Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

571쪽

mentorum, queis divinus cultus exercetur: ad hoc item spectat potestas spiritualis tum ordinis tum jurisdictionis, ejusque usus; Pο- testas, nempe, conficiendi, et conferendi Sa- Eramenta, excommunicandi, absolvendi ab irregularitatibus, a censuris, concedendi indulgentias, relaxandi juramenta, Vota, pluraque matrimonii impedimenta. Res vero spirituali annexa, seu quasi-spiritualis ea vocatur, quae proprie ac intrinsece spiritualis non est, sed spiritualibus rebus conjungitur, atque ad illas ab Ecclesia ordinatur. Εjusmodi sunt juspatronatus, beneficia eorumque redditus, pensiones, ac decimae; labores in sacro ministerio persolvendo; templa pariter,

altaria, Vestes saerae, aliaque similia consecrata vel benedicta, quae cuncta propter eonnexionem, quam habent, cum spirituali ossicio, cum consecratione ae benedictione, quasi-spiritualia nuncupantur ii . Dicitur postremo voluntas emendi etc. pro re te Orati, ut altera designetur materiae pars, ei Da quam Versatur hoc peccatum. Interim Probe notandum est, rem temporalem, de

rὶ Blactionem, praesentationem, et eviuseumque heneficii collationem intor res spirituales recensent Lucius Ferraris V. Simonia art. I. N. 28. . st B embaus, quem sequitur B. Liagorius th. mor. Iib. 3. traei. t. cap. n. dub. 3. stri. 1. 9. Contra, Edmundus Volt th. mor. parto 1. trael. 3. e p. I. art. 3. i. a. N. a84. huiusmodi actus existimat vos spirituali-hu annexas. Horum quis recte senaerit. videant alii.

572쪽

qua hic agitur, pretium quoque seu munus a Theologis appellari. Simoniaci hujusce muneris triplicem speciem indicat D. Gregorius M. hom. 4. Evangelia N. 4. ita scribens: aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus ab obsequio est quaelibet subjectio ao servitus non debita, quam expressa vel tacita pactione quis alteri praestat, ut res spiritualis, vel quasi-spiritualis ei conferatur veluti compensatio aut merces pro ministerio temporali exhibito vel exhibendo. Μunus a manu est pecunia, qua voce, praeternumeratam pecuniam, res Omnes temporales intelliguntiir sive mobiles sive immobiles, jura, census, pensiones, remissio debiti, ejusve dilata, vel anticipata solutio, mutuatio, commodatum; uno verbo ea cuncta, quae pretio sunt aestimabilia iij. Munus a lingua est favor, cum quis laudibus utitur, adulationibus ac blanditiis ad sibi comparandam benevolentiam et patrocinium alterius, ut rem spiritualem aut quasi-spiritualem, E. E. dignitatem vel beneficium ecclesiasticum ab ipso, aut per ipsum recipiat. Animadversio a. Variae simoniae species a theologis numerari solent. Haec 1. dividitur pro natura legis, cui

573쪽

repugnat, in simoniam, quae vel jure divino, vel jure tantum ecclesiastico prohibetur. Ob intrinsecam ejus malitiam simonia contraria est juri divino, quoties per ipsam

res spirituales aut spiritualibus annexae, prouti forent Sacramenta, hostiae consecratae, reliquiae Sanctorum, potestas ordinis vel jurisdictionis etc. ; cum temporalibus commutantur. Simonia Vero contra jus ecclesiasticum tantummodo pugnat, cum Perse ac intrinsece mala non sit, sed ideo mala

sit, quia Ecclesiae legibus vetatur. Exemplum hac de ro habemus in permutatione beneficiorum, quae si privata fiat auctoritate speciem induit simoniae, quatenus eam prohibet Ecclesia ob reverentiam debitam ossicio spirituali, cui res temporalis est con

