Johannis Saresberiensis entheticus de dogmate philosophorum : nunc primum editus et commentariis instructus

발행: 1843년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

eatus mentis acumen si illeatur. Corrdonis uomine non simpliacem hominem, ut apud Juv. IX, 102, sed Virgilii Eelog. Η exemplo hominem amore dementem indicari opinor. Qui deinde adumbrantur hospitiorum praesides Bavius et Maevius, inducuntur ipsis nominibus ut male docti, vani et arrogRntes, ad reprehendendum propensiores. Ad vers. 90 Ecl. ΙΗ Virgilii: -0ui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi', Servius adnotat: - Pro poena ei conuaget, ut diligat Maevium peiorem poetam. Nam Maevius et Bavius pessimi fuerunt poetae inimicitam Horatii, quam Virgilii.' CI. Serv. ad Georg. 1, 210. IIo t. Εp. X Maevii nomine malum poetam ceterum hominem innocentem significa

Martialis X, 76.

Auctor si Oxoniae inter universitatis socios aliquamdiu vixit, quaerendum, utrum magistri an seliolaris partes egerit, quod quidem non parvi est momenti ad carminis nostri Ioeum recte intelligendum. Parisiis quidem quatuor annis post velut scholaris vixit. Ipse enim

Thomae archiepiscopo scribit Bouq. XVI, ep. 17, p. 108 : ἡ Sic

ergo discessi instructus a vobis, ut Parisiis sedom figerem et mostuderem omnino scholaribus consormare. Primo quidem credidi, o nostro loco upparere, eum etiam 0xoniae scholarium rationavixisse inter pauperes sortasse scholares receptum, quos quidem in

sollegii, Seli Georgii ad castellum vixisse scimus; Wood ad a. 1120; IIuber I, p. 73 et 85. Sed si scholaris suisset, quid aemulationis ei

intercessisset cum magistris et hospitiorum praesidibus 2 Ne quid nomini tribuere videar magistri ipse enim magister ah aliis appellatur et cogno

voco, cuius Prologus nos docet auctorem Oxoniae cum professoribus et magistris divulasse et hisce disputationibus eorum simultatem excitasse, idque eo mitius dubitandum, siquidem ex aliis Metalogici locis constat, eum jam, cum primo moniae moraretur, non modo in litteras incubuisse aliosque audisse, sed magistri et honorem esse essecutum et officiis esse lanctum. Ipso enim reseri, se in patriam redisse, ut ossicium doeentis aggrederetur, Mel. II. 10. Johannes noster Oxonus B collegio quodam magistrorum, qui praeside et dispensante Carmo communem vitam agebant, qualis a IIubero I,

152쪽

6 139 describitur, hospitio est exdeptus, ita quidem, ut non omnia quidem gratis acciperet, beneficiis tamen affectus gratias deberet

cum ceteris sociis,. tum praesidi. Magistri omnes ibi sunt clerici aut monachi sed vitam agunt dissolutam neque ea sunt liberalitate, qua exspectaverat. Mores eius illi cum severiores reperiant ipsumque in diseputando sibi omnino adversarium, eum odisse coeperunt, inprimis praeses hospitii, qui fortasse minus lucri inde lacerat, quam spera erat, praesertim cum Johannes fortasse non largiore pecunia esset instructus, ut mulis non nisi sua fide emeret, aes alienum contrahere coactus, quo quidem semper eum exsulem laborare videmus. Ep. I7 Bouq. XVL p. 50b. Videmus igitur.non parvum numerum Oxoniae suisse aularum seu hospitiorum, eorumque duo inprimis fuisse genera, altera in quibus Iton nisi clerici viverent, altera, quibus seculares vel quasi clerici

juri fortasse et medicinae operam 'navantes, qui liberiore vila, lautiore victu vestituque distincti, clericis se praestantiores vel nobiliο- res haberi volebant, v. 1565 sqq. cuiusque vero hospitii socii, ut communem hospitem et praesidem ' habebant, disciplinae, sortasse etiam doctrinae communione, clerici praeterea eadem victus et vestitus ratione sectam quandam

