장음표시 사용
671쪽
dibus conspiciebatur, antea quam Pius Quartus Pont. Max. huic urbi muniendae intentus, propugnaculum ab Ascanio Corneo; quem huic munitioni praefecerati extruendum curauisset: quod tamen adhuc est imperfectium. Deiecto muro, nihil tamen commodi Gallis datum est, quod Columna comportari aggerem, & interiores munitiones erigi iusserat: neque ob id iuuenes Rauennates, qui summam eo die ab omnibus Ducibus Columnaq. praesertim, laudem reportarunt; stationes deserebant; sed e muris conscendentes Gallos deturbare,quod adhuc deiectum murum no nisi scalis pateret aditus; reliqua cnim a terra altitudo trium pedum fuerat. Ad haec caligo accedebat satis ingens , quae tum ob tormentorum displosionem, tum ob muri ruinam, oculis offusa, conscedentium impetum retardabat. Quas difficultates, ut virtute ac ordine Foisseius superaret, militesq. aemulatione ad acerrimam atque audacissimam murorum conscensionem prouocaret, tripartito agmine, Germanos , Gallos, atque Italos distinxit, ut in periculis atque honore aequales essent; selectisq. ex qualibet cataphractorum ala decem strenuioribus, iussit, uti pedites, iisdem, quibus ex equo pugnare consuessent, armis albis con- tedii, praecederent. Quibus ad murum accedentibus , uehemens est orta Oppugnati O , magnaque contentione dimicatum: cum iuuentuti Rauennalium conspicui cohortatores adessent Marcus Grossus , & Raphaellus
Raspontis, Pauli filius : ut seq. st uirili animo ac robore insignis scemina, quae; uti Marcellus Palenius memoriae prodidit; patrios &ipsa muros defenderet: intereaq. Columna huc atque illuc accurrens , nullo labore, nullis periculis deterritus, propugnando & hortando, optimi nomen egregie sustineret: cuius etiam iussu, Hispani, ad oppugnationem, quam tertio aggressi hostes fuerant, uenientes, sulphureis ignibus usi sunt, quos ligneis tubis tripedalibus , atque ollis testaceis in es usos, mirabili successu in hostes iaciebant: neque enim ulla ui extingui poterant, aut de loco dimoueri; ad quem adhae ,
sissenti maiora insuper minoraq. tormenta assidue displosa, & ex ruinarum summitate saxa, ingentesq. trabes undique demissae, in murum euadere conantes, in praeceps deturbabant, reprimebanturq. subinde& vulnerabantur, qui scalas subibant. Sed inter cetera maximo fuit usui tormentum ingens, quod elegantis & mirae magnitudinis Colubrinam vocabant. Hoc iuxta Gazam v bis portam locatum , & per fenestellam; quae in muro adhuc visitur; in latus conscendentiu in hostium emissum, miserabili caede multos distraxit, & cadaueribus fossas compleuit. Cum igitur per quinque horas , tentata quinquies expugnationes, esset dimicatum, Foisseius, potiundae urbis spe deieetiis, receptui canit; cum in ea oppugnatione desiderati Gallis tercenti circiter pedites essent, & nonnulli cataphraeti, Carolusq. praesertim Spinaeus tormento rum magister,&Cetellio Colinaeus, Dux cataphractorum clarissimus , qui cum multis sauciati,paucis post diebus, interiere. Fridericus etiam Bozolius uulneratus, sed leuiter. Ex propugnatoribus autem Rauennalibus plerique ceciderunt, in quibus Baptista Betius ictu tormenti occisus est: cum inuadentein in murum cum uexillo Aquitanum, deiicere nixus, ab eo l. ob id complexus, utrumque e Gallorum castris displosa pila, in fossam deturbasset: Alexander Guicciolus in osse iuguli uulnere accepto, motum eius partis liberum amisit: Petro Antonio Pritello effossus oculus. Externorum, gemini
672쪽
fratres ex Denticia Neapolitana familia tormentis discerpti sunt: Rauenia
nates cum patere muros uiderent, nouaSq. oppugnationes parare hostem
intelligerent, superioribus oppugnationibus , & infirma urbis munitione
deterriti , cum appropinquare Pontificias copias non ignorarent, conuocato Senatu, decernunt, hostes ab ulteriore oppugnatione, donec subsidiarius exercitus propius accederet, distrahendum, & aliqua arte dissimul an ter continendum , ut fallendo , morae spatium interponeretur. Quod ea
ratione fieri posse sperabant, si dedendae Urbis spem aliquam iniicerent, &per Legatos ad Sanscuerinum Cardinalem , Pisani Concilii Legatum, mi
