장음표시 사용
11쪽
ipsae per se ex creatis rebus exsistant : in scholio adnexo ex reululis in Dialectica constitutis, eas subtiles rationes quae adve us creationis possibilitatem allatae fuerunt, nihil obesse colligo , proptereaquod iis ita satisfacimus, ut illud saltein compertum fiat nihil certi ex iisdem confici posse . Hac occasione tango dissicultatem illam, quam adversus temporaneam mundi creationem multi ducunt ex eo, quod nulla fuerit major ratio sussiciens, cur Deus in hoc potius momento quam in alio quocumque mundum crearit, Sc sunt liter solvo, ac olim tom. I. Phys Gen. q. 13. quam dam Leibnitianorum dissicultatem adversus inanis possibilitatem dissolvi . Nam uti tunc respondi, cum inane non sit re ipsa extensum, nec ideo locus in quo corpora collocari queant, nec plures snt in eodem distinctae partes, in quarum una prae aliis mundus locari possit, sed in ipsa mundi creatione locu ς extensus esse incipiat, alienum esse a ratione sufficientem quaerere rationem, cur Deus mundum creet in hac potius parte vacui, quam in aliis, quia
ratio lassiciens est solum investiganda in iis eventibus , in quibus
plura esse pollunt, non autem simul g. 78. n. I. Log. : sic nunc ajo rem similiter se habere in ea quaestione , cur Deus mundum crearit in hoc potius instanti quam in alio quocumque, propterea quod eum ex altera parte tempus non sit nisi in corporum motu g. I 86. Ont. , ad summum in rebuς creatis, δc cum iisdem incipiat exsistere & ex altera instantia non sint nisi initium aut finis temporis, sive successionis, quae in motu aut in conservatione mundi creati reperitur, non sunt ante mundi creationem haec instantia anteriora atque posteriora interque se distincta , in qu rum aliquo si mundus creetur, alia omitti debeant, atque idcirco rationem postulent lassicientem cur illa omittantur, hoc eligatur; sed cum ipsemet mundo ponitur primum instans, sive tem
pus & ejusdem initium. His obiter animadversis, eo quod de hac re mihi integrum servo alium in locum , tria distinguo genera Atheorum , primo eorum qui vellent nullam esse substantia in ase, sed omnes alias ab aliis in infinitum prodiisse, quin umquam perveniri possit ad eam quae sit a se ; secundo eorum qui putant
omnes substantias esse a se , 8c ex fortuito ipsarum concursu novas ab aeterno res & hunc denique mundum generata fuisse, quin aliqua particulari substantia a se infinitar perseRionis ad hunc mundum formandum atque regendum opus seret tertio malesani Spinosae, ejulque Discipulorum, qui volunt quidem unam tantum esse
eamque in liuitam substantiam a se , sed minime distinctam a mun
12쪽
P R IE F Α T l o do, quaeque sit idem, ac totus mundus, duobus infinitis attributis , extensione ac cogitatione donatus. Primos adverto me jam consedisse in Logica , cum g. pS & seq. docui cum ratione pugna re seriem entium infinitorum ab alio, quorum nullum sit a se, idque contra Adversariorum solutiones certis perspicuisque principiis firmavi. Secundos evidenter refello, primum quia nec motus
nec alia quaelibet mutatio esse quiret aut ab aeterno, aut in. tempore: deinde quia seni impossibiles plures substantiae a se, quarum aliae cum aliis differentiis & persectionibus connectantur; id quod perspicue colligo ex rationis iussicientis principio, quod in rebus necessariis certissime obtinet, quia tuae substantia a se esset indi
ferens ut cum hoc aut cum illo ente copularetur, & aliunde nulla foret major ratio sufficiens, cur ex duabus substantiis a se altera exstiterit cum primo ente, non cum secundo; altera cum secumdo, non cum primo: demum quia substantia in a se unam tantum esse oportere jam evidenter in Ontologia monstravi . Ad tertios confutandos primum expono rationes quibus impius Spinosa lavdere conatus e st, & Cusset erus atque Tollandus eumdem secuti confirmare tam insanum systema : tum adverto me non posse assen.
