장음표시 사용
681쪽
& spoliatos , armis , equis, & pecunia instrueret: ipsum praeterea Vrbinatium Ducem, in gratiam recepit, qui Dux parum prudenti familiarium consilio, tum Balthassare Castilioneo viro nobilissimo , summis naturae dotibus , bonisque artibus ornatissimo, ad Regem Gallorum multis ante diebus misso , tum quod apud Foisseium ex suis plerosque haberet , occulte cum Gallis in patruum coniurasse credebatur. Maxime autem omnium Ponti sex ad Matthaeum Heluctium Cardinalem Sedunensem litteras Venetias dedit, ut non amplius sex millia, quod antea decreuerat, sed quantam maximam posset cius nationis militum multitudinem cogeret: quam pro . uinciam Veneti, & consilio, & pecunia, & summa diligentia iuuerunt. Interea quartum iam diem Rauennae in Cittadella acriter obsessus, atque oppugnatus Columna, firmiore iam Cittadellae; non autem arcis; ut falso plerique putant, propugnaculo, tormentorum ictibus a Gallis deiecto, alio uero proximo concuti acriter coepto, ac perforato; ea condicione, ut hominibus, ac rebus integris liceret esse, sacramento pollicitus arma se in Gallum Rege ,& Pisanum Concilium,ad diem Diuae Mariae Magdalenae festum non accepturum, sese dedidit: nec diu post Iulius etiam Vitellius, Tifernatium Episcopus, cum peditibus suinquaginta arci praesectus, deficiente annona, omni. que desperato subsidiorum genere, eisdem acceptis, datis q. condicionibus, eam, Gallis Ducibus ingredientibus, tradidit. Hanc ingentem cladem prodigia aliquot antegressa sunt, in quibus illud emicuit, quod plerique scriptis
tradiderunt, natu Rauennae infantem, cornu in capite habentem, alis praeditum, absque brachiis, unico tantum, ad Aquilae speciem, pede; oculo in genu ; ambiguo inter feminam, & marem sexu: in medio pectore Ypsilon Graecum,&crucis imaginem praeseserentem. Quod plerique sic interpretatum fuisse ferunt, ut cornu, superbia: alis, leuitas,& mentis inconstantia significaretur. Cum vero brachia deessent, bonis operibus carere homines: Pedem, quemadmodum rapaces aueS habent, rapinas, usuram,& ingentem auaritiam : oculum in genu, adhaec solum caduca defixum animum i sexum utrumque, nefariam libidinem indicare : atque ob haec scelera tot bellorum procellis Italiam quati: Gallorum autem Regem non propriis id exequi uiribus, sed quod Dei administeresset. Ypsilon enim virtutis figura cst, quapropter si confugiant ad uirtutem, Christiq. crucem, futurum, ut nobilis prouincia ab illis calamitatibus quietem,exitum q. reperiat. Haec quae scribuntur ab aliis, cum de nostris grauissimis testibus, a quibus multa cognoui, cum essent Co tempore iuuenes, diligenter percunctatus essem, intelligere nihil potui. Quamquam eius ctiam Marcellus Palonius meminerit, patricius Romanus, qui & proelio intersuit, & per illos dies una cum Troilo Sabello; apud quem militauerat, Rauennae fuit,& elegantissimo carmine cladem hanc Rauennate descripsit. Illud pro coperto habetur, per eos dies Christi Dei crucifixi ligneusmulacrum, quod in aede D. Dominici in sacello iuxta aram maximam est, sanguinem affluenter sedasset cuius adhuc rei locupletissimi, atque certi Tini testes supersunt. Interea Romae, Tertio Non. Mai. ad Lateranum, Conciliua Pontifice celebrari, maxima Antistitum stequentia coeptum est: Rauennates molis statim fiumentariis restituendis nauarunt operam ,& edicto pronunciato, clucs, qui maximam partem , ut amictum tanta clade animum re-
682쪽
ficerent,recrearentque, in varia loca abierant, reuocarunt. Mox Senatu XVII. kal. Iunii habito, singulis Senatoribus certum tributum imponunt, ut dirua, ta ab hostibus muri pars, restitueretur: idq. qui renuisset, e Senatu dimoueretur,&suffceretur, in eius locum is, qui ex populo, daret. Ad colligendas autem in monte pietatis, direptionis Galidiae reliquias,delecti sunt, Marcus Antonius Bratius, Petrus Donatus, & Ioannes Antonius Ariusinus. Cuuero multa Ravennates a Pontifice per Antonium Benotum Rauennatis Ee.clesiae Archidiaconum ,& Petrum Donatum Legatos postulassent, haec impetrarunt. Vt cum binas nummum aureorum myriades, quotannis persoluere Respubl. Rauennalium