장음표시 사용
691쪽
pus,cum instaurasset Vrsianam Bibliothecam raram corporis Christi,secto, artificiosoq.& inaurato marmore cleganter ornasset: aram crexisset Christo Deo cruci astixo, quae est ad maximam templi portam, laeua egredientibus, agrisq. ditasset,Rauennatem Archiepiscopum designandum a Leone Pontifice curauit. Nicolaum Fliscum Genuensem, Cardinalem amplissimum, familia Comitum Lavaniae progenitum: qui eodem anno MD XVI. Prid. kal. Octobr. Rauennatem Ecclesiam, praecedente sacratorum uirorum omnium pompa, inuisit. Erat tum Leo Ponti ex Florentiae; ubi cum ad decorandam omnibus, quibus posset, honoribus Mediceam familiam maxime incumberet, Laurentium, Petri statris patruelis filium, Francisco Maria Ru uereo pulso , Vrbinatium, Regulum fecerat: in qua prouincia Brunorus Zampestus ciuis Rauennas, castrorum Medicet magister, cum multa strenue gessisset,lum illud prudenter est actum,quod Mediceo persuasit, ne pulcherrimam ac plane Regiam domum, cui est Imperiali nomen, solo aequaret, ut iam Medicctis mandauerat. Hoc tempore Gurlotti Tombesii virtus praetereunda silentio non est, cum cxterni etiam scriptores, multis eam laudibus cumulatam, monumentis tradant. Hic igitur Odetto Lautrecco, cum Gallicis copiis,& Andrea Gritto cum Venetis, Brixiam denuo oppugnantibus, inter Caesarianos Duces, fauore Principis,& militari gloria maxime praestans, cum sua Italicorum leuis armaturae equitum ala, & Marci Antonii Columnae Imperatoris Caesarianorum auspiciis,' ic etiam adortus,expulsoq. praesidio, urbem ea commoditate occupauit, ut ingentem praedam o inniu rerum, multosq. captiuos , & aliquot currulia tormenta, auexerit; necnon frumenta, quae in areis adhuc erant,Veronam asportauerit, Columna undique coquirente plaustra, sarcinariaq. iumenta: quo egregio facinore,ut iuuit Caesarianos plurimum, ita egregiam sibi apud omnes, Colunam q. praesertim, laudem,nequaquam, magnam partem, pleri'. Germanici Hispanici q. nominis equitum turmis,quae secum,ad id factum,uenerant,communicatam,reportauit. Nec diu post, cuin Veronae, ubi Columna etiam erat, a Gallis & Venetis obsideretur, &grauissimus illi semper consiliarius fuit, &adeptam laudem, periculo suae uirtutis in certamine facto, exornauit. Nonnumquam cnim dum obsidio longius protraheretur, per lusum, extra ordine, interposta fide, a binis uel ternis utrinque certabatur: quapropter ad statam diem indictis inductis,ut tuto omnes spectaculo interessent,quattuor nobilissimi, iidem atque omnium longe sortissimi Galli equites, inter quos Ambra peditum praesectus excellenti uirtute iuuenis erat,totidem ex hostibus prouocarunt. Praeferebatur certamini titulus, si qui in urbe equestri gloria illustres cssent, qui pro adamata muliere decurrere, atq. hastam ferro praepilatam instingere uellent,lios contra in stadio, parem ad numerum staturos Gallos, & suae atque alienae uirtutis sine fraude periculum esse facturos. Prodiere Gurlotius Tombesius noster, Summontius Neapolitanus, & duo Hispani, Vastus Cunius,& Guinca: concursum q. est infestis hastis magno ardore, summis utrino uiribus,adeo, ut pari uirtute pari q. periculo contendisse, omnes iudicarent. Summa tamen laus haud obscure Caesarianis cessit: nam cum Summontius &Vastus superiores euasissent, &Guinnea ephippio fuisset excussus , Gurlot-tusq. & Ambra mutuo ictu penetratis us'. ad interuallam tunica solidissimis thoracibus, cum vi, tum constantia pares extitissent, nulli dubium erat, si res
692쪽
ad gladios deuenissit, duobus iam Gallis pess me affectis , qui tum a picti
