Hieronymi Rubei Historiarum Rauennatum libri decem

발행: 1590년

분량: 963페이지

출처: archive.org

분류: 로마

721쪽

tum temporis. ut se ad castra reciperent: cum desiderarent tamen soldates ii Eutubini Ducis, geminos fratres, qui ineunte proelio sese ad pontis caput, obiecerant hostibus, neque inde dimoueri umquam permiserant, donec ad extremum eadem sciopi pila ambo confossi, interiere: quorum profecto insigni, ac plane admirabili virtute, omnibus suis salutem fuisse partam affirmari iure potest, cum numquam traiicere pontem, resistentibus illis, atque omnem impetum sustinentibus, Caesariani potuisssent, tametsi Ludovicus,&Prosper Rasponii statres, multiq. praeterea egregie fortes Duces, ac milites omnes in eo ponte traiiciendo vires posuissent. Paulo post uniuerso Caesariano exercitu in campos educto, Vallis Glania omnis, extra Lucignanum, occupatur, quo peracto, sese exercitus primo in propugnaculum, quod circa Senas erat, deinde Pisciam, tandem Pistorium recepit. Cum esset autem renunciatum traiecisse Stro ZZam Arnum amnem ,& Mariniani Regulus motissatim castris ad hostem properaret, cum eo die traiici Arnus, inclinante iam Sole, non potuisset, potiridi e mane alae primae, quae illum habuerint in conspectu, Corniana Ascanii; quem captum supra memorauimus; & Rasponi na Ludovici; cuius Legatus erat Prosper, fuere. Ab iis primum agmen StroEgae est deprehensum: quod licet septingentis circiter equitibus constaret, adeo nullo tamen ordine, & nihil omnino hostile suspicans, iter faciebat, ut Ludo uicus Rasponus,& Alexius Lascaris Corneae alae Legatus, ad sanctae Florae Regulum miserint, qui eorum nomine polliceretur, eius permissu, primum se agmen Strotiani exercitus susuros, ac sugaturos: negauit id Ssortia, consi .stereq. eos acri edicto iussit, propterea quod, ut postea rescitum est, Helvetii, qui in eodem exercitu militabant, ubi nouerunt adesse hostes, pedem sistere, asirmareq. se minime inde profecturos, nisi stipendium saltem promitteretur. Interea Galli, qui se deprehensos viderunt, agmine facto, ut omnis hostibus, in se irruendi,occasio adimeretur, optima ratione progredi coepere, coniunctis adeo agminibus, instructaq. acie, ut eos tum aggredi, imprudens omnino, atque insanum fuisset consilium. Recepit se ad Senensa propugnacula Caiorianus exercitus, ubi nec Marinianus, nec sanctae Florae Regulus , nec Vincentius Nobilis, peditatui praefectus usquam equitabant, quin secuRa spontanam equitum alam vellent. Cum autem hoc interim spatio Stro ZZχAretium contendens,negocium ex sententia non confecisset, Martiano, Oliveto, aliis q. praeterea vicinis locis captis, ad Folianum, ubi Cariotius Vrsi. nus erat , castra admouit, opidum q. tandem, Ursino, plurimisq egregie se tibus viris intersectis; expugnauit : cum e contrario Marinianus, Opidum Martianum,ubi duodecim Stro Zetae uexilla erant,circumsederet: verum dum

eo potiri sperat, adueniens Stroaga, praebet iusti proelii committendi facuLtatena: cui cum sanctae Florae Regulus esset cum equitatu initium facturus, statim a Mariniano grauibus edictis retractus est, non tamen adeo, quin tumul tuarium proelium satis magnum, a mane eius diei, ad dimidiam noctis horam fuerit consequutum , quo mille octingenti amplius milites occubuere; Ludo- uicusq. & Prosper Rasponii statres muneri suo, ab omni parte egregie, atque abunde satisfecerunt, parum q. abfuit, quin Prosper, dum se exercitus reciperet, tormenti pila discerperetur, quae tamen adeo uicina percussi, ut illum, equum l. in quo erat totum puluere asperserit. Postridie eius diei iusto

722쪽

proelio ad Podium commissis, Stro aeta fusus est , minimo Caesariani equitatus labore; cum primum enim Florentiae Ducis cataphracti in conspectu se dederiit Strotianus equitatus diis patus,univcrs exercitus excidii causa suit. Marinianus ab diictis castris a Marti an O , ad Arbiam profectus est, ubi aliquot coinoratus dies, ad circuin uallandas Senas profressus, consedit ab eo latere ubi sancta Regina est, ut duobus locis urbs oblideretur. ibi relicto se iactae Florae Regulo, qui partis exercitus curam gereret, cum reliqua ad oppugnanda Montem regionem, & Creuolum, Senensium Opida, abiit: Quo interim spacio Galli eruptione Senis facta, ad Sanctam Reginam progressi satis ingens proelium conseruere, tandemq. in Hispanas acies,& ad ipsam Hispanorum