consuesset, quorum mille Urbis Moderatori, arcis q. custodiae, mille Pontifici annuo censu numerabantur, ea tantum soluerent, quae ad moderatorem , &arcis custodiam spectabant: reliquis, ob tot perpessas calamitates, per quindecim annos ab itinerent. Viginti quattuorviratus confirmaretur, ab Senatu constitutus, sic tamen ut ne quidquam de Ecclesiastica libertate, auctoritateq. Pontificii Legati detraheretur . Ciuibus Rauennatibus, fortunis omnibus in depopulatione spoliatis, arcis alicuius aut opidi, aut alia eius generis Praefectura traderetur, unde, pro illorum condicione, victus suppeditaret. Sancti Mammae coenobium, quod Gallis commoda suit statio, quo se recipiebant, dum urbem oppugnarent, & muros quaterent, solo aequaretur: Cucullati autem Franciscant,qui soleis utuntur ligneis, dum eius ordinis patronus, ipsiq. cucullati,& Abbas assensi essent,transferrentur ad D. Apollinaris noui, ita tamen ut eius coenobii Apollinariani fiuctus ad Abbatem, cui erant commendati, redirent. Ferrariae, Bononiae, omnibus q. ciuitatibus, opidis, locis, in eos detorqueretur anathematis telum, qui Ravennatum bona , in depopulatione urbis ablata, possiderent, nisi re stituerentur. Mandauit autem Legatis ad extremum Pontifex, ut apud nostros sui nominis sempiterna vigeret memoria, Portam Iuliam; quam Anastasiam diximus; aperiri, quod ipse, cum Rauennae esset, praesens fecerat: Columna autem claudi, adiecto aggere, mandauerat. Per hos dies Vitellius, qui tradiderat arcem Gallis, cum Hispanis aliquot ,& Italis, ex copiis Vrbi natis Ducis, Troilo Savello Duce, acceptis, ad recuperandam arcem, Rauennam prosectus, nonnullis eam datis condicionibus, recepit: nam retinere Galli eam non posse uidebamur, quod cxtenuatae nimium uires erant, &Alfonsus Estensis iam redierat Ferrariam, & Gallicus exercitus, perinde, ac supidus, quarto ab urbe lapide, rebus, quas depraedati fuerant, distribuendis, S collocandis intentus, magis recedebat in dies. Ferunt autem multa sub terram defossa, quae proximis superioribus annis, Galli plerique accedentes, effoderint,&exportauerint. Quemadmodum vero fortunam victoriae omnes Flaminiae ciuitates, Sanseucrino Cardinali deditione facta , insecutae suerant, ita ad Pontificem Rauenna redeunte, idem ab illis factum est. Petrus Benabus Venetae scriptor Historiae memoriae prodit, Rauennates cum in eorum adhuc mentibus, depopulatio, contra omne ius, datamq. fidem sibi illata, uersaretur, Duces Gallos quattuor, qui erant in arce; datam etiam illis fidem ipsi fallentes, capitibus tantum ex humo extantibus, uiuos sepe liisse: quod tamen ego facinus de nullo ex nostris accipere potui, cum tamen
illud referant, Vasconem; qui nescio quo modo ad Rauennalium manus per
683쪽
uenerit; supra Turris cognomento Pomposiae ostium appensum, hastisq. ue. litaribus primo confossura, mox in terram deiectum, cute spoliatum, cum aliqui tunc eum semianimem fuiste affirment, maxima tamen pars penitus exanimem testetur. Hoc interim spacto Alsonsus Estensis, cum belli adue sus Pontificem gesti, illum poeniteret, Romam, fide publica, ueniaq. a Pontifice impetrata profectus est. Ceterum pedem uix in urbem intulerat, cum in suspicionem ueniens, ne capi illum, haberi q. in custodia Pontifex iussisset, fugit in Apuliam, atque inde in Illyricum , Ferrariam transnissurus. Qua Pontifex occasione, ductus in spem recuperandae Ferrariae, Rauennam venire Vrbinatium Ducem iubet, qui aliquot in hac ciuitate dies, non sine oraui
