장음표시 사용
651쪽
simi q. mitterentur, ex Rauennati statione equites mittunt, cum maiorem partem Rauennates essent. Quod ab Rauennalibus libentissime factum est quemaadmodum etiam omni beneuolentiae significatione paucis post diebus Bonaedum Contarenum acceperunt, nouas subsidiarias Ferdinando aduersus Caresum copias, Senatus iussu ductante in . Verum is cum Rauennae aliquantis. per commoraretur, ductus Rauennatum beneuolentia, sed maxime rerum euentum perspecturus, intereaq. Faventini summo studio peterent auxilium
sibi a Venetis, aduersus exulcs, serri, qui A storis Manstedi, Galeotti filii,
Fauentiae Principis, adhuc pueri, ditionem fere omnem occupauerant, Contarenus Senatus Veneti consulto, Rauenna Fauentiam cum equitatu & peditatu profectus, fusis , iligatis q. exulibus, Faventinum Imperium puero quod pene totum amiserat, restituit. c um autem D. Sebastiano dicatum in Rauennati foro templum, nimis uideretur angustum, Veneti illud augent, eamque adiectam partem D. Marco dedicant: in quo munere cum Marci Braga dini, hoc anno Praetoris, ac Praefecti pietas, maxime eluxit,tum fuit Magistratus Sapientum, studiu in insigne. Qui Magistratum autem gerebant, ii fuere. Hostasius Ralsius eques, Albertus Donatus, Ioannes Baptista Spretus iuri Dconsulti, Gaspar Salomonius, Petrus Lunardus,& Franciscus Rasponus. Per
eosdem etiam sere iij es ad Bragadinum litterae Augustini Barbadici Venetia .rum Ducis extant, quibus mandat ne quem Patricium Venetum in Rauennatem Senatum venire permitteret: quoniam id de omnibus locis Veneto Imperio subiunctis, Senatus Veneti consulto esset cautum , ne suo commodo
is aut aliorum, Veneti patricii, quod adhuc illos fecisse ciues conquesti fuerant,
cc c c in se fagium irent. Proximo anno ineunte, Rauennates, concionibus incita-x Cii. ti D. Bernardini Fortini, ita uti supra dustum est, cum e monte pietatis iam excitato , magna ad egentes manaret utilitas, per Ioannem Baptistam Spretum iurisconsultum,& Ghelsum Tizonum Medicum omnes, a patribus Venetis petiere,ut Rauenna cilcerentur Iudaei, aut saltem ne foenerari pecuniam amplius, illis fas effet, Veneti auditis etiam, qui accurrerant Iudaeis, decreuere, ne enerarentur;&eorum Synagoga, quae loco celebri,& prope maximam aedem, erat, destrueretur: quod per litteras Marco Bragadmo VI. kal. Aprilis scriptas, Augustinus Barbadicus Dux , conficiendum mandauit. Sub id tempus dum uario rerum euentu, Carolus Gallorum Rex, modo Neapoli potitur, modo expellitur, bellum tamen semper in Ferdinandum urgeret, nouus morbus in Italiam uenit, ex nouis regionibus importatus. Nam Christophorus Columbus Ligur, Atlanticum, Fortunatasq. Insulas praeterliectus, summo diturnae nauigationis labore, occidentalem Indiam eodem hoc anno ab ortu Christi MCCCCXCII. Quincto Id. Octobr. primus, praeterq. m. nium opinionem ad inuenit; multaq. inde, nostris hactenus inaudita, in Europam retulit; &nouos mores, gentes, morbum etiam, quem Gallicum uo camus, aduexit. Pleri l. enim ex Columbi militibus a scortis in ea regione,
quibuscum rem habebant , contracto morbo, qui apud illos perfamiliaris, &pei facilis est, in Hispaniam redeuntes, Neapolim ad Ferdinandum subsidio
missi sunt: non suit autem dissicillimum, ut breui milites alii complures, mulieres q. multae contactu Venereo, assicerentur,& per transigas Gallico exercitui communicaretur. Hinc cum Neapoli primum in homines palam irruerit s
652쪽
iit, a Gallis morbus Neapolitanus est uocatus: cum vero Galli uel per intemperantiam,& plenam vivendi rationem,uel ob eius regionis caliditate,in qua praeter consuetudinem versabantur, uiribus infirmi redditi, eo morbo plus, quam alii indigenae occupari coepissent, ab Hispanis, atque Italis Gallicus appellatu est. Sunt tamen quibus haec morbi huius origo, ob eam causam non arrideat, quoniam Petrus Martyr Angleria, Mediolanensis, quia Mediolanensi Duce ad Fernandum Aragonum Regem, & Reginam Isabellam Legatus, & cum ipso Christophoro Columbo collocutus, Decadas de nouo illo orbe exarauit huius nusqua in morbi meminerit, eundemq. silentio inuoluerit Fernandus Columbus Christophori filius, qui patris nauigationem d scripsit, potiusq. Hieronymi Fracastorii sententiam sequatur, scribentis morbum hunc, non a nouo morbo aduectum, sed a caeli conuersone ortum, eadere meante, interiturum. Emergunt in hoc morbo , ad obscoenas partes pustulae, maligna ulcera, virulentaq. seminis defluxio, inguinum bubones, dolores ingentes, qui medios artus obsident, uigi liisq. tandem, & diris cruciati bus conficiunt hominem. Superioribus annis cum cruciatus implacabiles cieret, & ulcera, quibus uel Ossa misere, ac foede rodebantur, nunc plurimum mitigatus, uel remediorum inuentione, uel astroruin immunita malignitate, in depilationem omni fere ex parte degenerauit. Plurimis enim capitis, supercitiorum,ac barbae pili sensim, aut parua,aut nulla corporis offensione defluunt. Ingentem hunc morbum, nobilissimarum rerum, ac medicamento rum inuentio compensavit. Ex ea enim, quam Hispaniolam vocamus, at q. etiam ex Peru,ubi multa regna nobilissinis, amplissimisq. ciuitatibus ornata extant, sunt multa reperta, quae adhuc in hoc nostro orbe desiderabantur.