castrorum aream perpusillo propugnaculis,dcvnico tormento munitam penetrarunt, vexilliserum q. ibidem Hispanum trucidarunt. quocirca S sortiae Sanctae Florae Reguli tubicine classicum canente, Prosper Rasponia sonan him primus ad Ssortiam, arma ob id tum induentem, armatus, cum iis, qui secum remanserant, equitibus adiit: ceteri enim partim cum Medicco Imperatore ad ea, quae memorauimus, expugnanda Senensium opida, partim cum I udo uico Raspono statre Florentiam abierant: Cum q. paulo post codem conuenissent equites circiter quadraginta, armatusq. iam sanctae Florae Regulus in editum locum, e quo Italos, Hispanos, Helvetiosq. suos, qui iam cu Gallis dimicabant , dejpectare poterat, ascendisset, dum ueteranum suum in litem sequi parat,concidit equus; quamobrem suum statim Rasponus impulit. cumque ad Ssortiam peruenisset: qui, audiens tria illa nationum genera depugnare , mirabatur & conuersis ad Hispanorum castrorum aream oculis, conspiceret eam a Gallis occupatam, duosq. milites, Caesarianum unum, alterum Gallum, e tabernaculo exeuntes , breuioribus se gladiis nauiter vulnerare, ceteris Hispanis, nullo resstente, in sanctam Reginam confugientibus, Ssortiae significauit hostes eos esse, qui Hispanorum castrorum arcam occupassent; adiecitq. nisi iuberet in eos impetum fieri, facile futurum, ut magnu dedecus eo die referretur. Suspensus aliquandiu Ssortia perstitit, sed Prospero eadem assidue repetente, ingensq. dascrimen explicante , tandem assensus est : quamobrem Prosper incitato equo, & tubicinibus proelio signum da re iussis. impressioncm, una cum sexdecim equitibus, fecit in hostes, ea virtute , atque inpetu, ut multis ex illis interfectis & captis, reliqui in fugam acti sint: quod eo maiori gloriae Prospero cessit, suisq. commodo, quod uti memorauimus, nihil repugnantes iam, aut obsistentes Hispani in fugam se

coniiciebant: nemo autem suit, qui eius exercitus salutem non retulerit eo

die Prospero acccptam. Paulo post ad Camoliana propugnacula Prosper, &exercitus pars se contulit; quo peruenit etiam Marinianus Regulus, Monte regione & Caselo in potestatem redactis. Paucis autem post diebus S sortia

ad Bonconuentum cum aliquot equitum turmis, & duabus peditum cohortibus commorante, cum multae leues pugnae; quia locus ille Monti ilicino, ubi erant hostes, vicinus est; consererentur, illis omnibus Rasponii fratres muneri suo ulla in parte non defuerunt; quae omnia persequi instituti nostri non est; illud tamen haud omiserim silentio, quod Prospero contigit, dum ad Montem ilicinum cum Leonetii Corbariensis, & Ludovici fratris, qui superiori nocte in morbum inciderat, equitibus, & Gzorg i Interamnatis ped i ii -

723쪽

bus excursionem fecisset: namque peditibus in insidiis locatis, equites viginti praemisere, qui ad portas Opidi excurrerent; eos enim erant ceteri equites modico gradu consecuturi. Ceterum hostium equitibus, peditibus i. maiore, quam putarant, manu, CN Opido Crupentibus, cum Leon et tus gradum consuleret referendum , Prosper nulla umquam ratione assensit, affirmans senumquam, quoad eius heri pollet, laturum , uti decem ex suis equitibus: qui cu aliis ex Leonetti ala, praecurrerant; sibi, a quibus, aut quo modo nescienti eriperentur; malle l. aut mori, aut captiuum fieri ab hostibus, quam in ultos illos, aut omni ope destitutos inter hostium manus relinquere. Quibus Leon et tus acceptis, referre pedem coepit. At Prosper quindecim ex suis ad se uocatis,&sistere iuxta se iussis, eo usque hostium sustinuit impetum, dum