ciuium,&agricolarum incommodo, cum copiis commoratus est. Cum autebreui post, Veneta classis, tormentis bellicis, & pecunia, eam prouinciam iuuatura aduenisset, ita incommodum ciuibus auctum est, iam stineriori cala. mitate exhaustis ,& recenti pestilentia, quae Septembri, atque Octobri mense inualuit, misere afflictis, ut plurimis , iisdemq. nobilibus, unde alerentur, aut vix adesset, aut penitus non adesset. Agricolarum domos, milites, Sa- bestiani praesertim , non modo depopulabantur, sed exquisitis cos tormentis excruciabant, ut se pecunia redimerent. Quae cum ad Sigisnundum Gon1agam Cardinalem Mantuanum, Pontificis in Flaminia Vicarium, a Petro D nato,& Anastasio Celino Legatis nostris deferrentur,non nihil emollire hominis animum, suadereq. ad remedium afferendum uisa sunt, sed cum deinde tercentis quinquaginta equitibus, qui Bononiae praesidio erant, stipendia ab Rauennalibus undique amictis, adiectis minis, inclementer exigeret, creditum est, eum tot infelicis ciuitatis calamitatibus minus commotum fuisse quamquam plerique existimant, id ab Gon Za3a factum, quod Bononia, tune primum una cum Parma,& Placentia a Pontifice recepta, ipseq. Pontifex tot bellorum sumptibus, exhausti, soluendo stipendio non essent: si quidem bella adhuc Pontifex nequaquam intermiserat, sed eius iussu,& auspiciis Helvetii, Venetis iuncti, in Gallos arma mouerant: qui paucis post diebus ex Athesis ponte deturbati, & Ticino pulsi, Italiaq. turpiter relicta, eodem cursu Alpes transierunt. Quamobrem a summo dolore, ad ingentem laetitiam Pontifex reuocatus, incomparabiliq. potitus victoria, haud diu post , dysenteria, quam ex leui quidem, sed pertinaci febricula contraxerat, septuagenarius senex, &omni laudum genere cumulandus, sublatus est.
684쪽
ON s Nτ nos ,&quae diximus, & scries temporis, ut de viginti quattuorviratu pleraque adscribantur , cur praesier
tim, a quibus institutus st: nam etsi leuior sertasse res videatur, tamen nemini, qui historias legerit, & in agendis rebus sit uersatus, dubium est, quin, si latius creuis
set, ingentes suisset tumultus excitatura. Conuenerant
Rauennates sicarii centum amplius, & quinquaginta ue de armati , distri etis q. sicis viros nobiles, & diuites adorti, quos in via obuios
habebant, nisi ad condictum pecuniae, quae videretur, suin mam soluerent, mortem minitabantur: adeoq. haec audacia,& seditio succreuerat, ut ciuibus supcriore depopulatione extenuatis, ipse paene cruor elici videretur, neque ob id auderent multi differre domo pedem,& solum plerique etiam verterint: si quidem minus haec lues extirpari poste credebatur, quod nullae Rauennatium vires erant, assidueq. Leo Pontii x, tributa imperabat, aliis bellis intentias . Nam & Hludovicus Rex Gallorum in Italiam exercitum transmiserat, quae fuerant ablata, recuperaturus, ct Maximilianus S fortia Mediolani Dux, qui potissimum oppugnabatur, a Leone Pontifice pecuniam, quam Helvetiis cohortibus diuideret, impetraucrat. Succeinerat Leo tunc primum Iulio Pontifici, & V. Non. Mart. eoilcm hoc anno M D X III . creatus, &X IIII. Kal. Aprilis consecratus, magnam in omnibus spem, atque alacriatatem excitauerat. Ad cum Oratores a Rauennalibus mis Iacobus Morandus , Ostasius Rasponus iurisconsulti, Petrus Donatus, & Ioannes Antonius Artu sinus: qui ubi gratulationis ossicium,&obsequii praestiterunt, confirmari ab eo postulantes, de coenobio D. Mamae diruendo,&D. Apollinaris noui Franciscanis illis fratribus tradendo, quod Iulius etiam dederat, omnia facile obtinuerunt : litteris q. Ponti sex V II. Idus Iunii, Pontificatus anno primo Romae scriptis, cade qua diximus, condicione, concessit. Itaque cum Syl-uius Passarinus Cortonensis, cui comm cndatum D. Apollinaris coenobium fuerat, tabulis Romae consectis assensisset,& ad D. Barbarae Sacellum,parochi sedes, quae in D. Saluatoris primum, mox, eo diruto templo , in D Apollinaris noui fuerat,Leone Pontifice eodem diplomate probante, translata
685쪽
erogationibus cum Raurianas etiam Respubl. certam illis ecuniam decreti soset,doniu aedilidarunt. siq. cx Psitificis sententia citet ut Canonici Portuen ses,Diuiq Vitalis, & Clasi lases monach: qilotannis per decennrilm,nummos aureos centum,singuli, in uasa,vestemq.