lcndos, res speciosis verbis protraheretur . Hoc constituto consilio, quo deliniri posse hostium animus, & tempus extrahi uidebatur, quamquam in hac legatione cellum periculum uitae non deesse Senatores intelligerent, si, quod fieri facile potuisset,eue tu res frustraretur,exercituq. subsidiario moram faciente, hostilia omnia comperirentur, suae tamen patriae, cui se primo natos , secundum Deum, Rauennates sciunt, in hoc ingenti discrimine nequaquam dc suere . Quapropter duos ex senatoribus ab ca muri parte, quae est ad occidentem, ab Hadriana porta haud procul, demittunt: qui non multum progressi, in antecursorum, & speculatorum manus peruenere. Illis quaereniatibus, quid uenissent, responsum, a ciuibus suis missos, uti Sanseuerinum Cardinalem magnis de rc bus alloquantur: ad quem,cum,illis ducentibus,uenissent, salutat uix,& omnibus ossiciis dedentium veneratum, Pandulphus Elephantius, qui eius legationis principem locum habuit, in hanc sentcntiam est allocutus. Nullo nostro, amplissime Cardinalis, maleficio prouocati, quod ita Rauennalium perpetua in Gallos obseruantia tulerit, ad circumsedendam, acriterq. oppugnandam urbem hanc tanto apparatu, & iam plane victores, aduenistis; sed sortassis ulturi quasdam inter uos orbis Principes, iniurias, de quibus prope iam partam , expugnatis tot urbibus, uictoriam, ita prout demus ,&propediem inuicta uirtute uestra,& pristino, spectatoq. semper bellico uigore , summae gloriar a uobis abunde satisfactum iri speremus ι & eo quidem nostra maiore laetitia,quod celebris ut pulcherrimi facinoris uestri fruous,ad nos uideatur aliqua ex parte rediturus, qui antiquissina origine Galli, O Pipino olim,& Carolo, Regibus uestris paruimus,& deinceps constanti ani O in eadem obseruantia pei stetimus. Neq. recusauimus modo uobis urbem dedere, nec pCr nos stetit, quo minus ea potiremini: impedimento Potificioscite milites, qui praesidio uenerunt,ipsi etiam intelligere potuistis: quoru iussu& ui,nostratibus aliqui de muris coacti, propugnarunt. Nostri ciues,cu multa cogitasse ni, unde sibi dedendae urbis occasio pateret, uiderentq. se potestatis suae non csse,nihil omnino, quod non secus accideret,quam sperarent,ob Pontificiorum militum diligentiam, inuenere,extra hoc unum Legatorum consilium,quod quam occultissime factum est, nobis per muros clam demi ssis, quisgnificatione in suorum animorum faceremus, postularemusq. uestro uOS in genio acquirendae, aut tradendae urbis modum praescribere , eum Rauenates seruaturum. Quod si nulla tandem alia uia, quam facto impetu intra urbem, uobis extra oppugnantibus,essici non poterit, ita ad extremum Rauennates escient. Id tantum enixe petimus ut,dum haec tractantur, urbzm Omnem,&
cenia, tam miserabili ciuium, qui ad propugnandum a Columna uiolent
673쪽
Imperio compellebantur, caede,ne quatiatis, ac prostem alis. Cardinalis tam laeto nunc:o recreatus, ad ea respondit, Gallos, non ob odium in Rauenna tes, ad illius urbis expugnationem uenisse,sed ut Iulii Pontificis iniurias, at que ingrititudinem armis uindicarent, qui cum tot urbes Hludovici Regis potenga superioribus annis receperit, ingrati notam nihil ab hominatus, arma in eum conuerterit. Huic voto, secundum belli successum Deum praebere, sperareq. ut breui, omni uictoria potirentur . Tum uero Gallos Rauennatibus, modo fidem non fallerent, amica omnia praestaturos. His dictis Folia
scium,ceterosq. Duces primarioS uocauit, remq. omnem secretis uerbis exposuit. Conclamauere omnes , uocari Legatos debere, postulari, ut mandata monstrarent. Vocati Legati, cum praescriptis mandatis non uenisse aiunt,
ne ab Hispanis, & Pontificiis,interciperciatur: quod l. id minus ad Gallos spectare videretur, quod inueniri ab illis dedendae urbis modus deberet. Proceres cum in hac re caeco gradu minime procedendum iudicarent, neue frustra de modo decernerent, ubi res non adesset, Legatis, tubicinem, & Cardinalis ex fratre filium adiungunt comites, qui accedentes ad moenia, rem omnem de ciuibus cognoscerent, & modum, si esset opus, decernerent. Legatosq. interea, ne quid Hispani sentirent, gallico amictu induunt: qui ingenti metu perculsi, quod se ad colloquium,eo habitu', nequaquam recipiendos scirent, ac potius stlopetiorum displosione,&sagittis a muris arcendos, tamen quando non uidebant quo modo renuerent, & dulce, atque honestum putabant pro patria occumbere, ad muros, unde fuerant demissi, redeunti unde plumbearum pilarum vi , quae consertim in eos emittebantur, tametsi uoce, ac manu amicos se ostenderent, repulsi sunt. Tubicen, ut est eorum hominum genus irritabili natura, ludificatos Gallos esse,&ad interitum perductos iactabat, verbaq. Cardinali,& proceribus data, minitari q. quas illis parassent insidias,cos laturos: ct hac ira permotus,ad Cardinalem,& reliquos peruenit, narra . quae cotigissent, quae l. ipse suspicatus fuerat, omnia. Orta statim altercatio est, aliis pro speculatoribus comprehendi iam Legatos ,&custodiri iubentibus: aliis asserentibus