Notationes in primam et secundam decadem Psalmorum auctore Caesare Malanima ..

발행: 1818년

분량: 372페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

341쪽

334 PS. XVIII. v. 5 I.

gem iterum iterumque servavit; et ideo pluraliter ait salutes. Haec autem sunt verba laudationis,dς qua vers. sv. So. et faciens benignitatem Uncto suo, moidi et semini ejus, connotatur his verbis Constans et perpetua voluntas benefaciendi, quae in laudationibus et gratiarum actionibus commemoranda est una cum jam acceptis beneficiis. usque in saeculum , quemadmodum ei dixerat Deus per Nathanem Prophetam. a. Sam. 7. N. 16. Dissiligoo by Gooste

342쪽

PSALMUS XIX.

ARGUMENTUM

Stetit admirahitis Coelorum structura Solisque majestas Palam iaciunt intuentibus , se esse Ueriam manuum Dei , ita Lex , quia

operiatur in animabias supra humanum captum , P.S quam eWidenter ostendit, se habe. re Deum Promulgatorem. Quae comParatio non animadversa ab Interpretibus id re est, ut in alia omnia ahierint a Nero Carminis sensu . Vide ad vers. 8. V. . PRAEFECTO, Psalmus Davidis . a. Coeli enarrant gloriam Dei: et ope

3. Dies diei eructat Sermonem: et nox nocti indicat scientiam.

4. Non est sermo et non Sunt verba: nequaquam auditur Vox eorum . 5. In omnem terram exivit linea eorum,

et in extremum orbis verba eorum: Soli posuit tentorium in eis. 6. Et ipse ut procus emicans e septo suo: gaudet ut heros currere Viam . . Ah extremo Coelorum egressio ejus, et revolutio ejus super extremitates eorum: et nihil est absconditum a calore ejus. 8. Lex Domini persecta redire iaciens a. nimam: testimonium Domini Verum, sapientem reddens simplicem.

343쪽

336 PS. XIX. v. a. et 3.

9. Mandata Domini recta, laetificantia corrpraeceptum Domini lucidum, illuminans o

o. Reverentia Domini munda permanens in perpetuum, judicia Domini veritas: justificata sunt Pariter. 1 i. sane desiderabilia Prae auro et prae obrigo multo: et dulcia prae melle et ebullitione lavorum. II. Insuper servus tuus monitus Per ea:

In custodiendo illa praemium multum. 33. Errata quis intelligat λ Ah occultis

Inunda me.

I 4. Praeterea A superbiis cohibe servum tuum, ne dominentur in me, tunc torpescam : et insons-habebor a praevaricatione multa. 15. Sint in beneplaeitum sermones oris mei et meditatio cordis mei ad lacios tuas: Domine, rupes mihi et redemptor mihi.

V. 2. Coeli enarrant gloriam Dei, h. e. mirabili suo opificio ostendunt et ingerunt Deum auctorem, juxta sequentem declarationem, et operam manuum ejus annunciat Expansum , vel Firmamenrum ἰ et sic quodammodo canunt gloriam Artificis, ut anto Davidem dixerat Iobus, Quum cantillarent simul, Stellae Aurorae: cap. 38. N. 7. quae scilicet una cum aurora mundi in esse productae sunt , et

emicurrunt.

V. 3. Dies diri eruerat sermonem, var scaturisis Diuiti eo by Cooste

344쪽

m. XIX. v. 3. et 4. 33

eum crepitu bullitiaque aqua, copiose emanaeste in

Iliphil seaturire fecit, effudi Ontis instar: per metaphoram , cOPiose loquutus est, inani starit. Quemadmodum Sol exoriens ab Horatio dicitur alius a Praecedenti, et idem Cum eo, Carm. Sec. N. Io. ita et dius, quem Sol exoriens promit, et occidens Celat , alius est a praecedenti in successione et numero dierum, idem cum eo, quatenus semper eadem repetuntur. Dies ita sibi succedentes Poetae aecipiunt, quasi sint personificati, sic ut alter alterum doceat modum suae vicis, juxta sententiam P. Syrin. I 68. edit. I7o8. Discipulus est prioris Posterior dies. Loquelam tempori tribuit etiam Iobus in Carmine execratorio, pereat dies in quo natus sum det nox quae dixit Conceptus est vir. GR. 3. v. 3. ubi vide Sehullensium , et lege quae sequuntur. Dum verba iacit de divino Coelorum opificio, interserit alternationem diei et noctis, quia utrumque tempus pendet a motu Coelorum, dicente Virgiliodo die Aeneid. I. v. 374. Ante diem clauso eo onet VeFer Olympo.

