Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

xxia P R M p A T I o. crimea quod Adversarii esse volunt inter corpus permanere ita motu , & inter creatas. res permanere in suo esse quod ab initio acceperunt , in eo positum quod: corpus permanere iα mota est continuate mutare statum. & locum , ad quam rem non solum initio , verum etiam in progressu opus. est cauta efficiente , seu vi; at res perstare in suo esse non est mutare statum, immo iaeodem permanere, respondeo quemadmodum si omnia corpora eadem prorsus celeritate & eamdem versus plagam contenderent, tunc non mutarent statum alia ratione habita aliorum , si1 solum ratione habitae Dei,. qui immobilis permaneret det semper esset ubique , atque ob hanc caussam continuatione motricis vis semper opus haberent, ita res nec dum creantur neci dum conseris vantur, mutare statum alias ratione habitae aliarum, eo quod omnes similiter indigent actionae Dei creantis ut incipiant esse , & continuatione ejusdem ut revera sint, sive esse permaneant; ad reverae mutare statum ratione' habita Dei, eo quod cum Deus. ab aeterno, si & quidem a se ipso, res creatae in primo creationis momento incipiunt esse, sive transire ae non effe at esse, & quidem. ob principium, actionem &. vim positam in altero Ente ,.sive in Ente a se,. quod indicat initium. creationis. esse passionis. initium Sc in pro gressu revera sunt, sive a non esse ad esse transeunt, eum: in mommento.solum initiai rerum, non res esse queant , & quidem ob con tinuationem illius actionis , ob. quam ab non esse ad: eta transire coeperunt; quod argumento. est res creatav. dum perseveranT, continuate pati. Ex quibus multo luculentius emcio res creatas, ut in suo esse perseverent, indigerae continuatione illius actionis, qua. primitus creatae fuerunt .. Quibus. autem rationibus hoc capite ostendo necessitatem divinae conservationis, i iisdem sequenti, quod est tertium, necessitatemessicio divini concursuς, cujus nomine intelligo continuationem illius actionis qua Deus primum. creat substantiaram vires agendi, sive mutandi statum : propterea quod sicuti substantiae quia proxime a Deo creantur, ob- rationes capite antegresso propositas permanere nequeunt sine continuatione illius actionis , qua primitus creatae fuerunt, ita ob easdem quia vires proxime a Deo creantur , . ut in Oat. q. 42. δc seq. 3c praesertim s. a 43. & in Psych. . 9 I. ostendi, permanere nequeunt sine continuatione illius actio. nis, qua primum e nihilo extractae fuerunt. In solutione primi objecti adverto in eorum sententia qui volunt agendi Vires cum labstantiis esse necessario copulatas, eadem prorsus divina actione:

creari.

22쪽

ereari & conservari tum substantias , quam vires essentiales; in

nostra vero, quam citatis locis nobis videmur invicte monstrasse, actionem qua creatur conservaturque substantia, ratione habita teris mini ad quem pertinet, distinctam esse ab actione qua creatur conis servaturque vis accidentalis , atque idcirco secundum Dialecticae reis gulas diverso nomine esse notandam . Scrupulum quem haec sentenistia injicere potest aliquibus circa libertatem actionum animae nostrae , fgnifico me in consequentibus exemturum , cum distinguam inter absolutum actum appetendi bonum universe, interque directionem ejusdem ad hoc potius quam ad aliud particulare bonum , Seprimum a Deo necessario seri, alteram autem esse in animae pol

sate monstrabo.

