장음표시 사용
252쪽
itius, quam speraveram, alterius Gradus Μ ridiani dimensionem ostero, quae nihil habeat a montium attractione periculi. Nempe ubi de artium scientiarumque incremento agitur , limites nescit, AUGUSTAE Nostrae munificentia. Quum enim de pri re opere EIDEM nuncupando supplex thronum peterem , atque una commemorarem , ad pleniorem operis
fructum id optandum videri, ut prioribuS Hungaricus quoque Gradus accederet, in amplissimis, qui insta Budam Danubio atque Tibisco concluduntur, Campis dimetiendus ; non hoc duntaxat , verum illud etiam augusta liberalitate datum est, ut Architect i duo militares mihi adderentur, Procenturiones ambo; alter quidem superi ris ordinis Dropoldus Unterberger , inferioris alter e U-neatorum Legione Hippoditus Verite, artis suae non minus , quam Geometriae severioris ambo periti admodum,
ambo animis molestissimo labori paribus instructi. Printer hos artificem meum Iosephum Ramvaech. Ordinis no-
253쪽
stri hominem, uti nuper, ita& nunc itineris laborumque socium habui. a. Rebus omnibuS ad iter Comparatis, praecipitante Iaitum. jam aestate, nil tergiversandum duxi, etsi D. Verite e statione sua, Reginorhadecio a) nondum adesset. Itaque 7 Augusti sub meridiem, qui praesto eramus itineris socii, cum Instrumentis omnibus Danubio nos commisimus,
fassaque diei unius Posonii b) mora, quo Regios imite
Principes Veneraremur, die II, sole culininante, Budam appulimus. Postridie mane montem Blochsberg, ad orientem Budae , Danubioque imminentem , Conscendimus. Quacunque inde ortum inter ac Meridiem seratur oculus, immensa se objicit, velut vasti maris planities ; nullo pene silvae, nullo montium indicio , si eos excipias , queis Danubius, Meridiem versus decurrens, ad dextram coercetur. Haec plaga, futurus laboris nostri campus, sic fugiente oculo inspecta, accuratius perlustranda erat, quoi eius tractus deligi posset constituennis Polygoni Triangulis maxime accommodatuS. q. apropter relicto Budae cum Instrumentis socio Regio meo artifice, qui adventum Domini Verita opperiretur, perluiὶα- iter Unterbergemus atque ego inivimus, primum recta Ti- - biscum fluvium Thess) petentes. Die I Zolnockinum ; inde regionis partem magnam ultro citroque pervagati die I 8 Petrovaradinum e pervenimus. Per iter Geographicam Μulteri tabulam ingentibus scatere erroribus comperimus; loca promiscue posita, eaque, quorum ne memoriam quidem repertas: quanquam hac parte tem-
254쪽
porum ac hellorum injuriis tribui fortasse quidpiam possit, queis factum sit, ut plurium locorum nomina interirent , aut mutarentur. Ceterum quod ad praecipuum dimensionis hujus finem spectat, omnem eam regionem constituendae Triangulorum seriei opportunam Vidimus. Praeter eos namque, quos , ut nunc diXi, Danubius alluit , nulli usquam montes comparent; adeo immensi ab
utroque Tibisci littore abeunt campi Qui enim hinc versus Occidentem, inter hunc & Danubium fluvium interjecti sunt, ad viginti & aliquot Germanica milliaria a Septemtrione in Meridiem ; ad duodecim & amplius ab Oriente in Occidentem porriguntur : tantundem fere P tent ii, qui a Tibisco in Orientem vergunt. Non est tamen ea, quam mihi praedicaverant qui- . 