장음표시 사용
191쪽
politainque ipse jam auctor dedit, atque nuper iterum I . P. Ainman, Collegii nostri Ingui stadiensis Astronomus
i) : quia tamen pauca turi que operis exemplaria in terris nostris habentur, deque mea machina & observationum fide hic agitur, praecipua quae ad se toris mei con- struthionem usumque pertinent, hic adieram. En i primum simplicissimam totius Sectoris structuram. Constat regula ferrea A B, inferne in duas transversas C I) & E F excurrente. Huic regulie prope A lentis objectivae capsa GH; adi vero, in eiusdem lentis foco , cochleis firmissime adstrictiis est tubulus orichalc, nus, qui duo fila tenuissima argentea, inter se normalia, Portat. In aversa parte ejusdem regulae AB, a tergo capsae GH, est machinula pro puncto centrali & suspensione Perpendiculi; inferne autem in aversa scilicet parte regulae transversae C D, movetur vi cochleae micrometricae r Fig. Sy.) regula oriclaalcina , cujus divisio distantiarum a vertice tangenteS determinat, quamque ideo reguloem tmgentium appellabo, litteris m niti Fig. sη. indicatam. Atque haec reapse tota est instrumenti structura: lunulae enim ferreae t , i, i, non aliud praestant, quam quod sibi stanno adfixos gestent tubos lamineos , Pedem longos; inter se non conferum inatos, sed duntaxat com- amissos , queiS tubus lucem eXcludens efficitur, ita ut cum nullo Sectoris membro communicet, cui, Ob variam λrtasse dilatationem, vim ullam inferre queat; quin PO tius aliquantum conferat ad impediendam regulae A B flexionem , si quae timenda foret. Nullam vero timendam mihi esse experimento didici. Tetendi namque filum ar-
192쪽
genteum per totam regulae AB longitudinem supra latus Α I, atque prope ejus medium, lamellam o cera ita adfixi, ut signatum in ea punctulum a filo tegeretur : vidisque id punctulum a illo semper aequaliter secari , sive Sector omnino verticalis esset, sive, ultra etiam, quam divisio ferebat, inclinatus. Jam partes singulas itrictim
Regulae serreae A B Iongitudo est pedum decem, ac aliquot pollicum; crassitudo lineas sere quinque; latitudo stre duos pollices aequat: tota, Una cum transVersis
regulis C D & EF, ex solido larro est, malleo probe su acta densataque&ejusdem uSquequaque crassitudinis. Regulae EF longitudo est pollicum tredecim ; latitudo in extremitatibus Ε & F duorum pollicum. Regula infima C D longitudine unum & viginti; latitudine duos pollices superat. Si haec regula longior sit, superior quoque E F longior latiorque es e debet. Lentis objectivae capsa eodem modo constructa est, quo illa Quadrantis num. aa. . In ejus foco ad I, duo fila argentea, sibi perpendicularia , & per elasticas lamellas tensa, adfixa sunt tubulo orichalcino , duos pollices amplo, qui intra alterum ampliorem , regulae A Bfortissime adstrictum, in gyrum converti potest, ad de-hitum filis situm conciliandum. Curavi diligenter, ut tam capta G H, quam tubuli I sectio plano regulae str- reae A B normalis, adeoque ipse inter se parallelae essent. Regula serrea C D duo habet oblonga soramina, inter quorum unum conversione cochleae Microinetricae rmovetur matrix p, quae cum Orichalcina aversae partis regula Tangentium connexa est, ipsamque secum desert.
193쪽
Foramen alterum recipit parallelepipedum orichalainum, eidem Tangentium regulae adstrictum : parallelepipedum portat chalybeam elasticam laminam Ss, quae vi 1ua Tam gentium regulam coercet, aversoque regula: C D plano apprimit. Ad excludendos pulveres ambo ea loca, quae a cochlea micrometricar& lamina Ss Occupantur, oper culo munita sunt. Praecipua regulae C D, quin ipsius Sectoris pars est disti orichalcina Tangentium regula mn, quae cum Cochlea r Micrometrum Externum constituit, minimasque, inter divisionis puncta interceptas, partes determinat. Regulae hujus motus, iuxta lineam regulae A B normalem, summe aequabilis esse debet , ac lenissimus , atque ab omni subsultu & deviatione liber: id quod egregie praestitit artisex meus regula m i intra chaly-heas regulas Oo Sc qq introrsum resectas , uti Fig. s . ostendit) interjecto smyride adeo praeclare attrita , ut tam inferius ejus planum plano regulae ferreae C D, quam lateralia utrinque plana pianis chalybearum regularum ad amussim congruant. Regulae vin hoc modo persectae
averso plano parallelepipedum matricis p adfixit Fig. 3 3.
