Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

561쪽

geat vel communis, vel etiam priuatae necessitatis, cum etiam de maxima utilitate

spirituali, de bono publico, de honore Dei

ac religionis agatur; tum licet extraordinaria quoque a Deo poscere auxilia, si viri-hus naturalibus, an mediis ordinariis opta tum sinem attingere non valeamus. Id namque ab ipsis Apostolis iactum est, cum ax

Domino petierint dona gratis data, quibus egebant in Ecclesiae primordiis, ut judaeis

et gentibus legem Evangelicam suaderent, ac multitudinem credentium in fide confirmarent sit. Non modo autem explicite, et implicite solum ac interpretatioe Deus

tentari potest: idque sit ab eo, qui nimium divina bonitate confisus vult quidem finem,

sed mediis non utitur, quae in sua Potestate sunt, ad illum consequendum necessariis. Hac ratione peccant, qui sperant a gravi infirmitate sanari, sed medicum, et congrua medicamenta rejiciunt; qui recusant egeam et potum, sine quibus vita naturaliter non servatur; qui demum, bonis operibus et Sa-oramentorum usu posthabitis, in vitiorum caeno pertinaciter Volutantur, ac interim fallaci securitate decepti aeternam absque meritis retributionem expectant. Tentatio

Criminosas hares probationes ab Ecelesia omnino proscriptas legimus Cap. Μennam 7. Causa a. Quaest. 5. 1 Amorum Cap. q. v. 29. et M. ε

562쪽

Dei tum directa tum interpretatioa semper peccatum est: legimus namque in Evangelio Matthaei cap. 4. v. 7. Non tentabis Domianum Deum tuum. Et quamvis per accidens Iove fieri possit hujusmodi peccatum; perge tamen est graVe, cum divinitatem admodum contemnat, qui, nulla instante Decessitatis vel maximae utilitatis causa, praesumit, ut ad ejus nutum Deus ordinem suae providentiae, legesque naturae a se constis tutas immutando, prodigia operetur.

S. CLXXVIII.

Aliud irreligiositatis peccatum est blasphemia, quo nomine venit quaelibet contra Deum, vel Sanctos, resve Sacras contumeliosa locutio. Haec potissimum in haereticalem, et simplicem dividitur. Prior illa est, quae cum haeresi connexionem habet, quia de Deo aliquid assirmat vel negat Fidei dogmatibus repugnans. Alinra est, quae veri- talibus divinitus revelatis non Opponitur: ad hanc reseruntur tum verba, quibus attributa Dei, membra, sanguis, et Vulnera Christi, vel Sacramenta irreverenter a probrose nominantur, tum etiam sacrilega signa irrisionis atque despectus, quibus e. e. in coelum quis conspuit, aut adversus Christi, Sanctorumque imagines caput injurioso movet ac frendit. Distinguitur quoque bla-

563쪽

sphemia in imprecatiuam, et enuntiatioam. Per illam, quae ab odio procedit, malum aliquod blasphemus Deo vel Sanctis imprecatur: per hanc Deo et Sanctis vel peccatum aut imperfectio tribuitur, vel detrahiatur aliqua persectio. Cuiuscumque porro generis blasphemia fingatur, exsecrabile crumen ea est, eum infringat secundum Decalogi praeceptum, quo Dei nomen frustra usurpare Vetamur, laudare jubemur ii .

Quin imo e communi doctorum sententia

materiae levitas in hoc crimine dari nequit; nam blasphemia quaelibet utcumque levis gravem irrogat offensam divinitati. Ex quo patet, cur divino simul et humano jure tam districto prohibitum fuerit hoo scelus. Poena in blasphemum lata per legem Mosaicam

extremum erat supplicium. Legitur enim Levitici cap. 24. v. i6. Qui blasphemaperit nomen Domini morte moriatur, lapidibus Obruet eum Omnis 'multitudo. Item si veterem Ecclesiae catholicae disciplinam conspiciamus, ex ea liquet ob tantum crimen Iaicos excommunicari consuevisse, clericos