Sequitur caput quartum de scientia Sc cognitione tum possibilium

tum futurorum , & de modo , quo Deus concurrit cum actionibus

liberis ; illudque dispertio in plures articulos, in quorum primo pedispicuum facio Deum in sua essentia videre omnia infinita possibilia , 3e modum quo id fiat, adversus obiectas rationes, explicare nitor , & in secundo tamquam evidentis principii loco Batuo res videri non posse ubi non sunt, neque ab Ente infinitae cognitionis, qualis est Deus , quia si Deus res videret ubi non sunt, aliam videret , quod alienum est a natura divina , indeque colligo primum res futuras necessarias in seipsis a Deo praevideri non posse, quia nihil ipsae in se sunt; deinde nec illas Deum praevidere in sua essentia, quia cum nequeat eas praevidere in seipsis, nihil aliud est reliquum nisi ut praenoscat in suis caussis jam ad illas emciendas determinatis,

di aliunde essentia divina si praecise consideretur, non continet rationem nisi rerum quae necessariae sunt, non vero earum quae libere futurae sunt; tum easdem a Deo praenosci in suo libero decreto , quo se ad illas creandas libere ab aeterno determinavit; Ecquidem in eo solo, si res a Deo tantum proxime pendent ἰ res Vero futuras necessarias, quae ab ipso non pendent, sed etiam a rebus creandis, partim in decreto suae voluntatis creandi illam causis iam a qua pendent, partim in natura illius caussae e cujus ultimi rationem ex aliis colligo Zc ex eo, quod haec libera Dei voluntas est ea, quae rerum suturarum lassicientem rationem complectitur. Articulo tertio ingredimur in intricatissimam illam de modo quo Deus cum caussis liberis concurrit, quaestionem, quam praemittimus quaestioni de modo quo Deus liberas hominum praevidet acti nes, eoquod altera ab altera pendet. Primum expono celebre Thmmistarum systema, in quo cum agitur de actibus bonis, voluntas

23쪽

xxiv P R AE FAT Io.emeaciter a Deo dirigitur ac impellitur non solum ad postivum di absolutum actus boni, verum etiam ad relativum & morale ; cum vero de malis, solum ad positivum & absolutum, eo quod voluntas se ipsam dirigit ad morale & relativum . Tum illud refello tamquam minime aptum servandae hominis libertati indifferentiae, pluribusque eorum distinctionibus, quas ad idem cum humana libertate conciliandum excogitarunt, occurrere satago. Deinde meum

expono, in quo ex principiis supra statutis de viribus quas Deus creare & conservare debet, colligo animam a Deo non solum em-caciter, verum etiam necessario prae moveri ad appetendum bonum universe, adeout hic animae in bonum universe appetitus sit omnino a Deo & absolute necessarius I in animae vero esse libertate, cum agitur de actibus naturalibus, hunc appetitum in hoc potius bonum particulare quam in aliud dirigere. Quod systema explieci valde accommodato navis exemplo, quae aliquorsum a vento necessario propellitur, ad hoc vero potius punctum, quam ad aliud plagae, versus quam ventus eam impellit, a nauclero dirigitur, &deinceps vindico a variis Adversariorum objectis. Cum autem dum ex praecipuis rationibus quae contradicuntur, in eo positae snt, quod Deus in hoc systemate coeco modo excitaret animam ad volendum; inscius in quam partem se inclinatura sit, & servata hominis libertate absolutum in nostra voluntate dominium non haberet, nec posset inclinare cor nostrum quocumque vellet, quorum utrumque cum naturali ratione, & cum sacris Litteris pugnat; sequenti articulo quarto his satisfacio, doceoque animam, quamvis ex duobus ipsi propositis veram habeat alterutrius eligendi facultatem, tamen

semper appetere id quod apparet sub specie majoris boni, sive quod

universe majorem habet rationem cur appetatur . Quod hic vindico a nonnullis objectis, enucleatius de illo disputaturus in scholio sequenti . Cum autem Deus, δc perfecte cognoscat has majores rationes, & illas quotiescumque vult, ponere possit, apparet, qui Deus in hisce praevideat omnes suturas animorum actiones, quomodo sine libertatis dispendio cor noli rum possit quocumque vult', inclinare . Ex constituta doctrina articulo quinto colligo propositiones etiam de futuro contingenti libero, ut Antichrisus peccabit, Antichristus non peccabit, esse determinate veras aut salsas, quia illarum obje-hium sive peccatum jam est determinatum in mente Dei , & in ipsius decreto dandi Antichrillo vim tendendi in bonum universe, dc ponendi illum in talibus circumstamus, ut peccatum sit illi ap-Disiti eo by GOrale