et de nocte Aeneid. v. v. 8. seq.

et Iam nox humida Coelo

Praecipitat, suadensus cadentia sidera somnos. et nox nocti indicat scientiam, accipe ut Supra ,

sque, Solis et Noctis , personificatione legitur apud

Senecam in Oedipo Act. I. N. 5. Stragemquσ , quam nox fecit, ostendet dies . V. 4. Non est sermo, qualis egreditur ex ore hominis loquentis, et non sunt verba, ut ea, quibus componitur sermo hominum: nequaquam auditur vox eorum, quadrat huc illud Demosthenis Ostnt. I. pr. 'o μἐν δν ωαρων κωρος, ω ανδρες 'Aθηνῶοι, μονονουχὶ λ ει φωνὸν ἀφιus. Equidem praesens tempus,

345쪽

338 m. XIX. v. 4. 5. et 6.

o Biri Athenienses, tantum non loquitur, Nocem emittens. Quo igitur modo, arat sermone , Coeli enarrant gloriam Dei Θ id edicitur in vers. seq. V. S. In omnem terram misit, vel emicuit, linea eorum, ubique locorum extenditur quasi linea verborum, quibus Coeli quodammodo testaniatur, se esse opus Dei: intellige, ut dixi , admirabi. te eorum opificium et ministerium, quasi luculentissimam scripturam. Haec explicatio vocis ip linea

confirmatur ex altero membro, ct in extremum Ombis verba eorum, verba, quae lineam efficiunt, legenda se praebent ab uno ad alterum orbis extre

mum.

Soli, qui et ipse cursu suo lineam ducit, posuit tentorium in eis, netiam regiam, ut Ovidius appel- Iat a. Metam. v. l. Deus adeo magnifice struxit Coelos, ut digni essent, in quibus collocaretur reis pia Solis, qui per excellentiam a Pindaro dicitur ἀς, ρ κράνιος, Stella Coelestis. P M. Od. 3. ω. a 34. Huc spectant Ciceronis verba in Gmn. Scip. cap. 4.

Mediam fere regionem Sol obtinet, dux et princeps

et moderator luminum reliquorum , mens mundi et temperator. omitto alia. V. 6. Et ipse, nempe Sol, cujus nunc describit celeritatem in peragendo Cursu . ut procus emicans e septo suo, Sol in egressu ad peragendum Curium comparatur eum legitimis proCis, ON ἀγα θην τε γυναῖκα καὶ ἀροιοῖο θυγατρα M,U;ευειν mota σι, κω αλληλοις ἐρίσωσιν .Qui bonamque mulierem et Hostis filiam

Ambire vellent, et inter se certarent, quis scilicet sit potior per editum virtutis specimen . Odyss. 18. N. 275. seq. Exemplum hahonius in P

Iope, quum ambiret Hippodamiam Oenomai filiam.

346쪽

PS. XIX. v. 6. 339

Solebat enim Oenomaus Pisae dominus amatores filiae ad curule certamen provocare, ita quidem, ut curru celerrimo vehendam filiam M7rtillo aurigae committeret, hoc pacto, ut si procus vel ante-Verteret Currum , vel saltem attingeret, optatis hymenaeis potiretur. Interim vero Oenomaus, hastam gerens, Procum sequebatur, quem si jam jam currum apprehensurum putaret, hasta trajiciebat. Hanc hastam impediri, et a se averti, Pelops a Neptuno petit apud Pindarum Ob . Od. r. F. 122. Myq

Ἐς Αλιν, κρατει δἐ πέλασον. . . . . impedi hastam Oenomai aeream PMe vero in velocissiamis transmitte curribus

