장음표시 사용
81쪽
ctificiitio teseseopii mobilis.
mobile totidem partibus supra filum medium fixum adduxi , atque lentem objectivain in capsa sua, laxatis tantisper cochleis n, n, n, n eo promovi, ut apex turris adicto filo mobili secaretur, hocque sit u lamina D C adstrictis rursum iisdem cochleis firmata est. Repetito detix examine cum adhuc s centesimarum errorem in axis Di- rectione latere cernerem, sub filum mobile, totidem partibus promotum adduxi filum medium quadri, quod fila fixa portat, vi cochleae ad x Fig. aο.) , donec illi omnino congrueret. His ita denique constitutis, tum lentis obiectivae quadra EF HS & DC; tum quadrum filorum fixorum Micrometri, transactis per capsarum latera cochleis firmavi, ne per iter, aut quacunque de causa, a suo situ posthac dimoverentur.
Telescopio fixo M iam recte disposito , perfacilis
erat telescopii mobilis AB rectili catio. Fila duo hombycina , inter se normalia, intra capsam B in foco lentium posita, annuloque in gyrum mobili adfixa, quem cupiebam, situm recipiebant. Praecipuarum curarum in Quadrantis constructione una fuit, ut idem athidadae punctum a diviso arcu nuspiam deflecteret, cum per eum ducebatur; quod indicio erat centrum motus athidadae , cum centro divisionis idem omnino esse, qua super re videatur Bouguer ee . Lens objectiva, probe prius centrata , continetur intra circulare soramen quadrangulae orichalcinae laminae, tres lineas crassae, quae lateribus internis capsae A congruens , intra eam ope cochleae sursum ac deorsum moveri potest, eo plane modo ν quo filorum fixorum quadrum in Micrometro. Quadrante igitur horizontaliter collocato, & collimando in ejusdem
82쪽
turris apicem ad telescopii fixi fila exigebam dispositionem filorum telescopii mobilis. Nempe Lens objectiva in capsa sua tantillum depressa vel elevata, Paralleliinanin axis cum limbo Quadrantis: filum fiduciae vero cursoriS, dum ab utriusque telescopii filo verticali apex turris bisecab tur, ad ultimum Qtiadrantis punctum adductum, Parallelismum axium telescopiorum procurabat. An vero filum fiduciae versus Quadrantis centrum tenderet, mon strabat tensum ex eodem centro filum Perpendiculi , ac plura puncta in eadem directione limbo Qtiadrantis impressa. Lens objectiva, trajecta per ejus capsam laminamque cochlea , hoc situ firmata esLAccuratus, quem repetitis tentaminibus cognovi, telescopii fi)5 positus, & telescopii mobilis cum eodem Parallelisimus , ultro mihi lucem viamque praebuere , ut ad expendendum arcum 9o graduum uterer Primum m thodo D. de Louville It), quam miror vel negligi, vel taceri a plerisque , cum de Quadrantum utroque telescoseo gaudentium constructione vel examine disserunt. Praeterquam enim quod molestiae ac difficultatis minus habet, quovis atque eo etiam loco suscipi potest, ex quo idoneus pro horizontis gyro prospectus non patet. Constabat mihi ex superioribus experimentis telescopii mobilis axem normalem esse radio , ex centro ad Primum Quadrantis punctum ducto, dum linea fiduciae ultimo Quadrantis puncto imminebat. Quod si itaque ejus arcus exache 9o graduum fuisset, necesse erat eandem turris altitudinem observari, seu Quadrante pro more erecto Perpendiculum primo , Linea fiduciae vero telescopii mobilis , ultimo ; seu Quadrante inverso Ρerpendiculum ub
83쪽
timo, ik I,inea fiduciae primo Divisionis puncto respon- deret. Reperi autein in primo Quadrantis situ verticem turris 273 ;. in altero vero litu eundem 33I Micrometri externi partibus infra horigontem depressum exhiberi :horum numerorum semidifferentia ostendit, arcum Qua-