3 Enormitatam eulpae, do qua disserimus, animadvertens D. Hieronymiis ait Ith. g. in Isaiam Cap. 3. - Nihil horribia

ius blasphemia, quaa ponit in excelsum os suum - . D. Augustinus autem Ith. contra mandaeium Cap. 19. v. 393 eomP --tiona inter blasphemiam at poriarium instituta, - Pej is est,

inquit, blasphemare, quam pejerare; quoniam pejerando falsa. rei adhibutar tastis Deus, hIasphemando de ipso salsa dieantur m. Disit: by Gorale

564쪽

566 deponi ii . Ulterius ad poenitentiam publia

cam, ad jejunia, ad eleemosynas Cogebantur blasphemantes la . Adversus eos pluribus Romanorum Pontificum decretis aliae quoque poenae deinceps indictae fuere, infamia, nempe, mul Uta pecuniaria, carcer, eXilium, damnatio ad triremes l3 . Ita praesenti disciplina tamen judicum arbitrio poenae bla-

spliemis imponuntur. 4ὶ . S. CLXXIX.

Periurium est juramenti abusus, quo quis Deum adducit in testem rei salsae, vel, Deo

si in Cap. Si quis Io. Cansa aa. Quaest. I. sa) Cap. Statuimus a. de maledicis. 3ὶ Ita sanxerunt Leo X. Conmt. Supernae, Iulius III. Const. In multis, et Pius V. Const. Cum primum. 4ὶ Blasphemia atrox, publico, et notoria, quae in hae Mutinensi diaecesi Episcopo reservatur, Peculiarem speciem non habet, cum in qualibet blasphemiaa speci atrocitas reperiri possit. Ne porro quis o novitiis thoologis in ambiguo versetur cum judicandum sit, num ratione atrocitatis casus aliquis blasphemiae sub opiscopali reservatione contineatur; hinc operas pretium censemus, quid per bla phemiam atrocem, Publicam et notoriam proprie intelligendum sit, adnotaro. Atrox, dicitur blasphemia vel imprecativa veI enuntiativa si tantam praeserat malitiam, ae divinae sanctitati sic repugnet, ut Ox so max nium pariat scandalum et horrorem: dicitur Pistica, si coxam pluribus pronuntietur: dicitur notoria, si tali sensu, vocibusque Proseratur, ut ipsius nequitiam audientes agnoscant. Ad ress vati otiom autem inducendam tria haec invicem concurrera do-hetit: undo blasphemia, quantumvis atro π, reservata non erit, si prolata suerit privatim, aut etiam publice, quando tamen OI. ignoranti m audientium haec ab ipsis pro blasphemia non ha-

hisatiar.

565쪽

ipso sponsoro dato, aliquid pollicetur absque

animo servandae promissionis. Si res falsa ceu vera, jurejurando interposito, scienter ammetur, pes urium assertorium Vocabitur; promissorium vero si quis per juramentum simulate se obliget ad agendum quod reapse Perficere non intendit. Quoniam ex dictis i S. LXII. juramentum est religionis

actus, ipsius autem abusus est periurium emox tradita definitione; inde sponto com sequitur, hujusmodi abusum inter actus i religiositatis merito ni erari. Patet hujusco criminis malitia ex cap. 7. Ieremiae V. 9., ubi perjurium inter graviora scelera, fuse tum, scilicet, homicidium, adulterium, et idololatriam recensetur. Idipsum eruitur ex Malachia cap. 3. v. 5: ibi namque sto Deus minatur Iudaeos: Accedam ad Mos in judicis, et ero testis Melom male is, et adulteria, et perjuris. Quod Sacris Literis comprobavimus Ecclesiae auctoritate firmatur: hanc enim Innocentius XI. damnavit propositionem: Vocare Deum in testem mendacii Iesis non est tanta irreperentia, ut Deus velit, aut possit hominem damnare. Pejerantes olim septem annorum poenitentia, et quadragenario jejunio eorum culpam luere debebant li : nunc vero temporis periurus

ij Cap. Si quis 4. Causa aa. Quaest. 5. . Et Cap. Quicum quo 13. Causa 6. Quaest. I. Diuitigeo by Cooste

566쪽

infamia notatur, atque a testimonio serendo prehibetur si ': si vero in ordinibus fuerit constitutus, a sacris ossiciis removendus est,ao beneficiis ecclesiasticis privandus la .