& ceteram supellectilem sacram huius urbis restituendam impcnderent,ea etiam Franciscam pecunia adiuti sunt. Initerea cum in magistratibus,& ceteris huius Reipublicae muneribus adipiscendis, magna essct eorum qui peterent, prensatio, acerrimo Senatus consulto lata lex de ambitu est. Extremo anno, VIII. Idus Novembris , in Senatu est decretum, ut Iudaei Rauennam incolentes, luteum capitis integumentum , quo, uti iam consuessent, sed temporum uicissitudine, & calamitatibus de posuerant, perpetuo gestarent, ut a Claristianis internoscerentur. Quoniam uero Ioannes Corradus Ursinus, Pontificius copiarum ductor, naves longas Venetorum, qui cum Gallo Rege aduersus Mediolanensem Ducem sentie . ibant, duas, & aliquot praeterea minora nauigia, retinuerat; Vcncti multas &ipsi nostias interceperant,& classis seruitio addixerant,scripserat l. ad Sapientum magistratum Venetae Imperator Classis, nisi curarent naues Venetas dimitti,& bona restitui, sore, ut naues omnes, ciues q. Rauennates , in quos incurreret, caperentur. Quod cum non absque magni suo incommodo Rauennates suturum prouiderent, apud Legatum de illis restituendis egerunt accuratissime. Manabat autem in dies latius intestina grassatorum pernicies, cum etiam ante urbis direptionem,sicarii illi inualuissent, inter quos pleri que non ignobiles numerari poterant, Senatus viginti quattuor patritios, &auctoritate,& rerum usu praestantes uti diximus, delegit, quibus libera illorum ex urbe, quouis modo exterminandorum potestas esset. In iis maxime Brunorus lZampescus, Marcus Antonius Bratius, Raphael Rasponus Pauli filius emi - .nebant: is q. magistratus cum primo annuus esset, mox semestris est factus.o Has constitutis, portas urbis, quarum custodiam ciuibus tantum Rauennati. bus mandari, Leo Pontifex iusterat, diligentissime obseruari, mulcta sq. mal ficiorum, quorum ius ad Senatum Rauennatem spectabat, nequaquam in mutari, sed quae estet corpore luenda, a, ne pecunia redimeretur, cauerunt, .ut seueriori pinna coercerentur a maleficio improbi. Quoniam autem nunc a primum de Lampescis incidit mentio, qui Foro pompiliani sunt,& Rauenna- ites ciues. patritii q. facti, nequaquam ab re futurum putauerim, si breui de illorum origine, quaedam, ex ipsius familiae monumentis sumpta, docuero; ut constet, Rauennates iudicio minime deceptos, dum illos ad ciues, senatoresq. suos adiunxerunt, maximoq. ob id ornamento ciuitatem donauisse. Neque enim; ut Leander Albertus memoriae mandauit; initium ab agricolis iducunt Zampesci, sed Fori pompili ii quae nobilis fuit ciuitas, vetusta origine ciues surre. Cum autem Otho Caesar Saxo, eo saepe diuertere, cum suis copiis , consuesset, sacram l. D. Rophilli aedem praerogati uis, di immunitati :hus multis assecisset, ut ex tabulis Augustalibus , quae extant adhuc, cogno- scere dissicillimum non est Zampescam familiam insigni gentilitio donauit: fuere autem , in area caerulei coloris , enses duo,&supra hos stellae aureae tres. Cum q. ad ea tempora Ariusini fuissent vocati, deinceps ab armis; nam enses-- vulgus arma appellat; cognomentum habucrunt. Multis deinde post annis
Esinio Catilla Forum pompilii, uti supra docuimus, solo aequante,Zampesti,ti
686쪽
qui ab Ordelaphis aduersus Carillam steterant, Plebem Quincti, qui est in
Foroliviano ager, se recepere; quod a pluribus etiam ForoPompilianis ciuibus, Ordelap horum partes secutis, est factum. Ibi cum essem, ab agricolis , ob ignorantiam omnia vocabula corrumpentibus, ab armis, Armittit appellantur . ordelaphis haud ita multo post Forum Pompilii restituentibus,Zam pesti, Plebe Quincti relicta,ubi pulchra,fructuoseq. praedia, & optimas villas habebant, in patriam rediere. Non fuit autem factu dissicillimum, ut ex illis plerique ruri remanserint, qui temporum deinde successu agricolae facti, occasionem Leandro Alberto praebuerint,ut assereret, fuisse omnes Zampescos, agricolas, indeq. originem duxisse. Vt autem hos omittens, qui ruri remanserunt, de illis dicam, qui patriam denuo incoluere, maxime belli gloria ex his unus, cui fuit Mutio nomen, inclaruit; qui duos habuit filios. Primus. qui Italianus uocatus est, equitum Praesectus, sub Mutii Attendoli, cognomento Ssortiae, disciplina, militauit. Alter ob insignem prudentiam, Caput hominis est dictus, duobus item filiis auctus, Mutio, &Antonello. Hic adhuc puer, a patre in clientelam Ordelaphis traditus, cum btili studio tenereatur , apud Italianum patruum bello quodam, cuius mentionem non reperio , Aloysio Patauino Cardinale exercitus Legato, stipendia meruit.Verum