24쪽

pariturum sub specie majoris boni, sive quod maiorem habeat sus

fiesentem rationem cur appetatur; ex quo decreto Deus infallibiliter, licet libere, peccatum secuturum esse ab aeterno praenovit. Praecipuum objectum ex eo ductum , quod inde sequeretur appetitiones futuras non esse liberas, solvo hac doctrina , quae rem aeapite arcessit . Praevisio ipsa per se non essicit futuram amonem nec necessariam , nec liberam 7 idque pendet a caussa in qua praevidetur , quae si illam actionem necessario effectura sit, necessit,tem in eadem inducit; si libere , nullam antecedentem necessi tem . Ut si Paulus .mihi significet se cras urbe egressurum , ego in voluntate Petri praevideo ejusdem ex urbe.egressum sine ulla necessitate , quia Petri voluntas, in qua tamquam in caussa id praevideo, se ad egressum libere determinavit. At si Princeps mihi dicat se cras vi compulsurum Petrum ut urbe egrediatur , in v luntate Principiis tamquam in caussa praenosco ejusdem Petri ex urbe egressum , sed necessario , quia voluntas Principis illum necessario ratione habita Petri effectura est . Idem in Deo contingit; si Deus praevideret futuras appetitiones in absoluto decreto dandi vim ex natura sua emientem easdem , illae essent necessario suturae, quia talis determinatio voluntatis liberam electionem tollit , ut supra confecimus: sin autem praevideret in iis duobus, quae diximus;

nihilominus eaedem liberae manerent , eo quod nec vis a Deo genita in animabus illas ad unum necessario determinat, nec illa major pro alterutra parte ratio necessitatem inducit. Restat articulus sextus , in quo ex principiis hic dc alibi constitutis colligo

responsionem ad majoris momenti rationes, quae adversus hominis libertatem a fati defensoribus contradicuntur. Qua in re ad resellendos Spinosam, Collinium, Helvetiu m aliosque libertatis hostes,

qui volunt aut suspicantur esse latentes in hac rerum natura cauLsas , quae nos ad omnes actiones necessario determinent; ex Buma

exscribo , quae his consutandis accommodatissima mihi videntur. Si res ita se habet, sunt jam in promtu caussie, quae me ad manum paulopost aut attollendam, aut secus, determinabunt; alterutrum enim ex contradictoriis necessario futurum est. Quo postscptionem do adversario meam neganti libertatem, ut eligat utrum velit ex hisce duobus. Si ajat me esse manum elevarerum , haa-sponsione lacino : fi manum elevam, mille nummos aureos eidem dependam; si non elevaro, is mihi unum tantum dependet. Si ve- To neget me esse elevaturum , hanc alteram facio sponsionem : si T. IV. d non Dissiligod by Gorale

25쪽

non elevam, eidem mille solvam si elevam, unnm Is mihi solis

vet. Cum alterutrum necessarium sit, & in sententia adversarii latentes caussas ipsa in necetario essicientes habeat , nee idcirco iamei potestate arbitrii positum sit, ut manus aut elevem, aut secus; haec sponsio mille contra unum adversario valde utilis erit, qui cum in eadem, atque ego , ignoratione caussarum quae alterutrum necessario sunt essecturae, versetur, est in valde disparibus spe Imerandi mille, & metu amittendi unum. Verum tamen nec is, nec alius quispiam sanae mentis hanc conditionem accipiet, & si a b piat, suo damno confirmabit meam libertatem eligendi partem, quae ipsi adversatur. His adnecto duo scholia, in quorum altero de concursu Dei ad . actiones liberas, altero de libertate disseritur. In primo primum adverto me, repudiato Thomistarum systemate, non incidere in e