'dam , quamque optabamus, soli planities. Nec collibus ri nities ullis distincta, nec aequata satis librataque , modo hac, modo illa parte adeo angusto oculum horizonte claudit, ut siepe vix ultra bis millo hexapedas prospicere .liceat. Ea soli iniquitate factum est, ut 26 Triangulis nobis Opus essset ad gradus unius longitudinem aequandam, quin pluribus etiam, nisi fortuna accidisset, ut tum Zenta, tum Mnifcria novorum templorum structura, ad novem circiter hexapedarum altitudinem jam perducta , altioris atque horizonti dominantis suggestus locum praebuisset. Quem vero potissimum terrarum illarum tractum S. labori nostro decerneremus, haud diu deliberandum no- his suit. Ad Tibiscum fluvium adhaerendum erat, cu- cujus ripam oppida, Ieucarum aliquot intervallo inter se 'μ' disjuncta, occupant. Quodsi longius recedere induxis-Rmus in animum , praeterquam quod vix aptus nostiarnae quieti ac restaurandis viribus locus: annona vero nobis
255쪽
jumentisque necessaria advehenda procul fuisset, in non paucos nos ostendere laboris Obices necesse erat. Omnis enim ea benignissimi ibit regio la: tisilinis deservit pascuis majorum minorumque' pecorum, quorum in annOS singulos multo millia Austriacis, quin & exteris nationibus suppeditat. Vix domum videas ; misera duntaxat se quaquaverstim offerunt tuguria , e luto S arundinum fasci-hus male compacta intectaque, quae gregum PastoreS incolunt, genus hominum vultu non minus , quam cultu asperum; quos aeque ac armenta tutantur feri canes, per omnem circum ambitum mira calliditate excubias agentes,
lupis similes; lupis tamen ipsis, quidni amplius hominibus , nocturno praeprimis tempore timendi. Aquis, quas id solum, esto non raro limpidas Praebet, ni a Pue-' ritia insueveris, in febrim improvidus incides. Quo carere ad constituenda Stationum Signa haud poteramus, ligni tanta, quanta rerum praeter c uin, terram 8c gramen aliarum omnium, quin eo major inopia, quo minor est ejus plantandi cura ob ingentem priaegrandium arundisum copiam, quas immensae paludes alunt, fovendisque parcis accolarum socis; & muris, sepibus, temsque consarcinandis subministi ant. 6. Haec aliaque nobiscum reputantes meridionalem Bamsi mς- sim , operis initium , ad quintum circiter a Petrovaradi- .. . Guta militarium , constituendam existimavimus. Satis ea Romano a montibus , Post insigne hoc munimentum positis, rum . quos tamen ipsos potius colles dixerim: sat magnum item ' TAB. x in Septemtrionem relinquit spatium , ad unum ac dimidium Meridiani gradum excurrens. Insigne hic conspicitur Romani militis monumentum, vallum e terra aggestum d) ad hexapedarum millia amplius quatuordecim
256쪽
protensum, Danubio Tibiscum jungens: cuius fossa quam profunda olim, quantique laboris fuerit, inde licet con-3icere , quod ea etiam nunc post tot annorum intervallum , gregum ibi pabulantium , atque frequentium imbrium injuriis attrita subactaque, plerisque tamen locis ad duas hexapedas, multis multo altius deprimatur. Boreatior valli hujus pars, qua Tibisco Committitur , Parum admodum a linea recta; a Septemtrione vero in Orientem graduS non Omnino 1eptem ac viginti abit. Ejus fossa occidentem respicit, cui imminens solum exoptatam
basi planitiem praebuit. His ita constitutis admonitisque iam Sociis , quo
Buda Petrovaradinum sine mora contenderent, ea una hic nobis interim cura erat, ut quoniam in ea, quae Petenda erat plaga, defutura nobis omnia providebamus quaecunque ad iter laboremque nostrum necessaria forent,