superstratis & morientibus equis iacebant, uictoriam ad Caesarianos esse redituram: sed statim dirempta est pugna, ne tantae uirtutis homines, qui non hostili rabie, sed ingenuo quodam corporis atque animi ulgore concurrerant, postquam primum & maximum uitae periculum euasissent, non gloriae, sed fati casibus obiectare uiderentur: & quidem in oppugnatione Veronensi, quae est, haud ita multo post longe omnium acerrima insecuta, Gurlotti fides, &praestans virtus erat necessaria plurimum sutura. Verum haud diu post, pace facta inter Gallorum Regem , Venetos, &Maximilianum Caesarem, Gurlotius Rauennam reuersus, Francisco Mariae Ru uereo, militum dimissorum ope, ad avitum dominatum aspiranti praesto fuit: tametsi Rauennam Pontificii milites compleuissent, in quibus erant Rentius Ceres ,& Vitellus Vitellius cum cataphractis suis , ut Ru uereo obsisterent: quod ericere tamen nequicquam AMN M potuere: Erat autem is annus a partu Virginis millesimus, quingentesimus,Dx v I l. decimus septimus : qui non Rauennae modo, ob tot militum aduentum, sed Reipubl. Christianae a nouo & factioso rerum motu supra omneS, quorum patres nostri meminissent, perniciosus, & maxime dirus fuit: Nam apud Germanos Martinus Lutherus Saxo, flagitiosus, seditiosusq. apostatata, odium Dei & hominum, dum nouos religionis falsae ritus adducit, ipsam q. sacrosanctam Romani Pontificis auctoritatem conuellere nititur, ingentium maloruin
causam praebuit, quibus & paulo post Germania ,& nuper Gallia omnis miserabili bellorum caede cruentata est, innumeri q. mortales in eius haeresim ad ducti, sempiternis sese inferorum flammis manciparunt. Rauennae autem factiones ortum habuere, quae inuexerunt supremam ciuibus calamitatem,clum
utrinque immaniter ciuilis languis effusus, ex ipsis parietibus stillaret. Quod si quis volet supci iorem urbis direptionem comparare cum his intestinis ma- Iis, non erit diis cillimum , in eam tandem venire sententiam, qua constituatur, hanc cladem & ab turbulentis caedibus,& ab diuturna domestici belli agitatione, longe illi praestitisse; cum ex hac non modo agri cultura, ipsaq. familiaris rei procuratio dimitteretur, sed id quod erat fructuum, alendis quibusdam sicariis, qui ab egcs late atque superbia , caedibus assueti, & maleficiis
infames erant; effunderetur. Tot malorum originem ex inani mulieris pulchritudine, & impotenti libidine adolescentis ductam potissimum famacst, cum tamen antea occultis potius flauillatibus, quam apertis inimicitiis ebulliret. Factionis proceres Rasponi&Lunardi numerabantur, dum
illi Gibellinum, hi Guel sum nomen ; prioris seditiosi seculi mores secuti;
praeferrent. Saeuiebat autem in dies magis dissensionum ciuilium ardore verum eo intemperantiae nostrum adduci ingenium nolui, ut libero ore seditio se tempestatis materiam, quae non modo non prodenda , sed pro uirili occultanda uidetur, satyrico stylo explicarem: praesertim quod & aliquorum dignitatem uehementer offendi, & omnibus satisfieri non posse prouideam , di homine non modo Christiano , sed uel ciuili penitus indignum putem exitiabilis odii sceleratas in nepotum pectora reliquias insinuare . Itaque non inconsulto su nestam hanc & lacrymabilem historiam omittimus , cupientes pari studio omnium harum discordiarum memoriam, in eo rum , quorum interest , pectore , Obliuione sempiterna opprimi , ut Horentis
693쪽
rentis huius pacis tranquillitate , auorum lacrymae , flagitia q. in nepotibus exiccentur dico honestentur . Leo Pontifex, ut remedia morbo oppo
tuna adhiberentur, Bernardun Rubcum Parmensem, Guidi filium, Ta uisinorum Episcopum,huic Prouinciae cum magna auctoritate praefecit . Inerant in hoc viro. praeter ea, quae sacrum Antistitem decent,mili rares spiritus, qui multiplici liberalium artium eruditione, &iuris scientia fulti, ad maxima quaeq. gerenda aptum illum reddebant. Itaque Rauennam iniense Octobri ingressus, uel sola nominis opinione facinorosos a maleficio deterruit, &Helvetiorum armatorum praesidio; quod primus ipse in hac Prouincia instituisse dicitur; & secum per urbem Rauennam, explicato vexillo, & militari ordine instructum, ducere aliquando consueuerat, in officio omnes continuit. E dem hoc anno, mense Nouembri, Paulo Laudensi, Abbati Classensi, laxi rem reddere suam Rauennatem aedem molienti, a Rauen nati bus uia propinqua & area, senatusconsulto tribuitur. Sub quod idem tempus, Nicolaus Archiepiscopus, Ioanni Rouarellae, opidum Subriuulum, quod est Rauennatis Ecclesiae, dono dedit. Eminebat hac tempestate ex Lunardis, Ursicinus, Petri filius, uir ut minime seditiosus, ita longe di ti stimus, qui cum maxime religiosus esset, multa sacella, diuersis in templis, erexit, & redditibus ac praediis ditauit; quod maxime in D. Ioannis Euangelistae, & D. Apollinaris noui elucet. Huius sacrae aedi S cucullatos, quos Franciscanos diximus, ab D. Mammae, translatos, multiplici veste,uasisq. facris donauit: ipse in talari
