장음표시 사용
751쪽
n1tes , & uniuersam Prouinciam, sensum aperuit: cum per eosdem sere dies, Guillel mus Gongaga, Mantuae Dux , Roma rediens, Rauennam uenisset, ac splendi de cum omni famulatu acceptus, ad Iacobum Lunardum equitem diuertisset. Hinc Dax ipse G illicimus, paucis post annis, Praefecturam,Mantua. nam, Capitaneum vocant iustitiae, Carolo Lunardo Augustini equitis filio, tu risconsulto, virtute hominis permotus, dedit. Caeteririn cum assidue biremes Turcae praedatoriae, Valona egressae; quam ueteribus fuisse Apolloniam, in Macedonia, Aulonum nauale, putant; haec maxime littora iam diu vexarent, res, atque homines, non cum in mari, aut nauigarent,aut piscarentur modo, sed in
littore, ac flumine, ab urbe haud procul, ingenti damno, ac luctu suorum, captiuos abducerent, neque huic malo remedia adhiberi ulla posse,quae essent salutaria, uideretur, omnibus Venetorum, ceteris q. nauigiis in classem uersis, insignis biremis. VII. Id. Mart. vehementi Aquilonis,&subsolani ut, in littus Rauennate, prope Sapirn, sub auroram, adacta est. Quod cum esset Rauennam allatum, statim iuuentuS eo Rauennas accurrit, piratasque, qui postquam biremem subducere frustra tentassent, aliquot se Pineti, & prope Candianum Iocis continebant, aggrediuntur,tandemq. leui,& tumultuario commisso proelio,capiunt. Ea res, cum prima post tot calamitates accidisset,omnem incredibili gaudio ciuitatem affecit: ipseq. Praeses, cum acciperet aduentare illos, ad aede Ursianam, Hieronymo Mathaeutio,iuriscosulto Firmano praestante,urbis Moderatore,& ciuitatis Magistratu; cuius tum serte Principem gerebat Hieronymus Rubeus,huius auctor Historiaeo omni penὸ ciuitate comitatus, se contulit: actis q. magna gratulatione, Deo gratiis, maiore aedis egressus porta, ubi hinc atque inde genibus innixi ia piratae collocati ordine fuerant, numero uiginti quattuor, Sega Praeses, Mustata Archipiratae iacentis, & abiecti dorsum ter uirgi cecidit: postridie alii aduenere sex, in Ceruiensi capti: omnesq. in custodiam traditi: nec diu post, pars Romam ad triremes missi , aliqui pro nostris captiuis commutati, unus, aut alter Christianus factus est. Sed cum neq. piratarum ob id incursiones cestarent, Alexander Lignanus Bononiensis,cum ala equitum missus est, qui littus tueretur, Veneti; pace iam cum Setino Turcarum Imperatore facta, deq. illa apud Pontificem, qui eam aegre tulit te uidebatur, egregie purgati, triremes instruxere; a quibus biremes deinde piratarum multae, captae sunt: hortanteq. potissimum Sega Praeside, Turris ad Primarium Padi portum, in extremo littore,iussu Pontificis excitata, cuius beneficio, nautis signum daretur, adesse piratas. neque piratis in statione, quae prope eum portum, inuecta a Pado arena, tutum praebet nauibus receptum, morari in insidiis amplius liceret: Redierat interea Rauennam Iulius Archiepiscopus, & perpetuo suo conserinandae ciuitatis, & cultus Diuini amplifi. candi studio incensus, multorum inter se ciuium, priuatim,ob illatas iniurias, acerbeq. dissident tu, animos conciliauit, templa inuisit, magna pietatis ubiq. exempla praebuit,& cum in via,notae senitum,quo,de uetustissimo more, Christi fideles ad salutanda Dei param virginε.occidente sole,excitantur,audiisset, ita ut erat frequenti comitatu praeeuntium, sequentiumq. nobilium uirorum, ciuium, & aduenarum cinctus, genibus statim nixus, & aperto capite, salutationem Angelicam recitauit. Quoniam vero Turcica classis denuo urbibus Potificiis pericula intenderat, & nisi abducta alio a Christianorum classe suisset, . S a aliquam
752쪽
aliquam fortasse tum tenta siet huiusmodi Prouinciam, Pontifex diligentius