qui excurrerant , equites , incolumes Omnes rediere: quamobrem simul omnes Leonetium paulati in sequuntur. Qui si eam fuisset uiam ingressus, ubi insilias ante disposuerant, pulcherrimo proelio poterat cum hoste manus con .seruisse: sed eo aliquantum ad sinistram deflectente, liostes; cum , qui in insidiis erant, nihil inferre illis incommodi possent; saluti suae consulti erunt. Per hunc modum cum se Rasponiani ad Bonconuentum recepissent incolumes, multis Prosperum laudibus omnes efferebant. Complura autem egregia de inde sunt & praeclara, dic noctu l. co bello gesta,quibus omnibus non absque insigni uerae uirtutis laude Rasponii sta tres interierunt. Dum vero haec apud Α 9 u M Senas a nostris geruntur, Anno M D L III. Rauennae Quincto Kalen. No DLui. Membr. Ioannes Salutatus, Laurentii, de quo supra diximus, frater, Cardinalis amplissimus, multis Legationibus, pro solio Pontificio sunctus, abiit evita, in Portuensi coenobio, ad quod diuerterat. Is Roma profectus, ino pido Gualdo, leui apoplexia attonitus factus, Lectica Rauennam delatus est: Quamquam autem Bernardi statris accitu, Finia cistus Frigimetica , Medicus Patauinus clarissimus, Rauennam venisset, ac indito in nares castoreo e sotiano nonnihil hominem excita siet, quo graui, ac perpetuo detinebatur; morbo tamen, devexa praesertim aetate, uictus tandem est. Cadauer Ferrariam , cuius erat Ciuitatis Episcopus, allatum ,& ibidem in aede maxima sepultu: n. Hoc eodem anno nobilis, atque egregii templi D. Mariae in portu, fundamenta Idibus Septembr. Hieronymo Catino Brixiano, coenobii Praefecto curante, iacta sunt. & per eosdem stre dies, Pontifice iubente, libri Hebraeorum Talna udici appellati, omnes in foro comburuntur. insequentiq. anno, ne quis huiusmodi libros execrationum plenissimos, potissimum auteGhemarot Tanaiid apud se haberet, acerrimo Pontificis diplomate cauetur. Aliquot post mensibus; fuit autem XI I I I . halen. Octobris , Antonius Monuetulus , Sacerdos , cx hac uita discessiti qui licet in opido Piceni , Monteueteri natus , tamen quia hic perpetuo sere vixit; extra pauculos menses , quibus Veronae fuit in Ioannis Matthaei Giberti , eius Ciuita tis Episcopi familia , & hanc ipse urbem , suam patriam appellauit, ea que a Senatu quadraginta iam fere annis donatus est, minime ab re hoc eum loco posuisse putauimus, tanti praesertim incitati uiri virtute: qui cum diu humaniores litteras suisset professus, ita sacrarum litterarum cognitionem cum illis, & probatos Vitae mores coniunxit, ut fuerit omnibus merito charissimus. Quinquaginta circiter natus annos, caecus factus est: quem ille in

724쪽

sum ita constanter tulit, ut post nonnullos morbi, dolorum q. dies, hilari semper& laeto vultu conspicerctur. Cum autem per idem sere tempus, si atris filio, iuueni, D.Vincentii sacerdotium; quod unicum ad eam diem ipse possederat; tradidisset, iuuenis l. haud ita diu post migrasset e vita, praedioliim q. illi tanuitum reliquum suisset, unde vix anguste victus, haberetur, omnia tamen libenti animo accipere,& suae caecitatis remedia, a Deo, & sacris libris: quos sibi ab Anagnoste legi ais due curabat; petere, & in caelestium rerum desiderio,

ac meditatione conquiescere: cum interea non deessent liberalia aliquot amicorum, qui virtutem homilias suspiciebant, subsidia . Quamquam vero sum. massiit in uictu temperantia, articulorum tamen nonnumquam tentari doloribus , quos ita aequo ani mo serebat, ut dialogum etiam conscripserit, in quo, elegantissimo, doctis sinoque lusu, Podagram secum loquentem, & intemperantiam obiicientem inducit. Scripsit& alios libros ,& Epistolas ,& Orationes praeclaris eloquentiae ornatas luminibus, & Romuli Amasei, diserti sesimi viri, aliorumque iudicio, ac litteris, quae extant, plurimum probatas,

Sanctissimam Eucharistiam accipiebat freque tuis sine, Divinis precibus, &contemplationi ita intentus, ut intempesta uocte, quamquam caeco, tamen

electulo adorandum Deum surgendi, institutum illi continens, & nusquam. interruptum esset, Memini ego I qui a patre ad clarissimum illii in senem ita eram deductus, ut quoad possem, &mihi liceret, ab eius latere numquam discederem; cum dolorum facibus dest graret,subridere illum solitum,& perpetua sua hilaritate; & id quoque abibit; dicere: nihil praeterea: cum in terim de victu, quamquam detrahi nihil posse videretur, aliquid tamen detraheriret. Diebus festis in sacra aede Boni Iesu , e cuius regione habitabar, post uespertinum officium, concionari de Euangelio, deque uirtutibus Christianis,

in medio templo sedens, consueuerat, cum etiam domi quotidie, inultos ad eum adeuntes doceret Christiane Viuendo viam, rationibusque, &exemplis, atque sententiis Sanctissimorum hominum moneret eos a peccatis abstinere, & amplecti pietatem. Quo tempore Canonicorum Portu ensium C milia Rauennae habebantur; id autem tunc quotannis crat; uidisses frequentes eoru in Patrum, Euangelicis praecellentium ornamentis, pene cateruas, ad cius domum, ut inuiserent hominem, concurrere. Huius virtutis haud