toga aurea, torquatus, obequitare urbem consueuerat: nam cum nonnihili atritii Rauennates,a direptione urbis vires resumpsissent, in pompa& famu-atu cultissimi, amplissimi q. extabant. Eae autem Ursicini,inter ceteros,opes fuere,ut adhuc in prouerbiu asserantur. Pari amplitudine Hieronymus Guacci manus,nobilium & illustrium virorum, qui R auennam venissent, hospitio,& masnitudine anim i celebris uiuebat. qui tamen eo te hoc anno decedens,& miserabilem ciuium suorum caedem non sensit, & resarciuit aliqua ex parte damnum, quod in superiori depraedatione, Monti pietatis illatum memorauimus: illo haerede ex asse relicto: quem etiam ad modum illius uxor, sup rioribus annis morienς, aliquot agris sacras Virgines Corporis Christi auxerat': quas Virgines paulo ante, in illo nuper Instituto coenobio, eo loco, ubi hospitalis domus Spiritus sancti erat, sanctissimis legum & vitae exemplis illustres, Rauennates religiose locauerant; cum eius coenobii aedificatione ni aliquot nummum aureorum millibus respubl. Rauennas iuvisset, &ex Bononiensi Corporis Christi domo, sacras uirgines . X VIII. Francisco Lichetto Francis ani ordinis generali Praefecto fauente , Rauennam adducendas , quae huic Conventui initium darent, aduenientes i. religiosis moribus imbuerent, curasset. Neque id frustra , quando & nunc religiose uiuere in eo coenobio , sexaginta , uideamus , tunc Rauennatum imitati pietatem Regienses , aedem Misericordiae uocatam , publico &ipsi aere excitarint, & accitis ex Cremonensi Corporis Christi conuentu, aliquot uirginibus egregie instituerint. His sere diebus Senatus consulto decretum est, ut Sapientes ; qui est , uti supra docuimus, Rauennatis Rei publ. supremus magistratus, & sorte pi aeficiebantur, erantque numero duoi declin , Senatorcs octo , reliqui ex populo; ad octo , quorum sex client
694쪽
Sonatores, redigerentur: & ne ab rerum usu imperiti cum Magistratum con iumstim gererent, in posterum,Senatores suffragio adlegerentur: quod tamen non est seruatum: ac potius anno, qui est insecutus, Bernardi Rubet Plaesidis Decreto , in Senatu, Sapientes ad nouem redacti sunt, multae q. leges magistratibus ceteris consormandis latae. Paucis autem post diebus Bononiam abiens, cuius etiam Moderatorem urbis gerebat, Philippum Maiiam statrem pro Praeside bic reliquit. Non deerant hoc tempore ex Rauennalibus ciuibus, qui uera virtute ad summam gloriam aspirarent; quod maxime in Hieronymo Lunardo, Lunardi secundi filio, uisum est; cuius ea fuit in rebellica virtus, ut omnium consensu, praeciam, gloriosoq. cognomento Miles appellaretur: cum eodem tempore pacis artibus addicti, Augustinus, &Hieronyminus Lunardi, ille Lunardi secundi;hic Francisci item secudi, filius: ille philosophia&medicina, hic eloquentia praestarent. Non minori gloria
Rasponus .R asponius; militari virtute clarus eminebat: cum enim Leo Pontifex,cum Caesare foederatus, Gallos Mediolanens dominatu eiiciendos sta. tuisset, Francisco Ssortiae, iure paternae haereditatis Principatum restituturus, iam l. Lescutus, Lotrestiti frater, in Pontificem arma,prior, mouens,ad Regii Lepidi portas excurrisset, Pontifex habet delectum copiarum q. facit Impera. torem Prosperum Columnam : qui confestim Rasponum: uirtute singulari hominis permotus; honorifico titulo,veteranorum militum legioni praeficit: quo eodem munere, antea, sub Ioanne Mediceo strenue militauerat. Raeuennam autem Columna ueniens, grauissimo semper illius consilio est usus, ita munienda praesertim urbe, quod propterea Pontifex iusserat, quia per eos di es Alsensus Est ensis, Ferrariae Dux,qui cum Gallis sentiebat, scribebat mili des, putabaturq. Rauennam subito impetu petiturus. Sed urbe munitionibu s &praesidio optime firmata, Pontifice iubente,Prosper& Rasponus, cum Piscario&Antonio Laeua ad oppugnandam Parmam accedunt, suit is annus a partu Virginis, vigesimus primus , supra millesimum quingentesimum. In qua oppu-onatione adeo impigre se Rasponus gessit, commisso ad muros cum Gallis