Aloysio in suspicionem ueniente, ne multi ex maioribus Ducibus ad Franciscum Ssortiam hostem,deficerent, inter ceteros Italianum Zampestum,& Iacobum Vainam; quorum uterque mille, & quingentis equitibus praeerat; captos, in Rocca Contraria, quod est opidum in Picentibus; capite mulctauit, cum tamen nihil essent in tormentis fasti. Armorum nihilo minus studium, sub diuersis Principibus Antonellus persequens, ingentem sibi laudem peperit, & Magnifici titulum; qui titulus tum uti fecerunt Laurentius Medices senior,& Fridericus Vrbinatium Dux, propria acquirebatur uirtute; adhuc satis iuuenis adeptus est. Cum autem in exercitu mereret Anuersi Anguillarii Comitis, copiarum Imperatoris, quitatui Praefectus,cominissoq. quodam proelio Zampestus ca uirtute depugnauerit, ut illi victoria, maximam partem, referret unaccepta ab Anuerso, ingrati nomen abhorrente, Cassandram filiam in matrimonio habuit i cumq. ex vulnere eo proelio accepto in crure, Antonellus altetro pede nutaret, uitium id debilitati cruris; quod Zampam vulgus barbaro,&improprio uocabulo appellat;Zampesci cognomen illi fecit: quemadmodum Bratianis, a Bratio; quae vox brachium eXprimit; contigisse non ignoramus. Nauauit quoque strenuam Pio secundo Pont. Max. operam, dum Sigismund uin,& Pandulsum Malatestas, qui Fanum fortunae, & omnem, ut aiunt, Vicariatum, magnam q. agri Ariminensis partem Romanae Ecclesiae ademerant, plectere Pontifex uolui t. Qinimobrem ne in tot Antonesti labores, atque impendia,ac sumptus eo bello factos, ingratus uideretur, anno MCCCCLXII Sanctum Maurum, Giouediam, & Tumbam, illi, eiusq. posteris conccssit, duobusq. post annis, Talia mellum etiam; quae opida Flaminiae sunt; adiu xit, Pontifice a bellis uacante, ne id ocium desidiose consumere uideretur, apud exteros Principes militabat,Venetorum q. & Florentinorum; quorum, Laurentii Medicis senioris tempore, fuit Imperator ; copias ductauit. Hectorem habuit,& Meleagrum spurios filios: ex Cassandra uxore, unicum,Bruno
rum appellatum, quem uoluit manere in Virginii Ursini disciplina. Cum a
687쪽
tem plures egreg os Imperatores Vrsinus fecisset, in iis maxime Pitiliani Comes, Livianus, Ioannes Paulus Baleonus, Vitellii fratres, B unorusq. hic noster emicuere. Hector frater, pro Innocentio Octauo Pont. Max. cataphracto rum Praesectus, bella gerens, opida, quae Antonello patri, Florentinos an themate perculsos, nequaquam deserere volenti, Xystus Quartus abstulerat, denuo impetrauit . Meleager, cum in exercitu Regis Gallorum, cataphractis praefectus in multis expeditionibus meruisset, apud Venetos honestissimo lo. co militiam faciens, una cum Andrea Gritto , ad Brixiam captus, ita se gessit, ut emisus e custodia, uniuerso fuerit equitatui praefectus: facileq. sperari potuisset, eum, nisi occubuisset Vicetino proelio, ad summum Imperatoris munus ascensurum . Brunorus Virginii Ioannis Iordani,& Caroli Vrsinorum fortunam, quemadmodum nec ceteri Duces, nusquam deserens, in eum Ducem euasit, ut Iulius secundus Pont. Max. eum secerit Praetorianis suis praefectum, deq. omnium, quae gessit, bellorum ratione consuluerit. Quo tempore ciuis Rauennas factus, & in Senatum cooptatus, non modo Rauennam habitatum uenit, sed Lauram Pignatiam Rauennatein, duxit uxorem, sepulis
crum q. sibi, suisq. posteris in D. Dominici posuit, & omnibus Senatoris,ciuisq. optimi muneribus perfunctus est; in quibus ea maxima munia fuere, quae in hoc Viginti quattuorviratu exercuit: nam eius potissimum consilio militum, quos mercede conduxerant; statione, praesidioq. in soro locato,non
