Alexandri Saulii viri Dei e Clericis Regularibus Sancti Pauli ... vita, et gesta per R.P. don Io. Augustinum Gallicium eorundem Clericorum praepositum generalem collecta

발행: 1661년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Quae uniffersen prςcepta sanctitatis tradita dultis. AEgrotis . aesenibus magna charita te subuenit. Summa regi

interest, ad laborem omnimodis acuit , desides increpat, urgetque omnes,ut litterario ludo educti ad aliorum postea institutionem prodeant luculenter instructi. Adultos, ac qtate prouectos piis muniis perpetuo detineri, & ad kastigium Religiose perfectionis contendere opoctere docebat: nee sermonibus solum, crebris, verum etiam exemplis suis; horam illam quam caeteri remittendis animis a sumpto cibo addicunt, agitandis ipse negociis administrationis suae insumens . Iubebat autem,omnes quietos esse, unanimes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes, idipsum sapere , orationi, atque silentio inrestare, camis curam non a cre, a taculi fastu recedere , & ab omni labe auaritiae, ac Opulentiae cupidit te immuneS degere.

Exquisitissima pariter sedulitate vacabat aegrotΟ-rum curae, ac solatio , illos quotidie inuisens , ad placidam dolorum perpessionem, & ad omnem p tientiae fructum humaniter hortatus , inuigilansque prompto ministrorum obsequio,plerumque minister ipse , nunquam passus ad aegrotantis subsidium medicorum , & medicamentorum opem , aut quic- quain aliud desiderari. Eadem Charitatis opera 1enes , ac valetudinarios complexus, quibus prouidus Pater subministrari voluit, pro domesticae . facultate, quaecunq, opus haberent Denique Vi Omnem eius regiminis seriem paucis absoluam, Summim Viro Dei consilium, & scopus vltimus fuit, omnia per angustum callem disciplinae regularis ad Dei cultum , profectum Congregati nis , & absolutam cuiusq; sanctitatem collineareis .

Praeibatqne ipse spectabilis Antesignanus, in arct s

112쪽

ALEXANDRI SAVO G ues

legum custodia peruigil Argus, in livmnodia mo- ragiis , in functionibus Ecclesiasticis Coryphaeus , 'Vigiliarum , & laborum Princeps, Dux ad dura , &ardua, Adolescentium Paedagogus, senum, & aegrotorum solamen , errantium reductio, robur pusillorum , terror contumacium, omnium vigilantissimus Pastor, & Parens amantissimus ; qui propter summam in filios beneuolentiam , eorumque salutem , pectore constanti, & infracto ferret hilaris molestias omnes, quς inter regiminis curas Oboriuntur, non rare neque leues vinam beatitudinem meremur, incitaret . Peculiari tamen hoc beneficio nobilissimas quasdam familias,agnatorum praesertim, excoluit, monitus dicto Apostolico , O peremur bonam Gal.ε. ad omnes , maxims autem ad domesticos et . Ita , contemptum mundi, horrorem peccati, reuerentia, ac Religionem in Deum eorum mentibus opportuno tempore, quod studiose nanciscebarun, gratisq;

R AE ΤER EA, quaesubditis Perutilis esssoluebat curae paternae tribu- tribulita, non paruam laborum

suorum fruge tribulibus impertiri satagebat, natus bene omnibus velle, omnibus benefacere , ut omnes ad ea

εolloquiis insinuabat . Titulo

113쪽

arent i pret

mittim, Cuis sanorus drator, e quibus exurere

Alphonius

SQndratalla Pontifex Naxim s.

VITA ; ET GESTA VEN. SERVI DEI

Titulo naturae , diuinique mandati , praecipuum fuit studium erga Dominicum Patrem , cui sicut unicae delici Alexander filius, ita vicissim Alexa dro Dominicus . Illi in negociosa Magistratuum prouincia Mediolani occupatissimo , quamcunquω potuit opem subministi auit, in rebus dubiis consiliator , in agendis adiutor, in aduersis solamem in doctrina pietatis magister ; Ut credas natura filium euasisse ossicio parentem . In Vrbem Ticinum mox profugienti. non tam ad declinandam inimicorum inuidiam , quam ut filii charissimi iucunda consuetudine, monitisque saluberrimis fruereturi nec Precibus ad Deum fusrs, nec opera dcfuit ulla. Eius de familia,quam etiam saluberrimis Ipse monitis bene formauerat , ad rationem vitς perfectioris in Congregationem traxit Franciscum Staulum singularis innocentis iuuenem , & Dominicum Boerium diuini consilii hominem k qui strenue munere Procuratoris Generalis suscepto totum ordinem susti