certamine, ut inter primos fuerit numeratus,qui dimidiam eius urbis partem ingrederentur: cuius gloria Gurlotium Tombesum equitum Decurionem ,& Pandulfinum Aldi ouandinum, ciues Rauennates, comites habuit: Aldro. uandi numq. in eadem oppugnatione, ex singulari, cum Gallo Duce, certamine,victorem,maximam suisse laudem consecutum satis constat. In eius autem urbis miserabili direptione,cum omnes bona sibi ,raptu congerere, curarent, Rasponus ad conseruandam nobilissimam familiam incumbens, innatam magnitudinem animi,utilitati honestatem anteferentem, praesetulit. Haud ita
diu post, aggrediente Mediolanum Columna, ipse & pauci praeterea spectatae
virtutis Duces,urbe ingressus, defendit, ne rapaci militum rabie diriperetur, Mediolanenses ciues hortatus,ut bono essent animo. Interea cum Bernardus
Rubeus Prouinciae Praeses in stipendiu Praetoriae Helvetioru cohorti,quos sibi praesidio,& terrori factiosoru instituisse diximus, certa uectigal, du suit Rauennae, omni Prouinciae imposuisset cum Rauenati Rei p. cui centum & quinquaginta aurei nummi erant singulis naensibus expediendi; acerbius id, maiusq. quam ut serre possiet,uideretur,scriptae sunt ad Leone Pontifice,& Iulium Cardinale Medi ceu legatum litterae,& oratores missi Ioanes Antonius Artu sinus,
695쪽
eques, Iacobus Morandus, & Bernardinus Catius iurisconsulti : praesertim quod, quamquam seorsum singuli Senatores Rauennates a Bernardo in cuia biculum suum acciti, Syngraphae de hac re sibi propositae subscripserant, tamen quando in Senatu id non esset factum , inane omnino atque irritum assimmabant . Ceterum cum non repraesentarent, ab eo Caesenam relegantur Augustinus Rubulus, Bernardinus Ti Zonus iurisconsulti, Gibertus Piccininus . Comes, Opi Eo Monaidinus, & Andreas Peregrinus, qui tum urbis Magi- stratum gerebant. Perstitere ibi usquedum Leone Pont. Max. pridie kal. Decembr. anno MD XXII.ueneno, ut plerique suspicati sunt , sublato, Ponti- ANN. M.ficio solio uacante, Rauennam remigrarunt. Philippus Maria Rubeus, Ber D ii nardi frater, Rauenna decedens, Forum Cornelii se contulit. Cum autem Leoni successisset insequentis anni initio, Hadrianus sextus,& Cardinalium ANN Mcollegium, interea dum ex Hispania Hadrianus Romam accederet, Ecclesia- DXX iri sti eae ditionis urbes administrandas, suscepisset, Rauennam, quae Francisco Soderino Florentino, Cardinali, sorte obtigit, Zacharias Coniugus, Episcopus Assisias, moderator missus est. Quo fere tempore cum Rasponus ad oppugnandam cu Prospero Genuam proficisci pararet, factionibus, quae uigebant, in patriam reuocatus, non potuit opulentissimae urbis uastationi interessticuius urbis Adurnii, Fregotiis pulsis,principes constituti sunt.Eodem hoc anno,
ad Decimum quartu in kal. Febr. Nicolaus Ferretius, annum natus octauum& septuagesimum, decessit Rauennae, eodemq. fere momento Bona Franchina Rauennas, uxor, fato etiam functa est, eodemq. ambo senere elati. Attulit is Ferretii interitus, Rauennalibus omnibus, seminam molestiam,quippe cum is uir graece latineq. doctus, necnon summus Orator & Poeta,dum Venetiis, compluribusq. praeterea Italiae celeberrimis ciuitatibus, iuuentutem bonas litteras docuit, Rauennae circumtulit nomen ,& honorifice& ornate. Multa scripsit, librosq. praesertim de arte dicendi ,&patriae excidium , commentarios etiam in epistolas Ciceronis ,& aliquot orationes; in Iuuenalis quoque Satyras, & Plauti Comoedias . Eodem anno Nicolaus Fliscus Rauennatum Archiepiscopus, cum frustra; Hadriano Pont. Max. demortuo; ad Pontificatum aspirasset, uitam cum morte commutauit, cum eius mortis causam plerique uenenum, alii aegritudinem animi fuisse dicerent: quamquam maxima pars posteriorem fuit sententiam amplexa. In eo enim Conis