dissimilem virum; nisi quod caecus non erat; Romae noui, angusto se, di si di

cere fas cst, beato continentem cubiculo, sacris undique libris sparso, Tullium Crispoidum Reatinum, omni tempore aut meditatem res Diuinas , audloquentem, aut legentem, aut scribentem, Monuetulus ita consecto, uti est dictum uitae curriculo, in summa animi tranquillitate, quam recta conscientia. Diuino beneficio, pepererat, octuagenario maior, leui febre correptus, migrauit e vita . Hoc tempore cum Rainutius Farnesius Cardinalis, Archiepiscopus noster, Rauennam se conferre constituisset, iamque pararet, quae ad prosectionem faccrent, Senatores nostri in Senatum IIII. Non. Octobris coacti, Hieronymum Rugineum iurisconsultum, Matthaeum Fabrum, medicum, Vbertellum Gordium, & Nicolaum Dulci chium cognomento Ban, cherium delegerunt, qui &b ornandarum uiarum, & illius excipiendi curam susciperent , & cetera pro dignitate curarent . Itaque Ra inutius Far,nesus Archiepisc0 4 , Rauennatem se in Ecclasiam primum inuisiti fuit

autem

725쪽

ANN. M. autem is annus a partu Virginis quinquagesimus quartus supra millesimum D Lilii, quingentesimum; Quincto Kal. Novembr. Obviam illi, inita societate, Rauennates aliquot adolescentes, speciosis induti sagulis, cristatisq. pileis, &eleganti cultu undique ornati, processerunt. Horum Principem gerebat Ber- nardinus I a Zarias, cognomento Mengolus, Ioannis filius, D. Georgii eques, studiosorum, virtuteq. praeditorum hominum amantissimus. Ad Vrsicinam portam , Ra inutius, omnium sacratorum virorum ordinibus, de more hilariter hymnos praecinentibus, exceptus, compluribus Episcopis, & magna nobilium virorum familia comitatus, per uias festa fronde exornatas laetis undique populi acclamationibus, ad Ursianu in templum progreditur. Ibi cum egregiam mulam, in qua erat, Rauennates adolescentes; qui obuiam tuerant ,& mulae frena rexerant, umbellam q. sub qua uenerat, sustinuerant; more maiorum, occupassent, ipse nummis aureis centum numeratis, libenter eam, liberaliter i. redemit. Postquam uero ad aram maximam Deum est ueneratus, Diuumq. Apollinarem Archiepiscopum & Martyrem , urbis patro num , ac tutelarem , supplex orauit, Hieronymus Rubeus, qui hanc scripsit historiam, annum natus quinctum decimum, quod eius praecox ingenium aliqui non omnino despicerent, ciuiuin suorum ingentem laetitiam latina oratione testatam secit, & Ra inutii virtutes cum propria, tum a maioribus deductas aliqua ex parte numerauit. Ita inutius adolescentis amplexatus studium, citis q. apprehensa manu, familiari illum Episcopo tune tradidit, qui aditum ad se facilem adolescenti pararet, aliquandoq. adduceret. Quod cum postridie eius diei esset factum, & Farnesus amanter, ac plane paterne adolescentem allocutus, ad persequenda litterarum studia esset hortatus, tu ira uero il-

Iud Francisco Franchino viro doctissimo, sed candido praesertim poetae, sibia secretis', iniunxit, uti Rubeum curaret in Farnesiorum familiaribus, ac cli sitibus numerandum, illi q. in Ancarano collegio Bononiae locum tribui: Quod eri cere postea Rubeus, ab Ioanne Baptista patruo Romam vocatus, non potuit. Lernar sinus Mengulus, ad ea ira, quam a Cardinale acceperat pec niam, multis nummis aureis de suo adclitis, adolescentes socii, Carneu ali-ANN.M. bus diebus, qui sunt proxime insccuti, & comoediam egerunt, & hastatorum V L V equitum cursu, proposito praemio illi. qui annulum velitari hastae saepius in 'duerct, uniuersam urbem adeo exhilararunt, ut nisi ab suisset Archiepiscopus; qui viginti circiter, postquam uenerat, diebus, abierat; nihil visum fuisset ad sestam hilaritatem deesse. Antonius Saluagianus, cum in animo habcret hanc urbem incolere,ciuis, ac patricius Rauennas cum omni eius posteritate XII. Ial. Martii creatus est. Haud ita multo post Iulius Tertius Ponta. Max. mense Martio fato fum tus, Marcellum Cervinum Politianum,qui Ma cellus Secundus, nomine minime mutato. appcllari uoluit,habuit succcsbrεr Senatus quidem Rauennas XIIII. kal. Maii, Ludovicum, & Brutum Raspo nios equites, &Iacobum Spadolarium iurisconsultum oratores creat, sed . non abiere, propterea quod tantum is duos & uiginti dies vixit, summoq. mnium dolore decessit: cui Paulus Quartus Neapolitanus; quem antea Ioannem Petrum Carratam appellabant , s librogatur. Ad illum oratores V. Idus Iunii, qui obsequium praestarent a Senatu destinati Hieronymus Ruginus iu- risconsultus, Beniardin us Mengulus eques, di Caesar Urceolus. Rugi no autem