pararentur; Signa praeprimis , quae ab una statione in aliam transferri possent. Queis in rebus merito ingrati animi notam verear, si silentio hic praeteream, neque palam grates referam singulari humanitati Viri illustris, Geometrae non minuS , quam Physici praeclarissimi Mn-riei de Sebraeder, Cuniculariorum Tribuni, qui non modo consilio, verum re ipsa etiam nobis commodavit plurimum ; ad fabricanda Signa opifices ; ad dimetiendam dein Basim suorum viginti, quia laboribus tum vacabant, suppetias dedit, ac subinde laboris nostri testis semel iterumque adsuit. Facienda vero Signa curavimuS quinque, quantum fieri poterat, minimae molis ac ponderis, quo omnia eodem plaustro vehi possent. Constabat eorum quodvis ex arbore A B dimidium circiter pedem crassa, . rere quatuor heXapedas longa, per quam funiculo f, s at- trahi demittique poterat inversa truncata hexagona Py
257쪽
ramis, pedes quinque alta B C. Baseos superioris ob minuendum pondus nequaquam solidae, sed e minoribus tigillis compositae diameter m n pedes quinque; inserioris O, p unum ac dimidium aequabat. His basibus claviculis adfixa erat tela linea, coloris partim albi, partim nigri, quae tum proprio, tum inferioris asserculi seu baseos O, p pondere diducta, pendentis in aere inversa pyramidis conive speciem reserebat, caeloque sereno ac tranquillo ad decem & amplius hexapedarum millia conspicit Oterat, dum ejus imago in caelum, non in caliginosum btum incurrebat. Arbor, ut a plaustro melius portaretur , in duas oblique dissecta partes erat, quae annulis serreis d, e firmissime conjungi poterant, dum erigendum Signum erat. Enimvero quum experientia posthac edocti essemus, ob ingentem stationum numerum , nimium temporis perditum iri, si his duntaxat Signis uteremur, quae perpetuo huc illucque transserenda essent: ea majO--ribus solum distantiis servavimus; minoribus alligatae arbori , in crucis sormam , praelongae arundium Signa erant. q. Dies Petrovaradini undecim exigendi nobis erant, Laboris dum in parato essent omnia: Socii quoque inter haec cum initium Instrumentis advenerant. Et quandoquidem deliberatum 3 erat, cum Triangulorum serie, quae gradus meridiani' magnitudinem datura esset, Petrovaradinum connectere, vallique Romani situm definire; die 3α Augusti duo trans Danubium Signa fixa sunt alterum quidem in meridi nati ejus valli termino, alterum ultra Petrovaradinensium armentorum gregumque stabula : eodemque die sub v sperum ad horologii turrim, quae imunimenti propugna culo insistit, comprehensus ab iis duobus Signis angulus est observatus. Postridie mane iter ingressi, & compluria' bus ad dicta Suna captis angulis, sero vespero agreste
258쪽
cauponam tenuimus, militaris oppidi tauroeli juribus obnoxiam , atque a Romano vallo stxdecim circiter hexapedarum intervallo distantem. Haec casa nobis dierum octodecim domscilium ibit, haec Baseos operisque totius initium, eiusque fumarium, cubili nostro proximum, dimetiendi gradus meridiani australis terminus: in hoc namque decempedalis meus S ctor locum nactus est Huic erigendo , ducendae Meridianae Lineae , & per correspondentes Sodis altitudines comprobandae; deligendo pro metienda Basi solo Signisque in utroque ejus termino collocandis, triduum datum est. Die 4 Septembris mane , permulti in directione Baseos A B pali in terram infixi sunt , juxta quos tendendus, durante dimensione funis erat: a meridie dimensio coepta, post triduum absoluta est. Id in universum admonere liceat, methodoS, i strumenta, ipsa etiam metiendae Basi destinata tigilla, Vienna nobiscum advem, cetera denique omnia, eadem omnino, quae in Austriacorum graduum dimensione, mise se, quaeque diffisse jam exposui. Pauca nihilominus, quae
aut aliter nunc acta sunt, aut nosse interest, adferam.