Veniunt proxime non minus Religiose , quam pervetustae familiς Vicecomitum, Cusanorum , SM-dratorum , quos & eorum liberos in Christiana pietate , omnique bene vivendi lege instituit. Vnde a Vicecomitibus prodiit magni meriti Alphon-sus , albo Patrum Purpuratorum S. R. E. inscriptus Cardinalis , e Cusanis Augustinus non minoris meriti , & eiusdem pariter S. R. E. Cardinalis , Ssondratis Nicolaus , Ecclesiae Cremonensis Episcopus , ac postinodum uniuersalis Ecclesiae Pontifex , assumpto Gregorii XIV .nomine. Inter quos conscribendus accedit Sanctissimus. Carolus Borro-

msus,qui Alexandrum ab audiendis Consessionibus

114쪽

sibi adhibebaU Instituti nostri breuitatem excederer longa ducoda series. virorum praeclari nominis quos religione , virtutibus promiscue imbuit Alexander, de Collegio Doctorum, de Magistratuum, di Senatorii ordinis . Si censere etiam vellemus, quali multae,& es spectantissimae virtutis matronae sub huis ius viri Magisterio floruerint: pietatis , ae sanctimoniae fama: Cu nemo pene fiterit, qui in eius disciplinam non confugeret,sive priuatim domi, aue in Gunaeceis Virginum Chrisso desponsate viverent *minq, fiue Religiosorum agminibus adiuncti viri : eo quod nullus esset perfectioris vitae gradiis, quem non optime calleret Alexander,nullus nodus, quem non soluerer, aut obex, quem fingulari hua pruden

Experimenta, suae virtutis, atque opera efficacis non minora inludit Coenobiis sanctimonialium , a B.Carolo Ope ac saepius huic prouinciae adhibitus . Tictui rogatus ut puellarum pupillarum, mulierum quoque a turpi quaestu ad Religiosae Castitatis cultum traductaruns regimen susciperet, splei1- dido cum stipendio ; Cessit iisdem foeminis stipendium miseresceps paupercularum sconuitionis , simul ne quaestus gratia quidquam agere videretur etsi Collegium suum eginate non mediocri prem retur . Sed& pro u id it gratis Rectorem exr tribus ordinis quam probatisiimum : sciliceρ loco omisequaestus i habens meritum: pietatis . Mediolanil ad S. Marte Egyptiam Visitatoris munus exercaeus, exco Cuenobio priscas antandauit corruptelas , instituetvῆ de integro ,- asit rostituens quicquid eligiosi

Caenobiis sanctimo nialium nauat operam

115쪽

3 8 VITA , ΕΥ GESTA VEN. SERVI DEI

liearum prsnomine a Paulo III. decoratus, religione , ac familiarum claritate inter primarios eius urbis ; ubi geminae Gregorii XIV. sorores, ae gemins Gregorii XII L neptes mire persectionis coronam sunt adeptae . Sanctimonialium illo Chorus eosdem parentes , eadem incunabula , ideque Pauli patrocinium nobiscum sortitus , a nostis tanquam germanis statribus ό sub Praepositi Gens raIis arbivrio, Saeramenta, disciplinamque se percia pere laetatur . Quod munus solertissime exequens Alexander effecit , ut quod a primordiis eo in Cenobio vigebat robur virtutum , cisnstantistath etiam nostro euo perseueret; utque illud sanctitatis nomen, quod iam tum apud Carolum Hierarcham suum sibi fecerat ille Angelicarum conuentus , florente ea ipsa vivendi norma etiamtun apud posteros integrum persistat.

Episcopatum Aleriensim

C A P. XII I. R A N DI passu per omnes

virtutum gradus ad perfectionis Christianae pergebat apice Uenerabilis Dei Seruus Ale

xander , eiusq; nomen Ultra

Mediolanensium fines Italia tota vagabatur honoritice; Nec potuit fama non attingere Romanae arcis Maenia , & ipsa Curiae penetralia , quo tempore

116쪽

tempore clauum Sanctae , & Apostolicae Ecclesiae cenebat Pius V. cui prius Michaelis Ghisterii no

men , inter prisca monumenta Congrcgationis nostrae gloriose insertum . Is etenim ab exordio surgentis familiae Clericorum S. Pauli exercitamenta religionis praelibans , sese illi praestiterat amicissimum , sedebatq; Mediolani frequens auditor, &adstipulator congressibus Patrum , ubi de vitiis fugandis, deque capessendis virtutibus, cuilibet quasi per symbolum disserere mos erat , non ad fastum, aut disceptationem, sed ex sinceritate mentis, & ad operis actum . Qu are imperii Christiani fasces consecutus , haud immemor saluburrimi usus collationum, eandem Congregationem amanter complecti,

