Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

581쪽

583 sed per modum stipendii, ne desint ipsis ad

vitam honeste traducendam necessaria. Profecto ministris Ecclesiae hasce pias oblati nes interdici non posse, Divina oracula testantur. Christus enim ait Lucae caP. IO. V. 7. dignus est Operarius mercede sua: et Apost

Ius Ep. i. ad Corinthios cap. 9. V. T. et 13. ita scribit: Quis militat suis stipendiis . ursequam Z Nescitis, quoniam qui in sacraris perantur quae de sacrario sunt edunt, et qui

altari deserotant cum altari participant δή. Fas quoque erit pro extrinseco laboro aliunde non debito in ministerii sacri exercitio, scilicet, pro itinere, pro incommodo, pro damno emergente, pro lucro cessante bona temporalia percipere. Hujusmodi namque labor, utpote actioni spirituali extrinsecus, ei per accideus tantum conjungitur,

adeo ut absque illo res fieri possit. Igitur

labor extrinsecus actioni spirituali, cum sit prorsus ab ipsa independens, velut quid temporale merito consideratur. Ergo pro eo dari poterit, ac recipi, temporale, quin simOniae macula contrahatur. Quod tamen dolabore eaetrinseco diximus, id aeque do intrinseco labore concludendum non est. Nam actioni spirituali necessario sto inhaeret labor id generis, qualis est, e. c. defatigatio in missa legenda, vel in recitanda Concione,

ut haec sine illo fieri non possit. Unde pa-

582쪽

tet, compensationem temporalem de intri seco labore non dari, nisi compensetur simul et actio spiritualis. At vero ad simoniam devitandam actio spiritualis absque pretio praestari debet, cum Christus jusserit Mavthaei cap. Io. V. B., ut gratis accepta gratis darentur. Ergo etiam gratuito exhibendus est labor intrinsecus, sine quo actio spiritualis consistere nequit. 5. Ad redimendam injustam Vexationem,

quam quis patitur in jure spirituali jam

acquisito, res temporalis absque simonia poterit alicui conserri. Etenim, ut ait Angelicus Doctor a. a. Quaest. IOO. art. 2. ad 5. postquam ius α licui jam acquisitum est, Iicet per pecuniam injusta impedimenta r mooere. Ηinu manifestum est, Episcopum, aut alium quemlibet habentem curam animarum, pecuniam licite solvere, cum id necessitas requirat, ne ab ossicio pastorali exercendo inique impediatur; idemque posse clericum praestare, ne per calumniam injuste privetur ecclesiastico beneficio, quod vel

actu possidet, vel possidendi jus habet. Perhoo siquidem proprie non emitur jus spirituale, quod in hypothesi jam fuit acquisitum, sed solum tollitur injuria, quae est quid omnino temporale. At si cuique licet injustam vexationem tollere pecuniae traditione vel promissione, ut jus defendat spi-

583쪽

585 rituale jam acquisitum, quod jus Vocatur in re; num idem fieri poterit ab eo, qui jus

habet ad rem, ut, Obstaculis remotis, jus in re consequatvry Distinguunt hic Theologi dicentes, vel ab eo, qui tantum noeere potest, vel ab eo, qui simul nocere potest

ac prodesse, Vexationem procedere. Si ve-Xator solum nocere possit, concludunt, simoniam non esse re temporali hanc vexationem auferre: tum quippe non emitur spirituale, videlicet, jus in re, sed impedit. r, ne persecutor injustus innocentem calumnietur et offendat; quod quidem positive non influit in rei spiritualis vel quasi-spiritualis

acquisitionem. Contra, si Vexator nocere simul et prodesse valeat, suum e. C. denegando vel concedendo suffragium, pecunia tum redimi nequit ipsius utcumque injusta vexatio. Tum enim qui jus habet ad rem tantum, non modo vexationem averteret, sed insuper Vexantis emeret favorem ad jus in re consequendum: uno verbo rem spiritu Iem pretio sibi comparare studeret, quod est simonia.

6. Ab hoc crimine tandem excusat ignorantia in vincibilis juris vel facti. Haeo v ritas ceu legitimum consectarium descendite lib. I. Institutionum, ubi sS. XXV. demonstratum est, eum, qui laborat ignorantia invincibili nunquam sormaliter peccare.