726쪽

LIBER . NON Ust j i

tem legitimὸ impedito in eius est locum suffectus, Ioannes Minghinus iuris

con setius. Huius Pontificatus initio Baldus Ferratinus Romanus, Liparen si Episcopus ,& Flaminiae Protegatus, Nonaginta uiratum creauit, ad supprimenda veterum simultatum germina, & coercenda sagitia, quae passim committebantur. Is constabat ex iis ciuibus, qui Pacificatores a munere faciendae pacis uocati, nequaquam factiosi aut sanguinarii, aduersis se partibus non miscuisse uideri poterant: quorum quilibet asscias habebat duos,qui armati , cum oporteret, praesto adessent,ita ut cum Pacificatores ipsi essent nonaginta , si assectae cum iis numerentur, ad ducentos septuaginta, armatorum numerus ascenderet. Cum igitur Pacificatores omnes ad sextum Id. Iul. eoiadem anno M D L U. in aede Vrsiana conuenis lent, & supplicatione omnium ordinum indicta, Simon Gautius cognomento Massatius, e Piceno, Franci scanus cucullatus, ex iis qui soleis utuntur ligneis, Philosophusq. & Theolo. gus maxime praestans, qui ad severiores disciplinas, humaniores etiam Musas eleganteriadiunxit, luculenta concione, cos ad munia, quibus propediem obstringendi essent, sancte obeunda , fui stat hortatus, inter solemnia lacra, supra corporis Christi Dei hostiam iurarunt, se leges a Ferratino propositas, seruaturos: in iis legibus, eae praecipuae erant, ut nihil eorum, quae, in tuis tractarentur conuentibus, quisquam aliquo modo patefaceret; seseq. inuicem fratres appelli tarent,& iuuarent; pacificatoresq. conciliandis dissensionibus essent. Quod quidem munus adeo accurate per aliquot menses exequuti sint, ut sola opinione eius diligentiae, quam ad facinorosos homines coquirendos adhibebant, occurrerint consiliis, & debilitauerint audaciam illorum, qui nisi timore fuissent coerciti, omne scelerum genus molituri videbantur. Confestim autem Praetorianorum militum stationem in sero, & armae mentarium instituere. Ceterum licet terrorem arma plurimis intulerint, pamcta& condiciones multos illexerint, veritas&ius coegerint, ad grauissimas tamen inimicitias in fortissimis viris factiosae ciuitatis extinguendas, nihil ii, Io uno rc medii genere plane diuino, a prudentibus viris iudicatum validius. Visip di sciliczt primum Nonagintauirum proxime natalem diem Chrisii Uei fessum , dem de communibus uniuersae ciuitatis precibus, maiori hebdomada, indictis, quas ambas anniuersarias, quadraginta horis sancti stimota quidem admodum salubri instituto decreuerunt. Sed ut haec omnia, diplomate Pontificio roborata, per aliquot annos seruata summa fide fuerunt, ita

deinceps plurimum refrixere, magistratuum, praesertim aliquorum arrogantia aut certe nequitia, qui auctoritatem conuellere eius ordinis conati sunt.

ntereaiaulus Pantifex nonnullis ad Christianam religionem spectantibus, rite compositis, ut Iudaei errare se,&seruos esse cognoscerent, Christianos autem per Iesum Christuna liberos,iussit eos: diplomate pridie Id.Iulii Romae oato; in urbibus separatim a Christianis habitare, Synagogam habere unam tantum, fundos, domosque, & cetera huiusmodi, Christianis vendere, g mre glauci coloris signum, qui ex ipsis essent medici, abstinere a medicina Christianis facienda, nutrices Christianas , di famulos non tenere. Quae Pius Hymetus,& Gregorius XIII. ne filii liberae, famularentur filiis ancillae, deince etiam confirmarunt: & confestim Rauennae, & in aliis quoque ditionis

Ontinctae ciuitatibus, consecta sunt. Cum autem Paulus animo nova mo-

727쪽

liretur, Ludovicum Rasponum, Aesii, Iulii Tertii Pontificis iussu adhue hi

bernantem, in alae equitum praefectura confirmauit, & ad Columnarum fi nes misit, usquedum bellum exarsit: cuius primae faces inde ortae , quod Pontifex Marcum Antonium Columnam, Pallano, ceteris q. opidis spolia. of Vi' uerat. Nam Philippus Hispaniarum Rex, in cuius fide, ac tutela erat Columna, neque illi deesse potuit, neque sibi: non inanis enim, neque incertus rumor ferebat, Pontificem, Caroli Cardinalis , fratris filii, persuasionibus deprauatum, ad Neapolitanum Regnum aspirare . Itaque Rex , Ferrantem Aluare E , Albar Ducem, cum duodecim millibus peditum, equitibus mille & quingentis misit, qui facto in Pontificium agrum impetu, Frusino. nem, Verulum, Anxurem, Anagniam ,& alia pleraq. Opida occupauit. VeruCarolus Cardinalis & Petrus StroZZa, quem Gallorum Rex iam praemiserat,