ac cochleam micrometricam ν ita aptavit, ut ejus axis motui regulae Tangentium m n secundum omnem sensum
parallelus existat. Regulae ferreae CD extrema C & Ianormaliter reflexa sunt; tum ut cochleae Micrometricae
caput & orbiculus Κ Fig. s in Ioo. partes divisus. solidiori plano inniterentur ; tum ut firmius adfigi pose sent orictaicina crura g, g, in quae agit cochlea Υ; de
Perpendiculi suspensio eadem fere est, quae in Quadrante n. ao, a). Pondusculum i 3 se uncias Loth
appendit. Pendet superne e transenna, sive annulo, e mlo aloes , istud namque argenteo magis lubricum censeo:
194쪽
. reliquum silum argenteum est. Ad minuendam stim nem, orichalcum prope punctum centrale, cui acus infigitur, ita gibbum est, ut transenna non nisi exiguam orichalci partem tangat. Acus, e qua Perpendiculum suspenditur, maxima sui parte cylindrus est fere lineam crassiis, ac non nisi versus cuspidem, quae puncto cem tri infigitur, in acutissimum conum desinit. Tota Per- pendiculi longitudo fere duarum hexapedarum est; pondusculum in imo aquae immergitur, qua vasculum lami- Fig. 53. neum u repletum est, quod pro libitu attolli, deprimi, ac cochlea adstringente x figi potest ; vi brachii et vero
quocunque removeri, ne observatori incommodetis
Pendet Sector e crassa serrea pertica L M, quae Suspensis domi quidem , solido observatorii muro OL alte infixa
Fuctoris. 'est, & a hrachio N fulcitur. Pertica L M stramen hahet circulare, intra quod , per trajectum superne rotundum clavum h s ustentatur cylinderg, versus i in furcam desinens. Recipit haec furca perforatum regulae A B extremum , adiiSque cylindricus i , per ejusdem latera ®ulae A B foramen penetranS , cochleaque , quantum satis est, adstrictus , omnem subjectam .Sectoris compagem portat. Axis cylindricus i circa medium in circit-
larem quasi crenam ita excavatus est , anmIlumque foraminis, quod regula AB habet, tam apte recipit, ut si-hi relictus Sector liberrimas iuxta aeque ac contra Meridianam Oscillationes peragat. Id quoque Per .se planum est , sic suspensum Sectorem facillime circum axem converti posse, ut modo occidentem, modo orientem divisa Tangentium regula respiciat. '
I 3 . Restant ea , quae ad debitam Sectori positionem Collocatio dandam necessala sunt. Est in hunc finein crassa tam
195쪽
dum regula serrea o P, in muro ita defixa, ut eius la- s3.tus Sectorem respiciens, lineae Meridianae quamproxime parallelum sit. Majorem ei firmitatem impertit halcrum, in Figura non expressiam, inserno regulae o P plano ad- . fixum , ita tamen , ut binis cursoribus V, V liberum transitum relinquat. Nam cursores hi per regulam O Pquaquaversum moveri , cochleisque in posticum latus agentibus adstringi possunt; secumque deserunt longiores chalybeos cylindros T, T, altero suo extremo strintos, & orichalcinis matricibus a a insertos; quorum com Uersione transversa regula EF, ac proinde Sector ad parallelum Lineae Meridianae situm exacte adduci potest. Ut regula E F constanter cylindrorum horum verticibus incumbat: efficiunt ponduscula, e funiculiS in nodulOSee '. s . infibulatis ac per trochleas admodum mobiles c c abeuntibus appensa. Regulae extima plana E & F vestiis sunt laminis orichalcinis, quae non minus, quam chalybei cy- ' lindrorum vertices , probe politae sunt, ad imminuendam inter hos illasque frictionem,' quando Sector in plano Meridiani jam constitutus, pro stellae a Zenith distantia attollitire, deprimiturve h); quod quidem obtinetur itidem per prioribus similem striatum cylindrum , sive
cochleam Y, cujus cursor, in competente recurvi bra-
R. P. Amman, vel peritissimus meritoque suo celebris Mechanicus Augustanus Georgius Brandcr, ut frictioni huic praecaveret, cylindrorum T , T Vertices tubulis i , t c Fig. 56.3 inserit, eodem intervallo T, T inter se distantibus, & transversa regula ab eonnexis. Hi tubuli, qua Sectorem respiciunt, politos mobiles cylindrulos e & d praelixos habent, qui non solum regula EF, ipsis in-eumbentis, admeium maxime imminuunt, dum Sector hae illaeque movetur; verum etiam ipsis cochleis T , T majorem firmitatem
praestant. videntur Disseriatio supra Nota iJ laudata, pag. I 6. In Figura 56 partes hae, curitatis gratia, aequo majores exhibeatur. .