& studiose fouere non desiit. Pontifici ut ea perpetuo fuit mens , religionem C hristianam inter Catholicos sanam , atque incorruptam seruare , ita & eandem longe , ac late inter barbaras nationes propagare. Illud quidem in bono delectu Episcoporum statuerat , hoc autem in ope virorum doctrina , religionis studio , animi for

titudine insignium , qui vexilla nominis Christiani

in ipsas efferatas regiones inserre haud metuerent. Itaque meditatus tam egregiam, & validam cohortem e castris Religiosorum componere , atque e.

pedire , nonnullos etiam de paruo manipulo Cleri-xorum Regularium S. Pauli in hanc rem excerpi mandat Alexandro Praeposito, quem iamdudum in paterna domo adolescentulum , & in aedibus S.Barnabet Sacerdotem de facie nouerat. Expeditionem paranti Pontifici,nullo mortalium suggerente , sed Deo duntaxat afflante consilium,

hqsit , Alexantium ipsum Neriensi Ecclesiae duduH a pastore

ri. Misael

Ghisterius, qui &Pius vi saeris Eollatio.io

eam interest Raeerpi ali quos de C sgrega tione mandat Alexandro Praeposito missionis euanget icae gratia .

117쪽

το VITA , ET GESTA VEN. SERVI DEI

pastore viduatae praeficure. Apposite qusdem; quemadmodum enim non ex omni lapide muta Deois ruin simulachra, ita non ex omni stipite Episcopi Dei viventis vitiae imagines . Neq; crat eiusmodi frouincia cuiusuis fidei & curae committenda, ea praesertim tempestate , & procella malorum. Neq; ad excolendum illam Corsicae partem sentibus vitiorum sylvescentem quaelibet manus crat, aut satis edocti. aus fatis idonea . Exquirebatur, qui posset .vitet imocentia id omne, quod iniquum est, proscribere, pietatem exemplo inspirare , Ecclesiastici ordinis disciplinam a maioribus traditam strenue su- stinere; qui sarculo verbi Dei spinas errorum extirparet, fidem, doctrinamve Christianam erudition sua proseminaret, sapientiae reluctanteS argueret, rebelles comprimeret authoritate, Ecclesiae iura de fenderet 'vel si ferrum deruicibus immineret , qui denique omnia suauiter, ac fortiter pro temporum, ac personarum discrimine potis esset prudenter exe- qui . Fuit in Summo Pontifice eximiae laudis con- nimatib s. quod' probum, eruditum, sapientem, coe- terisque criamentis fulgentem Alexandrum Epi- scopum 'Aleriar diuino flamine inductus dederit: In quem illa quoque humanis moribus non incon- grua praerogatiua concurreret, quod nobili Patritio Genuensi Gemiensis Ecclesia crederetur. Est enim Aleria Vrbs Corsicae ad latus interius Λleria. Mediterranei, olim a Sylla dictatore deducta Colo-- nia, hodie Reip. Genuensi parens, situ amaena, ampla ambitu titulo Episcopali, locorum numero , & Dioecesis amplitudine reliquos Insulae Episcopatus.. , antecellens . Mostro tamen aeuo tantis bellorum

calamitatibus deformata. Vix ut appareant vestigia

118쪽

ruinarum,nihilque sit residui,praeter excubiarum amcem & rudera aedis Cathedralis antehac Diuo

Hoc Potificis cosiliti denunciat Carolo Archiepist.