Quod si hic quaedam quoque adsint,longe ab illis, & nobilitate,& multitudine exceduntur, ut Aurum, Argentum, Vniones, Smaragdi, & huiusmodi alia. Inter cetera ingens auri, & argenti copia admirabilis est, quae quotidie in Europam ex illis regionibus inuehitur: arborum item, herbarum, liquo rum, gummorum, lapidum immensa, atque inaudita varietas: & veterum simplicium, de quibus Dioscorides & reliqui scripsere, uera &auctoribus illis ignota origo. Peru prouincia, sub Torrida Zona magnam partem est: montibus, atque etiam planitie abundans. Tota calidissima est planities, & mon tium pars etiam quaedam, praesertim ubi sunt rivi. Qui frigidos montes incolunt, aestatem Aprili inchoant, hiemem Octobri. Qui uero subiectos habitant campos, hiemem Aprili, Octobri aestatem. Aestas, atque hiems montium incolis ingentes imbres affert, cum tamen in campis subiectis ea sit siccitas, uix ut aliquando leuissimo imbri puluis hieme aspergatur, cum q. nu bes videntur aquis praegraues , quaeque solis aspectum impediunt, tamen aut in montes aqua omnis decidit, aut ad plana delati imbres, roris similes sunt. Sed haec iis relinquo, qui de illis regionibus commentarios magnos scripsere. Paucis post annis Emanuele Rege Lusitano iubente, ultra promontorium Praxium ,&Bonae spei, Aethiopicum litus perlustratum est; gentes subactae; Persici sinus angustiae superatae; Congo Regnum in Aethiopia ab iis est inuentu in , ubi homines, non cum esuriunt, comedunt, sed cum cibus suppetit; ad hoc uitae genus, ut canes, assueti: est enim sterilis admodum regio, & rerum fere omnium inopia laborans, in qua tamen homines vi-
653쪽
ridi aetate octuagesimum excedunt annum ; inopia, vitae diuturnitatem aut efficiente, aut certe nequaquam impediente. Ormus autem felicis Arabiae opidum ex contrario, & omnibus ob gentium conuentum, quae ad illud Emporium concurrunt, abundat, & homines habet sollertissimos, tantaque ex cellit caliditate, ut calidiora Aethiopiae loca, si illi conferantur, facile tem perata iudicentur. Quae quaquam scriptores hac aetate multi tractant, ea tamen luculentius, Cechino Martinelio Ravennate, vim materiae medicae cognitione praestantissimo, Andreae clarissimi Medici, Latinὰ, Graeceq. doctissimi fratre, referente didici. IS enim&peragrauit regiones illas, &cum dignissima scitu plura mihi retulit, tum dedit Manu codiatam, auem pedibus destitutam, admirabili naturae opere, quae ut in necessiriis nequaquam deest, ita non abundat in superuacaneis. Auem sine pedibus ullam se nouisse, negat Aristoteles. In Moluchis insulis sub aequinoctio mortua in terra aut mari colligitur, quae uideri uiua numquam solet. Carere autem pedibus idcir co putandum, quod in sublimi, perpetuo habitet. Corpus eius, & rostrum, hirundinis fere diceres: sed aliquanto maius penae alarum,& caudae accipitrem agnitudine, dum alas extendit, superant, orbemq. ita simul cum cauda coficiunt, ut Solem rcferant. Sunt vero tenuissimae, &s miles, si tenuitatem tollas, pennis pauonum foeminarum omnino, nisi quod aliquanto magis rusescunt. Huius quam vidi dorsum sinuabatur introrsus, atque ob id marem putabant, in eaq. cauitate, oua taminam facere , & excubare, cum tamina cauum habere ventrem dicatur. Haerebat in cauda filum , longius tribus palmis, colore nigro, medium inter quadratum, ac rotundum, neque admodum crassiim, illius non dissimile,quo crepidas cerdones consuunt. Hoc alligari masculo taminam, dum incubat, creditur. Cibum, potumque, praemter caeli rorem, nullum esse existimandum, & si quid est lassitudinis, illam &uicissitudinem, de alarum motum excutere. Has tamen regiones omnes ab antiquis etiam cognitas fuisse, innuit Plinius, qui Hannonem Carthaginiesem, nauigatione, omnem Africam circum iste scribit , de