S. CLXXX.

Ad irreligiositatem pertinet etiam sacria legium, quod generatim definiri solet cujuslibet rei sacrae violatio. De tanto orimino tria potissimum inquiruntur: quotuplex, nismirum, esse possit sacrilegium p au. semper sit grave peccatum p quibus tandem poenis ab Ecclesia coerceatur P Ad haec ita paucis

respondemus.1. Sacrilegium triplex esse potest: pers nati, videlicet, quo personae sacrae; reale, quo rei sacrae; Ioetae, quo loco sacro fit specialis injuria. Sacrilegium personale patratur, si quis personam Deo dicatam, clericum, nempe, monachum, vel sanctimoni Iem injusto interficiat, vulneret, aut quovis modo percutiat; si eam subjiciendo judicio saeculari, vel earceri tradendo contra fori

privilegium, ipsius laedat immunitatem; si

tandem adversus castitatem peccet cum ole-

1 cap. Constituimus Causa 3. Quaest. 5. . et Ilia a. Daeret. Cap. Vestimonium 54. tit. xo. de testibus, et attustationibus. αὶ Lib. r. Deerat. Cap. Cum non ab homine Io. tit. do iudieiis. lib. a. Decret. Cap. Querelam Io. Cap. Tua nos II. tit. Μ. da jurejurando. Duiligod by Cooste

567쪽

rico ad majores ordines evecto, vel cum eo, qui segulari professione totum se divino cultui mancipavit. Sacrilegium reala in rerum sacrarum violatione consistit. Hujusco cruminis reus emcitur qui Sacramenta indigno conficit, administrat ac suscipit; qui vasa

sacra, vestes, altaria, ceteraque ad exercitium divini cultus pertinentia, in superstitiosum aut profanum usum convertit; qui Sanctorum exuviis et iconibus insultat; qui Scripturarum oracula vel ad confirmandam haeresim usurpat, vel ad turpia, ad amatoria, ad fabulosa detorquet; ac demum qui jura et bona temporalia sive mobilia sive immobilia in v lidit Ecclesiae. Postremo sacrilegium locale illud est, quo locus Deo sacer

temeratur. Haec autem sacrilega violatio

contingit in primis per actus, quibus locus ipse polluitur, scilicet, per homicidium injustum, per culpabilem humani sanguinis

vel seminis effusionem, aut etiam si quis non baptigatus, vel haereticus, vel excommunicatus vitandus in Ecclesia vel in coe- meterio tumuletur. Item fit hujusmodi violatio, si in loco sacro gerantur, quae quam

Vis eum non polluant, ipsius tamen sanctitatem summopere ossendunt. Haec sunt negotiationes, nundinae, mercatus, actus so-Tenses, ac praesertim criminales, convivia,

ludi, profana spectacula, choreae, aliaque

568쪽

57o id generis, quae Concilium Lugdunense II ab Ecclesiis jubet removeri si . Fit ultprius

haeo viqiatio per actum aliquem immunia tali loci sacri adversantem, ut si reus ad Ecclesiam veluti ad locum asyli confugiens ab ea per vim extrahatur, aut si templum effringatur, incendatur, Vel sacrilego furto expolietur. Furtum autem sacrilegum triplici modo evenire potest: ait enim R. Pontifex Ioannes VIII. Cap. Quisquis ai. causa II. Quaest. 4. Sacrilegium committitur

auferendo sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro, Nel sacrum de non sacro la .

