장음표시 사용
701쪽
aliquoiq. hic dies perstitit. Cum autem multa Rauennae, hoc interim spatio, Veneti instaurarent, Collegium quoque iurisconsultorum, hoc eo lem anno , Nono Kal. septembr. in Senatu, coram Aloy sio Fuscaro, Legato, Ponti .ficia auctoritate iam antea a nostris impetrata, Sapientibus, negocium ad Senatores deferentibus, instituendum curauerunt. Dum haec Rauennae geruntur, & Lotrecchius Francisci Gallorum Regis copiarum Imperator, in Gallia Cisalpina urbes molestaret, ita eluxit Cosmi Magni Rauennatis, in patriam pietas&animi magnitudo, ut nullo modo praetereunda uideatur. Hic in exercitu Gallo, sub Lotrecchio, apud Guid uin Rangonum, annos natus quinque&viginti in Ticinensi oppugnatione, stipendia merens, cum iam arcis
moenia, ac quadrata turris, Vnde oppugnatio coeperat, ut incredibili tormentorum corruisset, neque ullus reperiretur, qui auderet certo se periculo committere , & fossa in transvadare, ipsamq- ruinam qualis esset, qua l. patefaceret aditum, perlustrare, Cosmus nihil haesitans, & prouinciam accepit, & egregie sortis, licet non absque ingenti periculo, & bis de muro deiectus, summa uirtute, praeclaraq. laude absoluit: quamobrcin Gallis facultatem p tivit, ut se Duce, semperq. praeeunte, per easdem ruinas in arcem irruperint. Is igitur a Lotrecchio in praemium nauatae fortiter operar, aenea equestri statua ; quam olim Rauenna abductam ad eam urbem a Carolo primo Caesare, docuimus; facile impetrata, dum ceteri ad diripiendam urbem incumbunt, ipse in forum descendit, & cum manipularibus suis, atque item fabris delicere statuam de sede sua, verae nobilisque Rauennatis gloriae haeres, curauit. Cu vero Ticineses vel lacrymis a Lotrecchio eius uetustissimi monumenti iactura in deprecarentur, Francisco Boticella perorante, tantum q. auri, quanis tum pro murali corona fabricanda satis esset, promittente, nihil impetrarunt: quamquam Paulus Iouius, in multis, nomineq. praesertim Cosmi, quem Hostasium vocat, deceptus, aliter scribit. Vorum, quod per lacrymas & precestion sunt assequuti, id per uim Ticinenses habuere: cum enim statuam nauigio per Padum Cosmus Rauennam deueheret, iam q. Cremonam esset uen. tum, arcis Cremonensis custos, cum militibus aliquot erumpens, facto impetu , de manibus Cosmi intrepide, sed frustra, repugnantis , cam rapit, Ti. cinum q. remittit. Rauennam Cosmus hoc anno reuersus ; nam, superiore, statuam equestrem acceperat; eximii decoris, ac pietatis in patriam gloriosum fructum, habuit , pietam in foro tabuiam, qua omnis rei historiam in testimonium virtutis, adhuc patet: Senatus q. sorori illius; cui Cosmae nomensibit; sese virginem facrare, in coenobio corporis Christi, uolenti, grati animi erga Cosmum significationem praebiturus, dotem persoluit. Meliorem euentum Caesar Grossus habuit, qui cum apud Venetos, cohortis Praefectus, militaret, in eadem Ticinensi direptione, quae Venetis paulo post urbem oc'cupantibus, denuo contigit; ualuas aeneas cancellato opere elaboratas Rauennam deuehendas curauit. Eas autem Ticinenses esse praedicant, multoq.ante Rauennam fuisse delatas: quod ex Desiderio Spreto cognoscere quisque potest, qui scribit sua aetate in foro Ravennati locatas, ab Ticinensibus re. petitas fuisse: sunt igitur, qui ea depopulatione, quam Galli Rauennae intulerunt, Ticinum revectas affirmenti a quibus non magnopere dissentio, B auennates, Thomae Mauri, patritii Veneti famulo, qui eas Ticino, Vene-
702쪽
Comitem: qui Rauennam veni ens, coactoq. Senatu, ne amplius ob diuerso. rum, imprudentium q. ciuiu Magistratum, ut ipse dicebat, Pontificia ditio, in huiusmodi amittendae urbis discrimen adduceretur, nonnullis grauioribus, ac prudentioribus Rauennalibus ciuibus delectis, eos, Sapientum masti stratum perpetuo gerere voluit, sicut succedzntibas temporibus, noui, eadem sem. per ratione, in perpetuum, in demortuorum locum subrogarentur. Ipsum praeterea Rubulum , ob fidem; ut in diplomate Pius testatur ; summam q. in Pontificem, Pontificiam q. sedem, propensionem, Britonorii Priviorem fecit: Tametsi plerique putent, id ab Leon cito factum, quod Rubuli praeferocis iuue.