Eudoxum quendam, Latirum fugientem , Regem Alexandriae, ex sinu Arabico profectum , mari ad Gades peruenisse: quod auolaritate Cornelii Nepotis confirmat. Idem Pomponius Mela, idem Strabo memoriae produnt, & multo ante Corneliu Nepotem , notauit Antipater, hominem se vidis te, qui e mari Hispano in Aethio. piam , faciendae mercaturae causa uenis let: Alios etiam in has regiones, de cetera loca nauigasse fortasse sciremus , si extaret liber, quem Scilax Cariandess, Suida teste, de nauigatione extra Herculis columnas, composuit. Est autem in eo tractu insignis Indiae orientalis portus, Goa, iuxta Calecutum. Malacha item in aurea Chersonesio. Ex Malacha ad Chochina itur, inde ex Sina , quam uocant Chinain, ad Iaponiam insulam, ubi plura Regna admoduopulenta sunt, quam paucis ante annis Franciscus Xa uerius praeclarissimae Societatis Iesu itarum sacerdos,non abs'. innumeris vitae discriminibus, Christi fidem primus edocuit, magno deinde fruere, ab eiusdem ordininis sociis propagatam. Verum ut haec Omittentes; quae ob rei magnitudinem nequa uam summatim praetermittenda putauimus; eo redeat oratio nostra, unde iuertit. Cum Rauennalibus stipendia, quae militibus soluebant, vocabant laxas, nimium sibi grauia viderentur, per Pompilium Pretum iurisconsultu, dc
654쪽
& Petrum Lunardum oratores suos,Venetias missos, impetrarunt a Patribus illa ne darent equitibus, praeter unum Carolum e plano Meleti, qui Rauenna tu in erat, Venetae alae Praesectum : cui in viginti tantum equos tributum numerarent , cum Taruis ni, Foroiulienses in longe plures soluerent: quae omnia Augustinus Barbadicus Dux, per litteras ad Andream e Lege Praetorem, Praefectumq. Rauennatem X VII. kal. Decembr. anno MCCCCXCIIII. scriptas significauit, & fieri mandauit. Per hunc modum cum Veneti ciuibus Rauennatibus, ipse q. urbis Vicinitate, maxime iuuarentur, id praeserti in in Gurtino Tombesio, ciue nobilissino Rauennati, Visum est, qui belli artibus,& gloria clarissilinus, ubique & rem Venetam pro virili tuebatur, & suum, patriae q. nomen, non absque summa gloria,ei ferebat. Nain cum Alexander Pontifex, Maximilianus Caesar, Veneti, &Ludovicus Ssortia, victoria & armis; uti supra memorauimus ; Caroli Regis Gallorum perterriti, foedus fecissent eoq. foedere audito Carolus, praesidiis in Neapolitano Regno dispositis, ne illorum armis circumueniretur, reditum pararet in Galliam, essetq. iam ab eo Pisas ventum: quas diu Florentini oppugnauerant; Ludovicusq. Aurelianus,quem apud Asiam ad incerta belli,cum ualida copiarum parte reliquerat, Nouariam occupasset,Veneti,opem S fortiae laturi,copias scribunt: quarum ut Imperatorem fecere Franciscum Gonga Zam Mantuae Principem, ita cohortis nobilissimae, atq amplissimae, Gurtinum Tombesium,honorificis adiunctis titulis, Praest in creant. Qui nequaquam tanto honori , atque oneri impar, eo pioelio, quod ad Tarrum amnem coinmissiam est aduersus Carolum Regem , dum in Galliam Rex festinaret, ea uirtutis monumenta praebuit, ita sortiter Gallorum audaciam repressit,ut militaris gloriae, sempiternaeq. laudis immortale, ac summum culmen, omnium consensu, attigerit, cum pauci admodum in eo infelici proelio fuerint, quos temeritatis, atque imprudentiae nota
non fuerit consecuta. Hanc ob rem Mantuanus permotus, cum Nouariam,
in qua Ludovicum Aurelianum esse diximus, oppugnaret, Carolo iam Taurinum prosecto,& Galli Duces, qui introducere praesidium, & commeatum