efficiebant, v. 1566 et 1583. Magistri, qui hospitio recepti erant,

si contra. societatis leges peccassent, praesidi accusandi ius vel ossicium erat, et illi supellectile suo mulctari poteranis v. 1535 sqq. Praeses hospitii etiam dispensator est, qui pro penu administranda certa emolumenta habebat. Utroque jure , . si pravus erat, qualestum plures fuisse . dicuntur, facile. abuli potuit. Non modo socii quo ditiores, eo gratiores erant , quamvis non suam, sed publicam. pecuniam sibi commissam. consumerent, V. 1592, sed pauperes omnino contemnebantur v. 1538.) a sociis, quippe qui non probe

viventes judicium eoruin verebantur, severius et aegre serebant, eos minus ad communem vicium conserentes eodem frui. Praesides vero peregrinis. magistris etiam insidiabantur, eorumque sermones

observabant, ut quasi injuriae convicti rebus suis privati discedere cogerentur, quo in , conatu a sociorum Vanis testimoniis

adjuvabantur. 0uae quidem vitia v. 1623- 24 comprehendit, ubi mendaces, bibulos, helluones, quibus Venter est deus, lares, qui

153쪽

Lavernam colunt, Acron ad Hor. Ep. I, 16, 6M sugiendos monet.

Itaque pauperibus et peregrinis magistris suadet, ut quam modestissime se gerant et moderate neo luxuriosius vivant et omnino optimos

servent mores.

Stultus dum vituperatur, quod in proprio parcus sit, ex alieno prodigus, cum Chaerea comparatur, quod liberalitatis laude careat, quam captat. Chaerea vero Terentianus ille est, qui servo gloriatur

ἡcum in cellulam ad te patris penum omnem congerebam clanculum. cum aularum et magistrorum, qui eas habebant, et certaminum, quae inter eos erant, mentio fiat, mirandum fortasse, quod nationum, in quas discedebant litterarum studiosi, discrimen et simultates non memoravi L Sed etsi Parisiis jam IIenrico II regnante magistrorum lactiones nationum nomiuibus fuisse distinctas constat Meiners Gesch. der Univ. I, p. 3s), Oxoniae similem universitalis conditionem suisse, testimonium antiquissimum seculo sere post reperitur apud Wood a. 1282. I, et apud Huber I, 14l, quamquam sectae illae, quae hio v. 1584 saepius alia aliam videre dicuntur, arctiore

quodam vinculo conjunctae eiusmodi societatem essicere potuerunt. Iure etiam aliquis quaerat, quomodo factum sit, ut, si sectamr te de magistris interpretatus sim, scholarium nulla ratio habeatur. Sed si perpenderis, quae jam disputavimus, dubium esse non potest, sectis etiam scholares contineri, cum, ut Parisiis, non primas partes agerent, sed magistrorum ordines sequerentur. Quod

denique ad elientes attinet, famuli sunt intelligendi, quorum qui v. 1546 memoratur, communis hospitii famulus, qui v. 1604 et 1627, auctori proprius videtur fuisse. cf. IIuber I, p. 110. 225. 233.

Non me fugit, quot quantaeque supersint difficultates etiam solvendae, cum praesertim inde a versu 1625 aperte de itinere sit sermo. Itaque celare nolo, Herbstium interpretationi meae esse adversalum totam hanc carminis partem de itinere suscipiendo intelligentem. Diversa enim statuit respici hospitia sive deversoria et hospitum publicorum et privatorum et piae hospitalitati consecrata xenodochia , nominibus vero propriis non certas significari personas, sed hospitum genera, quae etiam sectae nuncuparentur, in Diuiti reo by Cooste

154쪽

nominum denique interpretatione non tam veterum scriptorum locos quam e molomam esse consulendam, e. g. Caci lim a κακός esse malevolum, Carinum a earere vel earinare conviciantem. Quae VV.