MediolanesiCard.Alexandrinus,mandatq;instmii ab eo questionem Vitaliac morum Alexandri. Obstupuit Alexander , contremuitq; ad inopinatum nuncium, totaque secum societas Patrum deplorantium rem insolitam, & ut ii putabant, Congregationi perniciosim . Dolebat ille de latebris , deque tutissimo portu Caenobii abduci , diuelli e genetricis gratissimo sinu , & ex ipsis abreptum uberibus in molestis simas huius pelagi undas reiectari: torquebaturque non leuiter , exemplo suo viam pandi inhiantibus Episcopales honores ; de malC ctiam custodito grege rationes aliquando redditurus . Quocirca coram Antistite abiectus in genua , se tanto muneri minus idoneum causatur , rogatq; ut si fieri liceat , ab eo dimissiis fiat, ductus maxime eorum exemplo, qui omnibus licet numeris optimi Pressulis absoluti , in fulis tamen obduci capita renuerunt. Caeteros Patrum , salua ob dientia Pontifi cis , alienos ab ea promotione reperit Archiepiscopus, dolentes tali, ac tanto viro destitui , & sociis aditum ambitionis aperiri. Nihil enim antiquius fuit primis Congregationis authoribus, quam ut in humili, quod erant professi, vitae genere sese continerent, Deoque uti primo vocati sunt, deseruirent, ab honorum , ac dignitatum ambitu procul abdicati. Verum Summis Pontificibus diuersa se tientibus, & ex Dei gloria, atque Ecclesiae utilitate aliter decernentibus , atque adeo iussi interpone ti bus, non acquiescere nefas est. Et quemadmodum

Dolent Pa.

tres tanto

viro destitui

119쪽

Confugiuae

ad s. Car. lim , qui diis ligenter omnia ad Ormanetum seriabita

s, VITA, ET GESTA VEN. SERVI DEI

dum affectare periculosum , ita diuinae voluntatis Interpreti Christi Vicario obsistere, specie licet humilitatis , nullatenus tutum. Igitur suppliciter rogant Patres Archiepiscopum , proponat bummo Pontifici , quae negocium dissuadere viderent; r rationes.Quod ossicii genus eo propensius ille est exequutus, quod sibi , Ecclesiaeque suae subduci fidissimum adiutorem non posset non vehementer dolere. Missisque litteris ad Nicolaum Ormanetum Virum diligentissimum, suum in curia Romana procurat rem , ut hςc omnia ad Pontificem reserat , mandat. Litteras latine redditas in rei testimonium libet hoc loco subiicere .

Exemplum Episti B. Caroli Borromiso Alexandro nullo ad Orma

netum. Romam.

I MI

U O D Sanctissimus D. N. de Neriensi Ecclesia in Coraca Praeposito S. Barnabae demandanda statuit , id ego ei significaui : sed is pro sua modestia de se humiliter sentiens,huic se muneri minime aptum esse respondit: Quod ego, qui egregias viri dotes perspectas habeo, non ei ratum habui. ItaquOde illius vita, & conditionibus ex more quaesti nem institui, &alia, qus Illustrissimus Cardinalis Alexandrinus Summi Pontificis iussu mihi hac de re praescribit, exequi non desinam, conscriptamque questionem, atque eam quam de illius Ecclesie statu habere potero notitiam, quam primum

120쪽

ALEXANDRI SAVLIIr εα

,, mum ad te transmittendam curabo . Interea ve-

,, ro facere non possiim, quin Samiussimo D. N. se significandum, & perpendendum proponam, qua se aegre ferant se tanto viro orbari seniores huius se Congregationis Patres,quibuscum idipsum com- D municaui. Hinc enim , aiunt, graue detrimentu,, imminere ordini, qui a prudenti eius administra-B tione totus nunc pendet, atque ipsius doctrinata is plurimum iuuatur, in qua certe parem illi in ipso,, ordine non habenti neque atium moderando tamo idoneum . Siquidem horum alii senectute fracti ad sustinendum regiminis pondus impares sunt,

, alios vero acerba adhuc aetas praefecturae incapaces reddit. Verentur praeterea , ne si ex ipsis ad Episcopalem dignitatem asstimantur , temereturis illa spiritus humilitas, & voluntaria submissio, in qua fundamenta prima posuit Congregatio , &is hactenus aucta se se continuit. Itaque a me eni-D Me contenderunt, Vti curam hanc animos omniuis pariter solicitantem ad Sanctissimum D. N. peris ferrem. Ego vero fore prospicio, quam grauem D etiam iacturam faciet uniuersa haec Ciuitas M is diolanensis , cui Alexander ipse multis nomini is bus, variisque modis est utilissimus, in sacris do- ctrinis, in concionibus, in confessionibus, & aliisse priuatis pietatis officiis,atque etiam prudenti c6silio , quo ego fere ad omnia uti consueui. Quod is si hisce rebus auditis Sanctissimus D.N. eius ope-

,, ram in hac noua PNsulis designatione ad gloria se Dei utiliorem sere iudicauerit,is Apostolics obe- A dientiet filium sese profitetur ac quamquam singulari beneficio a Summo Pontifice se affectum, existimabit si suo in Rur , in quo per annOS Vndeviginti.

SEARCH

MENU NAVIGATION