mandauit Anconae munitionem perfici, tributis Rauennae in eam rem, omni q. Prouinciae impositis: & cum summu in rerum militarium imperium Iacobo Boncompagno, arcis Romanae Praefecto detulisset, iubet loca illum omnia Ecclesiasticae ditionis inuisere. Itaque huius rei causa, initio mensis Iu nil, Rauennam accessit a Sega Praeside magnificentisino hospitio acceptus ,& a Rauennate Reputa. Omnibus ossiciis,& aliquot egregiis muneribus excultus. Ipse uero praeclara singularis beneuolentiae lignificatione complexus ciuitatem omnem, ipsumque in primi S ciuitatis magistratum, cuius tum erat princeps Hieronymus Zambelletius iurisconsultus, cu multa illi pro ciuitate apud Pontificem ossicia esset pollicitus, cumulate omnia deinde praestitit. Secum erant Hieronymus Boncompagnus , Pontificis fratris filius , Hieronymus Pepolus,& strenui aliquot Duces et & postquam arcem , moenia , denique urbem omnem lustrauit, locum etiam, in quo Galli, Hispaniq. sexaginta iam amplius annis cruentissimo proelio decertasse docuimus, adiit. Non minori Rauennas Respubl. prosequutao: fici Oest, Philippum Boncompagnum Cardinalem, quem, Pontifex, fratris filium,Venetias Legatum mittebat, ad salutandum, oricii causa, Henricum, Polonum Regem, qui nuncio de Car Ii noni Gallorum Regis, fratris sui, obitu accepto, statim se e Polonia,cuius
superioribus mensibus Regnum,co uocatus, magna pompa inierat, clam proripuit, magnis q. in Italiam itineribus contenderat . Peruenit Rauennae Philippus Cardinalis mense Iulio ,&uix unum hic diem, satisfacturus ciuitati, moratus , Venetias, mutatis ad celeritatem equis, conuolauit: Guidubal dus quoque Ruuereus . Vrbini Dux , cum extra urbem ad D. Apollinaris in classe diuertisset, exceptus ornatissimo apparatu ; eodem se contulit, quo conuenerant Italiae ceteri Principes fere omnes, extra Octauium Farne- suin, Parmensium Ducem, quem articulorum male habebat morbus. Cos. mus Medices, magnus Etruriae Dux, paulo ante excesserat eu ta, Franciscus q. filius, in Principatum tunc primum suffectus, constituendo novo Imperio studebat sic ut annus hic magnorum etiam fuerit Principum interitu, &nouorum successione insignis mam & paulo post Guidubaldus Ru uereus Vrbini Dux , Francisco maria filio succedente, mortuus est, & Selimus Turcarum Imperator, obiit, succes remq. habuit Anauratem filium, annum agentem aetatis, ut serunt, vigesimum septimum , Piratae tamen Turcae, haec, de more , littora, uere & aestatis initio, uexare , sed a triremibus Venetis, Anconae ob id commorantibus, capti, poenas dederunt. Appropinquabat autem annus Iobeleus, in quem Ponti sex praeclaro religionis studio,multa Romae coparari iussciat. Rauennates ex insita pietate, ut peregrinis Romam confluentibus consul cretur,ex Senatoribus quattuor creant, qui una cum Hostasio Ginanno Archidiacono, de muniendis uiis extra urbem, tutis q. itineribus reddendis , ceteris q. in urbe comparandis, constituendisq. conficerent. Quateruiri fuere, Caesar Rasponus , cohortium Praefectus, Bonifacius Spretus, Bernardinus Mengolus equites ,& Leonardus Morisus iurisconsultus. Quoniam uero praestanti uirtute, Sega , Praeses , qua ciuitatem hanc , omnemque Prouinciam ad ea in diem administrauerat , plurimum sibi Rauennatum conciliuauerat antinos , ipsi ut gratam animi fgnificationem praeberent; prae sertim
753쪽
sertim quod Rauenna oriundus ex uetere Raualdorum familia ferebatur; illum , eiusque fiatres . XVIII. Kal. Ianuar. ciues , Senatoresq. suos esse sanxerunt. Nec diu post, cum Solarolum opidum, a Ludovico Gongara, Neuersi; quod Augustonem elum ueteribus fuisse putant; Duce, hactenus possessum, ad huius sitisset administrationem Prouinciae adiunctum, ac Segae Praesidi nouo ineunte anno, Laetantius E Lactantiorum familia, orbitanus, successisset,in Picenum, illius Prouinciae Moderator a Pontifice Sega factus, discessit. Hoc anno ex nostris multi, & in iis plerique, maioris religionis causa, ANN. M. pedes, Romam abiere, ubi admirabili charitate,& insigni uirorum nobilium OL x V. ac etiam Principum, atque adeo Cardinalium obsequio, peregrini,qui undiaque concurrebant, excipiebantur. Quoniam uero non omnes eo abire,uariis
retracti impedimentis, potuerant, Gret rius Pontifex Iulio etiam Archiepiscopo id postulanti satisfacturus, per litteras Romae. XIII. kal. Februarii, ANN. M. scriptas,liberalissimam scelerum omnium indulgentiam; haud secus acii ipso OL vi
Iobelei anno, quattuor Romanas sacras aedes uisitassent; concessit, omnibus Christi fidelibus, urbis, Dioecesis q. Rauennatis, atque iis ctiam omnibus, qui tunc Rauennam accederent, peccata sacerdoti confessis, qui quattuor, nempe Metropolitanam, & alias sacras aedes tres, ab Archiepiscopo, eiusve Vicario constituendas, per quindecim continente uel intermissos dies; qu os commodo Diceceianorum,egentium,aegrotantium, senum, praegnantium,uirginum, uiduarum, ac aliorum legitime impeditorum,consociationum etiam,