hostiles conatus reprcssiari, multos strenuos Duces obiiciunt,&reliqua Co-luinniorum loca oppugnant. Dum autem ad Pilium castrametati Pontificii, opidum quaterent, Columnae q. cum magno equitatu, peditatuq. in subsidiuaccurrerent, Omnino tormenta, & impedimenta omnia amissuri Pontificii uidebantur, nisi Ludovicus Rasponus rem sentiens, suorum equitum alam excibliquo in hostium agmen impulisset: qua impressione adeo fit si, distractiq.

sunt, ut satis spatii nostris,sese cum tormentis in tutum recipiendi, datum fuerit. Quae res maximam Rasipono gloriam apud omnes comparauit, ipseq. Petrus StroZEa coram omnibus honorificentis stine apud Carolum Cardinalem Carassam, Rasponi uirtutem extulit,&commendauit. Nec diu post, cum Balthassar Rangonus, cum sua equitum ala, qui circiter octilaginta erant. egressus fuisset, iisque inopertarii quadraginta comites adiungerentur, ex cohorte Caesaris Mutti ciuis Romani, ut insidias hostibus facerent, re aliter, quam putarant, succedente; quod ab hostibus deprehensi, multi selopei. tarii, equites autem omnes ad unum aut capti, aut interfecti fuerunt, ipseq. Caesar Muttiis cum aliquot perpaucis scio petiariis vix ad paludem vicinam, amissi, vexillo , se incolumis recepit; Rasponus, cumq. eo Alexius Lascaris, qui impedimentis praeerant, cum equitibus suis hostes persequuntur: cum q. ad eos esset uentum, proelio conserto, & recepere ex Rangoni equitibus plu riinos, &ex hostibus aliquot captiuos fecerunt. In secutae sunt deinde leues pugnae complures, quibus omnibus, non absque praestanti laude, Raspcnus semper intersuit. Huius belli occasione, Pontifice petente, Henricus Gal. lorum Rex in Italiam, sub Francisci Loreni, Guisar Ducis, imperio, circi ter millia peditum duodecim, equitum duo miserat, cumque iis maximam M, Gallicae nobilitatis partem: quae copiae cum in Rauennate peruem flent initio ' anni MD LVII. uix datum est, ut aliqui nobiliores in urbem reciperentur: Petro Donato tamen Caesio Episcopo tum Narniens& Flaminiae Praeside iubente pleriqui sic recepti sunt, ut renouata utrinque Gallicae direptionis

memoria, non sine metu rcs transigeretur, optimeq.&ciuium Rauenatum,&Gallorum procerum domus, ad quas diuerterant, noctu munirentur, & praesdiis, tota etiam urbe agitatis, firmarentur. In agro, ut non sine incommodo ac damno aduentus huius exercitus exceptus est, ita multo minore,quam

ferret opinio . Ex illis multi, scriptis secum allatis, quibus indicia erant e rum locorum descripta, ubi in superiori urbis direptione, multa obruerant,

728쪽

eum effodissent, eas inuenere. Tandem multis diebus hic inutiliter uisium ptis, in Pelignos profecti, post Ciuitellam inani studio oppugnatam , in La

tium se receperunt. Sub id fere tempus Non. Mai. Rauennae Ioannes Petrus Ferretius Lauelli natum Episcopus annos natus circiter septuaginta , fato concessit: Vir& morum limplicitate , & doctrina , qua Graece Lati . neque instructus erat, cum omnibus facile comparandus. Patrem habuerat Nicolaum , fratrem Iulium , viros egregios, uti memorauimus, &doctos . Ipse cum primo esset Ecclesiae Rauennatis Canonicus , mox Episeopus Myli , deinde Lauelli natum factus est . Sed ita ab eius virtute

euentus dissenserat, ut maXime inopS sit mortuus e cumque in D. Ioanni, Euangelistae ad sepulturam datus esset, in monumento ex marmore vetusto, & nobili, aliqui, post multos dies, quia monumentum suum es.se dicebant , cadauer de eo monumento detrahi iusserunt: ex Rauenn tibus nemine, ne uerbum quidem pronunciante. Nonnullos aiunt scrip.

