colles a Nauarro dispositi, occupabant. Cum igitur eos cipe inani studio ad iniquam pugnae condicionem, propius admotis castris, Fois scius prouocasset, Regis, uti memorauimus, vocatu commeatus inopia ductus, Rauennam aggredi constituit, putans fore, ut uel ciuitas muris haud satis firma, s bi acriter oppugnanti dederetur, et ut si subsidiariae copiae mitterentur, non defuturam conserendae pugnae occasionem , quam omni studio sibi inueniendam putabat. ab omnibus enim, quae sunt ad usus bellicos necessaria, superabat hostes, mirabili maxime tormentot iam, quae Ferrariae Dux Alsonsus suppeditaverat, apparatu. Leuis armatura equestris dimidio maior erat, & usu peritior: magnam autem vim in Germano, Veteranorum, Optimeq. armatorum militum peditatu sitam existimabat. Verum Legatus , Pontificii q. Duces, ac Hispani, Foisset mentem recte coniicientes , Marcum Antonium Columnam Rauennam mittunt, cum illi, antequam ab exercitu proficisceretur, Legatus, Prorex, Fabricius, Nauarrus, Duces q. praeterea Omnes sacramento polliciti fuissent, ubi res in angustum deducerentur,&a Foisicio oppugnaretur, praesto cum uniuerso exercitu affuturos. Cum Marco Antonio cataphracti suae alae quinquaginta profecti sunt, illi q. Petrus Castrius leuis armaturae equitum centurio , 1ese coniunxit, & Parades,ac Sala Zarius cum sexcentum peditibus Hispanis. Reliquum exercitus, iuxta muros Fauentiae , ad eam portam , qua Rauennalia itur, constitit . Interea Fotistius hastatos equites centum, pedites mille
di quingentos ad opiduin Rufum mittit, solo opidanorum praesidio tutatum . Qui tametsi initio audaciam praesetulissent, mox tamen in eius io, cum timore ignobili succeaente, de deditione agere incipiunt. Quamobrem Galli praesidia remissa conspicati, facto impetu, capiunt opi duin & de populantur , ducentisq. amplius intersectis, reliquos captuos faciunt Ab hoe opido Foisibius Rauennam propius castra applicauit, postridieq. cius diei tu .
xta muros, traiecto Montone, inter duo flumina, exercitus fronte ad Hadrianam portam conuersa, castrametatus est. Nocte insequenti tormenta adiam Ouit, tum ad eam turrim, cui Ronconae cognomentum est, inter Hadria, nam portam , & Ron cum amnem ; qui antiquorum Vitis est ; stae, tum trans Montonem , quo, facto subitario ponte, pars exercitus traiecerat: maturans quo ad eius fieri posset, luatere muros & deiicere,ut expugnatio tutaretur,ante quam hostes, quos non ignorabat aduentare propius accesssissent. Da autem Foisse ius expugnationem parat, iuuenes Rauennates, ab Columna
primum sibi certamen primaq. proelii pericula, repellendis hostibus ,& tutan. dae patriae postulant. Quos cum vehementer Collina laudasset,ad ea partem urbis disposuit, qua iam muros quatere hostes parauerant: ea fuit ad meridie,iuxta urbis portam,cui ab sancti Mammae templo propinquo, cognomentum accedit. Strenue autem apparatu oppugnationis disposito, incredibile dictu est, quanta ui tormenta displodi coepta sint: continenti naque ordine nusqua cessabatur,omncq.Ducum omni u memoria ille impetus facile superauit, quo breui muri pars peda triginta corrui, quae nostro etiam tempore nouis resarcitat apb