in urbem conabantur , egregie, multis captis, fuissent repulsi, atque ob id acrius hostes inclusos urgeret, visa occasione, munitionis, quam ad extrema suburbanorum tectorum caput Aurelianus erexerat, occupandae, id prouin ciae Gurtino mandauit. Qui nobili ausu, nihil a virtute, constantiaque animi, qua uti semper consueuerat, degenerans, in eam munitionem transcendit: Gallis i. intra portam compulsis, totam eam munitionem, quod ex materia cespiteq. constabat, protinus incendit.)Sub id tempus cum Pisanum Bellum, Florentinis eam urbem repetentibus,consecutum fuisset, Pisani, postulato a Venetis impetratoq. praesidio, Gurlinum, & cum eo Ioannem Fabrum itein Rauennatem, virum, ut ex eadem, qua & Gur linus, ciuitate, ita
virtute nequaquam dissimili, omnium libentissime accipiunt. Nec spei de . fuit euentus cum enim in leuioribus eius belli proeliis Ioannes Faber strenua operam semper praestiti siet, dum virtute, insidiis, audacia, nouis q. artibus quotidie certaretur, maxime tamen virtutem suam in eo patefecit, cum Franciscus Siccus Florentinorum Dux, circumuenire Paulum Mansronum cupiens ; in cuius cohorte Ioannes Rauennas militabat; e Vico Pisano hominem ad pugnam trahere conabatur; cuius studio putabat sore, uti Mansronus ialoca
655쪽
toea uel iniqua; quibus ager ille ob paludes, ac colles abundat, incaute pertraheretur. Quod cum ciscere Siccus iam tentaret, circumlocatis insidiis, missis q. pabulatoribus in campos, qui a Bientina;ubi Siccus erat; ad Vicum Pi
sanum, uberes pertinebant,MansironuS Ioannem Rauennatem,& Ioanneltu Palaiam cum expeditis turmis celeriter emittit, moxq. ipse cum graui armatura equestri, subsidiariisq. peditibus subsequitur: idem Siccus facit, accitis
e proximo cataphractis: pr iumq. auctiS Vndiq. viribus, peracri concursu commissum, Manfrono& Rauennali Omnino victoriam praebuisset, nisi in in sidias praecipitati fuissent: ubi tamen adeo fortiter, ac strenue rem gesserunt Mansronus, at q. Rauennas, Ut, cu diu irruentes undique hostium cuneo sustinuissent, tandem ambo in Vicopi sanum honestissimis vulneribus confossiccum multi capti, trucidatiq. suissent; gloriose uicti redierint. In eo Pisano bello, maximo usui Venetis Rauenna, ipsiusq.ciues meret si quidem ibi Dirces in statione locabantur, habebaturq. magno commodo ex ea urbe, finitia timis q. agris delectus, & perpetuo per decem amplius annos, equites, Epirotici praesertim, supra mille, in statione non sine graui ciuium detrimento, &incommoditate ibidem commorati sunt: Cum q. Pisis maxima commeatus penuria laboraretur, nauibus praesertim quibusdam Venetis, quae illumini. portabant, a Gallicis nauibus captis, Rauenna frumentaria ciuitas non defuit . Verum ea utilitas longe omnium praestantissima est visa, cum Ludovi. cus S sortia, Carolo Rege uita functo ,& in cius locum Ludovico Aureliano: quem,ob incertam Gallici nominis appellationem, aliqui Loysium etiam vocant, subrogato, tantiadeOq. inimici Regis metu quasi omnino liberatus, paulo apertius hostilem in Venetos animum patefaciens, Catherinam Ssor. tiam adduxerat, filiam ex fratre spuriam, quae Foroliuii& Cornelii dominabatur, ut ex suis finibus milites cogeret, & Florentinis diuturno bello extenuatis subsidio mitteret . Eum dclectum cum coepisset Catherina habere, rescitum q. fuisset; Rauennalibus id significantibus; a Senatu Veneto, statim conquisitores tres, & Antonius Ordelaphus, haereditario iure ad dominatum
Forti uti aspirans, Rauennam inissi, qui Catherinae, nisi delectum sisteret,bellum indicerent: Quod&factum fuisset, Ordelaphum q. lniperio restituissent, nisi opportuna sese aliunde tulis sci occasio, Pisanis, per Sollianum, Ramberti Mala testae opidum, subsidio proficisci. Cum uero Marathae &Crispini, quae