Dividitur a. simonia in mentalem, realem, conpentionalem, et co dentialem. Mentalis est simonia, si, nullo intercedente pacto expresso vel tacito, .quis interius sibi proponat rei temporalis cum spirituali commutationem: hujusmodi commutatio si mente 8 Ium concipiatur, simonia pura mentalis erit; quod si, quin haec prava manifestetur Voluntas, exterior accedat actus, per quem

vel opus fiat in alterius favorem, vel quid temporale ipsi tribuatur pro re spirituali

acquirenda, tum simonia mentalis mixta

574쪽

vocabitur. Simonia realis ea est, qua utri quo fit rei temporalis ac spiritualis traditio: in hac autem hypothesi non modo contrahentes labe simoniaca inficiuntur, sed etiam depositarii, sponsores, ac ceteri, qui sunt contractus participes. Contingit simonia conoentionalis, cum duo vel plures invicem do hoc turpi quaestu paciscantur: si res Dondum traditae fuerint simonia erit pure conpentionalis; facta vero ex alterutra parte 'rerum traditione, conoentionalis mixta, Vel sem realis erit simonia. Conoentionali porro maxime proxima est simonia consuentialis,

quae locum habet in re beneficiaria. IJoosimoniae genus ab eo perpetratur, qui, Sedis Apostolicae deficiente consensu, resignat alteri beneficium cum confidentia quadam, id est, cum pacto expresso vel implicito obligante recipientem beneficium ad illud dimittendum, ejusve fructus expendendos in alicujus utilitatem. Quatuor autem modis fieri potest simonia eo dentialis' nimirum

cum reservatione accessus, ingredSus, regressus, et pensionis. Reservatur accessus, cum

clerico beneficium consertur, posita conditione, ut is deinceps illud renunciet in alterius favorem. Reservatur ingre3sus, quando quis beneficium sibi collatum, sed non adhuc possessum alteri cedit, modo tamen, hoc vita suncto, vel beneficium renunciaute,

575쪽

ipsius ille consequatur possessionem. Reservatur regressus, si beneficium quod jam obtinet, alteri quis concedat, inita conventione regrediendi ad beneficium, cum primum idem

vacaverit. Denique reservatur Pensio Conferenti vel procuranti beneficium, aut aliis etiam ex ipsius redditibus eroganda li . Animadversio 3. Quam grave sit crimen

simoniae, tum ex auctoritate, tum a ratione quoque luculenter apparet. Id constat in primis ex auctoritate. Nam, uti reserunt Actus Apostolorum cap. 8. V. 2Ο.,

D. Petrus culpam Simonis jaculo maledictionis percussit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei erist masti pecunia possideri. Praeterea in jure Ecclesiastico simonia passim vocatur piaculare flagitium sal, haeresis i3 , Vulnus cancerosum, vitium exsecrabile sψὶ; unde ibidem simoniaci aequiparantur Iudae proditori, qui judaeis Dei Occisoribus Christum ven

didit lue .

si Singulae speetes eonfidentiae honesteiali , quas hic paucis indicavimus, velut simoniaeas reprohantur tum a Concilio Tridentino Sess. 25. Cap. q. do reformatione, tum a Pio IV. Const. Romanum Pontificem, tum a Pio v. Const. Intolorabilis. αὶ Ita Pasebalis II. Cap. Quisquis 5. Causu I. Quaest. I. 3 Cap. Patet a7. Causa I. Quaest. 7. 4) Cap. Repariuntur et . Causa I. Quaest. I. ax Coneilio Toletano 3. Cap. 3. 5ὶ Cap. Eos, qui sadam causa at quaestione ex Ep. T rasti Episcopi Constaratiaopolitani ad Hadrianum Pontilleem.