tiri Baelio qui hoc impugnaturus in verbo Spinosa cum communi Philosophorum sententia tanquam certum & exploratum poni dmateriam sive substantiam extensam sine partibus reapse distinctis esse non posse , atque ideo nec cogitari . Nam si fundamentum hujus resutationis in hoc poneretur cum citato Scriptore & cum aliis qui eumdem sequuntur, non immerito apud ipsum euiudem Spinosistae negarent sui Praeceptoris sententiam manifestae falsitatis
ab aliquo fuisse convictam ; proptereaquod ex iis quae in Ontol. f. 78. R seq. & f. 157. disseruimus, constat partes reipsa distinctas
in una substantia extensa minime exstare, nec ab ipso met Deo in plures partes eamdem posse secari. Postea me verto ad alia , &planum facio has varias , multiplices, alias aliis succedentes infini-Iae substantiae extensae mutationes , quas Spinosae astipulatores ad
mittunt , prorsus labefactari & propriis rationibus , & iis etiam
quibus alia systemata convelluntur. Tandem accurate doceo nul lius esse momenti rationes quae a communi aliorum hominum sensu Spinosam, Cusselerum & alios deiecerunt. Quo consutato systemate, scholium concludo resutatione Auctoris impii Commentarii L mmme Morbine , qui rationes quas pro Supremi Numinis exta stentia in medium produxerunt Fenelonii, Neuvietit hiti, Abadie-
si, Derhami, Raisii, aliique quam plurimi, traducit tamquam m testas
13쪽
Yt. P R AE P Α T I O. Iestas repetitiones, & tamquam eas quibus Athei objicere possunt alias fortasse adilualiter firmas & absolute contrarias , qua in sententia est quoque milius, & ad quam inclinare videtur auctor libri Pensias Philosophiques. In hac autem refutatione moneo id usu- venisse, quod in disputatione de continuo extenso , deque vacui poisibilitate usu venire animadvertimus in Log. q. 243. n. II.&ieq.& in Ont f. I 33. , tametsi haec tria , posse inter cubiculi parietes r
periri vacuum, extensum ex inexte s componi nequire, o in extenso
minores in insultum ρnnes posse derinari, perspicuis rationibus
conficiantur, tamen multos ne iisdem assentirentur, deterritos fuisse iis gravissimis difficultatibuς, quas ibidem expendimus, propterea quod avi ignorantes , aut non advertentes ad ea quae nos attuli mus, aut nimium, quam par erat, exὸ quibusdam claris enuntiati nibus colligentes, ab iisdem se extricare non potuerunt .. Sequitur caput secundum, in quo brevi ostendo immutabilem Dei naturam eamque vindico abi adversariorum obiectis,& rationem trado qua cum Dei libertate concilietur. Longior tum capite secundo ita conficienda ipsiuς immaterialitate atque spiritualitate, peculiaribus quibusdam rationibus monstro. Deum esse nequire donatum extensione neque finita , neque infinita aut rela live , proptereaquod incurreret in easdem dissiculta res ac extensio
a se finira , cum extensum relative infinitum sit infinite parvum ratione habita extensi ita altiori gradu infiniti; aut absolute, quia contra id quod paulotantae ad verius Spinosam docuimus, inde sequeretur nullam praeter hanc unam esse posse aliam substantiam extensam , nec extra illam , nec intra , cum hoc in eventn dati, posset aliud extensum aut majus, aut densius eo, quod ormium
possibilium absolute, dc in omni genere maximum positum fuit. In scholio sequenti primum haec eadem dilato, & alia adjungo, quibus perspicuum fit hanc extensam substantiam absolute infinitam , qualis esse deberet si seret a se, elia minime aptam motui aut rectilineo , aut curvilineo, atque idcirco non esse idoneam ex plicandis corporum motibus, qui in natura observantur tum de claro nullam esse difficultatem , quam.Materialistae depromunt ex
eo quod aliqui Philosophi volunt spatium vacuum dari posse & ex