atque aliis de causis, uti Archiepiscopo,eiusve Vicario uideretur, minui,& uel ad unum tantum diem redigi,& in quo placeret, aut opidi, aut castri, aut alterius loci huius Dioecesis templo locari posse uoluit; pie adirent, atque ibi ruinquies orationem Dominicam, & salutationem Angelicam ad impetranam peccatorum ueniam, recitarent, ac pro pace inter Christianos Principes tuenda, ac haeresibus conuellendis, semctaq. euehenda Romana Ecclesia, Deum religiose oraren t: hancq. ob rem, quot Archiepiscopus, aut Vicarius, in ipsis templis constituerent ad audiendas confessiones, cligere eos sibi possent, a quibus salutari consessonas sacramento rite expiati, a quibusvis criminibus, atque interdictis eximerentur': Haecq. o innia, iis etiam, qui Romae luissent, obtinere denuo liceret. Quae cum essent, solemni omnium ordinum
indicta supplicatione, Rauennae, Idibus Februarii, explicata, additaq. ad Ursanam aedem, ab Iulio Archiepiscopo , Diuorum Apollinaris noui, Ioannis Euangelistae, & Vitalis templa, quae inuiserentur, incredibile dictu est quanta ciuium atque Dioecesanorum alacritate, ac frequentia, accepta fuerint. cum toto anni cursu, agricolae, de ex reliqua Dioecesi, infinita pene multitudo,longo agmine,praeeunte Crucis uexillo, ad haec templa confluerent: in ipsa uero ciuitate,Omnes sacrator u uirorum familiae, populari u q. consociationes, magna cum religione,& ciues ipsi, uiri, mulieres,pueri,atq. aetate graues, uias undique complerent: iuuenesq. complures nobiles, lintea crassiore ueste,oculis tantum extantibus, induti,ac nudatis multi pedibus,ingentem Christi Cruci su ilixi imaginem praeferentes, sub uesperam, bini, ad haec templa procedentes , litaniasq. concinentes, aduentantibus a. tenebris, accensium funale,
suum quisque manu gestantes, magnam praeberent religionis jeciem, cum ipse praesertim Episcopus Maresnon tes,Vicarius, nunc hos, modo popularium ,
754쪽
quas diximus, consociationes, Dauidis psalmos pronunciantes, uel ad mul tam noctem, sequens, pietatem mirifice augeret. Huius initio anni, XVIII. Kal. Februarii,Laetantius Plaeso, Pistoricia sis est Episcopus factus, atque ab ipso Ioannebaptista Maremonte, Episcopo Vticensi, Iulii Archiepiscopi Vicario, in aede Vrsiana, in inseriori sacratorum uirorum exedra, assidentibus Antonio Ianotto Montagnanensi, Forolivianorum, & Annibale Grasso, Bonononiensi, Faventinorum Episcopis; qui hac de causa, Rauennana, acciti, uenerant, solemni pompa, suminaq. Rauennalium & aduenarum frequentia , consecratus est: nec diu post disccisit e Prouincia, & Florentiam abiens, Mediceo magno Duce tradente, pro uetere prudentia, qua praestabat, Senarum. deinde administractionem iniit: cum tamen antequam abiret, Rauennates, illum, Bernardinum q. eius filium. V. Id. Februarii, ciues, Senatores q.
suos fecissent. Successer illi, eodem mense Februario, in hanc Prouinciam a Pontifice missus est Franciscus Sangeorgius Casalensis, Blanderatensis Comes: eo maiore a Rauennalibus beneuolentia ac cultu complexus, quo me
minerant ex eadem familia, Archiepiscopuin, quadringentis iam amplius annis, Guidonem habuisse, & huius Prouinciae comitem, magno urbis Rauennae commodo, Gulsi edum, de quibus diximus, paulo post praefuisse: quae &multa praeterea alia, praeclara, nobilissimae illius domus facinora, Dionysius
Ralla, iurisconsultus Bononiensis, huius tunc moderator urbis, dum Praetorii partem, quam incolunt Moderatores, egregie restitueret, in cubiculo pingenda, praeclaris adiectis elogiis, paulo post curauit.Quoniam uero pestilentia latissime hoc anno Venetiis, omni q. fere ea regione, ac Gallia Cisalpina, cum ingenti mortalium caede, ac luctu grassabatur, Sangeorgius Praeses, ea diligentia Rauennalium fines,oram q. omnem maritimam obseruari curauit, maiori ut nusquam potuerit. Creati hac de causa a Senatu nostro quinqueviri , Bernardinus Mengolus.