dra itis a 9o gradibus deiicere 28 partibus eius Micrometri, id est, ψη , 6. Id in hac methodo curandum est, ut Perpendiculum ultimo aeque ac primo Divisionis pun- cho applicari possit, quin perpendiculum &telescopii mobilis allii lada mutuo sibi obstent. In Quadrante meo planum centri & divisi limbi eminebat supra athidadae partem lenti objectivae vicinam GE, interque hanc & tubum H tantum erat intervallum, ut etiam in hoc telescopii mobilis situ liberrimus filo Perpendiculi motus relinqueretur. Si per Ins humenti fabricam fieri id nequeat, substitui poterit Perpendiculum aliud, illi, ex centro demiseso, parallelum , ea plani supra centrum C parte suspen- sum, quae nullum motui athidadae telescopii mobilis impedimentum adserat. Alteram detegendi arcus totius errorem methodum dabat gyrus Horigontis. Quadranti in hortaontali situ constituto, quaesivi objecta quatuor in hortionte, quae inter se distarent quamproxime 9o gradibus, ne aliud , quam primum atque ultimum Quadrantis punctum , de quibus ipsis agebatur, in examen nunc veniret; quandoquidem de intermediorum punctorum seu divisionis ho-nitate nondum constabat. Telescopii fixi munus in hoc examine id unum erat, ut de immoto inter observandum Quadrantis situ testaretur , dum telescopium mobile ab ultimo ad primum Quadrantis punctum adducendum sui . Curavi diligenter, ut in observatione quavis centrum
Quadrantis eidem stationis puncto immineret. Peregi
84쪽
ohservationes diversis diebus in subdiali Observatorii arca, sole occasui iam Vicino, aere puro, ac tranquillo. Partes sunt Micrometri externi. Inveni angulum inter
Objectum 0bservatio I. Obsci vatio II.
& error Quadrantis subintractivus ,2 - - - - II, 8
Adsumpto ex superiore determinatione 48 /, 6 Si ex his duabus. medio arithmetico, constitui errorem Quadra tis totius set', deductoque singulis gradibus proportionali errore, tabellam construxi, secundum quam, in Triangulorum calculo, ObservatiS quibusvis angulis correctionem applicui. Quanti laboris, temporis ac patientiae res sit eXa- 39. men divisionis , ignorant sane, qui nitido artificis labore X. Divi- contenti , aut taedio molestiave vim, ipsi manum operi lionis nunquam admoverunt. Ego sane sub finem anni i 6 ,& initium i76s tres menses & amplius consumpsi, dum mihi plene satisfacerem. Tentaveram primum , quam prae caeteriS accuratam eristimabam , methodum a cele-H ber-yiqilige i by COOste
85쪽
tuis ii) aliisque probatam. Dimensus sum eo fine Novembri mense anni 1764 hasim So. circiter hexapedaruin, quam dabat distantia senestrae in Observatorio nostro anestra alterius turris Collegii nostri, observatorio inter septentrionem & orientem oppositae , Tangentesque in linea ad basim hanc normali constitui. Verum eost plu- ra variisque viis per multos dies suscepta tentamina nihil denique egi, quod expectationi ac desiderio meo resp6nderet; non tam quod justo brevior basis, & Tangentes nonnisi ad tres gradus adsurgentes, errores Observationi-hus invexerint, quam quod copiosus non raro fumus duorum caminorum, ultra quos prospicere cogebar, lucis radios punctorumque , 'l'angentes definientium, imagines undantes, varieque tremulas reddiderit. In patente vero campo quem unum locum, ad id peragendum, idoneum arbitror examen hoc aggredi ingruente iam hieme durum sane fuisset, fractis praecipue a gravi mo ho viribus, & corpore adhuc languente. Confugi it que ad circinum mcrometricum , & ad Μicromet miri externum telescopii mobilis , quorum adminiculo in camera mea, ad eundem caloris gradum fere attemperata, . quovis tempore , summaqite & situs & loci commoditate examen id peragere poteram. Ut ne a coepta hac errores indagandi via desisterem, persuasit omnino ipsum initium. Cum enim radii longitudinem circino accuratissime cepissem, vidi arcum 6O graduum partibus centesimisar Micrometri externi, id est 36 , 4 justo minorem esse; chordam vero arcus hujus bisecti, & in 9o' translati,