584쪽

CAPUT QUINTUM

DE PECCATIS, QUAE PUGNANT CUΜ VIRTUTIBUS CARDINALIBUS.

S. CLXXXII.

Virtus temperantiae, quae ceterarum ad instar praefixis limitibus hinc inde continetur, vel per excessum offendi potest, vel per desectum. Temperantiae per excessum ac versatur insensibilitas consistens in eorum privatione, quae ex ipsa lege naturae ordinantur, ac necessaria sunt ad humanae vitae conservationem ii . Eidem virtuti per desectum opponitur intemperantia, quae voluptates sensibiles immoderate appetit, eisque contra normam rectae rationis ac prae oepta divinae legis abutitur. Ad intemperantiam autem pertinent luxuria, quae ρα- dicitiae, gula et ebrietas, quae sobrietati repugnant. Virtutibus quoque temperantiae adnexis, quae partes ipsius potentiales dicuntur, plura sunt adversantia. Mansuetudini quippe contrariae sunt iracundia, quae inter capitalia crimina refertur, et nimia dissimulatio, qua quis non irascitur quo tempore oportet, ut culpa non maneat impunita, et vitium corrigatur lat. Cum Cle-

sa Vide pras eateris Angelicum Doctorem a. a. Quae t. 141.

arta Ia

585쪽

mentia pugnat per desectum crudelitas, quae charitatem simul et justitiam laedit; per

excessum nimia lenitas, quae poenam plus aequo mitescit, vel remittit, dum recta ratio, et bonum commune severitatem requirunt ii . nodestia, quatenus exteriores Retus moderatur, aeque proscribit rusticitatem ac insolentiam, quae decorum in gestu, v ce, aliisque corporis motibus externis non servant: quatenus vero immodicam pompam et apparatum rerum exteriorum haec virtus coercet, ipsi ex uno capite adversatur so diditas, quae in cultu corporis rerumque

externarum decorem contemnit; ex altero

luxus; quo quis in vestibus, in conviviis, in ornamentis modum excedit suis viribus et conditioni congruentem. Humilitati per excessum Opposita est animi abjectio, per desectum superbia ia . In studiositatem pariter duo pugnant inter se contraria, negligentia videlicet atque curiositas. Negligentia sita est in voluntaria omissione studii necessarii, et noxa lethalis erit, si propter eam ignorentur, quae sunt de necessitato medii, vel praecepti ad salutem. Curiositas autem est appetitus scientiae inordinatus.

Haec porro inordinatio juxta D. Thomam

a. a. Quaest. I 67. art. I. quadruplex esse

si Ibidem Quaest. 159. agi. 1

586쪽

potest: I. nempe in quantum per studium minu3 utile retrahuntur aliqui a studio, quod eis eae necessitata incumbit: unda maron mus dicit: Sacerdotes, dimissis Evangeliis et Prophetis, videmus comoedias legere, vel amatoria bucolicorum versuum verba canintare. a. In quantum studet aliquis addiscere ab eo, a quo non licet, sicuti patet de his, quit aliqua futura a daemonibus ρerquirunt . 3. Quando homo appetit cogno

scere Ceritatem circa creaturas non referen

do ad debitum fnem, scilicet ad cognitionem Dei. ... 4. quantum aliquis studet ad cognoscendam veritatem supra proprii ingenii facultutem, quia per hoc homines de facili in errores Iabuntur. Denique peccatur adversus Eutrapetiam repudiaudo quamlibet necessariam atque honestam recreationem, aut inconvenienter animum relaxando.

Debitos autem fines excedere potest Eutra pelia vel ratione Objecti, si ludus sit pravus, aut lege aliqua positiva interdictus, vel ratione assectus immoderati ad recreationem, vel ratione loci, temporis, aliarumve cir-oumstantiarum, propter quas ludus non decet.