& Bonifacius Spretus, equites: Caesar Rasponus cohortium Praesectus, Gaspar Pignatia iurisconsultus,& eques Leonardus Morisius iurisconsultus: qui coniunctis cum Praeside consiliis, optime ciuitati atque agro consuluerunt. Superiore enim aestate, cum extra Italiam plerisque locis, tum maxime Tridenti, nonnulli uagari morbi passim ceperunt, qui paucis omnino diebus, secundo, tertio, quarto, ad summum septimo, plero'. mortales , quocumq. sexu , aetateq. e medio tulerant: ita ut ad Nouembrem , in urbe alioqui parua, neque satis frequenti, ut fama fuit, hominum circiter millia sex obierint. Venetiis cum hoc toto anno, ad mensem Iunium, . lente serperet labes, eo mense, asperiora omnia sunt reddita, aucti morbi , interitus stequentissmi, ita ut quadringenti sere diebus singulis decederent. Vbique toto hoc tristissimo tempore, praesidiis accuratissimis aduersus tetram luem pugnatum est, & cum multorum Antistitum,in ciuitatibus quisque suis, praeclara eluxit charitas, tum uero Mediolani, ubi grauissime saeuiit, Caroli Botronaei Cardinalis, Chri stiano digna Antistite, & singulari filii, ac perpetuo memorabilis uirtus. Pari studio, Ticini Hippolytus Rubeus, Episcopus; qui nunc a Sixto . V. Cardinalis est factus, Ecclesiam suam, quam sacra argentea suppellectile,atque aedificiis magnifice ornauerat, sibi nequaquam deserendam, uel cum insigni uitae discrimine , existi inans, paternam, ac uere
Episcopalem populo suo operam impendit. Idem a Nicolao Sindrato, Cre
755쪽
monae, ab Augustino Valerio, Veronae Episcopis, nunc Gregorio XIII eoo Lpta ite, in Cardinales ipsis quoque ascitis, & ab aliis etiam factum est. Rauennae ad arcendam immanem hanc bclluam, Omne cum Venetis est sublatum comercium, interclusus tabellariis aditus,principio nullae inde litterae admis se , nisi quae, suis mento quasi expiatae , ad Pontificem , eiusve nepotes de Oratorem Venetum , nullo ligatae lino, nulla cera obsignatae scriberentur tandem uero crescente lue, ita reiectae Omnes sunt, ut seu stra sepius mitterentur ad hoc litus cum litteris nauigia: nam, & nostris etiam nauibus omnibus in altum seccdere iussis, proposita est capitis poena, si descensiones facerent ad litusve , quod allidue equitum , peditum q. cultodiis erat munitum , acce 'derent. Mendici, uagi q. abire iussi: urbs omnis sordidis expurgata quisquia lusi fructus horarii, & certa herbarum genera, quae prauos gignere succos dicebantur, e foro ciecta, & ne uenderentur omnino cautum Cancelli pro pe urbem constituti, ubi conscriptae ualetudinis tesserae, in quibus aduentantis hominis, & familiae nomen, statura, & nonnulla corporis signa erantidi. Iigentissime examinabantur. Hospitia extra urbem publica, se blata , ynauicularum usus ad Padum, grauesq. si quis hospitem, Praefectorum iniussu reciperet, poenae propositae: cum neque iis etiam, qui rus abibant, aut e rure ueniebant, pateret absq. conscriptis, obsignatisq. Schedulis, in urbem re,ditus. Partito cives onere ad portas, stato quisque die, in praesidio eranti Ceterum cum pestilentiae finis factus iam csidi, &cum exteris populis risie uasus carpit,constituuntur extra urbem aprica loca, ubi explicarentur allatar merces, & agitarentur uentorti in ui: Cautum tamen ne canes, aut equi aut ani
mal ia pilis, aut plumis uestita, & nulla loti aut salsa aqua, aut lixivio in urbe inducerentur, cum satis constaret, equis, qui pestilentiae infectas uestes extaterant, bubones ali quando enatos, & aues in pestilentia Britannica, sub arboribus uiuos adhuc inuentos, quibus essent in alis bubones, & in Italica uisam cum bubonibus picam, quae lainen conualuerit. Ferrum, aes,& cetera metalla, consectaq. cx ipsis vasa, aut calce prius obruta, aut in aqua per aliquot ante dies demeris,salsa praesertim, aut fluente, admittcbantur. Geinmae, ultrum, marmor, aromata, quamquam repugnare potius pestilentiae, qua in eius imbibere semina posci credantur, neque tamen omnino statim re cipiebantur , quod scirent, enses etiam & gladios ueneno, atque odoribus inlici, idem marmori accedere, & aromata situm contrahere . Litterae non nisi siccantibus ,&interdum acribus sustimentis adhibitis, acceptae, quod constaret, chartam situm, odorem, humoremq. facile recipere: tardissimus omnium, pannis laneis, tabulis, lignis q. accessus est datus. Itaque Dei munere factum est, ut haec ciuitas, atque adeo Prouincia intacta a tanto malo petastiterit, &daluberrimus, ut accidit in pestileluia, annus suerit. Postero an no XI. kal. Aprilis Rauennam aduenit, Ioannes Baptista Rubeus, Carna litam ordinis Generalis Praesectus, Ferraria reuertens, quo illum Gregorius XI M. Ponta Max. de grauibus negociis, per Etruriam, Bononiam q. ad Al Ionium II. Ducem miserat. Quamquam vero Romam iter maturaret, tamen ut morem gereret ciuibus suis, & substructionem coenobii sui D. Ioannis Baptistae, quam alterum iam annum merat agressus, perlustraret, aliquot hie