claui Cardinales, Pompeio Columna, & Iulio Mediceo dissidentibus, non unum sentiebant. Fauebat Columna senioribus; Medicetis sibi ips, ad id etiam collatis iuniorum Cardinalium suis agiis, qui cum Pontificatum minus affectare poste viderentur, fauorem,&gratiam omnem Mediceo aperte, &sincere deferebant: quod Pompeio nequaquam cum senioribus contingebat: nam ardenter ex illis plurimi, conuersis in Pontificatum cogitationibus , inuidia alterius felicitatis permoti, uniuersum negocium minus fideliter tractabant. Verum cum in tanta dissensione nihil aut Columna,aut Iulius eis ceret , decretum est , communi consensu Pontificem eum creare ,
quem supremo illo dignum honore , ex senioribus nominassent. Primum hac in re sibi locum, Nicolaus Fliscus, coniunctis, cum generis nobilitate, praeclaris Virtutibus, maxime spectatus ,& tacita,& aperta significatione, facile vendicabat: mox Alexander Farnesius,deinde Achilles Grassus, Mon-M m m 3 tes,
696쪽
tes , Soderinus, Caruatalis, qui aequali omnes ambitu, spem quisque suam,
publico confirmatam iudicio, alebant. Ceterum cum hac ratione nec eat iam quidquam conficeretur, iam q. Ob stedum, insuetumq. odorem, tantumque pestilentis eius carceris taedium, Fliscus & ceteri seniores extenua
ii plurimum essent, aliquibus etiam aegrotare iam incipientibus, Pompeio& Mediceo consentientibus , Seniores ad Mediceum perrexere , eumque aduoluti pedibus, Pontificem salu tauerunt, eo tamen animi moerore, ut Fliscus,contracto inde morbo, haud ita multo post decesserit. Non defuere, qui, uti memorauimus,de veneno suspicarentur, sed cum Soderinu, & Carua tale, di Grassum Cardinales devexae aetatis, eiusdem viae comites habuerit, in dolore animi potius,aut certe in pestilente morbum,ex foedo conclauis halitu contractum, mortis causa & culpa transferenda est. Haec maxime iactura Ecclesia Rauennatem attigit, ab eo multum aucta iis bonis, quae summo labore & impendio ipse, ab aliis distracta, recuperauerat . cum etiam Archiepiscopatus sui dignitatem omnibus modis conseruare nixus fuisset; ipsa praesertim pecunia , quae in Archiepiscopatus Praetorio, vetustissima Caesarum praerogativa, Rauennatis Ecclesiae,& Reipubl. signo, cudebatur. Vtq. recuperata bona denuove raperentur, aut dignitas minueretur, si ad quempiam Ecclesiae Rauennatis amplitudinem minus curantem haec administratio deuenisset,Vrtianum designauerat Archiepiscopum, optimum iuuenem, statris filium, panrui uestigiis incedentem: verum is immatura morte, paucis postquam designatus
Archiepiscopus fuerat, diebus, Romae sublatus est Nicolao Flisco, C lemens Pontifex, in Archiepiscopatum Rauennatem , Petrum Accollum, uixi usque iuris consultum; quem ab Iulio secundo Cardinalem Rauennae factu ira scripsimus ; statim subrogauit anno a partu Virginis MDXXIIII. Is autem paucis ANN post diebus Archiepiscopatum, annuente Pontifice, Benedicto statris filio P λέμι' dedit. Quamquam Pontifex, ut Petro esset, unde Cardinatatus tueretur dignitatem , ipso assentiente Benedicto, administrationem, fructusq. Archiepiscopatus esse Petri iussit, dum uiueret: pensionis nomine sacerdotia, quae uacarent,Benedictus conferret: perpetuoq. ad Petrum Archiepiscopatus regrederetur. Extant Pontificiae litterae Romae apud S. Petrum hoc anno XVI. Kal Septembr. Pontificatus anno primo datae. Prouinciae Pontifex Franciscum
Guicci ardinum, clarissimum Historiarum sui temporis scriptorem praefecit; sub id fere tempus, cum Camillus Thomaius, Opizo Monaidinus, & Raspontis Rasponius, oratores ad nouum Pontificem mense Deccmbri superioris
anni, Romae adhuc erant. Hoc eodem anno tertio Non. Ianuar. in Rauennati
agro , uilla Gattinella, prope amnem Montonem,natus est infans,Marci Caldironi agricolae filius, uno capite,oculis quattuor, totidem manibus ac pedibus, unico ore: qui haud diu uixit: sed sacro accepto paternis in aedibus baptismate excessit e vita. Eodem anno abiit Pandulfinus Aldrouandinus ciuis Rauennas,Venetae cohortis Praesectus.dum enim Veneti,Sfortiani foederis Iege, aduersus Gallos Mediolanum repetentes,arma movissent,coniuncti Sq.viribus cuSfortianis, Gari astum opidia aggressi iam essent,Padulfinus, penes quoecius oppugnationis gloria extabat,set e coniiciens in fossa,in qua prae alta erae
697쪽