Ac primum quidem etsi dimensio Baseos tum hujus AB tum alterius ε δ in boreali termino ) non nisi semel sust
pia sit, reapse tamen utraque pro bis dimensa haberi potest, cum utriusque dimensionem in duas turmas partiti peregerimus. Praeibam videlicet ego cum socio Fratre Ramspcea; siquo a nobis intervaelo sequebantur duo DD. Architecti militares. Cuivis turma quatuor erant tigilla, sequorum quodque longum erat hexapedas Parimnas tres, non amplius : quo enim facilius per tam Io
259쪽
xapedas longa, dissecui: hexapedas vero Parisinas hic et gi , ut pro altera Basi resecari, & ad Viennenses exaequari potant, ubi id, ob mutatam aeris temperiem, aliamve ob causam fieri necesse seret. Et vero ipsa haec op randi ratio mutuam praestabat certissimamque labori no-st ά fidem. Cum enim , quoties a labore cessatum est, mensura mea cum ea DD. Sociorum conferretur , atque omnis differentia plerumque intra poIlicis lineas consist ret, certissimi reddebamur utique, non solum dimensi
nem sedulo peractam , sed & ti ita omnia, pene dicam, supra quani sperari possit, aequilia inter se fuisse, nec ullam mutationem subiisse. Basium longitudines mox dabo. Deinde nolim, quemquam offendat triangulorum n mirum numerus, situs ac species. Praeter eam namque,
de qua supra num. 4. dixi, soli iniquitatem adeo densi v pores plerumque, calidiore praeprimis sole, omni circum regioni huic ad imius alteriusve hexapedae altitudinem incumbunt , ut peregrino oculo illudant, stagnantemque aquam reserant: turrium arborumque apices & test rum fastigia, velut in aere natantia , nuSquam a me visam speciem ibi oculis osterunt, Dam eminus conspectam vix coniectando adsequaris, Quamobrein ut in o jectis aliis ad majores distantias certo internoscerentur Stationum Signa, erigenda ea fuissent eximi e molis & altitudinis ; quod in iis rerum necessariarum ac temporis etiam angustiis qui effectum dare licuisset y eo praecipue inimico caelo, quod quum pluviam effundere semel o cipit , non finit , communi incolariun sententia ; quam utinam non nimis quam veram. experti essemus ipsi. Namque a die I 8. Septembris, qua prunam stationem nostram,C-οhense Observatorum , reliquimus , ad diem Istam. Octobris, qua ultimam attigimus , e diebus videlicet septem ac viginti , pluvias uti vim muneravi,
260쪽
mus: neque ad finem perducere integri gradus dimensi nem hoc anno licuisset, ni aliquoties Jovi pluvio contumaces , nilque ejus imbrem morati angulos observasseamus; quanquam ut vere dicam , nunquam fere purius spectari Signa , & accuratius definiri anguli poterant, quam pluvia, non nimium densa, inimicos horiZontis v pores deprimente. Denique nec illud quemquam moveat, de redu- quod angulos ad horigontem reductos hic non videat; si adeo enim modice subsidit iam, jam attollitur ejus regionis solum: adeo edgua erat inter Stationes ditarentia altitudinurii, ut contemni tuto posset. Certe quae maximae erant a cetoris disterentiae earum Stationum, quaS in templorum turribus Zenta, Mnscha ac Rege lini habuimus, priores duae vix ultra duo; tertia non omnino ad quatuor minuta adsurgit; haec ipsa tamen non nisi duahus hex pedae centesimis latus horiZontale inclinato minus reddit. Quid Z quod observatae, per adversos adeo vaporeS, Stationum altitudines plus fortasse erroris, quam accurationis in calculum resudissent. Ceterum quam nihil lente egerimus; quam inter turbines & pluvias; inter eas immanis primum aestus, dein frigoris vicissitudihes coniumssuerit idemque DD. Procenturionum in deligendis Stati nibus & collocandis Signis id enim oneris ultro subivere ardor atque industria, rei peritus quisque facile perspiciet. Quum namque, excepta una illa, quae in turri Setegedinensi erat, in ceteris stationibus septem Re visonti Signa erigenda fuerint, id ita perfecere , ut laboribus aliis temporis minimum eriperetur, palamque Pr steri cogar, me nisi eorum opera adjutum, tam iniquo coelo, absolvendae hoc anno aemensioni futurum parem vix fuisse. Qui adhuc dicta secum expenderit, si vel taceam alia; sat nobis causae fuisse intelliget, cur non majorem Meridiani arcum dimetiendum susceperimus, etsi