nis acre, &sub turbidum ingenium metuerri. Cum aliquot lana ante diebus Clemens Pontifex IX. kal. Febr. Bononiae Anastalium Celiniim, equitem, Andream Peregrinum, Augustinum Rubulum, Octavianum Bellinunt,& Hieronymum Rugineum, iurisconsultos,ciuesq.& oratores Rauennates, solemane obsequium illi, ciuitatis Rauri natis nomine praestantes , benigne admodum accepisset, omni q. culpa, ac multa, at q. interdicto, si quae tu sient. Rauennates exemisset, priuilegiaq- Cisdem, quae ad eam diem a Pontificibus habuissent, prolixe confirmasset. Sub id tempus Rauennae Gentilis decessit, Thomae Iusti aurificis Ueronensis lilia, Rauennae, cx Rauennati muliere ira ta : quaecum admodum familiariter, & frequenter Margaritae, de qua supra docuimus, consuetudine fuisset vfa, maximam sanctitatis opinionem contraiaxerat, auctam in dies, uita innocenter, sancteq. agenda. Maritum habuit Iacobum Planellam Venetum , sutorem: ex quo genuit filios aliquot, Leo. nemq. praesertim, qui sacerdos fuit. Eo autem persan genere vivendi, mariti odium ita uehemens sibi conflauit, ut ab illo non modo verbis asperis, c5. tumeliaeq. plenissimist, sed factas acerbis, publici sq. calumni is, ac uerberibus multis, saepissime in ingentes calamitates praecipitaretur: quas tamen ea animi moderatione, itaque tranquille semper tulit, ut Margaritae magistrae, om nia diuinitus cognoscenti, atquc quo modo se haberet sciscitanti, responderet, habere se multo melius, quam mereretur. Quo factum est, ut assiduis a Deo precibus tandem aliquando mariti in melius commutatos mores impc- trauerit. id ama fuit in eos, qui illam iniuriis, ignominiisq. assicientes, multi semper fuere, bonitate, & beneficentia, ut prima illos ad iram,odium q. dearonendum, conciliandamq. inter se concordiam, blandis verbis inuitaret. Egentes maxima semper misericordia prosequens, cum postulantibus, prae. here non posseti paupertatem enim amabat, & sectabatur; illacrymans mirifico. simul assiciebatur dolore. Plurimis sanitatem corporis , admirabili e. uentu, precibus a Deo impetrauit; animi q. curas, & molestias sermone leuauit. cogitatio nos, intimosq. animi sensus, Deo indicante, cognoscebat; uti locupletissmi testes accessere Antonius Monuetulus, de Zacharia, Pedercinus; dum iussu Pauli Tortii Pontificis, anno MDXXXVII. mense Maio, Ioa-nes Franciscus Petilius, Rauennae Moderator, de huius, Margaritae vita,miraculis q. uti supra mena Diaui naus:quaestione habuit: in qua Paulus Vegius,Ratiennas, Episcopus Casicii sis, se Margaritae,& Cccilis precibus, cum iam ad caelastis vitae praemia uocatae es Icnt, animi tranquillitalcm, corporisq. sanitatem, ex grauissimis morbis saepius obtinuis te, scribit. Plures etiam ex Canonicis regularibus Lateranentibus, ut Seraphinus Accius Firmanus; qui. Nun de
703쪽
de harum sanctissimarum mulierum vita, libellum , typis excusem , edi, dit i Michael ForoCornelianus , di Marcus Antonius Venetus; Gentilis r gatu, ac precibus, summas a Deo uirtutes, ipsam q. praesertim se castitatem fuisse adeptos testantur: adduntq. multos se nouisse Venetiis , Ferrariar, Lucae , aliis q. ciuitatibus, atque opidis, quibus ; cum Margaritae & Gentilis suffragium sagitassent; munera a Deo mirabilia acciderint. Scribit Monuetulus, vir doctissimus&grauissimus, iuratus l. in hac quaestione testis,cum nocte quadam acriter a Daemone illius oppugnaretur castitas, se protinus e lecto surgutem , ad Dei q. opem confugientem, suisse liberatum: postridieq. mane, cum ad Gentilem adiisset, illam, uniuersam oppugnationem narrasse, affirmasi que precatam se fuisse Deum, ut illi victoriam praeberet. Saepius item, cum multi adessent, cuiuslibet peccata diuinitus ab cade cognita & casti eata sunt, quod ipse saepe sensit Monuetulus. Multa insuper vaticinata est, tametsi id aegre admodum faceret, nec affirmanter: neque cnim visis; quae sibi frequenter diuinitus obiiciebantur; facile credebat. Vt autem multa, quae praedi xit, omittam, illud non inuoluerim silentio, quod Rauennate proelium, urbis q. direptionem sigillatim praenouit, asserens, e remotis locis multos ad diripiendam Rauenna in accedentes, se intueri: cum vero Hieronymus Malu sellus eam hortaretur, ut saluti fuga consuleret, id ipsa renuens, si erant aduersa ob peccata ferenda, se quoque multa peccasse, & in dies peccare assimmabat . Pridie vero quam ob factiones , magna caedes Rauennae commi teretur , sibi e D. Ioannis Euangelistae redeunti, uas plenum sanguinis ostensum caelitus est, audiitq. vocem, quae illud acetarium futurum asseruit: Cum etiam Borbonius per Aemiliam uagaret, Romam contendens, ipsa in cubiculo,nonnullis comitata,cum esset statim pallida facta, & tamquam territa, passis crinibus mulieres sibi ostensas,hominum neces, cruoris magnam effusione