196쪽
chii QR loco, vi cochleae firmatur. Pondusculum b,
ope funiculi nodo d inserti, Scctorem contra cochleam Y impellit. Mihi majoris commoditatis gratia duo Musmodi brachia in promptu sunt, quorum unum dextram; alterum laevam regulae ΟΡ partem occupat. Cursores in V, V transVersa virga ι, ι connexi sunt; quo fit, ut cylindri striati, Sectoris directores , una cum Sectore ipso simul omnes, quo libuerit, promoveri queant. Ad promptiorem tutioremque machinae usum, adji-42',u cientain Praeterea arbitrabar regulamys, quae capsae Z, quo-eroi pio se collocandae, destinata est; & cujus unius gratia
crura amplius , quam secus necesse foret, prominent.
Capsae Z lampadula imponitur qua etiam in diurnis observationibus uti soleo, ad umbrarum illusionem evitandam) eujus ellychnio subjectum , annuloque ad capse fundum adserruminato insertum est Microscopium b. Atque haec de Sectoris structura sane quam simplici, tam
solida atque ad usum seque ac translationem Commoda
I 36. Regulae orichalcinae m n divisio, & eruendus inde Divisio Tangentium valor , summam sibi sollicitudinem indu-
gvl striamque deposcebant. Nec quidquam cursim aut re uui ' -egi. De regulae mn plano certuS eram. Exploravi dein diligenter, an regula sive libera manu , siVe conversione cochleae Micrometricae intra crenas οο & qqpromota, usquam vel vacillaret, vel inaequaliter serperet. Tum in altero regulae extremo C, circa mediam
ejus latitudinem ii, acutam stili immobilis cuspidem perpendiculariter applicui, regulaeque m n traductae , leni stili pressu, plura vestigia impressi, per quae ducenda erat linea , divisionem receptura. Mox adsumpto in ducta
197쪽
nea pune o, quod medio sive mi regulae A B quamproxime responderet, hinc atque inde quinque primum, sive dimidii pedis dein octo Viennensium declinatium pollicum intervallum determinavi, idque in pollices , pollices in lineas itidem decimales subdivisi. Capit Sector
meus a puncto medio supra B, seu a Zero hinc versus mlineas decimales 86; inde vero versus n , 8a. Hoc in labore ac subsequente divisionis examine nihil eorum praetermisi, quae ad evitandos errores observanda' esse existimavi, quaeque jam supra num. 7. U attuli. Absoluta divisione regula Tangentium polita est, ac singu- . lorum punctorum, quae maximi momenti est , rotundia. tas discussa. - Caeterum potest linea m n in partes quascunque aequales dividi, divisioque continua bisectione perfici; quod novum est Sectoris hujus commodum. Priusquam divisionis examen adgrederer, cochlea Micrometrica regulae mn applicata, lustranda erat. Usus sum in hanc rem Microscopio egregio trium dentium vel potius quatuor; lens enim oculo proxima e duabus sibi fere contiguis composita est. In communi lentium foco, tenuissima duo fila bombycina, inter se normalia , adfixeram. Microscopium Objecti diametrum augebat circiter octies, solidoque pedi firmiter insistit, ita tamen, ut in omnem situm facillime disponatur. Regula mn,. Pro pe ipsum Micrometri orbiculum Κ, scalam habet, quae cochleae revolutiones numerat, lineola t chalyb regulae o o incisa, inditis vices agente. Ad hanc lineolam i, dextimam, quae scalam supra m terminat, lineam adduxi , dum lineolae t exacte congrueret, Μicroscopio pone regulam C D ita constituto, ut ex normalibus in eo fixis filis unum , lineae Tangentium parallele immineret , si- mulque puncti alicujus centrum in filorum intersectione
198쪽
esset. Tum converilone cochleae regulam Tangentium eousque promovi, donec proxime sequens punctum eidem filorum intersectioni responderet; cochleaeque reVO-lutiones ac particulas notavi. Promoto dein versus deX-tram Microscopio eorundem punctorum intervallum ite- - 'rum mensus sum , eademque ratione helicum subsequentium examen persecutus sum, donec regula Tangentium intervallum pollice longaus, emensa esset. Horum Pun ctorum intervallum semper quamproxime sex revolutio
num esse comperi; suscepi vero id examen cum duobus punetis de industria factis, nec nisi Iaa Micrometri partes , inter se distantibus. Et isthoc, & praecedente eXa- .mine didici, nullum sensibile vitium cochleae Microme tricae helicibus inesse. Idem examen prodidit, motum regulae Tangentium rectum Omnino esse, puncti centro nequaquam jam citra, jam ultra filum exerrante. Con
ferri hic possunt, quae de Micrometricis cochleis dixi anum. 4.