litosum a majori parte qua Philosophorum, qua Theologorum M

inae systema , & sic doceo . In qualibet animae appetitione duo sunt distinguenda , ipsemet appetendi actus absolute consideratus, quatenus est animae motio & tendentia in aliquod bonum; δc ipsius directio in bonum verum ; aut in apparens, aut in unum potius bonum verum quam in alterum, quae directio est aliquid relati. vum. Primum essicaciter a Deo fieri, & a vi tendendi in bonum

universe quam Deus in animis continuate consemas, necessario pendere volo tum ob rationes hie allatas in solvendis Thomistarum objectis ex ratione primae caussae,& ex divini concursus necessitate petitis, tum ob eas quas in Ontologia produxi ; ductas partim ex eo quod caussae creatae nihil veri entis absoluti creare possunt, partim ex eo quod vis sine suo effectu esse non potest . In quo quantum mihi convenit cum S. Thomae discipulis, tantum dissentio a Molinae astipulatoribus , qui negant ipsum mel absolutum actum appetendi effcaciter a Deo generari, 3c volunt esse in animae potestate ipsum eliciendi ex suo penu, vel secus. Alteram vero contendo essicaciter a Deo non fieri, sed animae naturam ita eL se comparatam , ut vel eumdemmet ab ipso Deo genitum tendendi in bonum universe conatum in bonum apparens dirigere possit, vel sinere se ab eodem abripi in bonum verum, quorsum a Deo quoque, sed non essicaciter, dirigitur. In hac autem parte nemo non videt me dissentire a primis, & cum secundis convenire, quin tamen sequantur illa Molinianae scholae de scientia media , de conditionatis decretis deque aliis similibus dogmata, ut in consequentibus perspicuum facio. Cum vero expositum systema usui qui dem Diuili eo by Coral

26쪽

dem esse possit in eoncilianda concursus divini cum libertate actionum animae naturalium necessitate , non autem cum superuatur

lium , eoquod supernaturalis divina motio non potest esse talis naturae , ut appeti um ab illa genitum voluntas in bovum, vel verum , vel apparens dirigere possit ; hic addo nostram animam in statu gratiae considerari oportere duabus excitam viribus atque mOtionibus altera naturali, quae gignit appetitum explicata ratione indifferealem; altera supernaturali quae tendit ad eruiendum actus appetitus altioris ordinis , quam sint naturales, quique in solum bonum, non solum verum, sed etiam supernaturale dirigi queunt; eamdemque sive obtemperet gratiae & vi supernaturali, & ab ea in bonum verum. & supernaturale dirigatur, sive eidem resistat, appetitum naturalem a prima genitam in bonum apparens dirigendo , esse liberam , eoquod est in ipsus potestate uti utra velit , quia potest vel sinere se abripi in bonum verum & supern turale, vel eidem resistere, si eua,dem naturalem appetitum in bonum apparens revera dirigat; quo in eventu supernaturalis vis ex nostris principiis necessario quidem generabit aliquem in animata appetiIum erga bonum verum & super turale; ut quisque, tametsi in peccato obstinatus, animadvertere potest, si ad seipsum attendat, sed imperfectum ti non plenum talisque naturae, ut anima non plene & persecte bono supernaturali assentiatur. His p sitis expono firmissimas rationes, quibus eximius Auctor libri ia- scripti: De camon de Dira fur les Creatures, Thomisticum confirmare systema, & Molinianum evertere nititur, eam praesertim, qua suadet suturum ut in secundo Deus nullo pacto praevidere pos sit liberas animae actiones, quae in hypothesi , quod is tamquam certam & exploratam statuit, aut animam aliquando reperiri inperfecto inter duax res aequilibrio , & nihilominus tunc eam lena