576쪽

Idipsum quoque suadet ratio naturalis. Nulla siquidem proportio datur inter res

sacras, et ea quae cadunt sub hominum commercio. Iam vero si res sacrae, quae maximam exigunt Venerationem, per simoniam quoqus' modo cum rebus temporalibus commutentur, eae prosecto vilescunt. Igitur simonia detrahit omnino reverentiae debilao rebus sacris, ideoque Religionis virtutem graviter offendit. Animadversio A. Plures in jure constitutae sunt poenae ipso facto incurrendae a

Versus realem et co dentialem simoniam,

quae Vel ingressum in religionem, vel collationem ordinum, vel beneficiorum provisiones respiciunt. In primis autem si sermo sit de simoniaca pecuniae solutione, propter quam quis in ordinem regularem excipitur, vel ad monasticam admittitur professionem, eXCOmmunicationi latae sententiae Romano Pontifici reservatae subjiciuntur omnes tum dantes, tum accipientes aliquid simoniace, si sint singulares personae: quod si conventus capitulariter congregatus simoniae consenserit, suspensionem eo ipso incurrit Sedi Apostolicae reservatam si . Praeterea in ori-

minis vindictam ingredientes Religionem per

577쪽

simoniam, eosque recipientes, in alterum arctioris disciplinae monasterium transferri jubentur is , ac decernuntur infames la .

Graves quoque indictae sunt poenae contra ordinationes, quae simoniae crimine viistiantur. In iure veteri qui simoniace ordines conserebat aut recipiebat perpetuo deponebatur, atque in monasterium detrusus neque post poenitentiam ad exercitium ordinis re

stituebatur l3 : laici verin qui se se in ordinatione simoniaca immiscebant anathema-

rὶ Cap. Veniens I9. cap. De regularibus a5. eap. Quoniam

4 o. Da simonia. αὶ Extrav. sano I. ut supra. At si nesas ost ex dietis aliquid temporale impondera aut Tocipere pro ingredienda religio ne, qua do causa huio doctrinae repugnat nostrorum temporum eonsuetudo, qua ut licita. prohantur praestationes, seu ε -- mosynae dotales, quae a mulieribus praesertim fiunt. cum vitam monasti eam ducere velint P Quidquid contra hunc morem prosorat van-Εsponius in tract. do vitio simoniae cirea ingra- sum religionis, profecto indubitatum est, hujusmodi praxim a simonia foro prorsus alienam. TaIes namque praestationes Non solvuntur ut pretium ad obtinendum ingressum aut professionem Teligiosam, sed tantum pro vietu tribuuntur. Idque docet stiam si opibus monasterium abundat. Nullum enim reperitur SanctimoniaIium coenobium, quod novis non egeat dotium accessionibus ad suorum honorum decrementum impediendum vel reparandum: iis quippo demptis, illud sustineri non posset, atque ob necessitates identidem insurgentes plerum quo ad inopiam redigeratur. En ratio, cur hanc consuetudinem Sacra Con-eilii Congregatio non semel probaverit. Consulantur Aeta Ecclesiae Mediolanensis parte I. conciI. t. et f., Fagnanus in cap. Non amplius de instit. N. 24. . et Benedictis a XIV. Da Synodo Diaeessana lib. II. tap-6. N. 3. et seq. 3 Id exuitur ex eono. Toletano 8. eap. 3. , et ex Chalee- donensi can. a. , quorum auctoritates habentur cap. Reperiuntur 7. et cap. si quis 3. Causa I. Quaest. I.

578쪽

58ote plectebantur. In recentiori disciplina, tum ordinans, tum ordinatus, ambo eXcommuni-Cationem latae .sententiae Romano Pontifici reservatam incurrunt ii . Per triennium quoque suspenduntur Episcopi simoniaci ab ordinum collatione la , quam suspensionem perpetuam esse voluit Sixtus V., eosque ab Ecclesiae ingressu prohibuit, et usu pontificalium privavit s3 . Item clerici scienter per simoniam ordinati suspensione ipso samo puniuntur, atque ab omnibus ordinibus suspensi manent, donec veniam ab Aposto

lica Sede impetrarint i l .