tra rnuudum reipsa constare , idemque esse aliquid aeternum atque divinum , atque ad eam diluendam illudque ostendendum hoc in ne esse quidem possibilitatem recipiendi extensa, quae utpote relata
ad actum positivum , qualis est corporum receptio , debet esse inente posui vo , atque idcirco in Deo , qui omnium rerum ab aeter-
14쪽
ono continet possibilitates; sed non esse re ipsa extensum, ut Philinsephi, comminiscuntur , ideoque non pugnare aeum divina natura, quae extensionem repudiat: hic exscribo quae tomo I. Physicae Generalis l. p. & sequentibus accurate disserui. His autem finem impono longissimo scholio, quod praeiverat maximae dissicultatis ex eo petitae, quod intelligi nequit, quomodo Deus extensione careat,& nihilominus totus in omni extenso sit, solutio depromta ex iis,
quae in Psychologia in simili disputatione de Anima inextensa edis
Caput quartum versatur in demonstratione absoluto infinitae Dei persectionis, quam evidenter colligo ex creatione & conservatione corporum & animarum , quas substantias in infinitum plures ac plures creare & conservare potestia Nam in scholio sequenti eum Theophilus Cangius ex rationis lassicientis principio deduxisset nullos possibilium persectionum limites esse quire in Deo , adverto hanc rationem esse quidem satis ad illud ostendendum, nullum exentibus sive perfectionibus possibilibus in ente a se posse desidera; ri , sed quo efficiamus has persectiones esse in eodem absolute in finitas, necessarium esse docere id in quo paulo ante versatus sum, prorsus repugnare , ut in possibilibus perfectionibus terminus aliquis definiri queat. Cum autem ex Monilia pari. I. sem 4. q. s. libri inscripti, Dissertaκione contra i Materialisei, exscripserim textum , ex quo videtur Hobbesus in ea suisse sententia quod.Deus est infinitus solum ratione habita nostrae mentis, eumque Hobheso ipsi attribuerim in lib. de Cive cap. 13. q. I 4., nec tamen apud eumdem in editione Amstelodamensi anni I 6 7. typis Ludovici Elye virii deprehenderim, posteaquam ille locus fuerat impressius, postea adverti illa verba esse Moshemii apud Cudruortii, qui Mos-
hemius veram Hobbelli sententiam ex aliis ipsius verbis, quae citato loco apparent, sub oculos ponit. Dei aeternitatem in Logica iam demonstravimus; unde capite quinto id unum suscipi nus demonstrandum , nullam ante mundi creationem astu fuisse successivam durationem, idque colligimus ex eo, quod in ente a se nullae fuerint res quarum aliae aliis succederent. Adversus quemdam illustrem auctorem a Canzio citatum, qui contendit in Deo plura exstare momenta,&ex eo suadere conatur, quia si non serent, Deus suum aeternum creandi mundi decretum non retuli set nec potuisset referre ad hoc potius momentum in quo creavit , quam ad aliud quodcumque, atque idcirco ab aeterno creare debuisset; adverto si quis ita argumentum
15쪽
xvi P st ae F A T I o. concludat, si Deus non decrevit condere mundum in hae potius vacui parte quam in alia quacumque, debuit mundum creare in toto infinito vacuo atque idcirco infinite extensum, facilem esse respondendi rationem, quia eum non sit hoc extensum inane, ideoque nec ullas habeat partes in quarum alia mundus collocari possit, non in aliis, non est necessarium ut Deus suam dirigat voluntatem ad illum potius in una parte creandum quam in aliis, nec ex eo quod hac voluntate caruerit, sequitur mundum en infinitum, si aut talis esse nequeat, aut etiamsi possit, Deus ad illum finitis circumscriptum limitibus creandum libere se determinarit: indeque colligo rem ita se quoque habere in duratione: propterea-