Ad Elis, Dictoriaequa admous. Alterum exemplum praebet Atalanta , virgo mira corporis Velocitate praedita, quae quum abhorrereta nuptiis, procis suis curalis certamen Proposuit, in quo victum mortis poena, victorem conjugii sui praemium sequeretur. De hac ovidius Io. Metam. N. 564. seqq. canit:

Sestanti Deus huic de conjuge, Conjuge , discit, Nil opus est, Atalanta , icti: fuge conjugis usum:

Nec tamen e tigies: teque ipsa visa carebis. Territa sorte Dei per opacas innuba filoas Viuite et instantem turbam ωiolenta procorum

Condisione fugat: Nec sum potiunda, nisi, inquit,

Victa prius cursu: pedibus contendite mecum Praemia veloci conjux thalamique dabuntur:

347쪽

34o PS. XIX. v. g.

Mors pretium tardis: ea lex certaminis esto .

Neque virtutis specimina pro obtinendis conjugibus ignorabantur inter priscos Iudaeos: nam David oti tinuit Micalem Sauli filiam pretio centum, inimo ducentorum praeputiorum , quae Philisthaeis necatis detraxit. I. Sam. I 8. N. 25. seqq. Nomine inrisignificatur cum is , qui a nitutem jam contraxit, nempe gmor, Fonsus, tum is, qui expetit contrahere, nempe Procus: Si quidem primigenia potestas verbi inri sita est in I. rvido amore ae desiderio afinitatis . Sic et apud Virgilium proci dicuntur mariti in verbis Annae ad Didonem Aeneid. 4. ν. 35. I sto : aegram nulli quondam exere mariti, Non Libyae , non ante Tyro . Verbum κου' extuli per Latinum emico, quia isto Ovidius utitur in certamine Hippomenis et Atalantae d. Lib. io. Metam. v. 652. seqq. Signia tubae dederant, quum carcere pronus utergus Amicat, et summam celeri pede libat arenam . Posse piates illos sicco freta radero passu , Et sinetis canae stantes percurrere aristias .

nec non Virgilius in decursione ludicra nobis tor neamento , vel nostra ab Ouidiana non valde dissimili Lib. 5. N. 3I5. 3eyq. Baec ubi dicta, locum capiunt, signoque VPmis Corripiunt spatia audito, limenque relinquunt, Cytisi nimbo similes: simul ultima signant. Primus abit, longoque ante omnia corpora Nisus Emicat, ct Nentis et luminis ocior alis. e septo suo, intellige locum, quem in negotio spectaculorum nos Itali dicimus le mosse, Ovidiuscit. Dc. caeterique Latini carcerem, vel pluraliter carceres, Virgilius est. Dc. limen, Graeci νυσσαν ,

ny sau, quae Vox notat carcerem et metam, tam in Cursu equorum cum curribus, quam virorum Iliad.

348쪽

a 3. v. 338. 3 I. 758. Odrss. 8. D. IIo. SEq. Da antiquitate et usu hujus certaminis ultra me inori alti hominum vide Homerum d. Lib. 23. D. 332. Radix 's' cuin Chet non punctato valet cinxit, operuit patque hinc interpretatus sum hic loci nomen rizri per septum cuni Chet vero punctato significat te- us, milis fuit, quo sensu noster hic locus P mmode redditur emicans prae agilitate sua: habenda est ratio utriusque significationis . gaudet, hoc verbum regitur pronomine η m Et ipse , videlicet Et ipse gaudet currere Niam, PTO, Et ipse laetus currit viam , ut est apud Ovidium de Phaetonte I. Metam. v. 7 6. Emicat extemplo laetus post talia matris Dicta suae Phaeton. ut heros, inter praecipuas Ilcroum dotes erat v

locitas pedum , ut passim videre est in Iliadis Libris . Vide Ps. sv. v. 54. V. 7. Ab extremo Coelorum, ab ultimo oriente , v d egressio vel emicatio ) ejus, et reseolutio

ejus super extremitates eorum, ad ultimum occidentem , ubi revolvitur rediturus ad Orientem: ait secundo loco super extremitates in numero multitudinis, contra quam dixerat primo loco ab exin mo in Dumero unitatis, proptereaquod eius disce Sus ab utia et accessus ad alteram extremitatem fit eodem fere temporis momento, sic ut acC Mus quasi uniatur cum discessu; atque ex ea unione numerus pluralis extremitates. Quando Poetao velocitatem cursorum stadii describuni, memorare Solent ejus tantum extremitates, Carcerem Et metam,