dies perstitit: Ubi paulo post, V. Non. Maii casus accidit, qui licet exiguus,
756쪽
tamen nihilominus ad historiam fuit utilist cum enim hoc mense quotannis patefieri omnia huius ciuitatis templa, ex uetustissimo more consileuerint, uttis satisfiat, qui quotidie, religionis causa, illa uisitant, id etiam a monachis
D. Uitalis in Sacello fit Diuorum Nararii , & Celsi, in quo Gallam Pla fidi alii
sepultam docuimus. In eius tum forte sepulchrum , pueris, per angustum soramen, candelas inlicientibus, dum eae intus decidissent, in tabulas e cupresso, quibus totum intus conuestitur sepulchrum, flamma statim inuasit, conatinuoq. praebuit magni speciem incendii. Itaque Marci Pedochae Mirandula. ni, Abbatis iussu, illico gypsum, quo cum arca Operculum iungebatur, sublatum , de aqua, per grandiora illa foramina, multa iniecta, extinctus ignis est. Hac ego occasione, uidi amplissimae illius mulieris Principis, quae ad eani diem in sella cupressia a sedisse dicebatur, ossa, per sepulchrum sparsa: Pro
cera autem erant, & quae crassitudine proceritati responderent. Inter cetera , caput magnum, praelongam dixisses sphaeram, optime conformatum, siet ut ipsam etiam staturam, magnam fuissh,& ad dignitatem ualde appositain, facile iudicari possit. Exeunte autumno , Iacobum Boncompagnum, excellenti virum uirtute X VI. kal. Decembr. Rauenna habuit, cuin Sangi orgius
Praeses, qui Bononiam usq. Fridericum fratrem, clarissimum Melitei ordinis equitem, ad illum hospitio inuitandum praemiserat, aduenientem, illustri totius pene nobilitatis Rauennatis occursu, apparatu amplissimo, & splendidissimis epulis, per quinque dies accepisset. Redibat tum Iacobus ab accipienda Marchionatus Vignotae, nuper acquisiti, possessione, secumque Latinum Vrsinum, suum in Praesectura militari Vicarium, habebat. Sub id etiam tempus, aliquot hic dies apud se Sangi orgius esse uoluit,& te pia ciuitatis inuisere, Graecos bonae spei adolescentcs , qui Creta, & Pelopone , finitimisq regionibus conquisiti, Romam adducebantur, in eo collegio, litteris, & fidei dogmatis operam daturi, quod anno superiore, Gregorius Pontifex instituerat; ut ab eo perinde, ac e Seminario, in eas regiones translatae plantae, uberrimo, ac uere pio fructu, Christi fideles alant, & non solum aeta tis nostrae portenta, sed priscos etiam Nestorios, Eutychetes, Dioscoros, Seueros Oriente pene toto opprimant. Fulgebat autem hoc tempore in caelo Cometes, longam post se trahens caudam, iam inde ab initio huius mensis Novembris, Rauennae uisus: in capite plane aureus, deinde argenteus, puro nitore. In Occidente erat, ad finem Capricorni, Cancri tropicum, conuersionem nempe aestiuam attingens, continuatus q. radiorum effluxus prolixam in Orientem , leuiterq. in Austrum in sexam comam formabat, in Eurum fusam , ad basim satis patentem. Occidebat initio paulo post horam noctis tertiam: ad finem mensis, circiter medium A quarti cra t, occidebat ad quinetam: Videri desit circiter Idus Ianuarii. Cum autem audax Astrologorum, &huiu ni odi hominum turba, Pontifici mortem , & diras orbi calamitates, ab ea, quae tota etiam Europa uisa est, praedixisscnt, omnes omnium praedicitiones elusit curiatus, extra unum Aristotelis, de siccitate, de uentis,&ob id maufragiis praedictum: nam sicca fuit hyems,& insequens annus fore totus,multaque ob ventos accidere naufragia. Sangeorgius interea Praeses, & magnitu-ANN. M. dine animi,& prudcntia, cum magnam sibi in administratione Prouinciae lauDLxxvIII. dein comparasci, nouo anno, qui fuit supra millesinium quingentesimum , septua.