atque huiusmodi multa, quae in urbium direptionibus solent contingere, affirmati it quod non diu post verum fecit,ipsa Romae miserabilis clades. Hoc loco Hieronymi Maluselli testificatione libenter posuerim, uiri sanctissimi, atq. illius contubernalis,qui q. illi a confessione ad expianda peccata; quam quotidie fere faciebat, adfuit. Hic igitur cum admodum adolescens multa de Gentilis sanctitate acciperet,&,ut iuuenes solent, sperneret,hortante sorore,ac paene impellente, ad Gentile se, non absq. ingenti metu,contulit: iam enim quartum annuabstinuerat consessione de peccatis. Domum ingrcssias, statim maximum percipit Odorem,ad eamq. accedens,breui ita eius praeceptis,ac monitionibus iustitiam& pietatem est edoctus, acieq.mentis illustratus ut aliam statim vitae condicione, alios mores ingrestus fuerit. Tres interi in effluxere an ni, quibus freque ter ad eam venire consueuerat, audiebat q. illam Deu precante, ut sibi sacerdote concederet, quo cum arcana cordis tuto comunicaret: nec
diu post Hieronymus in animu induxit, sacerdote fierἰ: sed quo magis ad eum sacrosanctu ordinem accedebat, eo cordis dolore quod a in paene intolerabili magis assiciebatur: quo tamen Getili patefacto, statim exhilaratus est animus& inanis timor,ac selicitudo pulsa. Sacerdos iam factus, cu Caesenae, in cubiculo solus mysterioru arcana verba recitaret,& cubito supra sacrii librii innixus, manu ad genam admota,ea consideraret, stati m ex sublimi in facie adeo vehementer ictus est,ut sui vix esset compos, nullu tamen dolorem sensit cofesti
704쪽
que erectis oculis, iuxta se mulierem nigris indutam vestibus consipexit; quam Gentilem, aut Margaritam suspicans, Rauennam , inquit, proficisci animus
est : aut enim Iacobus Gentilis maritus est mortuus , aut supremam agit animam . Itaque Rauennam cum venisset, postridie eius diei Iacobus vita decessit, ipseque Hieronymus, haud ita multo post, Gentilis, Leonis,& mulieris cognatae, quartus accessit contubernalis , ubi decem & nouem annos , vita sancte degenda , perpetuo ViXit. Gentili assidue multos do-Iores , eosdemq. magnos , patienter , atque hilari semper vultu ferente :cum tamen corpus enim castigans , diebus Mercurii, Veneris , & Saturni semel tantum, sacrae inediae causa, comederet, omnibusq. dominicis diebus
festis , Hieronymus illi diuinam&sacrosanctam Corporis Christi Dei ho
stiam communicaret. Antequam diem obiret suum saepe Hieronymo Maia lusello praedixerat. Tandem vero haerede illo facto ex asse . erat enim Leo filius praemortuus ; iussit, Vt domum suam in templum crigeret : iaceret fundamenta, reliqua Deo committeret, futurum enim, uti non Rauennates, sed exteri, opus iuuarent. Itaque ad Quinctum Kalen. Febr. nocte insequenti, ad extremum sacro Oleo uncta , morte minime dissimili , ab ea , tuam innocenter, egerat, uita, nono & quinquagesimo aetatis anno, diemia premum clausit . Quoniam vero nimis longa sumeretur oratio , si , quae post mortem , admirabilia in umera sunt, eius apud Deum rogatu, impetrata narrauerim , haec omittens , ad Hieronymum Malia sellum v
nio, qui, cum neque aureos nummos decem haberet, verbis tamen Gentilis magistrae impulsis , fundamenta templi iacit; quod mirum est dicta , plurimi accurrentes , ita rem iuuere , ut breui fuerit templum extructum , in quod quingenti amplius nummi aurei impensi sunt: Nam
Franciscus Columbus iurisconsultus , & Bartholomaeus , fratres , cogno mento Lupatelli, viri probitate praestantes aliquot coemptis praediis templum iuuarunt, & egregie picta tabula aram maximam ornarunt, addicta multiplici sacra veste: Nummos etiam aureos tercentos Carolus in Neapolitano Regulus; quem nos uirum nouimus , fuimusque superioribus annis allocuti; donauit: is enim cum in Gallia, quo se amisso imperio receperat, de quodam sacerdote accepisset, Rauennae sacerdotem plane sanctum vivere, & temptu in exaedificare, diuino Spiritu impulsus, Rauennam e Gallia venit , D. Mariae Lauretanae templum, toto orbe, ingentibus miraculis celeberrimum, inuisurus: inuento l. Hieronymo , aureum tradidit torquem , ut, quod iam angustum aedificarat temptum, amplificaret, & sacellis additis, exornaret: quod & factum est. Postero anno Rauennates, ut eorum ciuitatis utilitati consulerent, X V. Kal. Maii; praeclaro Senatorum omnium consensu, omnibusq. suffragiis, ciuem Senatoremq. Rauennatem crearunt, Laurentium Salutatum Florentinum , Iacobi alium. Quamquam autem antiqua