Simonia demum, quae circa beneficia Ue Satur, majorem exeommunicationem adnein Xam habet: qua censura innodantur non modo qui conserunt, recipiuntque beneficia persim Oniam reaiam, non modo qui per confidelitiam de ipsis privatim qualitercumque

paciscuntur, Sed etiam tum eligentes, praesentantes, instituentes, tum electi, praesentati, instituti, tum mediatores, et Procura

tores 5ὶ . Praeterea hujusmodi collationes irritae sunt l6ὶ , quamquam ignoraverit cri-

ιὶ Extra va'. Clim dotestabile a. da Simonia inter com. a Cap. Per tuas 37. cap. Si quis 45. do Simonia, et Cone. Trid. Sessionis a I. rvp. I. de reformatione. 3ὶ Constitui. Sanctum. Et valutare. 3 Cap. Por tuas, et cap. Si quis, ut suPTa. s5 Extravag. Cum detestabile, ut supra.

579쪽

53Imen qui beneficium est assecutus si . Quapropter beneficium simoniace acquisitum restituendum est etiam ante judicis sententiam una cum fructibus perceptis lat. Imo qui scienter simoniace electi vel provisi fuere, alia ben cia in futurum nequeunt adi

pisci lJὶ : quin etiam, non ipso jure, sed per sententiam judicis privantur beneficiis antea legitime obtentis l4 .

Animadversio 5. In re temporali pro spirituali conserenda, vel accipienda plures numerantur causae omnino a simonia eXcusantes, quae sunt liberalitas, gratitudo, stipendium pro debita alimonia, labor, iniquae vexationis redemptio, et ignorantia. De singulis pauca. I. Itaque juxta commune placitum doci rum simoniacum non est liberaliter gratisque tribuere temporale pro re spirituali, dummodo nullum pactum intercedat expressum vel tacitum, nec adsit intentio aut conserendi temporale ut alter moveatur ad spi-situale rependendum, aut eum compensandi, qui spirituale concessit. α. Si, quavis pactione antecedenti remo-

rὶ Cap. Nobis a7. da Simonia.

a Ita decreverunt Martinus 5. in eone. Constanti ens. Se siona 43. . S. Pitis V. Constitui. Cum primum. 3 Ita Pius IV. Constitui. Romanum Pontificem, et S. Piu V. Constit. Intolerabilis.

580쪽

532 ta, post spirituale jam acceptum remunera tio temporalis tribuatur, ut satisfiat obliga , . tioni merae gratitudinis, quae donum antι dorato vocatur, id a labe simoniae prorsus est immune. Haeo veritas patet e c insue.

tudine in jure landata ii , quam piissimi

quoque viri universim admittunt: nam, ceteris paribus, beneficia, et juta ecclesiastica iis potissimum, qui ob dona temporalia de

Ecclesia sunt optime meriti, conserenda censentur. Nonnulli tamen excipiuntur casus,

in quibus ob acceptum aliquid spirituale

nefas est munera temporalia rependere: non

enim licet propter ordinum collationem etiam gratis exhibita sub quovis titulo recbpore la : non licet examinatoribus nec ante nec post experimentum sponte oblata pro concursu parochiali acceptare l3ὶ : non licet aliquid lucri capere tum e recognitione, aut expeditione SS. Reliquiarum, tum ex Indulgentiarum concessione sέ . 3. Item nulla intervenit simonia, si pro administratione Sacramentorum et sacramentalium, si pro sacrificiis et sepultura fideles temporalia dona clericis largiantur, non tamquam pretium rerum spiritualium,

iὶ c p. Quidquid ior . eausa I. Quaest. I. Cone. Trid. seas. ar. de Resormatione. 3, Ibidem Sess. a4. da Resormatione Cap. 13. 4ὶ Cap. Cum ex eo a. D. Raliquiis et vaneratione Sanet a. xum; ot Cone. Trid. 8ess. al. da Reform. Cap. f., et Se 3. 25. de Indiligentiis.

SEARCH

MENU NAVIGATION