S. CLXXXIII.

Quidquid justitiae distributivae aut commutativae repugnat generatim injustitia vocatur. Laeditur porro justistia distributiva

587쪽

per acceptionem personarum si modice retribuantur eximiae virtutes, exigua vero merita plus aequo compensentur. Innumeris

quoque modis ostenditur justitia commutativa: idque potissimum contingit, quoties, aequalitate in rerum permutatione non se vata, quis vel magis exigat quam rei dein beatur, Vel pro re acquirenda pecuniam solvat justo pretio minorem. Item partibus justitiae potentialigus, quae totidem sunt virtutes eidem Connexae plura Opponuntur. Nam, uti jam superius vidimus, peccat in Religionem, qui ad superstitionem, vel ad irreligiositatem deflectit: peccat in Pietatem, qui parentum negligit curam: peccat in Grais titudinem, qui beneficiorum immemor malum pro bono rependit: peccat in Vindicationem, qui de injuria sibi vel aliis inlata ex odio, aut privata auctoritate sumit ultionem: peccat in obsero antiam , qui dignitate aliqua praestantes contemnit: peccat demum in Veritatem, qui simulat ae mentitur.

S. CLXXXIV.

Prudentiae tria sunt, quae per desectum speciatim adversantur; praecipitatio, videlicet, inconsideratio, et instabilitas. Praeci pilatio est peccatum, quo quis opus aggreditur ex impetu voluntatis, congrua deli-

588쪽

59oheratione non praemissa de ipsius operis honestate, de modo illud exequendi, de incommodis praecavendis. Inconsideratio ea

dicitur, quae diligentem discussionem pra terit de iis, quae sunt ad rectum judicium

serendum necessaria. Instabilitas ea est, qua quis ob nullas, leves vo causas facile sententia mutatur. Per excessum pariter huic sunt contraria virtuti prudentia carnis, ast tia, et nimia temporalium sollicitudo. Iuxta Doctorem Angelicum in eo consistit pr- dentia carnis, quod aliquis bona carnis habet ut ultimum fnem Oitae suae ii . Haeo natura sua culpa lethalis est: inquit enim Apostodus cap. 8. ad Romanos V. 6. et 7.

Prudentia carnis mors est.... sapientia camnis inimica est Deo. Ad astutiam pertinet excogitare, atque adhibere quae sunt ad proximum decipiendum accomodata. Desumit haec malitiam tum o pravitate mediorum, quae ad finem ordinantur, tum e detrimento ceteris obveniente; ao proprie faus nuncupatur si in rebus, dolas vero si tum in ve his tum in rebus usurpetur. Nimia denique sollicitudo, qua conquiruntur et Conservantur temporalia, ex inordinato mundi amore

procedit; ideoque in Evangelio Matthaei cap. 6. v. 3 i. a Christo Domino sic prohibetur:

589쪽

Nolite solliciti esse, dicentes: Quid manduca bimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur pQuini imo a noxa lethali haec sollicitudo excusari non poterit, si tanta sit, ut quis propter eam praetermittat gravem aliquam obligationem, atque in rebus creatis finem ultimum constituat.

S. CLXXXV.

Fortitudini per excessum temeritas ossicit, per desectum ignaoia. In eo temeritas est, qui contra rectae rationis normam pericula aggreditur cum non oportet. Ignaoia in eo reperitur, qui periculis territus ea refugit quo tempore et loco eisdem occurrere deberet. Inter vitiosa extrema virtutes sortitudini adnexae pariter consistunt. Conscientiae siquidem opponuntur prae3umptio, ac diradentia. Hinc audacia, illinc timiditas repugnant strenuitati. Contrariae sunt magnanimitati ambitio et vanagloria pereXcessum, pusillanimitas per defectum. In magnificentiam peccat profusio, quae est prodiga facultatum largitio, et paro acentia, qua quis, cum posset ac deberet, non suscipit opus magnos sumptus requirens, vel susceptum non perficit. Patientiae adversatur tum impatientia, qua calamitates aegre seruntur, tum stupiditas, qua quis nec Prο-priis nec alienis movetur malis. Postremo

590쪽

592 adversus perseperantiam pugnant inconstan tia, quae ob levis momenti dissicultates removet hominem ab opere incoepto, et pertinacia, qua quis vel plus quam oportet, vel quando non oportet animi. firmitatem ostendit. Finis tigri tertii.

SEARCH

MENU NAVIGATION