illum generis nobilitas, quae& bella inclytos, & Cypri Proreges, & gerenda
Republica insignes uiros,continenti,ac perpetua serie tulerat,omnibus charii reddere potuisset mam ab anno MCCXCII. ad MD XXIII I.Salutatos in Republ. Florentina XIX.Vexilliseros fuisse, Magistratus LXU.gessissi constat: maxime tamen Rauennates mouerunt; quod suis ipsi testantur litteris,multa, ca.demq. maxima accepta a Laurentio: beneficia, di sumnia beneuolentiae ligni- Nnn a ficatio,
705쪽
ficatio, quam erga Rauennales iis diebus praebuerat, quibus suerat Rauennae praesertim cum Lucretia Medicea, Lconis X. Pont. Max. sol Ore genitus,arcti Clemente Pontificem tunc uiuentem propinquitate attingeret: spei abant autem fore, ut hanc Rauennatum, qui maiora non pollent, in cum propensionem, benigne esset accepturus . Itaque paucis etiam post diebus, in Sc natu, Magistratus Princeps, in duos futuros menses, deductos ex urna tabellis ex more, creatus est. Quo tempore cum Caesenas Episcopus, in exercitu Hispanorum Pontificius, Commissarii titulo , internuncius, libras panis ad uiginti quinq. millia, di magnum pecoris numerum quotidie a nostris postularet,delecti ciues Rauennates sunt, qui in ipsis castris, huius comeatus distributioni praeessent. Inde. VI. kal. Iul. quoniam Ioannis benedicti Scara mutiae Rauen . natis, insignis cohortium ductoris, di Caesarianis tormentis in exercitu Praefecti ope, atque opera, Hispanum exercitum neque agro accepissen i, quod ob militarem licentiam, magno succesiturum fuisse incommodo , uicina loca, ubi fuisset, ostendebant, cum magna uoluntate, Rauennates, ciuem suum,in Senatum cooptarunt. Regienses hoc anno pridie Id. Augusti, quia id illis Rauennates priores dederant, Rauennates per urbcm,agrum q. illorum transeuntes, esse immunes iusserunt. Interea Hieronymus Malusellus,absoluto t emplo,
aliquot sacratis viris probis, ac religiosis; in quibus Simon Crespolus N auen. nas maxime emicuit a secum iunctis, collegium instituit, titulo Boni I esse , ac AN, M D sua: Margaritae adiecto ; anno a partu Virginis trigesimo secundG supra Dxxxii millesimum quin gentesimum : quod postea Paulus Tcrtius Pont. Maac. insequentibus approbauit. Iulia etiam Ssendrata nobilis, ac religiosa mulier, uidua, Mediolanensis; quae Mantuae ex Piccinarda familia maritum halauerat; annuam certam pensionem pecuniae illi consociationi cum tribuisset, imultum rem ipsam iuuit, magnificasq. aedes proximas templo, & nonnullos etiam sundos comparauit. Hoc eodem anno millesimo quingentesmo trigesimoe secun do, Idibus Decembr. Petrus Accoltus , cum Rauennati Archiepiscopatui annos nouem, menses quinque praesuisset, Romae Obiit, ibidemq. in D. Eusebii ad sepulturam datus est: quapropter liberam Archiepiscopatus administrationem Benedictus fratris filius accepit: Et Caesar Rasponus, Rasponi filius, in Pannonia, sub Alfonso Uastio,quadringentorum peditum cohorti Praefectus, summam prudentissimi Ducis laudem meruit, quando sortissimi nomen ,asi qui , occasione deficiente, non est datum: siquidem Solymanus, Turcarum Princeps, cum implicitum Carolum Quinctuin Caesarem Germanico bello, aduersus Fridericum, Saxonum; & Philippum Langrauium , Cattorum, Principes uideret, qui religionis false Luteranae praetextu, Caesaris dignitatem instingere nitebantur,uniuersis copiis admirabili apparatu Byzantio eductis, Viennam contendens,uix Caesariani exercitus fama comperta,pedem rctulit: quapropter cum Caesare in Italiam redeunte, Itali ad Hungaricum pro Fesdinando bellum adducti, multis incommodis , ipsaq. praesertim annona, α stipendio male habiti, seditionem mouissent, cunctaq. in itinere obuia Popularentur , Rasponus, ab eo scelere suos, apud quos auctoritate,& beneuolentia plurimum poterat, compescuit,& a pleri'. Carinthiae,& Stiriae Regulis, luce itineris dato, omnibus iis detrimentis, quae tum Ferdinadus omni Italico decreuerat, tum Germani itinerum angustias obsidentes, multa caede.