Cognito cochlete Micrometricae statu divisionis ipsius examen hoc modo inii. Cum divisionem inchoarim dimidio pede Viennensi a medio puncto sive etero sinistrorsum ac dextrorsum translato , cumque praeterea plurimum interesset, ut exactissimum pe&s valorem in particulis Micrometri haberem, a cujus val e valor constituendi Sectoris radii penderet; examen quoque inde exorsus sum. In polita vitrea lamina silice nam adamantis acie tam nitidae non obtinentur i duas lineas parallelas, graciles admodum, quae mi dii pedis intervallo inter se distarent; quod tandem post longius tentamen adsecutus sum. Laminam hanc vitream chalybeis regulis οο & qq cera tenaciore ita adfixi, ut subjectam regulam mn tantum non: tangeret. Deprehendi repetitis ub
199쪽
cibus, dimidium pedem a Zero versus m, exacte comprehcndere intervallum intor duas in vitro ductas parallelas; dimidium vero Pedem a Zero versus. F, unam Circiter revolutionis cochleae centesimam dimidio pede majorem esse. Serviebat haec eadem lamina vitrea ad ali rum semipedum magnitudineS explorandas. In promptu habebam & alias tres ejusmodi vitreas laminas , queis intervalla quaternorum , ternorum, ac binorum quorumvis pollicum excutiebam. Demum sinspalorum pollicum, ac postremo singularum linearum valorem in partibus . Micrometri determinavi ea plane ratione, qua supra coci leae helices examinaveram: videlicet Microscopio penes regulam Tangentium constituto , pollicibusque singulis ..continuo ductu ac denique lineis singulis , filoruin in eo fixorum, intersectioni subjectis, intervalli cujusque, inter pundiorum centra interjem , valorem in partibus Micrometri nactus sum. Determinatio quaevis ter qua- terque facta est. Valor , quem linearum decem summa dederat, cum valore Pollicis integri antea definito; pollicum singulatim definitorum summa, cum integris quinorum , quaternorum &c. pollicum intervallis , ad I mellas vitreaS antea eXactiS, comparata est: qua multiplici discussione, post adsiduum duarum & amplius he domadum laborem id demum consecutum me sperabam, ut vix ullius puncti valorem duabus revolutionis cochleae centesimis a vero abesse existimarem. Non solum cujusvis puncti a Zero bistantiam, quae I 39. reipse Tangentem anguli efficit, sed quodvis etiam bino- Valorrum proximorum punctorum inter se intervallum , in blillesimis Micrometri expressum , in Tabulam retuli; quae in Observatorio nostro adservatur, ut Omni tempO Miero re non divisio tantum, sed & chchlea , &-a me o, metri.
200쪽
servationes recognosci queant. Summa Vero attentIone, ac multoties repetito eXperimento inveni , dimidio pedi a gero versus m respondere Microinetri revolutiones
α99 alteri autem dimidio Pedi a Zero versus nrevolutiones 299 --adeoque pedi integro , qualem mox pro determinanda radii Sectoris longitudine ad- f sumam, revolutioneS Micrometri S99 4ουἶθ, sive particulas Micrometri Mille imas I999 22.1 o. Atque nunc demum punctum centri Sectoris, ra- Deterini- diique longitudinem determinandam suscepi, sequente ni Matio ra- thodo. Regulae AB adglutinavi novem parallelepipeda
Hii Ρ'φ' lignea e vetusto acere probe laevigata, & charta obducta , relicto inter singula pedis unius intervallo l ).
Primi locum regula Tangentium occupabat; ultimi, lamina orichalcina centrali Sectoris puncto destinata. Te
so per regulae A B longitudinem filo tenui argenteo , in
eodem plano cum regula mn, caeteris Partihus eminentiore, omnia collocata sunt , ru,sumque explorata, filo eodem etiam extremitatibuS C & D applicato. Ut radium lineae Tangentium normalem redderem, e duobus tangentium pungis, a medio sive etero aequidistantilius; Iongo Micrometrico circino intersectio secta est in summo centralis orichalcinae laminae. Eadem operatio ex di
cU Tabellas sive Parallelepipeda lignea potius, quam orichalcina adhi- henda censui, .enseoque. Puncta enim rotundissima minimaque fie-.ri possunt, quae nonnisi lens admodum convexa, circino applicatac num. 4. a detegat: minime timendum est, ne circini cuspides he- hetemur: tabellae hae loco moVeri, ac novum quodvis tentamen per nova punitiata fieri potest: demum cum parallelepipeda haec unice ad doterminandam radii Ioraitudinem necessima sint, facile tolli possunt tollendaque exiitimo, ne perpendiculum observationis, pr. cipue nocturnae tempore, alicujus lateri sorte adhaerescat. λ