eligere alterutrum, aut interdum etiam eligere quod minorem habet rationem cur appetatur , non persuadere, sed cogere mihi videtur, ut mirer aliquos esse, qui . auctorem tamquam sanaticum traducant, cum hanc adeo injultam notam homini non debeant

inurere, sed potius ipsius rationibus pro virili parte satisfacere . Verum quia Cl. Auctor nimis jejune versatus est in illa suae demonstrationis parte, quae pertinet ad aequilibrium , ex Cl. Moniliae libro inscripto, Dissertaraone contro i Fatalistri multa excerpo ad illam confirmandam. Quibus expositis fateor me hic valde a cipitem esse, in varias distrahi partes, & nunc hanc, nunc illam verosimiliorem videri . Sed omnibus expensis , omnibusque subdu-

27쪽

xxviii P R AE F A T l o. Ehis rationibus , adverto me hanc fecisse suminam cogitationum mearum. Ad haec tria quae certissima sunt, divinam omnium futurorum praevisionem , veram hominis libertatem indifferentiae , &divini concursus necessitatem inter se concilianda, tria omnino systemata possunt excogitari; primum eorum qui volunt a Deo vim animis infundi ipsam per se efficacem ad appetitus gignendos, non solum quod attinet ad substantiam appetituum , verum etiam quod attinet ad eorum directionem erga tale individuum bonum, si dehonis appetitibus sermo habeatur: alterum eorum, qui contendunt voluntatem ad hanc primum potius rem quam ad alteram se convertere , Sc hoc pacto determinare Deum ad talem potius comitantem concursum , ex. g. ad bonum apparens, quam ad alium praebendum, scilicet ad bonum verum : tertium est meum qui volo substantiam actus appetendi bonum universe non soluin estica citer, verum etiam necessario emei a Deo; voluntatem autem praemotam tali ratione', & hoc divino utentem impulis, se ad hoc potius bonum quam ad aliud ex iis quae tempore eodem ipsi proponuntur , dirigere 3c ad hanc potius partem quam ad alteram is

convellere. In primo iacile est explicare necessitatem divini con. cursus & futuram liberarum actionum praevisionein, in aeterno nempe decreto dandi physicam praemotionem saltem ad materiale actus sed ob illa quae supra dissem, animae libertaς parum in tuto est.

In secundo nec necessitas divini concursus , nec actionum animae futurarum praeviso satis servantur, ut evicimus ex citatU Scripto. re. Restat igitur tertium, in quo quia physicum amas a Deo necessario fit, creando vim tendendi in bonum universe, ex qua ne-eessario sequitur appetitus in idem , satisfit necessitati divini concursus quia vero morale, sive ejusilem appetitus directio in bonum verum, aut in apparens eidem mei voluntati fertur accepta,

ejusdem satisfit libertati , . quae, posita indifferentia directionis , sartatecta servatur, eoquod in illa potissimum posita est. Verum est aliqua difficultas in componenda cum eodem systemate divina. futurorum quae Iibera sunt, praevisione; δc nisi res ita se habeat, ut numquam anima seligat quidpiam sine aliqua majori ratione quae

in ipso sit, non in ejus.contrario aut contradictorio , necesse est ut revolvamur ad primum physicae determinationis fustema, quemadmodum laudatus Auctor luculentissime ostendit. Quo posito cum res eo deducta fuerit, ut alterutrum ex hisce duobus eligere oporteat, videndum est utrum ex iis sit dissicilius cum hominis libemtate conciliare, atque, ut in loco lubrico, Se salebroso, illud i