OmiSSO Prorsus medio, quasi in isto, ob inestabilem

celeritatem pedum , praOvertant spectatorum DCulos, sugiantque: Sol autem, loquor ut oculis apparet intra vigesimam horae partem plusqua iu

349쪽

3D PS. XIX. v. 7.

centum myriades conficit miliarium Italicorum . Hanc Poetae imaginem vere divinam revelavit mihi Antipater in Epigrammate in Ariam stadii cursor m

ουδ' αυτους Περσευς νωτον αιεε Θεων. Η γαρ ἐφ' υσπλήγγων ἡ Ορε-M εἰ δε τις - 'Hi θεον, μισσω δ' ἀποr' ἐνι ςαδί M. Stadii eursor Arias Meneclis silius non redarguit Persea tuum conditorem , o Tarso Ciliciae urbs . Tales enim pueri volucres pedes ; neque ei

Vel ipse Perseus tergum monstrassct currens. Aut enim in carceribus, aut meta υidit aliquis sum G nem , medio autem numquam in stadio .

In rem praesentem iaciunt haec Tullii verba 4.Aω-dem . Quaest. cap. 26. Sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putari discedamus et qui ne nunc quidem, quum ille Sol, qui tantia incitatione fertur, ut celeritas ejus quanta sit ne cogitari

quidem Possit, tamen nobis stare Dideatur. et nihil est absconditiam a calore ejus, quamvis tanta cum velocitate, quanta vidimus , Sol furatur, Omnia tamen virtute sua recreat et reficit, immo vivificat et continet in vita. In hanc rem non omittendus est Plinius Lib. a. cap. 6. Eorum s siderum medius Sol fertur, amplissima magnitudines ac ρο-

testate: nec temporum modo terrarumque, seu siderum etiam ipsorum coeliqua rector. Nunc mundi esse totius animum, ac Planius mentem: hunc principale naturae regimen ac numen credere decet, vera ejus aestimantes. Hic lucem rebus ministrat,

aufertque tenebras e hic reliqua sidera occultat, illustrate hic vices te Orum, annumque I Ner re

350쪽

λ. XIX. v. 7. 8. et s. 34s,insc/ntem ex usu naturae temperat: hic coeli tristiatiam discutit, atque etiam humani nubila animi serenat : hic suum lumen caeteris quoquου sideribus tenerat V. 8. Lex Domini, doctrina a Deo quovis mOdo profecta ad homines: en alter terminus comparationis , quae , ut indicavi in Argumento, tradiatur in hoc hymno: quam quidem comparationem more suo Vates occultat, omissis particulis sicut, ita etc.

ut saepissime Pindarus , de quo adi Erasmum Selimidium ad Od. II. Ob . pr. perfecta, in suis affectis, ut dicere pergit, πBa n 'πuredire faciens animam, ad Creatoris cognitionem, et ad ossicium erga ipsum, vel recreans animam, aegram et descientem, id quod praestare nequith uinalia institutio. Significatio a mutuli, quam ha bet dictio nilan in Haririo Cons. a. Pag. 4 a. lin. a. et in Arabsiada Tom. II. pag. 49Ο. lin. 9. non est ab hoc loco aliena quasi dicat, Lex Domini ostumuletum redire faciens ad Deum, seu re errens a peccatis , seu reficiens animam, ab aegritudinibus. testimonium Domini υerum , et certum, qualu Verissime testatur, Dominum Esse illius auctorem, utpote sapientem - reddens simplicem, videlicet illum, qui antea rudis erat, et in errorum tenebris

ambulabat, vera imbuit sapientia . V. 9. Mandata Domini, Δ'' ipsi proprie sunt naturalia praecepta, ut volunt Ebraei, quae intellectus dictat et praescribit, et quae sunt in potentia animae, et tanquam depositum a Deo in corde hominis, ejus observantiae commissum.

recta, et facilia, quae pariter est significatio verbi , nempe facilis fuit; ducunt enim per

iam planam rectamque, omni obliquitate caren

tem .

SEARCH

MENU NAVIGATION