rem diligentius pervestigandam. neque enim ius gentium , & beneficos fortassis homines de nihilo uiolandos. Accessit adhaec Cardinalis fratris filius ingenuus adolescens, qui affirmauit, illis id propterea contigisse, quod Gallicis uestibus eo progrem, patefaciendae deditionis manifestam occasionem praebere, non absque ingenti Rauenia natum damno, viderentur, idq. Legatos fuisse, dum irent, conquestos Qua candem causam Legati intrepide, nihilq. hae stantes, mortis conscientia,ob patriam susceptae, confirmati, asserebant: sed cum variae hinc inde sententiae dicerentur, & non dubium mortis periculum Legatis immineret, subsidia .rius Pontificis exercitus detegitur, qui, Gallo exercitu ab eo discedente, promissi constantiam seruaturus, inter eosdem amnes, iuxta Forum liuii fuerat ingressus , pauloq. post traiecto Viti,Rauennam veniens, secundum amnem castra mouebat: ad cuius aspectum,ut est animus additus,& Collina cohortari omnes coepit, metum depellerent, in tutoq. rem esse , ita summis Galli clamoribus arma capiunt, armatiq. ad suas se recipiunt phalanges,& amota a muris tumultuario opere tormenta, in hostes conuertun tiar. Folia
se ius suos interea Duces cosulit,utrumne traiiciendus eadem hora Vitis esset, quo
674쪽
quo hostibus, ne Rauennam ingrederentur, sese obiicerent. In conuentu, varius erat animorum habitus, dissidentes q. sententiae. Denuo enim oppugnare urbem, cum muri deiectus haud satis pateret, & a tergo hostes essent, periculosum admodum putabatur. Desperato autem omni optato fine, morari, inutile, ac potius ob commeatus penuriam, impossibile: Referre pede, Hispanorum augere eam dignitatem nimiam uidebatur, quam superioribus diebus, tanto arridentis successus fauore, ipsi consecuti essent. Dum autem haec ab illis tractantur, renunciatum est Pontificios,&Hispanos,quarto ab urbe lapide, cui loco Mutinatio nomen est,constitisse: & quidem ut quibusdam uisum est, imprudenter, si quidem eodem die non suisset dissicile,arrepta per Pinetum, 'quod est inter urbem, ac mare, uia, Rauennam ingredi: quod si euenisset, dubio procul Galli turpiter, ob commeatus inopiam, qua in dies magis laborabant, decedere Flaminia cogebantur. Verum ipsi, aut oblatam occasionem nequaquam.cognoscentes, quod forte metuerent, ne in W-bem proficiscentibus, esset patentibus campis pugnandum, aut satis auxilii, suo propius aduentu, importatum ciuitati putantes, constitere ad Mutinatium castrisq. positis, quod reliquum diei filii, & noctem, quae consecuta est uniuersam, faciendae, pro castris, sessae, tribuerunt. Huius aduentus perturbatio , fecit potestatem Rauennalibus Legatis, ut, omnibus ad arma cur rentibus, ipsi, suis arreptis vestibus, ad muros, unde demissi fuerant, regressi,&funibus in eos a ciuibus sublati, in urbem reciperentur. Galli cum periculosissimum, & contra quam semper decreuerant, hostes in castris commorantes, adoriri ducerent, praesertim quod nullum incommodum comparari cum illo posset, si funderentur, fugarenturi. ita tandem Foisseio cohortante, constituunt,perinde minus periculi,maiorisq. gloriae consilium; hostes, quam primum illuceret, aggredi. Quapropter ponte supra Vitim nocte facto, ripisque utrinque, ut facilior aditus esset, complanatis, postero die, prima luce, qui dies Tertio Id. April.ob Christi Dei ad uitam excitationis memoriam maxime solemnis fuit,per potem Germani pedites amnem transeunt; cum primi agminis serme omnes, ipsium q. uniuersum medium agmen per uada depressiora traiicerent. Nouissima acies, cui Hiuo Ategri a praeerat, quadringentis hastatis equitibus constituta , in ripa Fluminis, Rauennam versus substitit, ut subsidiaria, si ferret casus, accurreret ; aut, si eruptionem ex urbe facerent, Rauennalibus se obiiceret: Praesidio pontis , quod prius supra Montonem secerant, Paris Scotus cum pcditibus mille locatus est. Primum Gallorum agmen, praecedentibus tormentis, una cum septingentis hastatis equitibus, peditibus q. Germanis, in ripa fluminis, quod illis ad dextram aderat, constitutum, peditibus ad laruam equitatus locatis, Alsonius Ferrariae Dux,& Normandiae Regulus ducebant. Iuxta hos, & ad latus, peditum medii agminis, Vasconum praesertim, octo millia: cumque a fluminis ripa perpetuo magis abessent, nouistinuim, Italorum maximepeditum quinque millia, agmen,cui Fridericus Boetolius praeerat, postremuin collocatum est iuxta quod sagittarii, & leuis armaturae equites, qui trium millium numerum superat bant. Post haec omnia agmina, quae haud recta procedebant, sed curuata,