1535 - 42 de hospitum surtis et calumniis proseruntur, hanc interpretationem non magis firmant, quam meam. Versus autem 1565et 66, etiamsi cum Herestio nitae communia nomina non de vita monastica, sed de vitae quotidianae consuetudine accipiam, non minus de scholaribus et magistris secillaribus valent, quam de hospitum quorundam privatorum eorumque nobilium moribus. Neque negaverim vv. 1553 et 1588 seeundam verbi personum tam de quocunque, ut amieus adversarius stagitat, peregrinatore, quam de auctore posse accipi; minus tamen concedam, v. 1593 novum describi genus hospitum Carino contrarium eorum, qui divites et formosos per grinatores aspernentur et meretrices peregrinas excipere malint. Tum saltem hic de hospitibus privatis esset cogitandum, carinus vero, qui peculatus reos excipere dicatur, pro caupone habendus. De peeulatu enim intelligit v. 1592 Herbstius. Ego vero eogitaverim de litterarum studiosis, qui beneficia vel praebendarum reditus, fortasse etiam monasterii vel civitatis pecuniam ipsis commissam cupiditatibus abrepti diffundant. Eosdem agnosco v. 1b93 sqq. iii Carini hospitio eum Johanno nostro commorantes, qui et sumptus metuere dicuntur i. e. impensam pauperi amico peregrinanti praestandam, et faciem eius i. e. adspectum vereri, ne ille dissolutam ipsorum unimadverteret vitam. Peregrina illis magis placet meretrix Opinor, quia aliis minus cognita ideoque et fidelior erit et difficilius prodet morum pravitatem. Nihilominus ei reumspectis rebus omnibus rationibusque subductis dubius sere haereo, utram interpretationem praeserant: argumentum, qilo lis dirimatur, firmum 'non reperi. Diuiti reo by Cooste

155쪽

Cantiam redeundi consilio capto, eorum, quibuscum ibi vivet, mores depingit. Iu claustro domicilium habiturus diversos monachorum mores adumbrat v. 1644- 66, ubi nihil interprete eget, nisi si quid veterum seriptorum locum respicit. scriptorum veterum contemptores v. 1647-48 adumbrat non quidem verbis, sed sententiis Persit, qui Satiram quintam his versibus et audit 189-19s:

ἡ Dixeris haec inter varieosos centuriones, Conlinuo crassum ridet Vulsenius ingens Et centum Graecos curtoi centusse licetur. Accedit anctor quodamnodo ad dictionem fere proverbialem, quam Herbstius suppeditavit, apud Ciceronem quae exstat ad Fam. V. i0: . Simius, non semissis homo, contra me arma tulit;

Sod e eodicis Londinensis lectione ,. 1648 feeitissem y si restituimus centussem, auctor etiam accuratius expressit Persium.

Avari imagine depicta eum praedicat ceteris nequiorem, i qui maximae liberalitatis, qualis fuit in Gillia Agrigentino apud Valerium Maximum, IV. 8. 2, speciem simulat, sed sordidissimus est, ut Demea in Terentii Adelphis. Sed ut hominis salsi, qui aliud clausum in pectore,nliud promtum in lingna habet, mores a uratius adumbret, exemplum etiam addit hominis, qui etsi omni caret religione, ut Flaminius ille, qui rerum saturarum signa cum magna reipublicae clade neglexit Cic. Div. I, 35. , tamen Numae regis religionem et pietatem simulat. duos jam recenset amicos, ii nobis ex eius epistolis sunt noti, Brito et Odo. Guillelmus Brito, ad quem plures exstant suctoris epistolae, claustri, quod, ut Lappenbergius doeuit, Cantuariso Selae Trinitati saerarum erat, fuit subprior; Max. Bibl. Palr. XXIII.