quod cum ante mundi creationem nulla sit reipsa successiva duratio, atque idcirco nullae ipsius dis inrue partes aut momenta, in quorum uno Deus prae ceteris mundum creare possit; ex eo quod Deus suam voluntatem ad nullum aeternitatis momentum direxit, non continuo sequitur mundum creatum fuisse ab aeterno, si aut ab aeterno esse nequeat, ut infra docebo, aut si etiam possit, Deus ab aeterno se libere determinarit ad illum post aeternitatem cream dum. Rationem quam urget, petitam ex eo, quod Deus potuerit
mundum creare prius, quam crearit, ICO annos, IOOO, Io Ooo &c.,
item refello paritate vacui, quia sicuti nobis fingimus, eductis omnibus ex cubiculo corporibus, inter ejusdem parietes esse extensionem , & IO ex. gr. palmorum distantiam, quia tametsi haec actualis extensio & distantia sine corporibus extensis & interceptis effanequit, tamen imaginatione substituimus alia corpora , quae Deus inter parietes collocare potest; ita ante mundi creationem nobis repraetentamus astrorum cursus atque periodos, quia licet hae actuales rerum successiones non sint, tamen imaginatione comminiscimur alium mundum , quem Deus cum hisce successionibus atque periodis semper creare potuit.
Sed hae de re iterum tracto in parte secunda ; nunc restat ultimum partis primae caput, in quo propono obiecta adversus Dei
unitatem in Ontol. demonstratam, doceoque duo aut plura entia a se aut dimi milia, aut prorsus similia esse nequire. Primum ex eo facile colligo, quod neutrum ex duobus entibus a se dissimilibus contineret in se omne possibile ens, quemadmodum esse necessarium in Ontologia docuimus, & alioquin nulla seret ratio susificiens , cur unum ex iis entibus a se iit conjunctum cum tali differentia, non cum altera , aliud vero cum secunda, non cum prima, eoquod ens a se tunc foret indifferens, ut cum alterutra c. Diuitirco by Corale
16쪽
putaretvr . Quod attinet ad duo entia a se prorsus similia, moneo Cangium repudiare rationes, quibus eadem esse impossibilia demonstrant , nisi firmentur Leibnitiano Indiscerni bilium principio, quod in eo positum est, ut nihil esse possit alteri prorsus simile, eo quod illa unum sunt quae non possunt distingui, & si prorsu fimilia .sunt, nulla in re discerni queunt . Sed animadverto mihi valde displicere, rem in qua est cardo universae Theologiae Nat ratis, tali niti principio, quod, ut levissime dicam, saltem valde
incertum est, si universe accipiatur. Quis enim concoquere potest Deum nullo pacto posse creare duo corpuscula omnino a qualia, aequaliter denta, & iisdem limitibus circumscripta , atque idcirco omni ex parte similia ; immo etiam in hac rerum universitates militer posita, si eadem , ut fieri posse docuimus, compenetrata ponamus uid repugnantis est hac in re P In nullo, inquiunt Leibnitiani , disterrent . Ergo essent unum & idem corpusculum. At ex eo quod non discreparent aliqua disterentia specifici, non continuo sequeretur, nec individualibus dissidere , nisi prius doceant individuales disserentias sine aliqua speci fica non posse con-s stere : quod sane non ita facile praestiterint . Quamobrem moneo discrimen esse ponendum inter entia ab alio, interque ens a se, quia cum prima possint in statu merae possibilitatis reperiri, possunt considerari ut adhuc indifferentia ad singulares determinati nes, & a libera Entis a se voluntate ad hanc potius accipiendam, quam ad aliam quamcumque, determinari ; secundum vero cum