semicircularem Lunae specie praese serebant, in ripa fiuminis,hastati medii a P minis equites sexcentum Palissa, & Sanseuerino Cardinali Ducibus,tocaban
675쪽
tur. Certum sibi locum, aut peculiarem curam Folscius, ut Imperatorem decet, nullam adscripsit, sed cum nobilissimis triginta selectis, Qrtibusq. uitatis, huc & illuc volitans, ingenti animo, & uerbis militariter grauibus, ominnes cohortabatur ad pugnam, cum ipse splendenti protectus ferro, esset obarmorum splendorem, atque elegantiam,& oculorum alacritatem facile culiaque notus. Erat Foisseius adhuc imberbis, facie pulchra,&ob generosam, militaremq. virtutem, ut magnum terrorem hostibus, ita summam Gallis fi . duciam addebat: quodq. maxime uincendi spe accendebat suorum animos; fortunatus ab omnibus Imperator credebatur. Vbi itaque luculenta,& graui milites oratione ad bellum incitauit ingenti clangore tubarum, tympano rumq. strepitu, & clamore totius exercitus aere insonante,progredi ad hostiueastra coepit, quae ab eo loco, ubi flumen traiecerant, stadia circiter duode cim aberant, secundum amnis ripam, uti docuimus, posita, & fossa, quae dextrorsum protendebatur, satis alta, circumdata, relicto tamen pedum viginti spatio, quo ad tumultuariam cum equitibus pugnam, in fronte sosse, libere, atque expedite cum oporteret, egredi pedites pollent. Vbi ergo renunciatum est, traiicere Gallos amnem coepisse, hoc ordine aciem instruunt. Primum agmen octingentorum cataphractorum, Fabritio Columna Duce, secundus uminis ripam collocatum est, illi q. ad dextram phalanx, in qua sex peditum millia crant , adiecta. Post primum agmen, media acies, equitum hastato rum sexcentum, iuxta quam erat peditum quattuor millibus constituta pha lanx , Prorege praesecto, secundum amnem locabatur. In hac erant & Padu.lae Regulus , di Legatus, qui sacra purpura insignis, insitam Italis, atque Hispanis religionem, aspectu,& verbis confirmabat. Carvaial Hispanus secundum eandem fluminis ripam . nouissimum ducebat agmen, quattuor millium peditum phalange stipatum. Ad hos, subs diarii leuis armaturae equites acce debant,quibus Datiatus Piscariae Princeps praeerat, Fabricis Columnae gener. Tormenta erant in cataphractorum fronte disposita: Et Nauarrus, qui cum selectis peditibus quingentis, nulli se certo loco addixerat, supra fossam, ad . uersus tormenta, triginta carros, falcatis veterum non dissimiles, minoribus onustos tormentis, adiectoq. ingenti venabulo , collocauerat, quibus in ualli morem firmissino quodam munimento, facilius hostium impetum perfrin, si posse sperabat. Quo ordine , hostes potius irruentes accepturi, quam ut hostes adorirentur, intra fossae munitionem se continebant. At Galli, qui iam ad Qssam ducentum circiter passus propius accesserant, ubi consistere hostes , neque e munitionibus pedem effferre vident, constitere, ne optatam illis commoditatem praeberent. Vtrimque per duas horas hoc pacto pes non est loco motus, cum tamen interea innumerabiles ab utraque parte tormentoru ictus emitterentur: Nauarro praesertim, qui editiore loco tormenta disposuerat, Gallo peditatui magnum damnum in serrente. Verum Alsensi Estensis Ferrariae Ducis consilio, qui primam, uti memorauimus, aciem ductabat, torm
torum pars a tergo exercitus, maxima celeritate, ad cornu extremum, in quo
sagittarii depugnabant,lunato circuitu deducta, in latera hostium directa est, confestim q. non sine ingenti etiam damno Gallorum , in latus hostium displodi coepta est. Hanc pilarum uim maxime omnium equitatus sensi. Hisponus enim peditatus in humilem, secus aggerem fluminis, depressumq. locum
676쪽
a Nauarro retractus, eoq. iubente in terram proiectus, laedi non poterat. Iam pilae Gallorum magno rchoatu a maioribus tormentis emissae, hominum & eis quorum ingentem caedem facientcs, per medias alas uolitabant: iamq. in discrimen pugnae crat uentu in , cum Fabricius prudenti iudicio, deuictori ad , sperans, obnixe Nauarrum rogauit, sese inde tandem deduceret, frequentibusq. Proregem nunciis fatigabat, uti egrederentur ad proelium, antequam tormentorum ictibus absumerentur: neque secunda haec fanaq. consilia, stulta&perniciosa Obstinatione sperneret. Antea enim cum amnem Galli traiicerent, Fabricius aggrediendos hostes consuluerat, quod longe maius erant commodum accepturi, si cum dimidia tantum parte, & in traiiciendo amne
imped: ta suisset pugnatum, quam id, quod ex sessa sperabatur, intra quam se
continebant. At Nauarrus, cuiuS consilia, loco oraculi, apud Proregem erant, renuit, quod se tuto loco positum putaret : quamobrem tanta adeoq.