nihil deterrere perditos illos homines sunt visi: verum consecuta ingenti urbis clade, aucti animo, maiora in dies scelera perpetrabant: Diuiq. Saluatoris uetustate iam collapsas fere sacras aedes, aduersus Viginti quattuorvirum immpetum , ea uia cui Plateae maiori cognomentum est, sibi muniuerant ,& illo se omnes nocte, dieq.perinde ac ad Asilum recipiebant. Contigit autem,ut cum aliqui ex illis in priuatas se domos suas contulissent, statim a Viginti quattuor uirum satellitibus capti, meritas dederint poenas: ipseq. inter ceteros Hector, cum ad tantum facinus aliis primus uiam consterneret, in pendenda poena exemplo etiam fuit: quippe qui, domum noctu profectus ad suos, confestim captus, laqueo in furca strangulatus est. Quae res adeo scelestorum exulcerauit animos, ut non iam de pecuniis a ciuibus extorquendis,sed de inferenda illis nece cogitarent. Itaque, quando res succedere aliter non posse videbatur,ad constitutam diem certis se locis in insidiis disponunt, ut Viginti quattuorviros domum redeuntes, cum alius in alia urbis parte habitaret, certum sibi,constitutum q. intcr se hominem quisque interficeret: cuius nefarii consilii uires, cum paulo tein pestivius quam ceteri collegae, magistratus loco , domum proficisceretur , primus omnium Philippus Gordius sensit. Nam in uia illum sicarius aggressus, qui ad eius mortem fuerat a ceteris destinatus, grauiter vulnerauit: quamobrem haud ita multo post exhalavit animam. Hoc casu reliqui cautiores, praesidio firmati, sceleratis deinceps uiriliter obstitere e plerique etiam acriter eos repulere: quod Alexander maxime Guicciolus secit: is enim cum esset magno animo, & praestanti uirtute, at i quos ex ipsis, qui se adorti fuerant, & grauiter uulnerauit, & in foedam fugam coniecit. His de causis, cum in dies rerum omnium difficultate sicarii premerentur, praesertim quod timore supplicii domibus suis exulabant, & intra suas, quas.diximus, munitiones die, nocteq. graui incommodo contineri cogebantur, in summam dein sperationem
688쪽
sperationem adducti, quod sparsim,& seorsum facere,irrito tentaveranteuentu, decernunt collatis in unum uiribus CX equi. Ad septimum igitur hal. De cembr.qui dies Diuae Catherinae Virginis,& martyris festus est, cum ad eius te plum,ut adessent de more solemnibus sacris, ciuitatis magistratus Omnes conia cedere consuessent, constituunt facto impetu, Viginti quattuorviros omnes ad unum trucidare.Quod ferox, & turbidum cosilium ingentem ciuitati perniciem inuehere facile potuisset, nisi Raphaelius Rasiponus, qui summa auctoritate pollebat apud sicarios, cum plerique eius latus stipaverint, alii satellitessuerint, aliquot ex illis procul conspicatis, in suspicionem facinoris uenisset: collegas itaque hortatur, gradum sistere, ipse ut erat strenuus , intrepidusq. ad eos adiit, quaerit quid venissent. Illi nihil negare, sed omnia, desperatione adductos,quod propriis domibus prohiberentur,& versarentur in summa rerum omnium inopia, sibi este tentanda. Rasponus his auditis, lenioribus
uerbis respondet malorum omnium causam ipsos esse, qui cum Viginti qua tuorviruin edicto exilii poena toties inuictati fuissent, ipsi tamen nequaquam adeo turpe incoeptum desercntes, numquam paruerint: neque aliquando memoria repetierint, flagitiosas eiusmodi immanitates, neglecta praesertim religione , & spreta auctoritate magistratuum, summo tandem malo eorum,qui illas inuenerint, iuuerintq. retundi, ac infringi: neque infinitum illos incommodum subdituros fuisse, si tantisper, dum nobilium, quos magnis iniuriis irritaverant, deferbuisset ira,ciuitate caruissent,rogareq. se illos,& hortari diligenter, ut pro communi omnium , suaq. ipsorum salute, urbe nonciihil decederent; futurum enim, ut ciues, id poenae instigendae desiderium interea remittant, quod illorum contumaciae ,& impia facinora quotidie magis excitabant . Hoc consilio, inquit, me uobis puto, pro tantis uestris meritis crga me, gratiam referre haud exiguam: & ut aliquis usus sit mei uobis, meas do. mos , turrimq. praecipue, quas in Villa Sauarna habeo, polliceor, & prolixe desero, ut eo uos conseratis,& ibidem,in satis commoda rerum,quae pertinent ad uictum , abundantia, quandiu uobis uidebitur, commoremini: paucis post diebus enitar, ut deprecandi potestatem habeatis: precibus uestris Senatus , quem uidebitur euentum, dabit: quod omnino ex animi sententia futurum confido. Persuasit is Rasponi sermo: itaque facinore in praesentiarum abstinentes, postridie eius diei, egressi urbem, ad Sauarnam uillam se conferunt: ubi cum decem circiter dies permansissent, ab exilio reuocari petunt.