28쪽

Iigendum quod minus disseile videatur. Quidquid si de citato

Auctore deque aliis scholae Thomisti eae astipulatoribus, mihi certe valde dissicilius apparet libertatem indifferentiae ad duo cum vi praedeterminante ad unum componere, quam cum principio sussicientis rationis ; quia etsi conveniunt in hoc praedeterminans ad unum vis a Deo genita in anima , & major ratio lassiciens proalo erat ra parte, quod utraque actum appetendi praevertunt , in hortamen differunt, qnod illa eli caussia eruiens appetitus, cuique eit similis vis corporum motum in iisdem efficiens ', haec autem est solum moralis 3c propria animarum, quibus solis rationes ad aliquid appeteodum proponi possunt. His aliisque pluribus in ea dem sententiam disputatis, refellere aggredior laudati Scriptoris δέ Moniliae rationes pro persecto aequilibrio, illudque doceo tantum abesse ut ab iisdem monitratum sit animam aut aliquando reperiri in persecto aequilibrio , quod ita esse difficile apparet ex eo quia status aequilibrii est unus tantum , status autem contrarii langinfiniti, aut si reperiatur, eo durante ad alteratrum se determinΛ- re, ut nec posita ab aliquo de monitrari contendam: tot enim suat . in animis nostris recessius Sc latebrae, ut solus Deus cor humanum scrutari possit δc omnia videre quae ad illius appetitus ex utraqua parte coacurrant, Jc eorum momenta 3c intensiones expendere imstaque lance librare ut non solum mirum mihi videatur fuisse, qui contenderint intimo sensu constare animam aliquando aequalibus prorsus 3c contrariis momentis librari, R in hoc statu ita alterutram se inflectere plagam , immo etiam in eam quae levioribus utitur ', verum etiam periculosum in hac ab ipsis jactua experientia quae ira incerta est , maximum statuere adversus impios libertatis humanae fundamentum. Post hec planum iacio alia Tl misticae scholae decreta de proscribenda seientia media, de gratuita ante pravisa merita praedellinatione , deqae aliis similibus ex meo systemate consequi ; quia quod Deus in systemate Thomistarum praestat vi in anima creata , quae appetitum in t 1lo bonum natu raliter efficit, illud obtinet in nostro , quod si bene expendatur , idem est ac Augustinianum, adminiculo majoris boni, sive in Goris pro tali bono lassicientis rationis. Ex hoc vero & ex eo quod in eodem systemate Deus absolutum appetendi actum in animaereat; directio vero non est res quae proxime creari possit , quae' que a caussa creata pendere non possit, ut ipsi quoque Thom istarassentiri debent in directione voluntatis ad morale peccati, eViden tes colligo lalutiones aliarum rationum quas pro physica praedo

29쪽

terminatione laudatus Auctor valide astrinxit Atque haec de septimo scholio, cui succedit octavum . In hoc rursus eoia firmo quod alibi ostendi, animam vera libertate pollere, & satisfacio rationibus, quae a Spinosa, Hobbesto, Helvetio, Harile yo, Collinio adversus humanam libertatem , & a Liberto

Alethino adversus divinam afferuntur; primum autem experimen. tis atque rationibus evidenter monstrari aio, nisi velimus cum quibusdam, qui non philosophantur, sed optant, ob subtiles quasdam

rationes etiam corporum exsistentiam in dubium revocare ; secundas autem ita refutari, ut ex iis certo colligi nequeat libertatem cum aliis Philosophiae capitibus non posse componi. Ideo vero mihi in hunc locum integrum servavi de humana accuratius tractare libertate, cujus propria sedes est in Psychologia, quia cum

argumenta adversus eamdem ex duplici sonte hauriri possint, ex divina nempe actione quae vim tendendi in bonum in anima crea. re debet & conservare, M ex animae natura quae ita comparata est, ut id semper appetat 3c eligat, quod majorem habet cur appetatur eligaturque, rationem, illae quae a primo ducuntur nullo pacto dilui poterant nondum in Theologia Naturali explicata ra- . tione, qutimus cum animae appetitionibus concurrit. Quia vero Lochius etsi in defendenda animae libertate cum verae Religionis

principiis consentiat, tamen a Philosophiae dissentit, dum statuit animam quidem esse liberam , sed dici non posse liberam ipsius