miserabili equitatus caede, nihil commoliebatur, ut ad cum solum victoriae gloriam recideret: nam solo peditatu, quem ex veterano milite conflatum habebat, adiecto carrorum praesidio, putabat sere, ut uictoriae laudem, ac triuphum sociis communicaturus non esset, praesertim quod institutus a se toriamentorum ordo, Gallo peditatui maximam uidebat cladem in serre. Ceterum Fabricius nimium ambitiosa ea pertinacia,summa rabie percitus, lacrymis propter iram, atque indignationem obortis, cataphractos suos & uelites ab ingenti caede iam paene fusos, plurimosq. coram se strenuos Duces crudeliter occisos , miserabili q. spectaculo horribili mixto clamori, modo homines&equos in terram prosterni, modo in aera capita, & brachia ex corporibus auulsa euolare conspicatus, Nauarri obstinationem, ac malignitatem execrans, eum q. semi iudaeum, ac maranum appellitans, nulla expectata Pro Regis uenia, nullo iussu, ne turpiter interiret, suos hortatus cataphractos, extra
fosse munitionem deduxit, & in consertissimos hostes ingrcssiis, cum aliquandiu strenue dimicasset, ab Alfionso Estensi captus, ab omni Gallorum iniuria, obnixe id Columna petente, incolumis, ac tutus seruatus est. Eandem sortunam Padula subiit, cum per campos fossis , ac spinis impeditos, quasi meliori euentu desperato, secundi agminis alas circumduxisset. Captus est etiam Piscariae Regulus, cum multis egregie acceptis uulneribus, omnibus que velitibus fusis, strenue aliquandiu dimicasset. Cardona insolita tormentorum ruina deterritus, sui uix campos, desertis infelicis Imperii insignibus, una cum Caruatali, & Antonio Leua, cum adhuc tertium agmen serme integrum superess t, admissis equis fugientes , suae saluti consuluere. Nauarrus ingenti at sera uirtute, pugnae signum peditibus suis dedit, qui rcpente ex humo , quo se, uti memorauimus, Nauarri iussu deiecerant, elati, Germanos tanto ardore aggrediuntur, ut post hominum memoriam, aut maiore animo, aut clariore uirtute nusquam fuerit depugnatum. Omnibus cnim commixtis agminibus, proelium coeptum est, omnium proculdubio , quae ad eam die in Italia uiderit, maximum, si quidem omnibus eo prcelio mixtis, quod patentibus campis, nullo aquarum aut vallorum impedimento, occupatis committebatur , duo exercitus, obstinato ad uictoriam, aut ad mortem animo, nec
periculo solum aut gloria, aut spe incensi, sed ingenito, ac ferme naturali na. tionum odio consigebant. Euenit autem, ut duo strenuissimi Duces, armis,c cristisq.