quod historia dignum putem, extra Filiasii R quarellae interitum, qui post traditam Nicolao Flisco, uti supra docuimus, Archiepiscopatus cui am, in Subriuulum, eius Archiepiscopatus ammnis simu , in F orolivianis collibus, opidum, concedens, cum tranqui le&fcliciter, nonum iam annum ibi aetatem degeret, vitae finem imposuit; Rauennam q. delatus Nono Kal. Febr. in me. dia Vrsiana arde, ab Crucifixi ara, quam erexerat, haud procul, annum naiatus primum & octuagesimum, ad sepulturam, non absque multis laudibus, datur: quas tamen laudes aliqui minores ob id faciebant , quia insigne illud opidum, ab Archiepiscopatu Rauennati detractum, suis, uti diximus, tribuendum curauisset. Sub id tempus Franciscus Gallorum Rex, qui Mediolanum ceperat,proelio apud Ticinum superatus, a Caesarianas capitur: & Se- , Munatus Rauennas anno a partu Virgini. MD XXVI.Tert. kal. Mart. ordini cu- Mn xxv c ullatorum, qui Servi D. Mariae Virginis appellantur, D. Sebastiani temptu, quod est in sero, Angelo ab Cruce, Prouinciali eius ordinis, Bononiae, Praefectum postulante, ea condicione tribuit, ut sex assidue cucullati sacerdotes, qui sacerent rem diuinam ibi commorarentur: quam condicionem si non seruarent, possent inde amoueri. Praeerat tum Prouinciae Praeses,&Rauennae commorabatur Iacobus Guicciardinus, cum Pontificii exercitus Legatum; commissarium uocant; Franciscus frater gereret. Per idem serme tempus Clemens Pontifex, & Veneti, adiuncto Britanniae Rege, ad inu tuam securitatem noua foedera percusserant, ut Caesari, totius Italiae Imperium affectanti obviam iretur; pauloq. post Pontifex alieno Pontificatu felicior,quam suo, a Pompeio Cardinale Columna pene opprimitur; omninoq. fuisset oppressus, nisi Ugo Moncata, qui cum Pompeio fuerat, pacem cum Pontifice confecitaset: qua facta, quaerens tamen Ponti sex,qua ratione ulcisci illatam sibi a C lumna iniuriam posset, Rauennam Ferrariae Duci; quo cum de Regio Lepidi,& Mutina disceptabat: si eas urbes restitueret, pollicetur. Id autem eo faciebat , quod compositis undiq. litibus & controuersiis, Regnum Neapolitanum praebere isderato Regi Gallorum occupandum posse uidebatur. At Estensis, quando Regii & Mutinae , Hispani exercitus subsidio, qui Mediolano mouerat, retinendi, in spem venerat ,& multo maiorem utilitatem ex illis ciui talibus, quam ex Urbe Rauenna capiebat, indeq. smultatum cum Venetis per aliquot annos occasionem accepturum se intuebatur, Rauennam alioqui desideratam, renuit. Ceterum Pontifex morae, ob vindicitae ardorem , impatiens , rebus licet infectis, quas aggressus fuerat, pacem abrupit, bellum q. Caesarianis inserendum putans, dum Valde montio, Lotharingi ae Reguli, fratri; quod erat stirpis Andegavensium; ad Neapolitanam expeditionem ad tum parat, Carolum Lanotum, & Caesarianas copias, sese opponentes, sa-dit & iugauit; Caesareq. ob id per interpretes pacem peten te, maiore dignitate Pontificii nominis, quasi essit ultus iniurias, scedus ea condicione fecit, ut Lano ius in Etruriam iret, Carolum q. Borbonium auerteret, qui cum Germanis&Hispanis copiis ad diripiendam Romam contendere ferebatur: iamq. Mediolano prosectus, per Flaminiam exercitum ductabat, & Sanseuerinus Calatii Comes, ut ille se opponeret, si quid moliri vellet aduersum, Rauen' ΑΜ u Mnam cum tribus peditum millibus, venerat. Verum Borbonio per viam Flar Dxxvii. miniam, Romam contendente, Apennin . iuga ad Meldolam, per Galea,
698쪽
tam, transmittente, Calatius Regulus, Rauennam deserens, nullis ibi praes diis relictis, cum Vrbinatium Duce Venetarum copiarum Imperatore, in E. truriam breuiore uia transcendit. Repctinus is Sanseuerint di essus, eo maiore periculo, & inconsideratior Rauennalibus visus est, quod Borbonius Co- tignotae: quod opidum, licet moenibus firmum, nonnullis tamen torment rum ictibus oppugnatum, dedentibus sese opidanis, acceperat; Acognam Ducem reliquerat, cum Hispanis militibus tercentum, qui excursiones in Rauennate facerent. Quamobrem dum, Roma capta ab Hispanis, in quo tumultu trucidatus est Marcus Dentes Rauennas, qui singulari plane arte, figuras in aere incidebat, ut praeter innumera alia, Paridis, & Innocentium Raphaelis Vrbinatis picturae declarant; ipsoq. Pontifice in mole Hadriani obsensio , Rauennates Acognae minis, atque impetu, militumq. Hispanorum excursionibus assidue molestarentur, uiderenturq. mox adducendi in summam penuriam rerum omnium, quod messe, quae iam instabat, prohiberentur; & ad haec metuerent, ne ab Hispanis omnia confundentibus, Rauenna a Gallis pene eversa, pen itus,& funditus euerteretur, Morosum Rauennatem ciuem, strenuum militem, ac veteranum, mercenariorum cohorti, tumultuario delectu