in statu possibilitatis tamquam possibile amplius intelligi nequeat, non potest esse indifferens ad plures determinationes, sive individuas exsistentias, & si dno serent possibilia entia a se , sine ulla sufficienti ratione primum Ens a se cum hac tali individua determinatione, secundum cum altera conjunctum fuisset. Cum duobus abhinc annis Academia Leidensis, proposito premio , demonstrationem postulasset hujus enuntiationis , ex eo quod aliquid restat, sequitur exsisere ens necessarium, aeternum , immura. bile , atque ab hoc mundo distinctum atque scretum , ad eamdem ostendendam commentarium exaravi, quem opem pretium sum arbitratus hic edere in lucem; proptereaquod meas in hanc rem cogitationes latius explicavi, Sc nisi fallor , ad Atheos convincendos firmius proposui. Sed non similiter opem pretium arbitror ea quae hic disserui, in summam colligere, proptereaquod multa hic complector eorum, in quibus antea versatus sum. Quamobrem venio ad partem secundam , in qua de attributis T. IV. c Dei Diuiti eo by Corale
17쪽
xurii PRAETATIO. Dei relativis differitur. In primo capite Deum tamquam Creat rem contemplor, & duo mihi propono conficienda, alterum Deum
creata mundum, sive corpora , dc animas; alterum creasse in tempore , eoquod ab aeterno mundus esse non potuit. Praecipuis Arbstotelis , dc Procli pro aeternitate mundi argumentis , quae ex Pere-so profert Cl. Genuensis , illa paritate vacui in simili re quam supra adhibuimus , & distinctione inter terminos externos atque internos , quam attulimus 3. 69. Ontol. sic nobis videmur sacero satis, ut obscurissimo loco quam clarissimam lucem nos attulisse nobis persuadeamus, iure an injuria, doctorum erit iudicium. Ex iis duobus tertium elicio Deum libere hunc creasse mundum, adeo- ut potuerit ab illo creando abstinere , & alium quemcumque majoris vel minoris persectionis e nihilo educere; quod confirmo ex eo , quia mundus a Deo errandus non potest esse nisi absolute finitus, vel infinitus relative, quo alius in infinitum major esse quit, di si non est nisi finitus, aut relative infinitus, dari non potest mundus omnium persectissimus, quem unum Deus creare possit , cum ex altera parte Ens N persectio idem sint f. as. Ont. N ex altera mundus finitus, aut solum relative infinitus non contineat omnes illas persectiones & omnia entia , quae in mundis tum in extemsone, tum in numero substantiarum in infinitum majoribus esse queunt. Ad potissimam difficultatem ductam ex principio sufficiem iis rationis, quod voluntas optima debet velle optimum , utor distinctione honi interni , Ec externi, Sc aio Deum velle optimum in se ipso, quia se ipsum summum bonum amat, non autem extra se ipsum; quia ob allatas rationes mundus optimus ac persectissimus esse non potest, δc propositae difficultati sic satisfacio. Aliud est dicendum de potentia eligendi , aliud de ipsa electione : tam
Deus quam animae creatae ex pluribus bonis eligere possunt unum ex iis, aliis praeterinissis, etiamsi in iis quae praetermittenda so-rent , major ratio boni foret, aut esse appareret. Sed quod attinet ad electionem , discrimen aliquod inter Deum & animas ponendum est . Cum enim Deus nec possit falli in cognitione bonorum , nec aliquod extra ipsum esse queat bonum omnium maximum & absolutissimum, non potest Uigere id quod ipsi appareat
sub specie boni omnium maximi. Ergo ipsius libertas tantae persectionis esse debet, ut Deus se re ipsa determinet ad aliquod bonum eligendum, etiamsi aliud majus esse queat, idque appareat. Nec id alienum est a divinae voluntatis libertate , quae est prima
caussa omnium rerum quae sunt extra Deum , quaeque idcirco rationem Disiliaco by Coosl
18쪽
P R AE p A T I 6. Tristionem cur illas creet, mutuari non debet, sed ipsa continet prLmam omnium rationem - Animae vero creatae quae in cognoscendo decipiuntur , semper vel sere semper reperiri potant in eo sta
tu, ut ex pluribus. quae cognoseunt S. eligere queunt, unum ex iis