Ep. 196. 210. 238. Brito si v. 1682 probare dicitur, quod

auctor luserat, hoc exemplo amrmatum invenimus in Ep. 81, in qua Petro Blesensi iocose nuntiat, se invito Polioralicii in descriptum esse a Britone. Εum si non amaro dicuntur Balathro et Davus i. o. homines levioris animi. Pamphilus i. e. amore cyplus, agnoscen-Diuiti rod by Cooste

156쪽

dum, severissime Britonem custodivisse, ut morum integritas in ipsius claustro servaretur. Non est, quod dicam, Davi et Pamphili personas e Terentii Andria esse . depromptas, Balathronem ex Horatii Satiris innotuisse. odo, quem auctor hoc loco magis etiam videtur laudare, quem ep. 138 prae ceteris salutari jubet, ad quem scripta

est Epist. 138 Max. Bibl. Patr. XXIII p. 516 , eiusdem claustri

fuit prior. Exstat eius ad Papam epistola, qua nuntiat, quis Thomae intersecti loco archiepiscopus sit creatus. Severior etiam quam Brito inprimis in homines Veneri deditos suit, siquidem Eumolpus, Encolpius et Gillo, ut homines maxime libidinosi et immundi in Petronii Satirico insanies, ei opponuntur, ne quid de ipsa Venere eiusque sponso Adonide dicam. oui jam fictis nominibus perstringuntur, eos agnoscere dissicillimum est, quia notitiam nostram sere fugit, quot et quae ossicia habuerit archiepiscopi aula, et qui singula munera administraverint. Sufficiat igitur plerumque indicare, quos mores significent nomina; interdum suspicari licebit, quos honores, quas dignitates, quae imunera homines habuerint, rarius etiam, ad quas personas pertineat vituperatio. 0uos duos primum perstringit, Plautinus Querolus et Zoilus inter monachos vel claustri ministros videntur quaerendi. De comoedia Puerolus vel Aulularia inscripta, quam illo jam tempore PIauli nomine esse venditatam v. 1683 docet, ad v. 1363 dixi. ..uerolus iste noster, inquit ipse comoediae auctor in prologo, omnibus est molestus, ipsi, si fas est, Deo, homo ridicule

iracundus, itaque ridendus magis. Disserere cum isto volupe est et consulare vanam hominum licentiam.μ Auctor noster Querolum, qualis etiam in comoedia apparet, avarum et rapacem vel invidum

depingit. Ipsi parasito, quem, ut Cicero, Terentiani illius in Eunucho nomine Gnathonis nuncupat, locum invident volones. Magis etiam invidia laborat Zoilus et ipse avarus, qui fidei et parsimoniae specie domini fiduciam sibi paravit, quo tutius surari posset. Salis notus est illius grammatici in Homero recensendo livor, qui tu prove bium transiit, Ovid. Rem. Amor. v. 365:i Ingenium magni detrectat livor Homeri, Quisquis es, ex illo, Zoile, nomen habes. Diuiti reo by Cooste

157쪽

Ct. Mart. II, 16; III, 29; IV, 77. Utrumque et duemlum et Zoilum in reditibus et expensis claustri administrandis occupatum suisse suspicandum, quamquam ultimi, qui de utro Vis agunt, versus, si accuratiorem, qua indigent, interpretationem nacti fuerint, accura tiorem sortasse praebebunt notitiam. Qui sequuntur Mato, Euphorbus, Baccara, Davus, Sergiolus, Thersites jam non ad claustrum, sed ad alias partes aulae archi piscopalis et institutorum sacrorum videntur pertinere. Dinicillimus est locus, qui de Matone agit. Ut a nomine incipiam, Maio vel