706쪽
perpetrabant, in Italiam immunis peruenit. Ferdinandus enim tot Italorum passim grassantium, iniuriis,& damnis commotus, ut nemini Italico parcer tur, datis ad id litteris, iusserat. Peruenit itaque suinina laude prudentis Ducis Rauennam Rasponus. Per eos sere dies, cum Clemens Pont.ut incongressum, colloquium Caroli V. Caesaris, in Italiam reuersi, ipse sic petente, postulanteq. Caesare veniret, Bononiam se contulit. Ad eum statim qui aduentum gratularentur, Oratores a Rauennatibus, mense Decembri, missi Paulus Zauonus,&Octavianus Bellinus iurisconsulti . Postem anno Ial. Quin . ANN. M. ctil. Bartholomaeus Ualorius Florentinus, Flaminiae Praeses, sapientum Ma. DXXXm. gistratum, quem Leonellus Pius, perpetuum ; uti supra memorauimus; fecerat , ad ueterem duorum mensium ordinem reduxit. paullo l. post ciuis,& patricius Rauennas est factus. In se iurias annus nihil attulit noui, extra ANN. M. ingentem laetitiae testificationem, ob Alexandrum Parnesium, qui omnium DXXXIIII.
Cardinalium admirabili consensu Quarto Id. Octobris , Pontifex Max. creatuς fuerat, Paulusq. Tertius appellatus. Ad euin gratulationis, & obsequii causa, Oratores a Rauennalibus missi, codem Octobri mense, Augustinus Rubulus eques,&iurisconsultus, Iulius Ra spontis eques, & octavianus Bellinus iurisconsultus. Anno trigesimo quinto supra millesimum ANN. M. quingentesimum , ad septimum Id. Ianuar. Iacobus Arigonius obiit, qui D XXV. cum diu Venetiis medicinam fecisset, tandem in patriam regressus, ita cum doctrina, uitae innocentiam, ac sanctitatem coniunxerat, ut plane cunctis esset admirationi. Multa sane egregia de prandio,&coena, aduersus praesertim Matthaeum Curtium , scripsi, quae apud Ioannem Arigonium, optimum, & clarissimum aetatis nostrae medicum , Oratoremque summum, ac perfectum , fiatris filium , modo habentur. Rauennates III. Id. Februarii , ne sibi deestet, qui apud Pontificem defenderet urbem, ac protegeret, Andream Matthaeum Palmerium Cardinalem, Neapolitanum , ciuitatis patronum creant: nequc enim Praesidem haec tunc habebat Prouincia, sed per Moderatores eam ciuitatum, Pontifex quos Episcopos misit , administrare instituit, Rauennaeque ob id IoannesThomas Sansclicius Neapolitanus , Episcopus Cauensis praefectus es. Ceterum absoluto anno, denuo re. dacta ad Praesdem administratione, Gregorio Magalotto, Episcopo Clusi. no Prouincia traditur, qui leges tulit, quas Magalottas de illius nomine appellamus . Illi deinde Caesar Nobilis Lucensis successit . Florebant autem hoc tempore belli artibus ciues Rauennates complures, in quibus maxime Ioannes Baptista cognomcnto Cruciffsus Bongio vannus, multis expediti nibus Dux sane clarissimus , copiarum Venetarum Praesectus ; Ludovicus Raspontis, Ralponi filius, qui sub Ioanne Baptista Sauello , cohortem in Pannonia ductaverat ; & Ioannes Aldrouandinus , Sebastiani filius , eni. tebant . Hic ab Rege Gallorum cohorti Praefectus , toto eo subalpino bello , qud hoc ten pore aduersus Carolum Cars arem, agitatum est, oppugnandis urbibus, hostibusq. repellendis, & sustinendis , uniuersaq. tandem ratione belli, strenui Ducis nomen apud omnes promeruit: nam primus
in oppugnatione Bargiar, Bustae, & Brechiraschi, summo periculo, dissicilem corum locorum expugnationem est aggressus: cum vero in Pinarolo Opido, Vallio circumuallante, duos circiter menses, obsidionem tulisset,
707쪽
discedentis tandem, re insecta, Vastii nouissimum agmen, ex opido cum sua cohorte erumpens, adortus, maximam illi cladem intulit; moxq. ad Clara scum opidum profectus, in quo Caesariani erant,ad deditionem opidanos, ea condicione, compulit, ut in menstruum Aldrouandinae cohorti stipendium , ' pecuniam conserrent; ipse vero Aldrouandinus eorum uitam, ac fortunas,opido potitus, integras seruaret; quod & factum est. Haud ita multo post, Villam Statonam,opidum Caesarianorum, cum summa fortis,& strenui Ducis laude, occupauit. Caesar quoque S gropulus,ciuis Rauennas, cohortis praesectus, apud Caesarem Fregosium, Genuensi oppugnatione,& multis aliis expeditionibus cum Italicis, tum Gallicis, clarus habebatur. Sub id tempus anno MDXXXVII. cu Pontificius Legatus ob muniendam Clissam aduersusvxxxvii. Turcas, vinum a Rauennatibus, & nauticum panem peteret , Rauennates Venerium, Catium ad Propraesidem