Quod, Senatu renuente, cum non impetraretur, multis agricolarum domibus, agris q. depopulatis, ad muros urbis per uim,atque arma subeundos,insenti impetu, minacesq. accurrunt. Sed iam aduersus eos, Rauennates robore militum, & proprio ad omnes aditus opposito, stationibusq. praesidio firmatis, omnem conatum illorum sic perfregerunt, ut ingrediendi urbem spe deiecti, necessario, melioreq. consilio, per Italiam, qua bella ardebant,ad militiam faciendam,alius alio, uagarentur. Cum autem per id tempus Leo Pontifex Ioannis Baptistae Zuboli Rauennatis, Vitalis filii, gratissimo, ut erat,animo,& perliberali,compensaturus obsequia, quibus illum, Zubolus, cum Iu- Iio Pontifice Rauennae agentem, & deinde captum, a Gallis, fuerat prosequutus, familiarem illum suum renunciasset, prae his aliquot in Rauennati, Coruiensique, di Romae domo atque hortis ditauit: neque iis contentus, opidum quoque
689쪽
quoque Meldolam dono dedit. Sed cum in eo retinendo opido, multis diis cultatibus implicaretur, ipso etiam hortante, Meldolenses , consilio anno MDXIIII. VI. non. Iuliissipectantibus, assentientibusq. Priamo Venerutio,&Christophoro Barono, Meldulensibus, ipsius uniuersitatis procuratoribus,
coacto , ut eius quieti loci, salutiq. considerent, Oratores crearunt, Michaelcm Angelum Gin annum, medicum, Robertum Stephani,Nicolaum Saluo I inuin , Petrum Ginannum, Ioannem Mariscalchum ,& Gasparem Pengarinum, qui Ravennatibus opidum ipsum, citi sq. ditionem omnem dederent,&apud Senatum Rauennatem de ea re iusiurandum solemne conciperent. Quaecum non absq. Pontilicis consen su fieri opoletere decernerent, & Rauennates
multis de causis sibi consulto agendum rati , consilium non expedirent, illud Pontifex opidum, & aliquot alia finitima, Alberto Pio, Carporum Comiti, uiro nobilitate, doctrina , & rebus prudenter gestis clari s limo dono dedit.
Postero anno Camaldulenses monachi, cuin in superiori clade, ab exercitu, qui Rauennam diripuerat, maxima incommoda accepissent, ipse Andreas Zecchinus Abbas strenue propugnans, & coenobium defendens, multis confossius uulneribus, occubuisset, nouum in urbe Rauenna ccoenobium, ad domum Misericordiar, Paulo Laudensi Abbate, inchoant, structuraq. eleganti, breui perficiunt. Per eos dies Franciscus Valesius, qui, Ludovico socero abnque liberis mortuo, in Gallicum imperium successerat, Venetorum, Ligurii l. studiis in Italiam cuocatus, Mediolanoq. Helvetiis fusis, & suetatis, potitus, Mediolanensem arcem, ipsum q. Maximilia nulla SQrtiam Ducem sese dedentem, magno triumpho receperat ;& dum ab Tri uultio,& Venetis Caesariani Brixiae oppugnarentur, Bononiae Leonem Pontificem,paucis post diebus alloqui praestolabatur: quod & factum est. Sub id tempus Nicolai Bonamici Rauennatis bellica uirtus Patauino bello maxime emicuit, cum Hispanis, Car dona Imperatore, LiZZasusinam,& Patauinum agrum diripientibus, inter Nicolaum Hectorem Forolivianum, ueteranum militem, atque egregie fortem, Liuiano, Veneti exercitus Imperatori, maxime carum, & Nicolaum Bo na-micum , Babonis Naidi Faven tini, militum Tribuni, & Decurionis ; signiferum orta simultas est; quae eo minus omittenda a nobis videtur, quod ad Bri .sganam ; qui vicus est, iuxta riuum Brentellas appellatum; singulari certaini DC, utroque exercitu in spei tante , summa Bonamici gloria, finem habuit. Cum enim Bonamicus, Paulo Fabro Ravennate ducente, & Hecitor, venabulo & lato pugione; quae arma Livianus illis praebuerat; collo tantum, & dimidio capite ferro protecti, stadium funibus circumseptucilent ingressi, post diuturnam utrinque,& acerrimam digladiationc, Bonamicus Hectorem in terram deiecit,captiuum q. suum, magna laude, fecit. Cum autem ob aliqua perpetrata homicidia Hector Forti uti exularet, atque ob id eius hostes Bonamico, binas nummum aureorum myriades; si tradere illis Hectorem vellet, pollicerentur , Bonamicus, qui turpem uuaestum semper respuit , ea reiecta condicione, Ioanni Paulo Baleoni, cum ab se postulanti , dono dedit. Paulo post Cardona, productis castris , obsidere Patauium, oppugnare l. instituente, cum decem Transalpini pedites elati animo; Italos ad certamen prouocassent,nulla quidem priuata simultate, sed ut si essent aliqui Romanae indolis in Ven