Matho ex Juvenali I, 33; VII, 129, et Martiali IV, 80 et 81, aliunde

satis notus est, causidicus, qui nune magnificentia quadam oculos hominum in se convertere studet, nunc vehementius declamat, nunc impudicitia, nunc paupertate, nunc vanitate insignis. Matonis

nomine hic quoque jurisconsultum latere, non est quod dubitemus. Sed qui sunt auditores' qui clientes 2 quid ad Matonem 2 quae denique domus' Difficillimus intellectu primus jam Versus, e quo celera pendent. Qui sunt famuli 2 quae aula 2 quid est cessisse pmens illa plena dolis et mala lingua, estne Matonis an auditorum' qua ratione auditores pertinent ad Matonem' Ubi ceris dare non possumus, ad conjecturam sugere liceat. Aulam esse non regiam suspicor, sed archiepiscopalem; es. v. 1726. Famuli et olientes sunt homines, opinor, inferioris Ordinis, sive opus rusticum faciunt, sive in monasteriis aliisque domibus publicis et privatis ea suppeditant, quae ad victum cultumque pertinent, qui accusantur a calumniatoribus et condemnantur ab auditoribus i. e. judicibus dolosis et credulis. Ilano conjecturam suppeditavit alius locus ipsius Johannis nostri, qui legitur in epistola ad magistrum Gerardum Puellam Max.

Bibl. Patr. XXIII, ep. 285, Bouq. XVI, ep. 88. , ubi de Ganfrido

Rides archidiacono tum excommunicato anno 1170 seribite . Nam nec in minus perito tantus lacilis esset excessus, nedum in illo, cuius non modo doctrina, sed et vita debet auditoribus esse virtutis exemplar.' Ubi non de archidiacono concionante iisque, qui eum audiunt, sermo est , sed de archidiacono judicia regente, quae administrant auditores. Fortasse ad hunc ipsum archidiaconum locus noster pertineti Ab hominibus nequissimis quemque Diuiti red by Cooste

158쪽

domo L e. claratro ves quoeunque alio beneficio praebenda, quam vocant) expelli cum queritur, Persii rursus verba mutuatur e Sat.

- Ilio Dama est, non tressis BDBO, 3. Vappa et lippus et in tenui farragine mendax. - , Tressis Roso i. e. homo nequam qui vis 1703 vocatur, non alius est, opinor, nisi MRis, qui v. 1707 vilis, v. 1710 garrulus cognominatur. Dominus ille male sanus et exeors v..1711 videtur esse, qui non satis sortiter regit domum, qua etiam praedia significari suspicor in archiepiscopi jurisdictione sita. Dominus, si calumniis resistit, est rectoris nomine eulnus, si non, cinissonis convicio notaturi, cf. Hor. Sem. I, 2. 98. . Iidem judices lares et stelliones, qui ola stra aliaque instituta pia opibus privant, tueri arguuntur v. 1717-18. Inprimis vero Cantuariae invidia homines laborare, v. 1720-28 significant. ν De hisce emis criminibus etsi in universum agitur, vix tamen alia x causa esse potest, cur hio inserantur, nisi adheneficiorum sacrorum administrationem pertineanti iEuphorbum v. 1729 sqq. ossicialem archiepiscopi esse oculi Baccaram, Davum, Thersitem, coriiciendum est propter aucinritam tem, quam , poeta iis tribuit. Euphorbus quidem si loquacitate et maledicensia simultates excitasse dieitur, ut neque, qui domum privatam habitant, neque monachi, qui claustra oblinem, neque cano nisi, quorum aedificia curiae nuncupantur, pacem et quietem habeant v. 1733, 34 λ, eum munere iunctum esse i Oportet, quod ad omnes sere Cantuariae inoolas pertineat. An sorte devieario archidiaconi cogitandum' Cur homini maledico nomen dederit Euphorbi, herois illius ab Agamemnone ocelsi Ovid. Met. XV, 160; Mil. IV, 11 , cuius in corpore se luisse 'thagoras gloriaba tur, non dixerim, nisi Horalius ansam dederit, hoo nomine Ennii gloriam perstringens, ut codices nonnulli exhibent, Epist. II. 1. M. -Εnnius et sapiens Euphorbus et alter Homerus.'De Baccara quid conjiciam non habeam, nisi quod divitem et sordidum cum suisse oportet. Nomen et mores suppeditavit Martialis Ep. VII, 91: Si quid opus fuerit, scis me non esse rogandum, Bis nobis dicis. Bacehara. terque die. Diuiti rod by Cooste