86쪽
lati, id punctum exacte secare; eX quo sequebatur, e rorem huius arcus 3o graduum , esse prioris erroris dimidium seu I 8 V, 2; proinde errorem Quadrantis seu arcus totiuS 9o graduum , esse s 4', 6, quae determinatio ad eas, quas paulo ante attuli, quam prOXime acced bat. In examine hunc Ordinem rationemque tenui. Assumpsi graduum ordinem eum, qui a telescopio fixo sinistrorsum, juxta mobilis telescopii motum progreditur; sanxique arcum 6o graduum quem modo 364 vel potius juxta num. 3R., 3 ' justo minorem reperi) erroris omnis expertem esse, quandoquidem is error non divisionem per se, sed Quadrantis totius arcum adficit. . Arcum hunc 6O graduum bisecui, atque bisecando progressus sum, dum ad gradus 7j deveniretur. Ducti bisulitionum arcus tenueS admodum erant, qui punctuari, cui imminebant, non laederent, & carbonis attritu facile delerentur. Distantia hisectionis a centro puncti , Micr metro telescopii mobilis externo ad Microscopium explorata, errorem puncti prodebat. Valorem eorum dimidiorum graduum, qui inde a 7'. versus γ', inde a 7'ου verius 8' positi sunt , determinavi eodem externo Micro- metro, cujus Io 38 centesimas minutis 3o aequari noram n. 34. . Deinceps jam singuli Omnino gradus eorumque dimidii ad bisectiones exigi poterant. Demum denorum quorumvis minutorum , in quae dimidius quisque gradus subdivisus erat , intervalla eodem Micrometro examinavi. Constructa secundum haec, valorum tabula , cumque priore n. Rae.), quae proportionalem cuisvis arcui correctionem exhibebat, combinata, verra arcuum Quadrantis, ac proinde angulorum Quadrante observatorum mensuras dahat. Experientia didici, hac me-- thodo non modo accuratum Punctorum examen peragi, sed & examen ipsum recognosci trutinaeque rursum sub-
87쪽
jici posse, quod quisque per se videt. Cum enim post semi-
gradus illos, qui septenis quibusvis adhaerent, Micrometro determinatos, jam singulorum graduum atque etiam semigraduum valor habeatur , punctum cujuslibet gradus ac semigradus, Per novas easque PlureS ex diversiS punctis factas bisectiones aestimari potest, atque puncti valor antea inventus confirmari. Ego certe examen 'meum hac methodo peractum pluribus ejusmodi tentaminibus susceptis preclare stabilitum vidi; quod ipstim amplius deinde comprobavit calculus observatorum Ilaiangulorum, quorum treS anguli parum admodum a duobus rectis plerumque aberrant, quod ex inspecta , quam infra expono , Triangulorum serie
88쪽
Primum atque praecipuum totius operis sumdamentum est praelonga basis summa accuratione diinensa. Optaveram ab hujus dimensione laboris initium capere ; abduxit tamen ab hoc consilio animum, quod in tribus locis, Brunnae nimirum , Graecii& Varasdini stellarum a Zenith distantias observare constituerim, nollemque eas observationes in altum jam au- tuannum differri, quem nossem per inferiorem Sturiam ac Croatiam astronomicis observationibus minus faventem, P. erumque nebulosum ac pluvium esse. Verebar praeterea , ne erecta iam tum in plurium montium iugis signa, ventorum aliiSue injuriis disjicerentur; satisque erat animi, atque tum quidem etiam virium, ad omnem eum stationum tractum intra treS quatuor e menses percurrendum ac totam Triangulorum seriem terminandam, quae persecturum me eo anno non sperabam, nisi Baseos dimensionem interea suspenderem. Neque minus in votis erat, in duobus dimetiendorum graduum terminis duas hases constituere , quarum una Polygoni latus primum, altera ultimum da ei. Sed