677쪽
treceus, pro mortuo remansit; qui postea Ferrariam uectus, diligenti medicorum cura, conualuit. Insperata haec Foisset mors, ab eo, dubio procul obines haustam delendorum hostium, nimiamq.gloriae cupiditatem accita, que admodum perfectam de hostibus uictoriam perrupit, ita occasionem, facultatemq. praebuit Hispanis, ut se in tutum reciperent: qui coaeta fronte, confertoq. agmine insequentes Gallos facile repellebant. Galli ad praedam deinde conuersi, impedimenta omnia, signa militaria', & tormenta rapiunt. occubuerunt eo proelio longe omnium cruentissimo, cum esset utrinque pari sere clade ultra sex horas pugnatum, si calones & lixae numerentur,circiter quindecim hominum millia, supra vero quadraginta maiorum, minorum q. Ducucadauera reperta sunt, qui egregie sortes, peritiq. militiae, in arduis proeliis acies strenue ductaverant. Quapropter Egidi una Viterbiensem , Diumarum litterarum summum eo tempore praeconem, Augustiniani Eremitarum ordi. nis Generalem Praese etiam; quem deinde Leo X. Cardinalem fecit; dicere consuesse, ferunt, Terram hoc bello plus cruoris hausisse, quam imbris; minus imbris bibisse, quam sanguinis,&acies utrimque profligatas. Interea Ioannes Cardinalis Medices , Legatus, cum iuxta illum plures trucidati cecidissent, neque tamen ipse turpi fuga saluti suae consulere uoluisset, anima busq. eorum, qui moriebantur, Deo commendandis, precibus q. & piis verbis iuuandis optimi Legati munere perfunctus esset, in duos velites Gallos incurrit ; quorum alter, quod nullam Cardinalis, Legatiq. rationem habebat, a Platesio, Bononiensi, equestris ordinis uiro, iugulatur; alter eodem ictu uulneratus, ex equo detractus est Cum uero aduenissent expediti equites Dalmatae, qui Cardinalem captiuum ducturi uidebantur, ex illorum manibus Fridericus Gon Zaga, cognomento BoZOlius, Cardinalem eripuit, eum q. sibi perinde, ac nobili, Italoq. Duci, honestiore titulo se dedentem, ad Frideri cum Sanseuerinum Cardinalem, Pisani, uti memorauimus, Concilii, in
Gallorum castris, Legatum adduxit. Erat tum Mediceus Legatus in equo Thraicio; cui, ob rei memoriam, insequenti anno ad Tertium Id. April. eodem, quo captus est, die thiaram Pontificatus Maximi, more maiorum accepturus, ad Lateranum adiens, insidere uoluit; adeoq. perpetuo deinceps habuit carum, ut ad senectutem deuexam summa diligentia alendum curauerit. Sed ut ad historiam reuertar, Medicem perbenigne Sanseuerinus cxce- cepit, honorificeq. tractauit, permisitq. uti Iulius Medices; qui ex proelio, una cu Antonio Leua Caesenam confugerat; accedere ad eum tuto posset. Qui data fide cum uenisset, Romam ad Pontificem a patruele, cum mandatis, est missus, qui illi ,& Cardinalibus salutem suam commendaret. Hoc interi in spatio, Prorex , non ante fugam repressit, quam Anconam, cum perpaucis equitibus peruenisset: ex reliquis plures ab incolis regionis, qui ad uias accurrerant, inter sugiendum spoliati, &interfecti sunt: tametsi inter ceteros Ru-uereus Vrbinatium Dux; ut plerique scribunt; id maxime non incitatis modo in fugientes regionis suae hominibus, sed militibus, qui idem facerent, in
Pisaurensem agrum missis, curauerit. Rauennates contra quam sperabant, subsidiarium exercitum fusum fugatum q. conspicati, seq. inimico victore circumseptos, cum urbis muri late prostrati essent, de deditione agendum rati, Senatum uocant, ubi erat non admodum simplex habitus animorum, Obtorpuerantq.
678쪽
puerantq. quodammodo omnium sensus, neque explicantibus, quid uellent, aut quid decernerent, satis constabat. Advenit Marcus Antonius Columna, qui intestigens pleros'. ex primariis deditionem ,& concordiam consuluisse, grauissime hortatus cst, ab ea sententia dimouerentur, quando Galli tot in signium virorum, maxi ineq. Foisset iuneribus, enervati paene essent; facileq. esset futurum, ut ira, atque odio, quod adhuc effervescebat, agitati, fidem
fallerent, cuperentq. tot sorti is mos Duces, non inultos cecidisse. Nam e sto, inquit,quod proceres,honestas concordiae, & deditionis condiciones accipiant , seruandasq. iubeant, non uideo tamen ipsis uestram urbem ingredietibus, in tanta commeatus penuria, in tanto ardore uindictae,qua ratione eo pesti militum animi possint. Antequam enim eorum impetus omnis conceptae iracundiae deserueat, in Gallis praesertim, qui iracundi natura maxime putantur, nihil tutum ab eis impetrari potest. Hos Columnae sermones summa grauitate, ac contentione prolatos, magnum silentium aliorum alios intuentium excepit. Quapropter Columna, Vos, inquit, Rauennates sciatis uestro periculo, si urbem dederitis, peccaturos: ego nihil pro temeritate vestra suppliciorum a me pendi; in Cittadellam cum meis me recipiens; pro uirili conabor: neque enim debeo uobis auxiliari, qui mihi tam acriter, si non verbis,animo & lentcntia repugnatis. His dictis Senatorum concio sub occasum Solis dimissa est. Columna, ut praedixerat, Cittadellam abiit. Rauennates hora noctis secunda aduocant denuo Concilium, in quo cum multa a multis raptim, & nullo ordine dicerentur, ne ciuitas, in summum discrimen adducta, extremae cladis calamitatem subiret, si unius Columnae, cui tuta erat statio , neque deiecto muro circumdabatur, esset assensum, & ne si consilia deditionis cunctarentur, dum prudenter rem agere quaererent, se, ac fortunas suas
maiori periculo implicarent, ex Senatusconsulto quattuor Legati, ad Frideri cum Sanseuerinum Cardinalem decreti, mi is q. sunt. Hi suere Laurentius Thomaius medicus, Petrus Donatus, Opi Zo Monaidinus; & Anastasius Cealinus, qui apud Sanseuerinum his condicionibus de deditione pepigerunt.