a. Sacrilegium ex genere suo culpa Iethalis est; nam quilibet actns, quo locus, res, vel persona Deo sacra graviter contemniatur, in gravem quoque vertitur ipsius divinitatis contemptum. Per accideus vero cul-

i Cap. Doeet da Immunitata Eeelasiarum in 6. αὶ Hoe iuris principium absolute ae generatim sumunt Sua- rex, Lessius, Layman, Sporer, et Hii pluras. quos citat B. Li-

gorius theol. mor. Ith. 3. tract. r. Cap. a. da irreligiositataduh. a. N. 39; ideoque eensent, furtum rei non sacrae sampae naturam induere sacrilegii, si in templo fiat, eo nixi pr neipis, quod distinguendum non sit ubi lex non distinguit. Huie t meti doctrinae adversantur alis, qui res non sacras Ee Iesiae eustodiae atquo tutelae concreditas a ceteris, quae hac tutelamon gaudent. distinguentes dicunt, furtum esse tantum sacril-gum si da prioribus fiat, non vero si do postarioribus. Ita sentiunt Gon2 log Cap. 8. de soro compet. N. 4, Lugo distinct.16. N. Tamburinius in methodo Confess. lib. a. Cap. 8..eisque adhaeret Ioannes Devoti lom. 4. Instit. juris Canoni eitit. II. de sacrilegio 3.

569쪽

pam venialem sacrilegium quandoque non excedit vel propter materiae tenuitatem, Vel Propter cognitionis, aut advertentiae desectum I S. CLI . 33. Adversus sacrilegium plures poenae judicis arbitrio decerni solent. Ex jure autem

communi excommunicationem latae sententiae non evadunt sacrilegi, si, suadente diabolo, violentas manus inserant in personam sacram fit, eamque ad forum saeculare traducant tal; si Apostolicae Sedis, aliarumque Ecclesiarum jurisdictionem usurpent; si bona, ac terras injuste occupent Ecclesiae Romanae lal; si templa comburant, effringant,

atque diripiant lvi. S. CLXXXI.

Religioni demum. opponitur simonia, de qua breviter simul et ordinatim graviora saltem hisce quinque animadversionibus explanentur. Animadversio a. Crimen, de quo hic disseritur, peculiare simoniae nometi deduxit a Simone mago, qui cum vidisset Apostolos Per manuum impositionem coelestia dona recens baptizatis conferre, Obtulit eis pecu-

r Cap. Si quis suadenta 39. Causa 17. Quaest. 4. a, Casus Is . in Bulla Coenaa Summo Ponti ei Taservatus. s)ὶ Casus I7. et xo. ibidem reser ati. 4 Cap. Conquesti aa. tit. 39. de gentantia exeommunicationis.

570쪽

5etaniam dicens: data et mihil hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum si . Communiter autem simonia definitur studiosa voluntas emendi, aut vendendi aliquid spirituale, vel spirituali anneaeum pro re temporali. Simonia

dicitur primum studiosa, hoc est, deliberata

voluntas emendi aut vendendi: quae verba late sumpta non modo emptionem, Ro venditionem significant, sed permutationem quo que, aut alium quemlibet contractum innominatum. Dicitur voluntas emendi aut vendendi aliquid spirituale, vel spirituali annexum; et aio materia simoniacae pactionis ex parto indicatur. Maxime porro inter sedisserunt res spiritualis, et spirituali ann

za, de quibus dari potest simonia. Etenim rei spiritualis nomine 'venit quidquid speciatim ad supernaturale bonum, atque ad animarum salutem ex institutione Dei vel Ecclesiae ordinatum est. Ad hoc genus referuntur prae ceteris gratia sanctificans, et Sacramenta, quibus gratiam consequimur: ad hoc pertinent Sacramentalia, benedicti nes, videlicet, nuptiarum, aquae lustralis, abbatum, sacrarumque Virginum, preces sive publicae sive etiam privatae, catecheses, consecratid templorum, altarium, et instru-

SEARCH

MENU NAVIGATION