sunt, in finibus Florentinorum, qua in Flaminiam pertinent, opida; expugnationem pararent , . Vrbini Principe, Petroq. Medice copiarum Imperatoribus, Rauennam tormenta bellica ti ansmisia, finem expugnationi optatum imposuere. Omnibus igitur; uti diximus. cius belli casibus Rauenna Venetis praesto fuit, & ducibus, militibus q. strenuis suppeditatis, in quibus maxime Hieronymus Guacci mannus alae cataphractorum praesectus maxime emicuit ; & rerum copia; & ipsa loci propinquitater si quidem hic aut defc ssi milites ad pristinam virtutem reuocabantur, aut opportunum bello lepus expe- .ctabat,aut Venetiis,breui maris tractu,expeditissmoq.itinere,copiae transim latebantur, aut morbis Ducu & militum leuatio,& quies exhibebatur: quod inter ceteros Ioannes Gradenicus expertus est, qui cu incidiss)t,eo bello, in di ficilem morbum Rauennam delatus; unde paulo ante cum Graecis equitibus,
ac peditibus, ad oppugnanda pleraque Florentinorum opida ad Vallem st
656쪽
gni, suerar prosectus, cito conualuit. Insequenti anno, qui saecularem pro, ANN Mxime antecessit, cum Paulus Vitellius Pisas adortus, Stanapacis propugnacu- CCC Cluna occupasset, atque inde in urbem irrupturus esse uideretur, Gurlinus, XC ix. cuius consilio; ut Franciscus Guicci ardinus auctor est ; Pisani res omnes
agebant, occultis in fossa domibus factis, ne repleri ab hostibus possent, ab
interiori area tormentum ingens; qiii Bubalus ab incredibili uiolentia vocabatur ; in eam partem obuertit, cuius pilarum tanta fuit uis, ceterorumq. tormentorum , quae in munitionibus ad Diuum Antonium disposuerat, ut omnia monumenta a Vitellio obiecta disiiceret, tandemq. referre pedem Vitelliam coacti fuerint. Quae res magnam apud Omnes, Gurtino gloriam comparauit. Interea a Venetis Rauennam litterae sunt missae, in quibus erat scrip. tum, uellet ciuitas Reipubl. Venetae certam pecuniae suinmani, nomine subsidii, numerarer quod tributum ceteriS quoque Venetorum locis, quae in mediterraneis,& continenti habebant, commune, tantum abfuit, ut coin moueret Rauennatum animos, grauateq. ab illis ferretur, ut libentissime Qviestoribus confestim omne contulerint. Vt hoc autem tributum exigeretur, ingens bellorum flamma fecerat, qua utrinque mari,& terra, propugnando,&pugnando Vcneti flagrabant. In Gallia Cisalpina aduersus Ludovicum S Ρ
tiam, haberi militum delectus oportebat, eius foederis iure, quod cum nouo Galliae Rege, Alexandroq. Pontificc percusserant. In oriente magna classis erat comparanda, Carnorum q. &Fori Iulii loca munienda, quod Baiagetes Turcarum Imperator, ab Ludovico Ssertia in auxilium vocatus, terra, mariq. arma pararet. Quod bellum, ut Omnibus terrorem ingentem iniecit, ita
non eam, quam omneS timuerant, perniciem inuexit: tametsi eius a statis exitu Scanderbasse Illyrici Praesectus, cum duodecim millibus equitum, superatis Natisone, Liquentia, Soncioq. & Tiliauento altissimis fluminibus, in Euaganeos , capto magno hominum numero penetrauit,& trucida tis immaniter,
quos ceperat, senibus,in Titiauenti amnis ripa, superioris noctis imbribus au .cti, unde uenerat, reuersus est, postquam se Ludovico seram opem attuIisse didicit. Cum vero in eo scedere, quod cum Ludovico Rege, & Venetis, Alexander Pontifex secet at, praeter Galliae Togatae, & Vmbriae Regulos, plerasque etiam civi tates Flaminiae, quae ad Romanae Ecclesiae iurisdictione spectabant , Caesari Borgiae filio designata das curauisset, iam q. aperto bello, Borgia, Helvetiis mercede conductis, adiunctoq. sibi Gallico equitatu; cui Alegra pra erat; Catherinam Ssortiam Foroliuit, & Cornelii expulisset, dedentemq. sic demum , captiuam Romam duxi si et, Fauentiaeq. Arimini, & Pisauri imperio immineret, Veneti, ut Rauennates ab illius belluae immanis impetu tuerentur, & ceteros fines suos, peditum millia tria, equitum duo Rauennam , Bai tholomaeo Liuiano Dirce, Francisco Capello, & Christophoro Mauro Legatis, mittunt: qui milites certorum locorum in Flaminia, praesidio disponerent: quod a Legatis, Arimini, & Fauentiae, quibus locis Veneti praeerant, factum est. & cum in ipsa urbe Rauenna cataphracti magna ciuibus incommoda afferrent,aerem l ob tetrum fimi,& huiusmodi reliquorum uapore