Ante omnia incolumi omnium ciuium, militum q. vita, ac fortunis, Urbem Romanae Ecclesiae nomine accipito: Decreta,quae Iulius secundus Pont. Max. urbem superioribus annis recipiens, concesserat, confirmato. Ciuitas census,tributiq. nomine Romanae Ecclesiae aureos nummos mille tantum persol-u ito: Ciuibus omnibus, qui in propinquis locis animalia, fortunasue habent , dum albae crucis signo internoscantur, ea nullo impediente, aut prolii. bente,libera deducendi in Rauennatem agrum facultas esto. Nullus militum, extra Alson sum Fenariae Ducem , cum fatellitibus suis, & Pandulfum Mala. testam urbem ingrediantor: Viginti quattuorviratuin, quo ciuitatis quies coinseruari uisa est, confirmantor: Alimenta Gallis omnis generis commeatus a Rauennalibus praebentor . Haec vero praescripta, tractataq. sunt in castris ad G attinet liam uillam, duodecimo ab urbe stadio, secus Montonem, eadem nocte: statimq. de commeatu agere Rauennates; quem postridie eius noctis, summo mane in castra emiserunt. Per hunc modulia compositis rebus, cum nostri ferme omnes, portis urbis, ipsoq. muri prostrati aditu, ac stationibus desertis, in domos, corpora curaturi, importune se recepissent, reprehendentibusq. eam negligentiam,& securitatem, in tanta, exercitus undique misere
679쪽
sere afflicti, rerum q. omnium inopia laborantis, vicinitate, datam ab Gallis fidem obiicerent, hora ab ortu Solis secunda, subito impetu, hostilibus armis
ciuitatem aggressam cruentari sentiunt. Nam ad liXas & calones, qui cibo. rum emendorum occasione; cum tamen ii a nostris missi in castra abunde es sent; nudatam praesidio urbem, per ruinas adaperti muri, suerant ingressi, multi paulatim milites accesserant, coactoq. supra duum millium numero, reliquis omnibus pari immanitate, per eadem abrupta tormentis moenia irrumpentibus, cum peruenissent in forum, contra Omne tu S, datam l. fidem, opulentam & nobilissimam urbem in periculum supremi casus deuocatam , ut Foisse io, ceterisque qui interierant, parcntarent, Barbara crudelitate diripiunt , & Rauennates miseros, stolideq- nimis fidentes, ac inermes, miserabili caede trucidant. Truci clamore, superboq. accentu Omnia incredibili pallore ferro, & stamina permiscentes, ignis enim multis locis iniectus est: do mus misere depopulatae: miris tormentis assecti ciues, ut pecuniam solue rent,&patefacerent: effodientibusq- humum Gallis plurima reperta sunt,
non modo quae antea aduentante ex Crcitu , ciues occultaueran t, sed quae permulta secula terra obruta delituerant. Augebatur tumultus fragore tecto. rum, quae diruebantur; dilonis vocibus, ac miserabilibus pauidarum praesertim mulierum plorantium, cum errabundae, suaeq. salutis, ac pudicitiae consulentes, tum cadauerum tumulos, tum aliOS sub oculos trucidari aspicerent, discurrentibus undique& minitantibus armatis. Nemo ullius, nisi fugae, memor, quam per stragem corporum assequebantur, cum praesertim Rauennates iuuenes aliquot, cuneo ad viarum compita facto, inani ,& sun esto conatu repellere cfferatum hostem tentassent. Aer tota urbe puluere&plumis,
quas hostes ex culcitris exemerant , horribili caligine suffusius: mugitus boum& aliarum pecudum, quae plerique ciues cum sponte, tum Columnae iussu murbem antea coegerant, terrorem maxime & miseriam augebant, ita v t om nia plena esstent luctus, atque maeroris. Vascones &Ferrarienses maximami artem, nouae semper cladis spectaculo, ignobili l. direptione urbem foeda ant, cum Galli, nobilesq. praesertim, pudicitiae mulierum conseruandae, ipsso. factis Virginibus tutandis diligcnter&enixe operam darent; quod multis locis factum est, eorumq. iussu , ac praesidio a sacris plerisque domibus temPeratum. Non potuit tamen improba gregariorum militum rabies, religione prohiberi, quin montem pietatis appellatum, multis bonis ad usus egentium undique conquisitis ornatum, spoliarent: sacrisque aedibus uim inferrent : inter cetera autem , testudinem ex optimo argento in Ursiana aede, quae in medio inferioris chori sita erat, a Victore Archiepiscopo, uti