757쪽
septuagesimus octauris a partu Virginis, Pontifice iubente, Bononiam, eius
urbis Moderator, Idibus Ianuar. se contulit,a Rauennatibus, ollicii causi, Bononiam comitatus: cum biduo ante IoannzS Petrus Glii sterius, Romanus, a Perusina administratione, tributus Sangeorgio successor, Rauennam in gressus esset. Celeium cum alte Rauennalium animis Sangeorgii insidereret uirtus, qua optimi Praesidis partes Obierat accuratissime, quando aliud non licuit, coacto XIII. kal. Febr. senatu, in quo Ghisterius Praeses & centum, ac quattuordecim SenatoreS interfuerunt, ipsum absentem, omnemq. illius stirpem, ciues, SenatoreSq. Rauznnates secere. Hoc anno Ghisterius Praeses munitionem uiae, quae ad amnem sapim recta tendit, astaressus, ad eius caput, urbis portam, quae inculta, & iam deserta latebat, aperuit, at q. ampliorem, pontibus ad sessam, S amnem Vitim factis , marmoreis i. addi . ti, columnis, reddidit. Hoc interim spatio Rauennam se contulit, IIII. Id. Mart. Iulius Archiepiscopus, Patauio rediens, quo se ualetudinis causa luperiore anno contulerat di ita consulentibus nobilissimis huius saeculi Medicis, Hieronymo Capiuacio Patavino,& Hieronymo Mercuriali Forti uiano; qui
Patavii publice cum insigni laude Medicinam profitebantur: & Iulio Alexandrino Tridentino, qui postquam Austriacorum Principum , Perdinandi
prae sertim Caesaris, Medicum egerat, contulerat se in patriam, eosq. omnes Ru uereus ad ForumSempronium, ubi tum coinmorabatur, uocauerat. Cum autem post diuturnum, grauemq. morbum, nonnihil osse leuatus uideretur,
Rauennates summo iam ob illum moerore oppressi, eum quasi rediuiuum, maxima hilaritate. omni nobilitate obuiam effusa, acceperunt: cum ipse nihilo minore beneuolentia Rauennates complexus, ad primum conspectum urbis; quod saepe mihi narrare consueuit; intimo quodam commotus charitatis sensu, non tenuerit lachrymas: Ingressus est urbem summo applausu, omnibus omnium templorum pulsatis nolis, maioribusq. aliquot displosis tormentis. Totam hic quadragesimam ,&sanctos Paschatis dies peregit: magna religio. nis significatione , in Vrsanam aedem, cum facratis uiris, populoq. suo, ad sacra obeunda ossicia conueniens. Tandem autem X IIII. kal. Maii dicens omnibus salutem, quae postrema fuit,& lachrymans, Vrbinu in discessit; cum quatriduo ante, Brunorus Zampestus, ciuis Rauennas, & Foripompilii, ac Sancti Mauri, & aliorum locorum Regulus, uitam cum morte, in ipso Foro pompilii commutasset: vir bello inclytus, & militari virtute, quae multis se orbis partibus ostenderat, clarissimus. Sauignanum opidum III Md. Aug. Eccletiae nomine receptum. Iuvenis quidam hoc tempore, postquamat quandiu militaria meruerat stipendia, cum se scenainain, muliebri sumpto habitu , ac nomine, quo se Di amantem appellabat, simulasset,in aliquot huius Prouinciae ciuitatibus, ancillae specie, in domos receptus adhuc ignobiliores ; neque enim in nobi les tantum inferre sceleris, ausus, credo, fuerat; sese paulatim insinuabat in mulierum amores,nocturno praesertim in eodem lecto congressu, multis q. iam stuprum obtulerat, quibusdam ne crimen patefieret, aliis, ut duraret uoluptas, tacentibus. Sed viri patricii adolescentis, qui sceminam illum existimans uitiare illam uelle dicebatur, conatu deprehensus, Rauennam adductus est: hicq. crimen fastus, ubi aliquot in publico carcere dies perstitit, a Ghisterio Praeside, in triremes coniicitur. Huiusmodi uete-
758쪽
rem recitari fabulam non ignoro, sed uerissimum tamen, & notissimum in hae ciuitate omnibus est, quod scripsi: & fortasse hunc docuit iuuenem , tantu in
facinus ea fabula, ita ab huius generis scriptis, boni corru mpuntur mores . Verum funestus huius maxime autumnus anni fuit, clarissimorum virorum sit neribus t Nam tertio Non. Septembr. Iulius Ruuereus Cardinalis, huius Eeciesiae Archiepiscopus, diuturnam corporis, & animi aegritudinem, Vrbini tandem morte conclusit. Attulit is nuncius Rauennalibus incredibilem molestiam, qui priuati in & publice pro illius incolumitate, Deum precibus assiduis fatigare non destiterant, & cum remittere se aliquando morbus uideretur, nonnullam de illius salute spem conceperant. Funus in Ursiana potissimum aede, frequenti omnium ciuitatis Magistratuum, populi q. concursu, mortem optimi Pastoris, patri Sq. lamentantium, celebratum est: memoriaq. uigilantissimi Antistitis, altissimis in animis omnium defixa radicibus, cum maxima commendatione repetita. Fuerat huius ciuitatis Iulius longe amantissimus , & restituendae ueteris huius Ecclesiae amplitudinis studiosissimus: quod & re ipsa praestitit,& in dies magis nitebatur. ando enim V rliani templi pauimentum depressius , facile exsurgentibus ex ima tellure aquis inundabatur, Ioanne Bocca lino, Architecto suo, ab Lauretana aede; cui praeerat item Iulius, & substructiones egregias parabat; Rauennam accito, de columnis, & pauimento subleuandis, deo. tecto, lacunaribus, & tabulatis ornando, multa cum illo tractauerat,& modum describendum curauerat, & silis toto templo deductis, aggredi constituerat. Organa musica, quibus uetustissimo instituto Catholica E clesia utitur, & Vitalianus Pont. Max. octingentis iam