ta illius , tres Decades praesertim , s modo tot scripsit, quae ad Rauen. natem historiam faciebant, supprimere . Eas Senatus Rauennas decreis uerat uiris aliquot doctis ad id munus delectis , in uulgum efferri, & typographorum proelo excudi, sed ferunt non inuentas, post cius mortem, integras . Scripsit de Exarcha tu libros septem ; quibus postquam paucu-Ia scripsit de Exarchis, maximam partem , Italicas a Gothis , & Longobardis clades, & Romani inclinationem Imperii , ac Pontificiar ditionis iura aperit, deque Constantini donatione, ac baptismo multa disputantur. Quod si Ecclesiasticarum institutionum, rerum q. reconditarum libri quia . que , dc Mystagogiae , sacramentorumq. diuinorum rationes libro uno exilicatae, in lucem emitterentur , doctis uiris , satisfactum , ut puto, u ementer esset. Repertus est sua manu scriptus librorum a se compositoruin index , in quo laec, inter cetera, continebantur. Romanorum P-issuum praeclara inuitura , libro uno explicara et Fesorum durum celitritates , , risus se ferirandi , eorundemq. in Christis religione exor O , o causa, libra uno scripta . Conciliorum receptorum vera discussio. Haresum omnium reis cognita . annotataeq. per tempora seditiones . Ceterorum Romanorum Ponti cum

mira , multis ex libro Harisa amputatis , ct in ampliorem formam alijs μ' inde ad iris ; qua a buc ignora , vel antiquata compositius licentiori volamine Frisantur ri Demam Rhapsodia , seu potius Polygraphia orbis ι monarchiarum in quam . est eorum carp/- , qua ab ruitio mundi adhac u . tempora successere , euagatissima descriptio . Haec ille r cuius superioribus annis , cadauero humo detractum Theseus Aldi ouandus Bononiensis , Abbas , cum aedem illam instauraret , in medio templo, subterraneo sepulcro, condidit. Huius interitum Ludovicus Rasponus insecutus est : nam cum incidisset in pestilentem febrem ex bellicis laboribus contractam, cum annum adhuc quinquagesimum vix attingeret, Romae decessit, Pridie Kalen. Quinctil. non sine ingenti bonorum omnium dolore . Non defuit tamen ob id eo bello Ravennatum virtus: nam multi praeterea priuati nominis milites nostrates egregiam operam praestabant: ipsiq. Ludovico, Prosper frater, qui Rauennae erat, in equitum praefecturam successit, Romamq. prosectus , confestim praeclara virtutis monumenta edidit: nam a Matthaeo Stendardo , qui

729쪽

imperabat Pontificio equitatui, missus, ut de hostium castris exploraret ad Columnam, quod est opidum Columnarum ; ubi castrametati hostes erant, duodecimo ab urbe lapide; proSrciliis, in equitum alam incidit, quae erat impedimentorum praesidio, conscrtis q. manibus, cataphracto uno capto, & nonnullis etiam equitibus & equis, Romam incolumis reuersus est. Haud ita multo post, cum hostes admotis scalis expugnationem urbis nocte quadam, irrito conatu, tentassent, postridie, summo mane Rasponus per Neu iam portam; quam Lauicanam alii putant, nunc Maiorem appellant; e missus cum equitibus suis, qui suburbana vineta, in quibus hostes fuerant,lierlustraret, ea alacriter praetergressus, cum se uia in tres diuideret, dextra, aeuaq. exploratorcs equites aliquot misit, ipse cum reliquis mediam tenuit. Vbi cu ab exploratoribus renunciatum esset, praeire haud procul hostes, nullo plane ordine,&descos, quod pridie, totaq. nocte in itinere fuissent, nee corpora aut equos curauissent, Pallani Ducem, per tubicinem, de tota re certiorem facit, petiitq. potestatem sibi fieri persequenai illos di quod cum Dux

negass)t, Rasponus restitit, uehementer commotus, quod praeclaram bene cerendae rei occasionem, e manibus abstrahi conspiceret: videbatur enim; si Stendardus cum recenti equitatu fuisset insecutus; certa in manibus victoria. Eodem etiam bello Brunorus Zampestus, ciuis Rauennas,& Fori Pompilii Regulus: qui ad eam diem apud Guidubaldum Ruuereum, Vrbinatium

Ducem, & Iulii Tertii Pontificatu, Romanae Ecclesiae, eiusq. copiarum Praesectum generalem, ad ponendum militiae sundamentum, Romae, Perusi, Bononiae, Urbini& ceteris locis fuerat; septuaginta equitum alae praesectus, ita se gessit, ea praebuit signa, eam excitauit spem virtutis , ut Gessiae Dux, ad exitum perducto bello, eum in Galliam secum adducere, & eius alam inter

Regias numerare, plurimum contenderit: verum Brunorum missionem ob

id & ueniam postulantem, manere in Italia iussit Pontifex. Cum uero toto hoc belli spatio Uitalis In diuinus cognomento a Sale in Flaminia ducent rum peditum cohorti, iussu Caroli Cardinalis Caralis, praefuisset, iamque menses aliquot militibus stipendium, sua pecunia, persoluisset, neque id ulterius ei per sertunas liceret, Romam ad cardinalem adit, eum q. cum Petro Stro ZZa prandentem, adhibet, petiiq. sibi stipendia, quae dederat, restitui. Quod cum StroZZa accepisset, fuissetq. ab eodem sciscitatus, an ipse Vitalis a Sale esset, affirmassetq. Vitalis Stroa Za ad Cardinalem versus, Magnum, inquit, accederet ad Romanam Ecclesiam commodum, sibi multos huius sinules Duces haberet: mox Vitalem multa allocutus, eius virtutem militarem