159쪽

Appellat rigida tristis me voce Secundus: Audis, sed nescis, Bacchara, quid sit opus. Pensio te coram petitur elareque palamque Audis, sed nescis, Bacchara, quid sit opus. DaVi nomen ex comoedia salis notum etiam Persio Sat. V, 168 de homine astuto et ridiculo usitatum; quem hic significet, non magis emet Potest, quam qui sub Sergioli nomine lateat. Apud Juvenalem VI, 105:ἡNam Sergiolus jam radere guttur

.Coeperat et secto requiem sperare lacerto Sergiolus appellatur gladiator Sergius, qui barbam, radere jam coemperat, ideoque vir sactus etiam juvenis videri volebat, et ne ad ludos amplius adhiberi posset, lacerti nervos persecuerat. Amabat eum senatoris VXor marito derelicto. Hic scaevam promittere dicitur i. e. augurium idque malum. 'Scaeva res,' inquit Paulus de Verh. Sign. s. h. V. .dicitur mala; μειον enim Graece sinistrum dicitur.'Fortasse auctor simul respexit ad rem turpiculam, quae pueris in collo suspensa scaevula appellabatur. Varro Ling. Lat. VII, 97.

Homo igitur ille, qui impudicitiam prae se serebat, ii revi jam tem pore malitia et cupidine insignis erit ut Sardanapalus, Juv. X, 362.

Sed si ponimus Scaevae nomen depromptum esse ex Horat. Epist. I. I7, rectius poeta intelligitur doceus, quam facile homo otiosus et segnis, qualis Scaeva, fiat mollis et libidinosus, ut Sardanapalus. Ceterum, ut Bernars monuit, si auctori ob mentem versabatur Scaeva ille, quem Caesar B. c. III, 53 laudat, Sardanapalus ille ignavus opponitur huic ut homini sortissimo. Thersitae similes cum in curia i. e. archiepiscopi sula esse diserte dicantur, ab omni terrae parte, ab omni vitae genere missi, videmus, de iis esse cogitandum, qui aut vitae turbatae taedio a secti, aut postquam peccatorum. quae commiserant, eos poenituerat, sive libidinose vixerant, sive bella gesserant, sive quid elam vel vi rapuerant, in claustro et ecclesia refugium quaerebant. Ceterum rursus locum Juvenalis VIII 269-71 expressit: ἡMalo, pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis

Aeacidae similis, Vulcaniaque arma capraSRS, Quam te Thersitae similem producat Achilles. Diuiti reo by Cooste

160쪽

J'm quae priore parte tractata sunt, ad posteriorem reseruntur. Pro persona i. e. pro moribus quemque tractandum vel colendum

putat, sed omnes amore complectendos, quia philosopho postulat libertatem, quo alios a vitiis revocet; qui corrigi non possint, contemnendos v. 1753 - 74. Viliorum et virtutis pugna descripta omnem pietatem gratiae Divinae deberi docet, qua clerici eo magis indigeant, cum facilius vincantur a superbia et fastu; nam neque magistrorum nec monachorum insignibus aliquem fieri sapientiorem v. 1775 - 1834. Animadvertendum est hoc loco probari, quod adhuc dubitatur, ante annum 1160 certum magistrorum habitum et solemne suisse nomen. Quam dignitatem cum auctor habuerit splerumque enim magister appellaturi, inter annum 11 44 et 1148 nactus, cumque non audiamus, ei novi quid contigisse, inde intelligas, hac jam aetate academicam magistri dignitalem certa ratione acquiri

esse solitam, cuius ad solemnitalem eliam convivarum turba, quae

v. 1826 memoratur, videtur pertinere. Finem jam imponit libello benedicens et omnia bona et ipsi et sibi et lectori precans v. 1835 - 52. νιNIS. Diuiti reo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION