장음표시 사용
71쪽
quam si, quae nunc dixi, 'sollicite, recteque fiant omnia, ulteriore examine haud opus esse existimem ; exploravi tamen rectum hunc filorum situm etiam ad duaS aliaS i ter se normales lineas accurate ductas in charta , quam tabulae ligncae adglutinatam in adversa, ac 6 s circiter hexapedas ab observatorio distante turricula expotuit neque errorem vidi. Dandus erat his Micrometri filis is positus, ut unum in verticali circulo esset, quo facto alterum necessario horizonti, ejusve parallelo respondebat. Igitur Quadranteverticaliter erecto , ejusque Perpendiculo imbum fere radente, collimavi in filum penduli, intra ejusdem turricula: fenestram suspensi, atque annulum fila fixa Micrometri portantem converti; donec filum Micrometri cuin filo penduli congrueret. Confirmavi eundem filorum fixorum situm observando stellas culminantes AEquatori vicinas , quae semel bisectae toto trantitus sui tempore a filo hori pontali hisecabantur, cum Quadrans verum situm verticalem habuit.
Determinavi valorem Micrometri tum interni; tum externi, quod cursori telescopii mobiliS applicatum erat. Μethodi valorem hunc determinandi praecipuae sunt quatuor. Illa, qua ex distantia lentis obiectivae a filis Micrometri , filorumque horum distantia inter se, valor anguli subtensi deducitur s), minime placet. Si namque in capienda filorum inter se distantia erretur quinquage-sma duntaxat lineae duodecimalis parte, error in valore anguli jam ad decem sere circuli maximi secunda adsurgit in telescopio trium pedum: si praeterea in distantia
72쪽
lentis objectivae a filis erretur dimidia duntaxat linea, error hic etiam jam tria secunda superabit. Quam facile
vero hi erroreS admitti, atque , cum nonnisi duo sint te mini , conspirare etiam in eandem partem possunt. 31 thodus altera, quae valorem subtensi a Micrometro anguli definit per temporis intervallum, quo stella aequatoria filorum Micrometri campum percurrit st) , etsi facilitate & commoditate se commendet , Pluriuan secundorum errori itidem obnoXia est , cum dimcile admodum sit,priaecipue in brevioris foci telescopiis , evitare errorem quartae partis unius secundi temporis. Minuitur quidem is error in ratione cosinus declinationis, ut adeo ad hunc
usum stellis aequinoctialibus p .eserendae sint stellae Polo viciniores; ast hae diutius infra filum in transitu haerent, ut saepe de integro temporis secundo , quin de pluribus etiam incertus sis, ac praeterea a filo horigontali deflectunt: & quamvis deviationis hujus ratio haberi possit, jam hoc ipso methodus immediata non est, meritoque aliis postponenda. Quibus de causis etiam illam R. P. Pe-Zenas methodum nuperrime propositam Q minus tutameXistimo, neque certe nisi eorum telescopioruin Micr metris aptam, quae Quadrantibus, aut SeXtantibus mobilibus applicari possunt; non item aliis longioribus, aut
fixis, in quibus transituum intervalla nimis brevia simi, ut non nisi exiguam fili mobilis a fixo divaricationem concedant ; ex qua si ad maiorem filorum divaricationem concludas , multum errabis. Tertia methodus ex Diametro Solis , tanquam scala Geometrica, valorem Micrometri determinat. Percommoda quidem haec foret, atque post
73쪽
exploratam jam Diametri solaris magnitudinem satis certa , nisi scrupulum in1iceret annulus aberrationis radiorum lucis, qui solem circumdat, eo latior, quo obiecti- v ae lentis apertura maior, socuSque illius brevior, atque sphaericitas minus persecta est ; quod ultimum vitium etiam cautelas illas atque cruendationes, quas solertissimus Le Gentii proponit x), magnam partem incertas reddit. iam ob rem quartam prae caeteris omnibus elegi
methodum immediatam, qua erectae ad mensuratam ha- sim tangenteS , conversionum cochleae valorem definiunt.
Mense Octobri anni i76 . dimensus sum basiin in recto Planoque solo ambulacri, quod per totum Γheresiani N hilium Collegii hortum, atque ultra ipsum versu S Viam, quae ab urbe ad Belaedere ducit, fere ad libellam porrigitur. Inter duas dimensiones non integro pollice disserentes, assumpta media longitudinem baseos constitui et a I. hexapedarum Viennensium, pollicum 7 , 623, seu pollicum duodecimalium Viennensium Is 919, 623. Respondentes huic hasi, veluti radio, Tangentes I, S, IO, IS,
Io, 2 , 3O minutorum neque enim magorem , quam o/, tangentem Ceperat ambulacri latitudo , neque majore opus erat) calculo erutas, in tigillum, cujusniodi pro dimensione baseos usus sum , transtuli. Quod ut recte agerem , iis lociS , quibus tangentium Punctii receptum iri providebam , tigillo albam chartam adglutinavi, aereosque claviculos defixi, in quibus sis mala punctula, simul Tangentium magnitudines dabant , simulque
Centra erant nigrorum circellorum, qui telescopio emi-nus conspecti clare, distincteque oculo obiiciebantur. Tigillum sic divisum in uno dictae basis termino collocavi,
74쪽
basi normale .simulque horigontale, atque in eadem a solo altitudine, quam in altero hasis tormino telescopii axis habebat. Thermometrum per eos dieS interdiu fere temperatum monstravit. Neque tigillum, Tangentes osse-rcnS , neque Quadrantem iolares radii unquam feriebant; . id quod utique distinctain visionem multum aluvat , &determinationem multo faciliorem persemoremque reddit. Fila Micrometri interni in foco lentis obiectiva' esse, ostendit immotus atque ab omni parallaxi liber obje-hhi situs, licet Oculus hac illacque moveretur. HiS ita constitutis indagavi repetitis tentaminibuS, quot Partes Nicrometri Tangenti Ii; quot 3 ; quot caeteris usque ad 3O responderent. Sunt vero Micrometro meo huic illa horizontalia fixa tria, mobilia duo γ . Exploravivatores singulos ambobus illis mobilibus, modo a sinistra dextrorsum, modo a dextra sinistrorsum motis ; reperiaque respondere
9 Deduxi dein calculo ex valoribuS Tangentium qu rumvis majorum , valorem cujusviS minoris; puta v
75쪽
lorem respondentem ex valore si, Io caeterisque juX-ta I angentium Tabularium proportionem, ut, num cum observatis valoribuS consentirent , cernerem. Animadverti hoc pacto , neque Tangentibus in tigillo signatis,
neque i Cochleae micrometricae helicibus sensibilem naevum inelle, exiguasque disterentias inevitabilibus observationum errorculis adscribendas esse. Fallis igitur determinationum harum combinationihus variis , assumptisque mediis arithmeticis constitui valores , qui singulis cochleae micrometricae revolutionibus , harumque centesimis conVenirent, tabellaSque amplas ad usum construxi . Quoniam vero valores hi respondebant longitudini dimensae haseos , non nisi Is 9 I9,623. pollicum Viennensium, quaesivi etiam juxta notam reductionis methodum et) eosdem valores pro distantia objecti, ut loqui solemus, infinita.
recto ; mobilia tria. Plura hinc oriuntur commoda. Ut enim nihil dicam de verticalibns, per quae ejusdem altri transitus, intervallis a medio aequiuiitantibus , quinquies observari poteit; filorum fixorum horiZontalium dii tantiae si mel determinatae , examini cochleaemierometricae deinceps serviunt: dum solis limbus, vel astrum a te-
Ieseopii axe longius abest, filum tam fixum, quam mobile, ipli vicinissimum, instar fili medii esse pol cit, lieque evitari longior sili
mobilis exeursus, non sine temporis S cochlcar micrometricae luero, quae brevioribus excursibus minus patitur. Fila ad angulum semi- rectum inclinata, quia quadratulorum, a verticalibus & horizont libus fili; comprehensorum . diagonalia sunt , de rueto inter se filorum Micrometri situ testtantur. Non nisi sequente proportione mihi opus erat: ut est Iongituso baleor,
seu distintia tigilli Tangentium a Iente obiectiva i59ις , 62 ad summam ex eadem stipantia es dijiantia lentis objectivae a filis Mi- rometri c dia II pis, 6 et 3 3I , 6 , ita sunt e gr. Io/ 46 /, 8, qu respondent s revolutionibus e bisae respectu diflantiae saltae, nempe b istos, ad Io 48 t, I, quae respondent to idem revolutionibus eoeblaae respectu distantiae infnitae. Potest vero di itantia haberi pro infinita, in qua nimirum distantia lentis objectivae a filis meromeri
76쪽
Tabellarum harum partem tironum grptia hic exl:ibeo pro distantia quidem terminorum baseos sub Lit. A; pio distantia vero infinita sub Lit. B. Revol.
Determinavi eodem tempore aequalitatem spirarum cochleae ac valorem Micrometri externi , quod, telescopio mobili applicatum, supra descripsi m. as. . I veni respondere, adsumptis mediis arithmeticis. .
T tri respectu diitantiae objum evanescit , si ei caluia objecti aliquot mille vicibus major sit, quam di,tantia lentis objectivae a Mis Mi- erometri. Operosiorem nonnihil reductionis formulam adfi m. P. Pe-
77쪽
Telescopii fixi Μ axis, Quadrantis limbo parallelus
sit, est necesse. Equidem nisi deviatio haec a parallelismo crassa admodum sit, sensibilem errorem in observationes non invehit universim loquendo : videtur tamen non raro minor, quam par est, cura in ea deviatione evitanda adhiberi. Nihil dicam de maioris forma: Quadrantibus& Sectoribus ad altioris gradus observationes destinatis , in quorum constructione nulla cura est nimia: sunt etiam circumstantiae complures, in quibus error ex ea deviatione oriundus contemni profecto haud potest, si seu drantem spectemus, quali in locorum telluris positione definienda utimur, duplici telescopio , fixo uno, altero mobili instructum. Quod si enim contingat, telescopium Unum a parallelismo aberrare, non aberrante altero, aut aberrare utrumque, idque vel in eandem partem , Vel quod pejus, in oppositas; error observationiS non aequare modo, verum & superare potest errorem parallelisini: quam facile vero parallelismi error ad aliquot gradus minuta adsurgit Z Sunt haec quidem ejusmodi, quae insignem Observatoris vel inscitiain, vel negligentiam arguerent, haud negandum tamen est, etiam levitate quadam mentis aut inconsiderantia toediove nonnunquam accidere, ut, in quibus parum aut nihil momenti inesse animo praeconcipimus, dissimulanda omnino putemuS. Μerito itaque
doctissimi viri Bouguer, Bostovicii , atque nuper de larande fusius, atque elegantissime persecuti sunt ea, quae
Eenas in Me tres de Marseilis annie 1755. Part. II. pag. II S., sed quae, si bene inspiciatur, ad ipsam nunc allatam proportionem denique redit. Neque illud placet, quod eductionem ad unam Revolutionem exigat, ex cujus valore valor plurium laseratur, error enim facile augeri admodum potest.
78쪽
ad Parallelismi hujus theoriam, praXimque pertinent can). Atilii quidem haud difficile erat , etiam exiguum in hoc
errorem evitare, aXimque telescopii plano Quadratilis parallelum reddere. Post curam in ipsa telescopii ad posticum Qtiadrantis latus applicatione adhibitam suum. pr.
parum jam ejus axiS a parallelismo abesse poterat, ut i men accuratum eundem obtinerem, Qtiadrantis planum juxta meridianam observatorii mei lineam verticaliter constitui, ac repetitis vicibus jam Solem, iam stellas culminantes observavi, cum interea Sociorum unus ad Quadrantem fixum 9 pedum eidem observationi intentus, de singulis ad fila verticalia appulsibus me admoneret ; χ- Ciorum vero alter telescopii lentem obiectivam vel promoveret tantillum, vel reduceret, prout fieri postul ham, fierique nullo negotio poterat; dixi namque supra rium. aa.), lenti obiectivae telescopii hujus intra capsam suam , Ope duarum cochlearum , duplicem motum imprimi poste , verticalem unum , alterum horiZontalem. Construmonis huius beneficio paucis observationibus rem peregi. Ut tamen certior de ea bene acta essem , Quadrantis limbo modo orientem, modo Occidentem respiciente, stellarum verticalium transitus tapius observavi; dum omnem sensibilem errorem tollerem. Rectum hunc
lentis obiectivae situm nactus, demum laminam E F G Hquatuor cochleis suis Fig. I9. fundo capsae adfixi. Solent plerique initio axem telescopii fixi paralle- 36.
Ium essicere radio, qui ex centro tendit ad nonagesimum VII. Te- altitudinis gradum, eum nimirum, qui Perpendiculo sub- lescopii si-jicitur, dum telescopium fixum dentili respicit, quem- . G a quo initio gra-
79쪽
que ultimum Quadristis punctum dicam ; uti illud D, quod ab hoc nonaginta gradibus distat , & Perpendiculo subjicitur, dum telescopium fixum hori Zontalem situm habet, primi nomine intelligam. Pensanti mihi singula Visum est, methodos cas, quibus is Parallelimius immediate procurari consuevit , non paucorum secundorum errori obnoxias esse, in minoris radii Quadrantibus, quod jam dudum animadvertit cel. de Louville cc ); ni quidem iam antea telescopium mobile probe rectilicatum, Quadranti applicatum sit, vel telescopium fixum sit reciprocum , quale erat illud R. P. Boscovich du) ; vel denique ejus loco confugiatur ad amphioptram mobilem Lunette d' reuve ) , quam tamen ipsam alia, ac hucuS-que quidem fieri novi, ratione examini huic adhibendam
Putarem. Videbam ex adverso accurate omnino constitui posse axem telescopii fixi, ut cum radio ad primum Quadrantis punctum ducto, angulum renuin e liciat; radii vero , ad ultimum Quadrantis punctum dum hi, deviationem a Parallelismo axeos, si quae esset, deduci multo Certius ex errore Quadrantis totius, qui perinde accurate pluribusque methodis indagari posset. Quapropter eo me Converti , ut axem telescopii fixi primo Quadrantis Puncto normalem redderem. Notissima est tantoque accuratior id exequendi methodus, quanto facilior, &quae aere Puro ac temperato quovis loco repeti nullo fere labore queat, modo columnae AB & BE, quae Quadrantem sustinent, eam, de qua supra nuyn. I 7.) diXi, altitudinum inter se rationem habeant, eaque sit Perpendiculi applicatio , de qua mox dicam. Igitur sublata supe-
80쪽
riore columna B Ε, atque uno fulcrorum α β quod ver- Fig. ticali dii adrantis si tui obstabat imposui Quadrantem inscriori pedis columnae AB, ac per telescopium fixum Μquaesivi objectum quam proxime horigontale, quod erat
apex turris, tribus sorte Leucis ab observatorio meo remotae. Limbo diviso occidentem respiciente Quadrantem verticaliter ita constitui, ut Perpendiculi ex centro
C suspensi filum hisecaret primum Quadrantis punitium D; quo facto filum mobile Micrometri P ad turris illius
apicem adduxi , comperique eundem infra horizontem deprcssum esse et is centesimis Micrometri. Inverti dein Quadrantem, ac verticaliter rursum ita erexi, ut limbo diviso ad orientem nunc converso primum Quadrantis punctum supremo , telescopium vero M intimo loco enset, atque in eadem, quam ante habuerat, ab observatorii pavimento altitudine; id quod procurabat columnae AH superposita columna BE, cui nunc commissus erat Quadrans, qui prius soli columnae A B insistebat. In hoc Quadrantis situ Perpendiculum supra primum Quadrantis punctum D suspendi ita, ut inferne centro C immineret. Id ut facilius certiusque Obtineatur, utilis est cylindrulus η congruenS foramini, quo infra D, Quadrantis limbus pertuius est: namque Perpendiculi hium, cylindruli hujus incisurae r commissum, eXigua ejuS rotatione accur
te ad punctuin D adduci potest , libereque simul suspensum servatur, abSque quod limbum radat, adfrictuve suo ejus oscillationes impediat. Apex diste turris per idem telescopium M visus, nunc Ia 3 centesimis Micrometri infra hocZontem depressus apparebat. Ex quo constabat, angulum inter radium, qui a centro ad primum Quadrantis punetiam ducitur, & axem telescopii Μ anterceptum, Recto minorem esse I 4 centesimis Micrometri,