annis , cantum miscuerat, cum ueterum, quae ad id temporis fuerant, sonus, minus sibi suauis uideretur,& egregie restituenda curauit,&tam nobili ornamento insignire decreuerat, ut nisi intercessisset mors, parum ea nobis inuidenda speraremus, quae Constantinopoli ex auro Michaelem Imperatorem conflassescriptores Graeci tradunt. Ceterum nihil magis studuit, quam ut religio Christiana bci .e ciaci ciui ,S ilita probe ageretur,& cum Romanis cerimoniis, Rauennates conuenirent,quae aliqua ex parte diuersae uidebantur: Nam in secri baptismatis catechesi, cum alia secus agebantur, tum illud in primis, ut alterum infanti notnen imponeretur, cum sacro tingebatur lauacro; quod
fieri iam inde ab ipsius nascentis Ecclesiae incunabilis consuesse, & in Ecclesiastica Hierarchia D. Dionysius,& in epistola ad uniuersos D. Clemens Ponta
Max. & Concilium Carthaginiense septimum testantur. altero nomine appellaretur, cum inducebatur in templum, adhuc ante sores existens: sic ut omnibus essent Rauennalibus duo nomina, cum tamen eo deinde solo uterentur, quo appellabantur ad baptismatis lauacrum. Hoc ritu, me, qui dum Diuino beneficio sacro fonte ab lucror, D. Hieronymi nomine sum uocatus,
ad ipsos templi sores, Eusebii; qui D. Hieronymi pater, ac discipulus fuit; nomine appellarunt: patre sic iubente, pro insigni sua in D. Hieronymum Stridonensem religione. In solemni Mista sacrificio, ex Euangelio, & sacris aliis libris lectiones ; de quibus & Dionysius idem meminit, & Alexander primus , Pontifex Max. cauit; ut ait Hugo ; E superiori loco haberi consueuerant: quod & in Romana Ecclesia faetiam aliquando suisse, in uita Sixti ter si Pont. Max. nulle ducentis iam ferme annis, satis constat ;& suggesta in D.
759쪽
Pauli.D.Mariae maioris. D. Ioannis in Laterano, ceteris q. nobilioribus Romanis templis declarant. Id abrogauit, recitari q. ex aequali loco iussi, ut cum Romana conueniret: Quamquam cum sacratorum uirorum exedra, ipso templi paunia ento, aliquot sat gradibus elatior, seruatur adlluc Apostolicum, apud D. Clementem, decretum, ut sacra lectio ex edito loco rccitetur. Di
bus Pentecostes festis, ad sacrum uesperae incium, e templi Vrsiani apposito ad tectu tabulat stuppae demittebantur flamma incensis,quae linguas igneas; quarum specie ad Apostolos eo die Spiritus sanctus descendit; referrent: mox cum beatae Virginis Dei parae canticum, quando salutauit Elisabethana, cantabatur, inde emissa columba , per se reum filum , ut igniti, strepentis q. radii , ad caudam appositi, ad certum, ubi erat arixum filum, locum deuolabat. Haec item sustulit; praesertim cum certatim accurrentium puerorum turisba , perstrcperet templum, & adstantium, a Diuino cultu naens abduceretur. Idem iussit de rosis, liliis, ceteris q. sioribus, ac uasis, cercis, certis precationibus expiatis, quibus uiridaria, pomaria l. formabantur: ea enim, dic a
Paschate od auo, qui dies in albis dicitur, inter uespertina ossicia populo distribuebantur, non absque nonnullorum clamore, & nonnumquam conten
tione, dum pulchriora sibi quisque, ac maiora deposceret. Spoliatae adhaec accessere cruces; quod bis fieri quotannis in supplicationibus consueuerat inempe die D. Marci sesto,primo quidem cum ad D. Rochi esset uentum; quae
tum aedicula, extra portam, quae nunc restituta, Gregoriana appellatur,ad amnis Vitis ripam erat; ipsa deinde solo aequata, ad D. Apollinaris noui: & pridie Ascensionis, ad Crucis sacellum, quod prope D. Ioannis Euangelistae extat
Geminae, in iis supplicationibus,a Rauennatis Ecclesiae choro, cruces praeserebantur: altera maior,quae operoso,bracteatoq.argento,ac sanctorum uirorum imaginibus caelato, incrustata,manu gestabatur, Agnelli q. Archiepiscopi opus creditur: minor altera, hastili longo praefixa, pendente ab ea uelo, pannove non umquam aureo,quandoq. serico,quo modo passim utimur, & iam inde a Costantino magno deductum, mille iam & tercentis serme annis, putant. Magia seni in ille Imperator, cum belli,quod in Italia contra Maxctium tyrannum moliebatur,cogitatione animo uersaret, in ipse itinere,quod in Gallia, cum exercitu, Italiam uersus faciebat,post meridiem, Crucis signum ex lucis splendore consectum, in caelo, soli imminens, uidit,quod his uerbis cingebatur, in hoc vincera uti supra memorauimus; in eoq. proelio, quod fuit deinde selicissimum,uexillo huiusmodi usus est: Hastam oblongam, & rectam auro circum uestiuit, eique transuersum cornu sic applicuit, ut crucis formam eringeret: CX cornu uero uelum tenue lapidibus, & auro contextum suspendit. In his igitur Rauennalibus supplicationibus, Corollis erat ex soribus diuersorum generum Crux maior redimita, quibus minor carebat. Cum autem ad ea
Ioca peruenissent, sistebant omnes, & Rauennatis Ecclesiae Archipresbyter'
dicente, piseri timare ct dicite, Draeeluson, respondebant omnes, tris ele sonet tuncq.cum minore Cruce, maiorem percutiebant: His autem ter tio repetitis, tum facto in maiorem Crucem impetu ,sertis eam, ornamenti Sq.