voluntatem , rationes ad id suadendum ab homine allatas nullius esse momenti doceo, addoque magis ad id facere quae ab aliquibus afferuntur, ut monstrent libertatem positam esse in illo judiacto , quod a Scholasticis dicitur ultimum & practicum , quo mens iudicat rem aliquam sibi aut tamquam bonam esse appetendam

aut tamquam malam esse repudiandam, appetitionem autem &aversationem inde necessario consequi, ideoque ipsas per se proxime liberas non esse, sed solum remote in caussa, quatenus anima judicium illud elicere potest, δc non elicere . Cum enim in communi sententia judicium sit actus intellectus, inde consequeretur libertatem proprie ad intellectum pertinere , non ad voluntatem . Adverto autem hanc controversiam tractari a Gunnero Sc ab aliis , verum nec ipsum nec alios rem acu tetigisse , nondum prorsus diiudicata illa inter Cartes nos aliosque Philosophos quaestione, an judicium sit actus intellectus, an voluntatis. Cui cum mihi videar in Logicis q. 18o. 3c seq. finem imposuisse , arroganter me nota facere si Oaeo , si ajam me posse hanc quoque ab illa pendentem Dissiligod by Gorale

30쪽

ad vivum resecare. Id quod paucis exsequor , monstrando in pura cognitione boni & mali libertatem colloeari non posse, indeque colligendo, five libertas ponatur in assensu & dissensu, sue in

appetitione & aversatione sequentibus, eam esse propriam volu tatis , non huellectus ; quamquam de hac re non valde sollicitus sm , eo quod parum refert ad summam quaestionem quam habemus prae manibus. Quamobrem transeo ad solutiones rationum , quas affert Alethinus adversus divinam libertatem, & ad illam ductam ex Leibnitiano systemate quod Deus optimus ac persectissimus solum optimum ac persectissimum velle & facere potest, melius mihi respondere videor, quam faciant sectatores Leibniiii ,dum

ex systemate in antecessum constituto constare a jo tantum abesse, ut Deus extra se ipsum velle & facere debeat optimum ac persectissimum , ut nec velle & facere possit. Ex quo colligo Deum ita liberum esse , ut sibi ab aeterno proposuerit finem aliquem, sabiem quod attinet ad ipsius modum & intensionem , minus persectam infinitis aliis, quos sibi proponere poterat ; advertoque id

non dedecere Deum, qui, ut ens a se, est prima ratio, unde res ab alio profluunt & determinantur, nec a natura rerum creanda rum , sed a seipso tantum petere debebat rationem cur illas crearet: contraquam uiuuenit in mentibus creatis, quae, utpote auctori tuo subjectae, libere quidem , sed tamen certo, eam legem si quuntur, ut semper eligant id quod majorem habet rationem cur eligatur e quorum altero id consequimur, ut melius quam Leibnitiani, vitemus fatum, cuius legibus suum quoque Iovem Gentiles teneri volebant ; altero autem ut sortuitos eventus nec ipsi Deo cognitos ab hac rerum universitate ablegemus. Quibus disputatis expono & refello rationes, quas Hobbesius praesertim atque Collinius attulerunt ad infringendam vim argumenti pro humana libertate ducti a bono & malo morali, & a premio di poena , quibus eadem afficiuntur, & longissimo scholio sinem impono animadversione in quamdam rationem, quam CL Gorinus affert cur Deus hominem creare liberum voluerit, de qua mihi integrum servo in expositione sequentis capitis quinti de Divina Providentia adversus in istas. In hoc vero tria distinguo genera eorum, qui divinam negant Providentiam, sue inficiamur Deum curam habere de rebus mum danis, quique dicuntur mistae: primi volunt mundum esse a se &ab aeterno, suisque legibus quae ab ipsis dicuntur naturae, regi ac gubernari; Deum amem in se beatissimum ac persectissimum, nihil

proris

SEARCH

MENU NAVIGATION