conscriptae, praeficiunt, qui urbis praesidia disponeret. Magistratus Saepientu hoc tempore forte Augustinus Rubulus iurisconsultus, princeps erad , acri iuuenis ingenio,quem priuatim, & publice timetem, ad Iacobum prim o Guicciardinum, quem Franciscus frater, de Prouincia decedens, hic Praesi. dem re Iiquerat, mox ad ipsum Franciscum Guicci ardinum, Pontificiarum, foederatarum q. copiarum Legatum adiisse, opemq. petiisse serunt. Respondaenti autem Guicci ardino, se, quod essent munienda alia loca, Rauennam auxilia mittere nequaquam posse, Rubulum Venetorum subsidium, iure foederis. proposuisse: cui cum Guicciardinus esset assensius, dedisse litteras astirmant ad Polae Episcopum Pontificium apud Venetos internuncium,quibus litteris, copias impetrauerit a Venetis, ad Rauennalium praesidium. Verum has lis teras , mihi diligenter perquirenti, uidere, adhuc non est datum . Utcumque, illud constat, Rubulum, ad Venetos adiisse, impetrasseq. ut foederato Pontifici, ad tuendam aduersus Hispanos nobilissimam urbem, subsidia mitterentur . Quod cum iure foederis, Venetus Senatus faciendum sibi intelligeret, eo Ioannem Naidum, singulari virtute, ac fide Ducem, cum equi. tibus quinquaginta mittit. Is Rauenna praesidio firmata, Morosum, Veneti Senatus nomine, cohorti praeficit; Caesarem etiam Floronium, cognomento Grossiim, & Petrum Mariam Aldrouandinum ciues Rauennates, habito exsortissimis quibus'. delectu, Duces faciti nec diu post equites alios quinquaginta, ab Venetis missos, accepit, cum citius eos cogere, ob temporis breuitatem, non potuisset. His omnibus copiis Naidum, Pontificis nomine, aduersus hostes urbem defendere, tum ipse testabatur, & nunc ex iis litteris Andreae Grilli Ducis cognosci potest , quas Sexto Id. Quinctil. ad Sapientes da. tas , nos, Francisco, & Antonio Rubuli ostendentibus, legimus. Renuebat id Venetorum praesidium Andreas Rinuccinus Florentinus, arcis custos, in suspicionemq. ob id nostris venerat, ne cum hostibus sentireti tamen siue ex animo loqueretur, siue quod diem ex die praesidium expectaret, nostris, qui metuebant, ne Hispani per arcem, tenui firmatam praesidio, ingrederentur,
699쪽
petentibus, eius sibi custodiam demandari, promittit, si certa sibi daretur pecunia, arcem se traditurum. Id ex Gritti litteris , quae nos in hanc sententiam legimus, accipere non est dis scillimum. Andreas Grillus Venetiarum Dux, Magistratui Sapientum Rauennati S. Ex litteris a vobis heri scriptis, a nobis hac hora acceptis, noulinus ' Adhaec accessit condi tio vobis ab arcis custode proposita; quam minime spernentes, habita rati ne eius commodi, quod manare ad vos poterit, si ea arce potiamini, aureos nummos quadringentos Alexandro Gauardo, stipendiis soluendis Praefecto, mittimus, a vobis, custodi, dum arcem tradere reipsa volet numerandos. Vt vero ipsa arx Pontificis nomine & foederis defendatur, istuc se conferre Ioannem Theupulum iubemus, qui, si vobis uideatur, ingrediatur arcem, eamq. quo diximus nomine tueatur. Valete. Venetiis Quinctodecimo kal. Quinctil. MD XXVII. Cum autem negocium Rinuccinus protraheret, quotidieque in animis Rauennatum maiorem suspicionem gigneret, eamque ob rem Naidus, ac Rauennates, ipseq. praesertim Rubulus, arcis per uim aut dolum occupandae assidue occasionein quaererent, atque in id iam palam incumberent , fortuna, quae eludere Rinuccini conatus volebat, optimam Venetis occasionein praebuit. Erat in arce David Rauennas, Olitor, quem, cum esset vir impiger, & callidus, ad arcis custodiam Rinuccinus, paruo stipendio, adhibebat . Hunc ad subsidium sibi impetrandum aduersus Venetorum Rauennalium q. conatus, Rinuccinus noctii emiserat: Quo, incertum: nam pleri . que ad fratrem, nonnulli ad Flaminiae Proquaestorem, alii alio a firmabant.