corrumperent, domos l. diruerent, id Rauennates q. apud Augustinum Barba dicum conquesti, & ut in agro collocarentur per Ioannem Baptistam Spretum , di Blas uui Pictum iurisconsultos, Oratores suos postulantes,omnia im-
657쪽
petrarunt litteris ab Duce hac de re ad Troilum Maripetrii Praetori,Praesecto
que Rauennati scriptis. Florebat autem hoc tempore Rauenna , praeter insignes belli artibus viros, pacis etiam & disciplinarum cultoribus, in quibus Petrus Thomaius , ob excellentem utri utque iuris peritiam , admirabilemque& inauditam memoriam, ubique celeberrimus fuit , maximeque enituit, ipsisque Caesaribus Friderico, & Maximiliano, Regibus item, di ducibus, ceterisq. Principibus viris carissimus. Testatum id equestris dia nitas facit, qua ab Friderico Tertio Caesare exornatus est , insignesq. hono- s, quibus a Maximiliano Caesare, Bonifacio Montis ferrati Regulo, Eteonora l. Aragonia Ferrariae Duce,summis,& maximis est asscinus. Praeceptorem habuit Alexandrum Tartagnum Foro Cornelianum: celeberrimis in Gymna. sis, Patauit,Bononiae,Ticini, Ferrariae, Pisis, Pistorii; ubi etiam ciuitate,maximisq. praerogativis,& immunitatibus donatus est; ius Pontificium,3c Cesarianum magna auditorum frequentia,explanavit.Ea fuit memoria, ut concione, rationem ve ab se auditam semel, ad verbum recitaret: & coram Maximiliano Caesare, praeter sexti, Decretalium, & Decreti, iuris q. ciuilis librorum sententias, interpretum earum legum effata, supra viginti millia, diuinorum librorum septem millia, memoriter pronunciauerit. Sed haec memoriae illius pene portenta, qui nosse cupit, librum perlegat, quem ipse Phoenicem inscriptum, de acquirenda memoria edidit. Auditores habuit, inter ceteros, Hieronymum Bottigellam Ticinensem; qui summus deinde iurisconsultus eua sit, & Ioannem Marium Riminaldum Ferrariensem. In academia Gripesu valdensi primum, sub illustri Principe Gugslao Pomeraniorum, &Stettinensium Duce, mox in Vultembergensi diu iura interpretatus est: in quo mune re decedens, Vincentium filium iurisconsultum optimum, Via: tembergensis Ducis consiliarium, bonorum, & muneris haeredem, successbremq. reliquit: eius opera, gemina iuris compendia, alterum Pontificii, Caesarei alterum, Alphabetum q. iuris, is libri titulus est & Singularia a Petro patre composit ta , in lucem e tenebris vindicata sunt. Paucisq. abhinc annis eiusdem librum de Feudis inscriptum, Germani Typographi in uulgus efferentes, doctissimi
uiri, Rauennaeq. patriae nomen, non sine magna laude, renouarunt. Insignis quoque habebatur hoc tempore; quamquam aetate iuuenis; Bernardinus Cattus, item Rauennas, qui ad iuris scientiam, poetices studia haud ineleganter , Latine ,& Etrusce, adiunxerat. Praeceptores in Legum studio habuit Patavii Campegium, &Iasonem: scripsitq. aliquot disputationes, ubi multis utrim q. adductis Opinionibus, lecernit tandem,quid sentiendum sibi de iure videatur. Adscripserat sibi Lydii praenomen, cum, iuueniliter incensus, adamatam quoque adolescentulam, Lydiam, ficto nomine appellaret. Maiori autem ingenii ut, quam eruditionis, atque eloquentiae vena, Latine, iis carminum generibus, quae appellant Anguinea, & Sotadica, est delectatus. Interpretatus est etiam Hexametro,& Pentametro carmine legem editam Codicis de Edendo : adducitq. contra argumentantes discipulos, eorumque ipse argumenta repetit, ac dis loluit. Ceterum ea magis iucunda iuuenibus putamur, cum multiplici Latinorum carminum genere ab adamata Lydia correpetit, ac persequitur lite, atque iudicio. Vbi, quod a causidicis, & ad aduocatis adhiberi causis iudicialibus soleat, nihil est ab ipso praetermissum. HI E.