to exercitu, contra progrederentur, & paribus armis pro gloria decertarent,
690쪽
Bonamicus eam alacriter uocem excipiens,a Liuiano locum sibi inter eos, qui contra pugnaturi essent, tribui depoposcit. Quamquam autem Liuianus & Babonus, qui praestantes militari, CXpertaq. uirtute militeS, nequaquam momtis discrimini temere obiiciendos putabant, ab ea re retrahere Bonamicum nitebantur, non potuere tamen generois eius flagitationi non obtemperare. Erant in hostium numero Germani quinque, totidem praegrandibus ensibus, gemina manu circuin actis armati, cum ceteri conto fraxineo pedestri uterentur. Livianus Italis tum pares fraxineos contos, tum venabula quattuor, tum duos enses ac rotundos clypeos fuerat partitus, neque aliud praeterea corporis tegumentum adiunxerat. Cum igitur praestituta certaminis dies aduenisset, sacris peractis, Italis q. in muro urbis, Transalpinis in planicie, quae circa moenia est, dispositis, signo a tubicinibus certamini dato, Babonus praefectus sortis, usu q. militiae peritus, & pro spectata virtute numquam satis laudatus, qui Italos ad certamen adducebat, porta sanctae Crucis, lanccam pedestrem manu gestans, Decem Italis sequentibus, oriente sole, egressi is, nostros in stadio constituit, hostibus q. vii accederent significauit. Verum sole aduersam oculorum aciem hostibus seriente, in pomeridianum tempus certamen reiectum est : quo tempore, cum solis radii neminem laederent, Liviano Imperatore de muro urbis spectante, Ba bonus eadem porta egressius, denuo decem suos Italos hostibus obiecit, pugnandi q. copiam fecit. signo autem certaminis a tubicinibus dato,Itali priores, loco moti, ad Transalpinos accedunt: iamq. expedire arma, & manus conserere parabant, cum Transalpini terga vertentes, sese in suas phalanges coniecere. Quo Babonus conspecto, constare Italos suos iussit, mox Patauium cum illis regressus, Liviani iussit, multis displosis maioribus tormentis, magna omnium laetitia accepti sunt. Per idem tempus Rauennae iuuentutem nostram, Graecas Latinasq. litteras Codrus, magna storentis eloquentiae laude,publico stipendio docebat.
Qui eo carior Rauennalibus omnibus suit, quod ipse licet Forolivii, Antonio
Berto patre natus esset,lamen cum matrem haberet Valeriam, ex Spretorum
Rauennati familia,& Rauennam sibi patriam fecerat,& communi ciuium consensu , donari hac ciuitate curauerat ,& ibidem uxorem duxerat. Is cum Romae esset sub Pomponio Laeto, Romanae Academiae principe, ob diuitiarum contemptum,Codrus est appellatus, cum antea Ioannes Franciscus vocaretur. Praeclara enim illa Romanae Academiae ingenia, sibi nomina vete. rum nobilia imposuerant, quibus sese appellitabant,dum Laureati in Acade. miam conuenientes, debitum Musis honorem redderent. Pandulse Malate-sae primum, mox Ioanni Gonaagae Mantuano carissimus fuit ; a quo in Galliam bis, in Germaniam saepe Legatus est missus: ubi Maximilianus Caesar euhonorifice acceptum, Comitem palatinum, poetam, & equitem fecit. Praecipue autem eius opera &consilio Maximilianus Ssortia, Mediolani Dux,
usus fuit. Cum autem Rauennam esset regressus, ibidem reliquum vitae, Cum suis ciuibus tranquille traducturus, angina correptus, haud ita multo Post,annos natus quadraginta octo, anno a partu Virginis MD XVI. excessit e vita; aliquot orationibus relictis, quae admirabilem hominis cloquentiam rcferunt.
Elatus honorifice, & Antonii Monuetuli, viri disertissimi luculenta oratione; a qua haec excerpsimus, laudatus est. Interea Filiasius Rouarella Archiepisco Pu Sa