supra docuimus , erecta, quattuorque nobilissimis columnis suffulta, bracteatoque argento limbis operose exornata, ita ut ad triginta sex aureorum nummum millia suinptus accessisset, Vascones depraedati sunt: quorum etiam unu S arcam , argento figuris , atque variis imaginibus egregie sculpto , incrustatam , in qua Rauennatum aliquot Archiepiscoporum , & aliorum uirorum sanctorum ossa seritabantur inclusa, deicctis in terram sacris ossibus , depraedatus , ingenti miraculo , poenas nequaquam seras luit: nam vix portam Vrsianae aedis maiorem egrestus , aliquantum ad laeuam procesicrat, cum ex eadem natione occurrens alius, siue ueteris simulta-
680쪽
tis cause, siue occulto diuino consilio, eum in capite uulneratum traicidauit; nulla deinde arcae habita ratione; quam arcam Petrus Chirardellus aurifex, qui militem insequebatur, illam ab eo suppliciter , petiturus , arrep. tam , denuo sanctis eisdem ostibus repleuit. Nec diu post cum tumultus nonnihil deferbuisset, Germanus miles. D. Ioannis Baptist dem ingressis, impie sanctissimam Christi Dci corporis hostiam, ut argenteum in quo includebatur loculum suffuraretur, in terram deiecit. Qilo facinore grauiter commotus, cucullatus Carmelitanus Petrus Ioannes Rubeus, Dominici , aut mei frater, ad quem fuerat facinus delatum, accurrens, nec quicquam haesi . tans, ad eum conuersus, Loculum, inquit, istud mihi reddito improbe: iliale stupidus, & timore perculsus, ne uerbo quidem prolato, cum loculum restituisset, Rubeus , corporis Christi repositam ibidem hostiam , perpaucis, quos in uia tunc reperit, accitis , ut se, diuinam serentem hostiam , cereis accensis , comitarentur , ad Alsonsi Estensis Ferrariae Ducis hospitium , quod secundo ab urbe lapide aberat, ad Montonis amnis ripam, per ruinas prostrati muri egressus , detulit. Quam Estensis honorificentissime locatam accensis funalibus, habuit apud se ingenti ueneratione, donec omnia in tuto essent: cum plures etiam in eodem suo Praetorio mulieres, ac pueros Rauennates, a militum impetu libidineq. tutos conseruaret. Aduenere sub id tempus Ferrarienses naues, quae a Pado per Fossam Messaniam com meatum Gallo exercitui, Ferraria deuehebant: quam ob rem occasio Ferrariensibus data est, cum ad Hadrianam ferine urbis portam naues cssent, ut ignobiliore praeda potiti, supellectilem omnem c l auennatum domibus Ferrariam ex portauerint, culcitras, uestes, forcipes ignarios, furcillas, usque ad cucumas , pinguaria, cacabos, atque eius generis innumera, quibus misera urbs,
omnibus spoliata bonis, uel crudelissimis hostibus lacrymas excutiebat. Duae naves sub id tempus, ut Petrus, Benibus memoriar prodit, quas Alsensus spoliis nobilioribus onustas, Ferrariam mittebat, dum e Rauennati portu enauigare contenderent, a Venetis nauibus duabus, quas ob uelocitatem appellabant Hirundines, una cum celoce remorum quadraginta, nonnuli is remigibus interfectis, capiuntur, & ad triumphi simulacrum , explicatis Al sensi vexillis, &per aequor secum tractis , ad forum D. Marci deuehuntur. Iamque fugae, & ingentis cladis nuncius, Id. April. ad Pontificem peruenerat , ab octauiano Fregosio , qui maximis itineribus e Forosempronii Romam accurrerat , allatus : quo ita Omnes perculsi sunt, ut multi Iuli uin, infracti alioqui animi Pontificem , rebus ferme desperatis , mari sugam triremibus capere hortarentur: praesertim cum non mediocris ad haec, a Pompeio Columna Reatino Episcopo , nactus accederet, qui eo rem pore una cum Roberto Vrsino, & Petro Margano, & omni nobilitate Romana , iuuenibus strenuis, ut elicerent Roma Pontificem , pecuniam a Gallis impetrarant. Sed I iij ii Medicet aduentus, qui recitatis eorum no minibus , qui eo bello cecidissent , pugnaeque exitu diligenter explicato, monstrauit extenuatas Gallorum vires esse , nihilque incolumi uniuerso fere Hispano peditatu timendum , plurimum omnes confirmauit. Itaque confestim Pontifex , & exercitum ingenti liberalitate refecit, & sugientem per Picentes Cardonain hortatus est , ut collectis reliquiis , inermes