appareat sub specie majoris boni aut universe maiorem habentis rationem cur eligatur, eo quod aequalitas, ut pote una, difficillima est, differentiae vero, ut pote infinitae, facillimae sunt; & non sunt ita persectar, quemadmodum prima caussa, ut sine maiori ratione in objecto aliquo ex pluribus cognita se ad illud eligendum
aliquando determinent. Quod vero animae sint ita comparatae, invictam , ut mihi quidem videtur , rationem ire medium in con sequentibus. produco - uae omnia confirmo doctrinae celebris Auctoris, , qui docet, etsi creatis rebus sit melius. esse quam non esiis, meliuς esse cum majori quam cum minori perfectione , rati ne tamen habita Dei esse omnia aequalia , quia Deus nullam pror- fias ne quidem minimam a rebus creat in persectionem acquirit,
atque in is beatissimus est , tametsi ab aliae nidiae substantia cognostente ,. nisr a seipso , cognostatuet quae doctrina magno mihi est in posterum usui ire diluendis gravissimis Hae ii adversu ς Dei bonitatem ac providentiam difficultatibus . Iir adnexo scholio primum adverto, quamquam duae sine distinctae quaestiones de libertate Dei in mundo creando, deque mundi optimi ac persectissimi creatione , tamen, ita solatione obiectorum, easdem me permiscuisse , prinprereaquod alterae cum altera apis est, x iisdem sere rationibus 3c objectorum solutionibus. utitur : deinde quod: attinet ad primam, addo illud maximae dignum esse quod, animadvertatur , corpora &animas a libera Dei voluntate' e nihilo, educta fuisse, iisdem pro sus suaderi rationibus , quibus comperium fit eadem non esse substantias a se proptereaquod sive sint a se, sive' a Deo necessari γ
reentur,. necessario exstarent, & positae exsistendi necessitate nulla foret ratio sufficiens, cur corpora tales potius determinatas magni tradines , figuras ,. vi rex, viriumque directiones , quam alias qua Dcumque non minus possibiles haberent, Sc cur animae has potius ideas, appetitiones , & talem earumi numerum, quam alias quas
cumque possibiles. de hoc genere proprietates o Ita secunda vero quaestione prae me sero mihi magnam esse luctari oneris cum Cl.
Wolphio , qur in Theologia Naturali sententiam mundi optimi ac
persectissimi quammaxime illustrat atque confirmat. Primum hominis rationes expono ; tum ex ipsus principiis confirmo mundum, j.usmodi esse nequire: proptereaquod cum ex altera parte secunc ae dum, Diuiligod by Corale
19쪽
xx P R AE p A T r o dum auctorem major vel minor mundi persectio ex eo pendeat,
quod major vel minor sit in ipso terum consentientium varietas,ia ex altera finito aut ad summum relative infinito numero contineantur , quae hoc in mundo inter se apta & connexa sunt; nemo non videt Deum efficere potuisse mundum , in quo valde plura serent quae consentirent, & in quo idcirco valde major rerum
consentientium varietas reperiretur. Postea rationes expintas directe refello atque ad id consequendum principii loco statuo Deum in mundi creatione sibi optimam ac persectissimum proposuit se finem, manifestationem nempe suorum attributorum, sed non eam,
quae foret absolute infinita , eoquod id repugnat non minus quam mundus absolute infinitus ; verum aliquas tantum ex sui persectionibus manifestare constituisse, eas nempe quae ipsi plaec uere, idque propter rationem aliquam lassicientem eidem cognitam, sed ignotam nobis, qui utpote finita donati cognitione , infinita divinae Mentis consilia penetrare non possumus : quo itae sibi propositto , Deus mundum creavit, qui optimus quidem ac persectissimus esset ratione habita eorum omnium quibus idem fiatς comparari posset non vero optimus ac persectissimus eorum omnium qui a Deo creari potuerunt , quia Deus conlii tuere sibi poterat finem manifesta faciendi alia plura sui attributa, ad eumque obtinendum