mittunt, ut rem cognoscat: Is autem &Iitteras a Propraeside, & Pontificium retulit diploma, quo patebat Clii Lam,cD se opidu in Dalmatia, supra clarissmam urbem Salonam, in edito colle permunitum, quod ab infirmo Regulo christiani nominis tenebatur, cui Petro Cro- sicci nomen erat. Id his in locis ad sustinendas Turcarum incursiones magna habere opportunitatem, apparebatq. magno Christianorum incommodo, in Barbarorum potestatem esse deuenturum, nisi communi finitimorum auxilio aduersus Turcas defenderetur. Substinuerat diu Crosiccius insultantium, perpetuoque insidiantium Turcarum arma, sed is, ut erat tenuissimarum uirium Regulus, viribus diis dens, totius q. viciniae periculum ostendens, ad Ferdinandi Regis, Pauli q. Pontificis auxilia decurrerat, ut eorum matura a diu tus ope, sese, atque opidum tueretur, Ferdinandi namque pluri naum intererat,longe a suis finibus Barbaros arceri, Pontifex autem suae pietatis , &ossicii esse meminerat, tueri Christianum nomen aduersus impios: iam q. conscriptis Anconae cohortibus, & opportuno tormentorum instrumento, atque ite in commeatu liberaliter adiuuare nitebatur: Quaecum referente kal. Febr. ad Senatum Venerio, Rauennates didicissent, maxima uoluntate ad parandum comeatum, remq. Omnem iuuandam se dedere: uerum frustra, quia
breui Turcae Clissa potiti sunt. Cum autem per hos dies Andreas Matthaeus Palmerius Cardinalis, vitam cum morte commutasset, abessetq. ab urbe, Accoltus Cardinalis, Archiepiscopus noster, coacto ad III. Id. Aprilis Senatu , Rauennates, patronum ciuitatis adoptarunt Ioannem Mariam e Monte Cardinalem, quem Paulus Pontifex superiore anno, ea dignitate ornauerat.
Α Μ u.M Insequens annus praeclarum Pontificis habuit studium, qui cum maxime do. Dxxxviii lcret. Carolum Quinctum Caesarem ,& Franciscum Galliae Regem tam acerbe inter se dissidere, ut labentibus succurreret Christianis rebus, quas Soli-
manus Turcarum Princeps ea ductus occasione,vehementer opprimeret, Longum iter, de senili aetati ipsius vehementer contrarium, Dei,& pacis conciliandae causa, Nicaeam, quam ad urbem ipsi etiam, Pontificis adducti precibus, Principes se contulere, prosectus est, ibique, licet uera, & perpetua pax
non potuit confici, tamen optimi Pontificis opera, decennales factae sunt induciat. Romam reuersus Paulus, Rauennatem Boni Iesu consociationem ,
iis seruatis legibus, quas Hieronymus Malia sellus eius Rector praestri pserat X V. kal. Novembr. titulo beatae Margheritae confirmauit. Militari gloria hoc
708쪽
hoc tempore Caesar, Ludovicus, Raphael Ra sponti, Responi filii, in Camertino bello, quod Ponti sex Francisco Maria Ru uereo Duce Vrbinatium demortuo, urbem illam recuperaturus, indixerat: Firmano item & Perusino, uuae insecuta sunt, copias ductantes egregie florebant, cum & oppugnandis urbibus,&proeliis ineundis optimi Ducis famam praeclare sustinerent. An- uti Mno supra millesimum, quinquagesimum, trigestino nono ; qui mihi natalis Oxxxix. suit; Rauennalium habuit religionem, qui Senatus consulto I III. Id. Maii decreuerunt, diem D. Rom Oaldi ciuis Rauennatis, ex nobilissima, ut ibidem etiam dicitur, Honestorum familia, fcstum, solemni cerimonia, occlusis q. omnibus tabernis,& indicto iustitio agi: Magistratusq. ciuitatis ad Classense in urbe Rauenna, aedem procedere, ibidemq. ad impetrandam a Deo pacem&ueniam, Diuum illum aduocatum inuocare. Praeerat per id tempus huic Prouinciae Praeses, Ioannes Gui ditionus, Lucensis, Fori sempronii Episcopus, qui perpolitus eleganti admodum eruditione, Etruscas Musas felicissime coluit cum praesertim Annibalem Carum a secretis haberet eo eloquentiae&studii genere longe clarissimum. Cum autem raro admodum Senatores, ceteri q. magistratus Ranennates conuenirent hoc tempore, & Senatum consarent centum patres, ex eo numero Guiditionus octo& triginta delegit, ex