658쪽
D nostrum taculum uentum est; in quo tam vario&mirabili rerum euentu res ipsa lusit, ut, si, quae tercentis abhinc annis Rauenna gesta sunt, numerentur, longe iis cedant, quae intra huius unius saeculi, nec tamen perfecti, limites concluduntur. Cuius initio, saecularem annum ANNAlexander Ponti sex aperuit, rerum nouarum successibus, M D. motuque totius Italiae conspicuum. Nam Pontifex diuina omnia & humana coniunxerat, ut Caesari filio; qui, sacra purpura abdicata, Candianoq. fratre interempto, magnum Imperium affectabat; opitularetur : & BaiaZetes Turcarum Imperator, terra,mari q. ingentes copias describebat . Cum autem Veneti metuerent, ne id negotii, atque apparatus quidquid esset, in eorum perniciem conuerteretur, ea Fori Iulii loca munire, quae minus firma videbantur, constituentes, Gurtinum Tombesium, & Liuianum Rauenna accitum, ei prouinciae praeficiunt. Huic suos equites; illi, quod erat ex primariis Centurionibus, ac Tribunis, & plurimum prudentia 'Opinione, rerum l. gestarum gloria apud Venetos ualebat, peditum duo mil. 3lia adiunxerunt: Petro Orio, & Angelo Barotio Legatis. Qua munitione diligenter ab eis absoluta, cum adhuc Pisanos Floren xini acriter premerent, Pisani Gurtinum ad se, Venetorum permissu, euocatum, copiarum, uniuersiq. exercitus Imperatorem kal. Maii. creant: eiusq. consilio, atque ope grauibus statim incommodis leuantur. Per id tempus cum Baia Zetes cum centum
quinquaginta armatorum millibus ab Isthmo, Peloponessiim ingressus, Me thonem oppugnaret, Antonius Faber Rauennas, militari gloria praestans, quem Veneti eam ad urbem, praesidii praefectum miserant, acri animo, & sum
ma virtute i estitit, omninoq. eluturus omnem Barbari conatum videbatur,
rusi triremes aliquot venetae aduenientes , ad se milites omnes Methon enses, desertis imprudenter stationibus, avocassent. Quapropter Barbari urbem ingressi, editaque magna caede, Graecos simul,& Venetos milites obtruncant. In qua strage Antonius Faber, non inultus trucidatur. Paulo post Coronectiam capto, cum BaiaZetes ad oppugnandum Nauplium castra admouisset, testati sumum, atque illustrissimum virtutis specimen Gurlinus, e Pisano bellolii et a Vene-
659쪽
n Venetis statim reuocatus, exhibuit: nam ita Nauplienses iuuit , ut si iis a
Flelibassa summam rerum, & virium fuerit eX pertus. Quamobrem cum classis Barbara victrix, Nauplio excepto, omnibus ex sententia consectis , se Byhantium reciperet, & in Melchioris Triuisani iam demortui locum, classi Venetae Benedictus Pisanus praefectus csset, hic Gui linum fecit omnium copiarum suarum, non modo Legatum, sed, pro eo, ac licuit, Imperato. rem : eoque Comite , postremis barbarae classis nauibus pluribus captis , Aestinam, Lesbum, Tenedum, Samothraciam, aliasque praeterea insulas& urbes, a Turcis antea captas, summa felicitate Reipub. restituit. Nec diu post Hispana classis , quam , Alexandro Pontifice fauente, Veneti ab Perdinando Rege impetrarant, cum aduenisici , Consaluus q. Fcrdinandus; qui illi praeerat; coniuncto sibi Pisano Cephalleniam urbem ; a qua
uniuersae insulae nomen cst impositum ; ad certam diem aggredi constitu insent, Gurtinus ante alios oppugnationi initium primus dedit, iamque ad. motis castris, tormentorum displosionibus, scalis, omni q. genere appara. tus, expugnatio tentata sperabatur, cum Gurllnus, sexq. Veneti patritii, nonnulli q. Hispani Duces , ab iis, qui e muro saxa, omniaque armorum genera iaciebant, sunt uulnerati. Cum autem reliqui fere statini interii sient, Cui linus, bello non amplius commodus, hortantibus allidue Pisano ,& Consaluo, pencque cogentibus, qui illum unice ob singularc m virtutem dilige. ANN. M. bant, Rauennam dclatus; paucis post diebus, anno insequente, interiit iPψ' cuius obitum Pisanus & Consaluus quam moleste tulerint, lacrymis, S summis optimi Ducis laudibus indicauere. Senatus Venetus, ut more maiorum
virtutem hominis insignem, gratam sibi suisse, suoque prudenti iudicio pro. batam significaret, filiis, annuam pensionem constituit: filiabus , nomine dotis, auri libram & dimidiam dono dedit. Ccphallenia autem breui post