mundum comparate optimum ac persectissimum creare, atque idcirco ratione habita mundi creati meliorem persectioremque. Hiaste constitutis , Wolphianas rationes facile selvo . Quo vero Dei exsistentiam δc praecipua tum absoluta tum relativa attributa magis firmemus, ac doceamus nulla venia esse dignos qui tanta in luce eoecutiunt, in fine scholii adminiculo plurium dileminatum
3c contradictoriarum enuntiationum tanquam manifestum & exploratum concludo, exltare unum Ens a se, ab aeterno, cognitione& Iibera volantate donatum, quod animas Sc corpora e mhilo i, here eduxit Idaea excipit caput secundum, in quo ad eum finem ut resereatae permaneant, necelsariam esse continuationem illius di .inae
actionis , qua primitus e nihilo eductae fuerunt , quaeque dicitur eonservatio, presse doceo hoc syllogismo ; si actio qua primum res
a Deo creatae fuerunt, per aliquod tempus. durare debet, tamdiu maneat oportet, quamdiu res permanent; atqui actio, qua primum res a Deo creatae fuerunt, per aliquod tempus duret necesse est. Ergo actio qua primum res a Deo creatae fuerunt, tamdiu maneat oportet, qu1mdiu res permaneat. Rationem minoris enuntiati
20쪽
nis perspicuam & evidentem duco ex principio lapius in on tot gia usurpato, quod si solum instanti duraret, eodem instanti Q.
ret & non foret e majoris autem assumtae ex eo quod cum tempus minimum omnium dari non possit, & nulla sit major ratio sus. ficiens, cur potius illa aftio durare debeat per tempus unius minuti quam per dimidiam partem minui , per quartam, per octa vam , per &c. usque in infinitum , inde concludendum est hane
Dei actionem tamdiu durare oportere, quamdiu res permanent; quia cum omnia alia tempora eo breviora quo res durant, nullam habeant majorem rationem cur potius unum ex iis, quam alia sint necessaria ad eum finem ut creatio sit, non autem solum incipiat esse, hanc habet totum illud tempus, quo res perseverant,
quod unum est, & illud habet proprii , ut cum duratione rei simul exsistat. Rationes quae contradicuntur tantum abest, ut hanc communem sententiam aliquantum infirment , ut solutiones quas affero, eam luculentius confirmare videantur. Nam ad illam comis munem , quae ducitur ex eo, quod ut res permaneant in eo sta.
tu in quo sunt, nullius externi entis egent, bene vero alioujus indigent ut ab alio ad alium statum transeant; quia ut nihil novisit, nihil requiritur ; bene vero quidpiam desideratur, ut quidpiam sit novi: haec repono , quae perspicuum faciunt allatum principium facere pro recepta sententia, & Adversarios educunt ex latebrae in quam se conjecerunt. Cum entia ab alio ea altera par te incipiant esse ab alio ente, sive initio illius actionis, qua Deus illa e nihilo eduxit, & ex altera haec actio per aliquod tempus durare debeat ; dicendum est non posse in eo statu quem ab ente a se accipiunt , perseverare , nisi actio Dei creantis perseveret in ipsis, quia si per aliquod tempus ut necessarium esse docui ,
permaneret, per aliud vero nequaquam , in ultoque ex his temporibus in eodem statu consisterent, & nihilominus contra positum ab Adversariis principium , in secundo seret aliquid novi , cessatio nempe divinar actionis, qua primitus a Deo res conditae suerunt. Ad exemplum quod Adversarii urgent, desuintum a domo , quae illum flatum in quo est , ab artifice accepit, Sc nihilominus sine auxilio artificis in eodem perseverare potest , nego illud facere ad rem qua de agitur , proptereaquod artifex eli sola caussa occasonalis motus quo domus perficitur; & ais siqua ex
rebus creatis similitudo ad hanc rem deel arandam. transferri debet, non esse aliunde petendam quam ex necessaria inter vim motricem & motum qui ab illa exsistit, connexione . Nam ad discrimeri Disiligod by Corale