una familia, tantum unum,qui Magistratui Sapientum adiuncti ,eadem auctoritate, qua Senatus; praeterquam Praetoribus, Medicis, ludi magistris creandis , confirmandisque, bonis Reipubl. alienandis, tributis imponendis, mittendis q. Romam oratoribus; ualerent,& quaque hebdomada , saltem bis conuenirent. Magistratus autem Sapientium ex quinque constaret, qui in praetorio assidue omnes die residerent: noctu, saltem duo. Quae Pontifex omnia, Rauennalibus per Urbertellum Gordium, & Antonium Raccum Oratores suos id efflagitantibus postero anno, confirmauit. Postero extremo ANN. Μ. anno Ioannes Maria Montes Cardinalis, & huius, uti docuimus ciuitatis pa M tronus, Legatus in Prouinciam uenit, di omnibus ossiciorum generibus a Rauennalibus cultus. Proximo Hieronymus Malusellus Rauennas, de quo su- ANN. M. pra diximus, consociationis Rauennatis Boni Iesu primus Rector, XIII. kal. D X LI Septembr. Rauennae moritur, neque dissimilis vitae, mors suit, cum toto morbi cursu, quo per quattuor circiter menses tabida, assiduaq. febre & destilla. tione decubuit, incredibilem seruauit non modo animi, corporisque, sed vocis, ac vultus constantiam. Antequam collocaret se in lecto, candelam certis precationibus expiatam, quo ex vetustissimo Ecclesiae more, ad eos, qui
animam agunt, piEobsignandos utimur, apud cubile, ex Christi Dei, & aliquot Diuorum imagine appendit, eaq.obsignari se uelle dixit: inde quasi praemonstratus sibi vitae fuisset exitus; quamquam se tradidit totum Diuinae voluntati, tamen cum remittere se morbus saepius uisus, nonnullam Medicis
spem praebuisset, nihil profecturos illos dicere, quando morbus ille sibi diuturnus esset, supremusq. futurus: interea quae Medici imperassent, aut assidentes; licet molesta admodum sensibus acciderent, libenter accipere, & iis abstinere, quae ab illis vetita, sibi grata fuissent plurimum, ut in continenti,
molestissimaq. siti, aqua: ita Diuina sibi esse iussa seruanda, ita illatum sibi,
ob peccata sua morbum, ideoq. poenam aequo animo, & summa voluntate ferendam assirmabat. Statim autem ut lecto decubuit, sacratos suae consociationis
709쪽
tionis uiros iussit accurate, ut quod aes alic num, tamcisi ex igitum, pauculos ante morbum dies, contra X crat, confisiim dis lolucrenr,ab egentibus: quibus ipse perliberaliter triticum di pecuniam niti tuo dederat; ne quid ri I terent, omnia se illis condonare . Ccterum ubi ingrauescere coepit morbus , accito scriba , Reincirem, successoremq. sibi Zachariam Ped recinum, ad cam dic min eodem conuentu socium, instituit, mox testamentum si cit, inde se totum Diuinarum rcrum colat in plationi dedit. Vehemens illum habebat desidet usanctissima saepe sumendae Eucharistiae hostiae, sed acri destillatione, tu Gq. in poditus, uix id illi terram demistus, nudatis nixus genibuS, cam primumae cepit, deinde sedens in lecto ,& suorum sacerdotum manibus sustentatus: tanta autem semper ueneratione, tot lacrymis, suspiriisque, quas ctiam in ipsis, qui aderant, excitabat, ut magnum afferret caelestis gaudii in omnibus sensum . Quo postreminia illam accepit die; fuit autem is , quo beatissimae Virginis Dei parae in caelum migrationem. XVIII. Kal Septembr.iam inde ab Apostolorum temporibus colimus; co quoque die,sacro oleo inungi,& r spondere ipse Zachariae Ped. rcino, nouo Rectori, inungenti uoluit, cum tres tantum adessent sacerdotes , & ex iis duo, Simon Cres polus, & Philippus Solarolus, septem Dauidis psalmos, poenitent ales uocatos, recitarent: ncque enim curabat, in cubiculo adesse multos,& qui olscis causa salutatum accedebant, aut ossiciose& ipsi statim dimittebantur, culpa in grauitatem morbi reiecta , aut introducti, cum undique silentium esset,haud ita diu post sponte abibant. Postqua i uero multa, de recte agenda uita,& dc pace socios suos monuisset,&manu in rucis effigiem ducta , illis id cum lacrimis flagitantibus, bene dixisset, paucis dic bus anicquam migraret ex hominibus,cum adcssent Zacharia Pedercinus,& Philippus Solarolus, extenta in cubiculi angulum manu, illic est, inquit: cacodaein Onem intolligens, eius nihil timeo: alteroq. post die ad lecti pedes ine dixit, specie baiuli: petere autem a Dco, ut propria illum so a numqua in uideret. Vbi uero iam appropinquaret interitus dies, duo sibi signa dixit suisse uita, reliquum esse tertium : inde quam parauerat , propius admoueri candelam, lucernamque iussit perpetuo ardere, ne illis imprudentibus abiret. Mox praecepit, ut sibi animam agenti, rara uerba pronunciarent,&aliquando sanctissimu in Iesu nomen , eiusq. beatissimae matris,& Diuorum aliquot, ac primum Symboli Apostolici uocem, repeterent. Interea ipso modo in Christi Cruci suis vi, modo in sanctorum intueri imagines, perpetuo tamen; ut colligi