tempore expugnata est. Rauennates Gurtini mortem acerbe ferentes, quod florentissimo in re bellica, nobilissimoq. ciue priuatos se intuebantur, funus illi egregia pompa celebrarunt: locus sepulturae in D. Nicolai datus . Sub id tempus Veneti, Borgiae tumultu coinpulsi ; qui per Flaminiam magno cuin exercitu, imperium, ac opes eius prouinciae Regulorum diripiens , vagabatur ; pedites mille , equites quingentos Rauennam miserunt, ut cum iis coniuncti, quos antea inisserant, ciuitates Veneto Imperio subiectas facilius tuerentur: Ioannem autem Baptistam Carracciolum, Liuiano Comitem adiungunt, & ambos Rauennae esse , aduersus Borgiam ; si quid molire. tur , uolunt . Hoc tempore Canonicorum Portu ensium aedes , mirabili pulchritudine aedificiorum, ordineque porticuum multiplici, & summa elegantia aedificabantur: cuius structurae species, & interiorum cubiculo. rum, aularum q. artificium, nobilibus hortis infinitum in modum decorabatur. Aedem huc transferendam, quam Diuae Mariae Virgini Petrus Pe-cator ; uti supra docuimus; in Portu ex uoto Olim sacrauerat, Canonici curarunt, Phyliasio Rouaretio adhuc Archiepiscopo , Antonio autem Franchino ciue Rauennate, & Vrsianae aedis Canonico , eius Vicario. Qui Tranchinus cum csset antiquitatis studiosus,Alexandrum ForoCornelianum Carmelitanum Cuculatum,in Flaminia sui ordinis Prouincialem Praefectum, hortatus est, ut Pctri Trauersarii monumentum , quod ad D. Ioaunis Baptistaei j
660쪽
stae uti memorauimus ; extabat, & adhuc extat; aperiri iuberet. Quod cum fecisset Alexander, uiri nobili ssimi cadauer visum est fiere ab omni parte integrum, uariegato habitu indutum, caligis, soleis, ac puluinis ex corio inauratis, soliorum lauri plenis, capite diademate redimito, & cingulo , in quo Graecis litteris inscriptiam in hanc sententiam erat. Regum socius Petrus stemmatis magnorum Trauersariorum, Rauennatis urbis vetustissimae Rector; auspiciis semper usus melioribu S. Cum autem ad cadauer manus admouissent, extra ossa ,'in cineres omnia abiere: quamobrem ceteris seorsum positis, ossa in eodem monumento Antonius Franchinus accurate colloeauit. His diebus Guid Vbaldi Felirit Vrbinatium Ducis, repentinus , &commutato habitu , aduentus, uehementer Omnes Rauennates turbauit,auctusq. eo magis timor, cum fugae, aduentuSq. Causam nouissent. Nam tune
Caesar Borgias; qui omni sere Flaminiae dominabatur, & imperio Vrbinati inhiabat: GuidVbaldo bellum aperte inferre multis de causis nequaquam ausus, coacto exercitu, simulataq. in Varanos Camertes prouincia, a GuidV-baldo milites, tormentaq. bellica; iure foederis, quod cum eo contraxerat;& petiit,& impetrauit: statim q. Ducem, nihil tale opinantem, a milite, &tormentis minus instructuin, factis in eius fines irruptionibus, aggreditur,&usque Vrbinum, nullo repugnante, progressus, parum omnino abfuit, quin Ducem caperet. Uerum ipse breui horarum interuallo, agricolarum conscensis equis, rustico indutus habitu, per insuetos calles, Rauennam ex suga se contulit: ubi ab omnibus sere ciuibus obseruantiae,& consolationis causa uisus, curato nonnihil corpore, Mantuam profectus est . Borgia eodem belli impetu Arimino, Pandulphum Malatestam depulit. Quattuor Varanios proceres Camertes necauit: Ssortianis Pisaurum eripuit: nobilissimas tandem Italiae familias sanguinariis manibus misere afflictas, ad extremam sere perniciem deduxit. Postero anno Veneti restituendae Ursianae aedis cupidis A v M. Msimi,quae ruinam minabatur, decernunt ex Archiepiscopatus fruetibus, du- DIII. catos mille in eum usum, apud certos homines deponi. Extant hac de re Leonardi Laure lani Ducis, ad Vinci guerram Georgium, Praetorem,&Franciscit in Venerium Praefectum Rauennae litterae, pridie Non. Maii scriptae quibus etiam iubet, ut hunc Reipubl. sensum, Archiepiscopi Vicario antea significent, cui etiam sensui illud additur, ut hac ratione, cultui Diuino satisfiat, qui propter Archiepiscopi absentiam lababat: ipsumque tandem Uica.
rium,& Archiepiscopum si possent etiam, atque etiam hortarentur, ut facerdotia ciuibus Rauennalibus darent, aut Imperio Veneto subiunctis i id quam maxime Rempubl. cupere . haud ita multo post, anno eodem a partu Virginis Tertio supra millesimum quingentesimum, Pontifice ex ueneno; quod Caesar nonnullis nobilibus, sacrisq. viris parauerat; decedente, eiusq. ob id commutata, comminutaq. iam auctoritatis, & potentiae,ut undiq. deficientibus ab eo populis, Rauenna, militum nouo aduentu completur. Eos misere Ueneti, quod ad totius Flaminiae dominatum aspirare dicebantur, compluresque finitimarum ciuitatum populi, ad Franciscum Venerium Rauennae Praesectum , deditionem earum facientes , conuolabant e quorum fere omnium negotium ex sententia successit, extra Caesenate, cuius urbis deditio, propterea optatum finem adepta non fuit, quod vivente adhuc