plurimum extulit. Cardinalis autem confestim illi, una cum Pandulfino stipendiis soluendis praesecto, in Flaminiam rem ista, abunde omnia repraesentanda iussit: quod & factum est. Ceterum quod ad Romanum bellum attinet, paucis diebus elapsis, mense Septembri pacem Paulus Pontifex cum Philip

po Rege fecit. Eodem fere momento temporis, Rauennae magnus casus accidit, qui tamen Romae, Florentiae, Neapoli, Panhormi, multo maius attulit detrimentum: magno enim largoq. imbri pluere Id. Septembr. in urbe, atque

in agro coepit: quo in posterum diem, continenti p rocella, protracto, Vitis se ipso largior, atque turgidior, ad quininam horam noctis, quae Idus Septembres est insecuta, multis in locis aluei marginibus superatis inundans,

730쪽

LIBER . NON VI is

anctam sophiam : quod est in eius ripa, uti memorauimus, ad radi ces Apennini, opidum; serme integrum secundo cursu in mare deuexit. Illud autem , quod contra omnium accidit opinionem, maxime mirandum, quod cum Romam Tiberis, Florentiam Arnus, Neapolim Sebeius, urbes excelso satis loco sitas, per idem tempus inundassent ingenti iactura, Rauenna tamen , quae longe ipsorum fluminum alueo depressior erat,& assiduo metu in undationis tenebatur, incolumis, atque integra perstitit: aquae scilicet multitudine & impetu per agros effuso. Circiter autem Romani belli tumultus, eluxerat Ioannis Aldrouandini, Pandulfinis filii, ciuis Rauennatis, virtus praestans, multis antea casibus cognita: dum enim Paulus Pontifex quibus dam adductis causis, Ioannem'Franciscum a Balneo Comitem appellatum, opidis spoliare contenderet, Antonius Caralia, Ioannem Aldrouandinum in primis, ducentum peditibus praesectum, una cum Brunoro Zampesco op. timae spei adolescente ,& Ascanio Corneo, qui omnibus copiis illis praeerat, eo misit: qui eam nauauit pro Pontifice Operam; ut Galilia, Glazoloq. opidis receptis, cum ad Montebellum uentum csset, cuius opicii expugnatio supra quam dici potest, ob situm natura loci munitum, diis cilis putabatur, maximam partem, Aldrouandini opera, opidi Praefectus, Corneo, sic ut uita, ac sortunis integris abire liceret, Opidum tradiderit. Annus quinqua- ANN. Mgesimus octauus supra millesimum quingentesimum ab multorum interitu, DLVHI &grauissimis morbis, senestus accessit. Causam tradiderunt fossam , quae urbem complectitur, altius repurgatam iussu Petri Donati Caesii Praesidis, qui ante quam magistratu decederet; decessit autem hoc anno ; id beneficii,

ad multa alia, quae contulerat in hanc patriam, cuius esse non modo ciuis, assentiente Senatu, sed etiam Senator voluit, adiungere opinatus est. Uerum contra omnino euenit, quam putarat: putrescente enim aqua, & corrupta, quae in fossa stagnum faciebat, aeris intemperies tot morbos inuexit, ut fuerit Rauennae nemo, qui non eo anno aegrotarit, & multis ex familiis, o .

es, eodem tempore, decumberent. Inter multos, quorum interitus patriae luctuosus accidit, Augustinus Rubulus numerandus est, qui tamen ob aetatem potius; erat enim nouem& sexaginta annos natus; quam ob aeris intemperiem, interiisse credi potest, praesertim quod Quincto Non. Mart. decesserit, cum adhuc calores temperamentum aeris; quod nos ab maligna syderum constitutione potius, quam ab eXigua corrupta aqua duxisse originem, & malum factum putamus; nequaquam dissoluerint. Scripsit in muni. cipales , nostras leges commentarium, multis q. Variae fortunae casibus agitatus, ex ingentibus saepe periculis, miraculo magis, quam ingenio, quo tamen peracuto erat, & peracri, emerserat. Obiit etiam eodem anno Hieronymus Regius, cognomento Furnarinus, qui studiis eloquentiae addictus,

multos annos, non sine laude, iuuentutem Rauennatem docuerati oratio.

nes aliquot&epistolas,& carmina, in quibus lumina eloquentiae suae admirabilia emicant, apud Franciscum & Thomam iurisconsultum, Marroianos fratres, sororis filios, atque haeredes, reliquit. Huic accessit Ioannes Bapti. sta Piscatoriis, quem cum Etruscae Muta delectassent, poematis Ludovici Areosti, de Rolando furenti materiam persequi, eodem scribendi genere, studium uehemens incendit. Gemino itaque uolumine de morte primum

SEARCH

MENU NAVIGATION