facile poterat; in altissima contemplatione defixus, beatae uitae desiderio flagrans; quod non semel uerbis expressit; ita nonnumquam ea repetebat nomina, nihil ut fuerit sibi opus ea in memoriam reuoc re. Tandem XIII. Kal. Septembri ad uesperam, Philippo Solarolo, qui illi, omni fere tempore asederat, ad se uocato, dexteraq. indicans, incredibili ficiem hilaritate perfusus, illic sunt, inquit, iam aduenere, aliis dcinde pronunciatis uerbis , quae, quod su inmissa uox nimis esset, nequaqlaam potuere intelligi: Nec diu post, laetus admodum, inclamat clara uoce, mutandum s bicaelum ,& ad inouci i candelam accensam iubet, ac postquam aliquandiu manibus supplicibus attente Deum precatus est, animamque Iesu c. hristo commendauit ,&id: us cruci suis xi imaginem magna pictatu amplexatus, osculatus q. eii, ter seipsum candela in Crucis effgiem ducta,obsignau it. Ea deinde
710쪽
Philippo reddita, ac ut rei noueretur itissa, non ante, inquit, migrare potest anima e corpore, quam Deus iusserit: pauloq. post, denuo mandat candelam admoueri , cancellatisq. ad uentrem manibus , hora noctis altera , ita uti erat supinus , exhalavit animam. Funus summa frequentia celebratum,
cum odor suauissimus late seriret omnium nares,& prodigia aliquot uisa suin se testetur Philippus idem Solarolus, in eo, unde haec cxcerptimus, Commentariolo, qui de tanti uiri obitu est, ad insignem Christiana probitate viduam, Angelam Columbam, cognomento Lupatellam, Ioannis filiam . Fuit autem Hicronymus excellenti uirtute uir , incitato ac plane seruenti spiritu, & studio Diuini cultus ardentissimus. Primus fertur, qui apud nos. Bernardini Ochini Senensis, secatum, seditiosumque sensum, cum Ochianus ad eum salutandum, fama permotus hominis, Rauennam uenis let, nouerit, quamquam adhuc Ochinus, scctus,& flagitium quod coqucbat animo , altissime comprimeret: Multi, Hieronymum uiri nobiles plurimum uenerati sunt.& Hercules Gon Zaga Cardinalis, summis, maximis l. Princeps uirtutibus cumulatissimus, cum aliquando se Mantuam Hieronymus , ob suae consociationis negocia contulisset, ualde suspexit: Eodem hoc anno Paulus Pontifex, pristinae suae pietatis, & constantiae tenorem secutus, ab Roma restitoso itinere,improbantibus medicis, ut Carolo Caesari, in Italiam e Germania redeunti , eiusq. in urbe Luca congressum obnixe postulanti , satisfaceret, uia Casta, illuc se contulit. Vbi postquam cum illo, Algerium ies liciter petiturosin qua etiam expeditione Raphael Rasponus inclaruit, de pace cum Francisco Gallorum Rege, facienda frustra tractauit,decretum q. est ut Cocilium, quod petebat Caesar,& ut recte peragi posset, Ponti sex exoptabat potius quam, uigentibus inter Reges odiis, sperabat, in annum sequentem indiceretur , per Pistorienses montes Bononiam contendit. Ad nun cium aduentantis Pontificis, tres confestim ad eum oratores, coacto XVIII. kal. Octobr. Senatu, destinantur a Rauennatibus, Octavianus Bellinus, Paulus Lauonus iurisconsulti, & Caesar Respontis cohortis Praefectus : quibus Bo noniam profectis, & Pontifici nomine ciuitatis gratulantibus,petentibusque ut Rauennam accedere dignaretur, benigne respondit, se omnino, quae po Bulassent, libenter facturum, & de mandatis, quae tum exhaurire contende
vent, Rauennae acturum. Quaecum essent Rauennam allata, compleuerunt
ingenti laetitia ciuitatem omnem, statim q. Dccemuiri creati, qui tanti excipiendi Pontificis curam susciperent: Fuere autem Camillus Thomaius, me. dicus , Franciscus Martinellus , Petrus Andriolus, Lucius Monaidinus iurisconsulti , Bartholomaeus a Sale,Alexander Guicciolus, Ioannes Pignatia, Marcus Antonius Abbiosus, Bernardinus Cataneus,& Petrus Paulus Aldrotiandinus. Horum opera ac studio; cum nihil a nobis augustius,& opulentius excogitari, praestarique potuisset; Rauennates triumphalibus portis erectis, pictisq. aulaeis cxornatis parietibus, viis, uersicoloribus pannis, ipsis q. uirentis iuniperi,& lauri soliis, contectis, alacriter& benigne omnibus hominum ordinibus, sacratorumq. uirorum obuiam etfusis, Pontificem excipiunt,neque sitit ciuis, qui non certum domi familiarium Pontificis numerum sponte acceperit. Fuit hic dies Sexto Id. Octobr. anni MDXLI. elegantissimis Ioannis Mingliani Iurisconsulti,soetae clarissimi latiuis carminibus celebratus. Ab Vr