omnibus exuebant. Hunc morem iam inde a Theodori Archiepiscopi tempo. Te nongentis iam annis,seruatum ferunt: qui postquam; uti supra docuimus;
Rauennatem Ecclesiam Mauri & Reparati Archiepiscoporum perfidia, a
760쪽
Romana alienatam, restituisset, ut superioris tam ingentis, & nefarii criminis uenia, perpetuo a Deo postularetur, haec instituerit: Ecclesiam enim Rauennatent, Exarchorum, & nonnullorum, uti uisum est, Imperatorum favore ornatam , quamq. ob id maiorem Romana, Archiepiscopi illi falso putati crant, maior Crux, corollis exculta & compta referebati cum Romana, contra, minor I ut ipsi cogitauerant fallaciter; dc ab Exarchorum, Imperato. tum q. illorum cultu, inornatior uidereturi quae tamen& sublimioresset, ac caelo propior, quippe quae re ipsa omnium Ecclesiarum mater, ac magistra, ad quam; ut inquit Ireneus, Apostolorum memoriae proximus; propter potiorem principatum, necesse est omnium conuenire Ecclesiam; quae uiuo dc expressi, Dei uerbo, ceteris praelata Ecclesiis est. Haec itaq. longe sublimior, Rauennatem humiliorem percutiebat, quae ob eam rem, &superbis iure spoliabatur ornamentis, & ueniam a Deo postulabat. Verum liae , siue quod non ea aliquando reuerentia, qua par esset, fierent, uel quod nullis apud eum certis firmarentur auctoribus, aut quia tum ignorarentur, abrogata sunt: ut stuppae quoque incensio, quae die Sabbatho sancto, mane, cum candelae nouo Christi, ut canitur, lumine accensae tres, in funama arundine per templum gestantur: in ipso enim exedrae fere ingressus, stuppa, quae e catenula ferrea. de tecto pendebat, illis inflammari candelis consueuerat, iis additis uerbis , Sic ransi gloria monvi. Ipsarum etiam supplicationum initium mutauit, cum exordiri ab ea oratione consuessent, qua petebatur, ut Christus, agnus Dei, qui tollit peccata mundi, misereretur nostri: Christus audiret, ac exaudiret nos ,& exaudiret Deus preces nostras, exaudiret gemitum nostrum, adiungebaturq. Sancte Deus, sancte fortis,sancte or immortalis , miserere nasu, quae Graecum adhuc sapere morem uidebantur: cum & ex Ioanne Damasceno, &Felicis Pont. Max. ad Zenone in Imperatorem epistola, constet, ByZantii cum preces ob maximum terraemotum haberentur, Proclo ciuitatis Episcopo, omni q. populo spectante, raptum in aera puerum, canticum hoc caelitus
edoctum: quod deinde Chalcedonensis synodus probauit: Reliqua in supplicationibus more Romano, iam inde ab exordio Ecclesiae deducta, sequebantur: nisi quod longi Ima serie prophetarum omnium nomina recensebantur, quo modo ipse quoque, inter ceteros,uetustissimus auctor Origenes, Iobum
explicans, dicebat , O beate Iob, ora pro nobis. Cum autem ex antiquo more,
ea nocte, quae diem natalem festum D. Ioannis Baptistae proxime antecedit, in eius Diui templo, uigilaret populus, agricolae praesertim foeminae, Iulius Archiepiscopus fieri id uetuit,sic enim ubi refrigescere cepit charitas, Elibe tini Concilii patres, ut mulierum sermana, famamq. multorum oculis lux clara custodiret, ne sceminae in coemiteriis pernoctarent, prohibuere: sic D. Monicam D. Augustini matrem, legimus a sancto Ambrosio impetrasse, ut in Ecclesia Mediolanesi eae nocturnae peruigilationes ob inores corruptos cessarent. His igitur abrogatis Iulius Archiepiscopus, ceterisq. ad ustim Romanum traductis, pro eo studio, quo huius dignitatem Ecclcfae magnopere curabat, quoad esus fieri potuit,omnia ad imaginem sacelli Pontificii,& Romanarum cerimoniarum constituit. Cum autem Crucem pulcherrimam argenteam
in summo praelongo hastili ,bracteam argento incrustato, infixam, sacratorum Vrsiauae aedis uirorum collegio, uiuens,dono iam dedistet, moriens uoluit sa