nempe soli, quod juxta Meridiani plagam quaquaversum H 3 cuse
89쪽
percursavi, conditio id negabat. Quae enim Nicolspui go Hrunnam versus praelonga vallis se aperit , initio in occidentem late quidem patens, paludoso solo stagnisque compluribus , & Iglava Tajaque fluviis interrumpitur ;qua vero in septemtriones vergit, per se non ampla satis , alternis hinc atque inde collibus intermissa, tortuosi etiam Schwarzae amnis flexibus sine lege secatur: ipsi de- nique Brunnae urbi amplus montium densis ac praealtis sylvis horrentium tractus imminet, ultra quoS proferre laborem non liceret, nisi structis ingentis molis suggestibus, qui arborum cacumina eminentes in subjectam utrinque plagam prospectum panderent. Par prope erat soli iniquitas , quod arasdinum , alterum Polygoni terminum ambit, praeter complura alia incommoda, quae laborem si non abrupissent, retardassent certe quamplurimum. Quid Z quod existimabam hases duas , esto non in dimensionis terminis positas , Triangulorum nihil iminus examini servituras. Accedebat aliud, quod tuniquidem , ob suscipiendam eodem tempore a Cel. de Thu- Paralleli Parisini productionem , altius menti inhaeserat: videbam videlicet hases has duas, quas dimetiri cogitabam, etiam Parallelorum dimensioni proprias plane, aptissimasque fore , borealiorem quidem dimetiendo, i quando luberet , Parallelo Viennensi ; alteram Parisino producendo. Caeterum si Meridiani graduum dimensio unquam posthac suscipienda mihi foret, non committerem profecto, quin a baseos dimensione operis initium ducatur , atque extrema duo Polygoni latera duae bases
Basium, quas dimensus sum, unam Neostadium inter atque munkirchium constitui: alteram in cam- pis
90쪽
pis Marchicis Marchfeld , Viennae ad orientem trans Danubium positis. Basi Neostadiensi principem locum
tribui, non quod maiore atque altera Marchseldensis accuratione definita sit; 1ed quod adeo aequa apertaque cam pi planitie gaudeat, ut mensurandae hasi aptiorem haud facile reperias, meritoque adeo suo, operis totius basim&fundamentum Constituat. Neostadio Meunkirchium tendentibus vye regiae ad laevam, vicina, parallelaque est, a Meridie m occidentem set' 8 I declinans. Nisi me nimia curruum Perpetuo commeantium vis, atque crata
quandoque sub aere nati aurigae absterruissent , aptissimum collocandis tigillis solum praebuisset ipsum stratum viae, si quae alia, rectae planissimaeque, atque ultra septem
hexapedarum millia linea recta porrectae. Borealior haseos terminus exiguo admodum ab urbis pomaeriis interuallo est, atque eo plane loco, quo ex ea egressis via ipseque campus Neunkirchium verius , primum se aperit: terminus australior pone eandem viam zocio circiter hexapedis Neunkirchis abest. Basis haec medio fere inter Brunnam atque Varasdinum loco est. In utroque ejus termino naetae erectae sunt, quo susceptus a me labor omni tempore ad examen revocari queat. Metarum harum
materiem , figuram , inscriptionem Celsissimus Princeps de Kaunitet jussit partim, partim probavit. Estram in teries sectum saxum est; figuram Ichnographia Fig. ας & Orthographia Fig. a 7.) ob oculos ponit. Superiori
plano baseos ABC immissa est circularis marmorea tin ta , quae gerit punctum centrale , axi seu Perpendiculo, a metae vertice demisso, respondens. Centra haec in utraque meta, magna cura signata sunt, veramque Basis longitudinem terminant. Inscriptio brevis, quantam facies viae regiae obversa capere poterat, utrique inscripta est,