Sensere hoc statim Veneti, qui in insidiis assidue exploratores habebant dispositos, deq. ipse Davide statim intercepto, quaestione habita, rem omnem accipiunt: Minis q. & mortis metu eo in suam sententiam adducto,tertia post nocte: quo temporis spatio veris mile erat subsidiarios milites iam aduenisse, Davide praeeunte, de secunda vigilia, ad posticum arcis; quod pertinet ad
Montonis amnis ripam; accedunt. Rinuccinus adesse multos milites intelligens, nihilq. omnino suspicans , surgens e lecto, talari solum tunica, supra indusium, tectus, ad portam contendit, acceptaq. ab Davide tessera, pontem demittit. Quo temporis momento, Petrus Hieronymus Anconitanus, Naidi Legatus, sese in arcem proripiens, Rinuccinum multis assicit vulneribus, Cum q. aegre fugientem, cum ceteri, apud cisternam, quae est in pauimento subdiali, trucidassent, arcem occuparunt, statim q. Venetum nomen hilaris vocibus conclamarunt. Militibus autem ab eo die pleraq. in Rauennates liberius perpetrantibus, nostri, per Ioannem Donatum Legatum, apud Pontificium internunc tu conquesti opem impetrarunt: quemadmodum ex Gritti litteris cognosci potest,ad Rauenates Sapientes scriptis,in hanc sentetiam. Ex litteris Ioannis Naidi,& Alexandri Gauariti,arcem acquisitam accepimus: qua-obrem, cum satis diligenter hinc munitam esse istam urbe existimari possit, de eo vobis gratulamur.Quoniam vero litteris Moderatoris istius ciuitatis,Ioannisq. Donati Oratoris vestri sermone; qui ad nos chi Pontificio apud nostram Rempubl. internuncio,venit; relatum sitit cupere vos,vti,Legato copia nostro ad vos misso, iis incommodis obuiam eatur, quae istic accidunt, nos, qui libenter vobis satisfacimus, ab huiusmodi q. vos incommodis defendimus, Bartholomaeum Contarenum ciuem nostrum designauimus,qui milites istos nostros
700쪽
stros ita compescat, ut ne uobis quid praeterea sit, quominus nos de uobis parum bene meritos putetis. Valete. Dat. Venetiis, Octauo Id. Quinetit. 1 D. XXVII. Petriis Hieronymus huius facinoris primus auctor, mox veteranorum cohorti praefectus est; paucis q. post diebus, cum Caesare Grossio, Forum Cornelii contendens, obsessam arcem, pro Guelsis obtinuit: Cotignotam deinde, facturus idem, prosectus, cum vellet arcem ingredi , iamq. e cathena pontis sub ductilis penderet, glande traiectus, occubuit. David olitor, a Patribus Venetis, qui gratissimi in beneficos esse consueuerunt, perpetuo stupendio est donatus. Pontifex interea Obsidione liberatus, cum Viterbium concessisset, Rasponium, Praetorianorum suoru in Praefectum creat. Verum Rasponus, dum ob id ad Pontificem proficisceretur, & ad egregios honores sibi aditum pararet, in nobili opido Castilione, iuxta Arretium, uitam cum morte commutauit. Sub id tempus Pontifex Ioannem Mariam Montem, Archiepiscopum Sypontinum misit, quia Venetis Rauennam peteret: verum ii, generali response, rem omnem ad Gasparem Contarenum, Legatum suum ad Pontificem designatum, deferunt. Licet enim Pontificio nomine ac foederis, urbem se occupasse, & retinere antea praedicassent, sunt tamen qui putent, ab illa restituenda, multum cogitatione, illos, publicis pri vatisque rationibus ductos, abfuisse: si quidem ad Venetum imperium in Ulaminia& Aemilia propagandum, Venetiasq. ipsas, frumento; cuius ipsa,& finitimae urbes maxime feraces sunt ; iuuandas, admodum utilis, opportu Maque haec ciuitas videbatur: quibus priuatae multorum ciuium Venerorum a ccedebant rationes, cum amplissima in Rauennati praedia possiderent. Ob hcinc re. stituendae huius urbis dissicultatem, Veneti, Pontificem suapte natura suspicacem & timidum, in maximam suspicionem adduxere, ne quid aduersus Potificiam ditionem molirentur. Quae tamen suspicio, non adeo in Ponti rice po. . tuit, ut Henrici Britanniae Regis Legatis assentiretur, qui ab co Rege ad Rauennam recuperandam subsidia promittebant, dum foedus cum ipso, Se Gallorum Rege aduersus Caesarem iniret. Nam Pontifex perhibens nihil se tunc posse,&existimatione imminutum,&viribus, atque etiam pecunia, inter Caesarem, & Britannum, Gallum q. Reges, & Venetos medius, ac potius duΑ NN. M. bius perstitit. Ceterum cum insequenti anno grauius adhuc iidem instarent, D XVm, foedus facere est pollicitus, dum V cneti Rauennam restituerent: quod tamen ipse minus futurum putabat, opinione nequaquam fallente. Venetias cnim Stephanus Gardinertis, iurisconsultus, & Franciscus Brianus, Henrici R eis Britanni Legati profecti, nihil ulla unquam ratione de restituenda Pontifici Rauenna impetrarunt; tametsi eorum, quae promisisset Pontifex, costantiam, Rex, fide se regia seruaturum, Venetis per Legatos & litteras assirmaret. Ea autem causa Regem ad id a Venetis, Pontificis causa, postulandum impulerat, quod inde sic gratiorem sperabat futurum Pontifici,a quo per eosdem Legatos erat postulaturus, ut diuortium cum Cathcrina uxore, quod insaniens supra quam dici potest, optabat, permitteret, & ad foedus, quo se cum Gallo Rege, aduersus Carolum V. Caesarem iunxerat, adiungeretur. IEodem hoc anno Septimo Id. Mart. Franciscus Maria Galeatius, Mediolani Duκ, Ludovici filius, Rauennam , cum Oratore Veneto, ad sacram D. Mariae Lauretanae aedem, ex voto, proficiscens, uenit: diuertit ad Portuense coenobi ci, ali-
