Johannis Saresberiensis entheticus de dogmate philosophorum : nunc primum editus et commentariis instructus

발행: 1843년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Polior. VIII, 23, liber De Nuptiis ex Hieronyino innotuit Policr. VIII, 11 et Petrus Bles. Εp. 79. Max Bibl. Patr. XXIV, p. 998).

Quos Plutaretii libros habuerit, accuratius inquirere, di molle neque operae pretium videtur, dubito vero, an liber De Placitis philosophorum in eius manibus suerit. Praeter alia quaedam scripta moralia habuit illud subditi tum Archigrammato u s. ad Trojanum epistolam De Institutione regia, quae in Policratici lib. V, VI etc. saepius assertur. Etiam Antonini commentarios Polior. VIII, 19, p. 5bri et

Philonis aliquot libros videtur habuisse, quamquam rursus in dubio relinquendum, quid Graece, quid Latine legerit. Ceterum Philosophiae Graecae quam habuit scientiam, ex iisdem maximam ad partem scriptoribus compilavit, ex quibus nos hodie, Ciceronem dico, Senecam, Gellium, Macrobium, Apuleium, Augustinum, alios. Diogenis Laertii vestigium non reperi, sed cum in Johannis scriptis exstent, quae neque apud hunc neque apud ullum alium a clorem, qui quidem nobis servatus est, legantur, libros ei ad manum suissae sequitur nobis deperditos. Neque fugit ThorIactum Johanni lectos esse Ciceronis de Republica, aliorumque libros, e quibus huc prae ceteris pertinet Floriani de Vestiolis philosophorum opus, quod etsi semel tantum diserte nominat, saepius tamen arbitror esse adhibitum, quia ipsius Polleratici s. De Nugis Curialium et Vestigiis Philosophorum operis alteram inscriptionis partem inde videtur traxisse. Huius libri alterum indagare non potui vestigium, aliis enim locis Polior. VIII, c. 11, 12 auctorem, non librum allegat, Waltherus autem Burier De ritu et Moribus Philosophorum in Vita Platonis affert libri testimonium, sed nil nisi illum Jo-lianuis nostri locum exseripsit. Conjicias de veterum philosophorum moribus quae W. Burier tradidit ceteris ignota, ex hoc libro esse deprompta, sed cum Flavianum non asserat, nisi loco ex Johannis libris deseripto, potius credendum, Burteio non ipsum Flavianum, sed libros ex eo compilatos ad manum suisse, nisi mavis Schneidero

adstipulari sin F. A. Wollii Anal. liti. III, p. 227) conjicienti,

hahuisso Buricium Diogenis exemplum nostris minus laceratum. duis fuerit, quando vixerit Flavianus, ignoramus, sed cum apud antiquos scriptores eius mentio non fiat, eum quinto seculo vixisse suspicor, Diuitiroo by Cooste

122쪽

quo philosophiae studium etiam in Italia denuo accensum esse cas-siodorus, Boethius, claudius Mamercus, Chalcidius docent. Eum Diogeni Laertio aemulum fuisse, loci ex eo servati significant. Jam ad singulas philosophorum disciplinas transeamus.

Duo lanium Stoicorum deerela retractat unum de limore mortis, alterum de satali necessitate, quibus mira ratione interponit vocis definitionem. 0uam a versu 451 usque ad v. 496 repetit et laudat mortis meditationem, apud verae Stoicae disciplinae cultores, cum antiquiores tum recentiores, frustra quaerimus. Ab iis timor vel metus inter animi perturbationes refertur radicitus tollendas. Etiamsi timorem hunc salutiferum inter animi perturbationes non jure retuleris, ii tamen soli mortis meditationem commendare possunt, qui ansemum immortalem credunt, ut inter Stoicos recentiores Imperator Antoninus, qui et ipse hanc mortis meditationem suadet e. g. comment. II, 11: Ne δυνατου οντος του - ουτως ἐκαι α ποιεῖν

καὶ διανοεῖσθαι. Cf. II, 14, III, 1 et 3. Antonini philosophi commentarios ipsos Iohanni esse lectos, supra jam verisimile duxi, quia Polior. VIII, 19, p. 557 euam eius praeceptores refert nobis

quidem ex primo commentariorum libro notos, quamquam utrum-

quo Flavianus ille suppeditare potuit. Cum Stoica doctrina componit fidem Christianam hac in re similem, cuius sontem Novum testamentum v. 467 et 469 legem nuncupat, ut v. 523, quo vocabulo in ipso Novo Testamento Veteris testamenti pars indicatur. Diuiti reo by Cooste

123쪽

Cur vocis definitionem v. 497-500 inseruerit, non habeo, quod dicam, nisi sorte obedientiae mentio auctori memoriam revocaverihortationis et vocis, qua haec indiget, si quidem vocis ope aliorum mentes et corda reseri dieantur. Stoicorum de voce doctrinam

vide apud Mil. N. A. V, 15. Plui. Placi Phil. IV, 10, 8. Dio.

Laerti VII, 55. Herbstius meus suspicatur, n Johanne satum l. e. dictum quasi pro Dei voee esse habitum. Stoicam de lato doctrinam unde hauserit, eum brevissime tractet, scire nullius est momenti. Praeter Gellium, cuius Noctes Atticae lib. VI, o. 1 et 2 de lato Stoicorum agunt, sine dubio etiam Ciceronis libros de Fato et de Divinatione consnlere potuit. Fatum v. 504 .nullus evacuare posse' dicitur i. e. exhaurire vel exinanire, annihilare. Ita Polior. II, 21, p. 85: hStoicus omnia necessaria credit, timens evaeuari posse scientiam immutabilem. Εωntra Epicurus eorum, quae eveniunt, nihil providentiae ratione dispositum, ne sorte necessitatem mutabilibus rebus inducat, opinatur. Et ibid. VII, 1, p. 350: .llino est, quod, dum Pronoen suam Stoicus veneratur, omnia necessitatis lege eonstringit, Epicuruseeontra, dum rerum tuetur libertatem, dispositionem evacuat, et omnia casibus fiuctuare contendit.' Astrologi, quem sicuti Polior. I, 12,

p. 32 et II, 19,- p. 7s, cum Gellio N. A. XIV, 1 genethliacum

vocat, ratio quomodo a lato pendeat, e Stoicorum doctrina exposuit Cicero de Fato e. 6 et de Divin. II, c. 42 - 46. Stoicorum doetrinam de providentia, quam, opinor, metri lausa, pronOin nuncupat, sibimet ipsam repugnare demonstrat v. 511 sqq. cf. Metal.

Ita Scripturae sacrae auctoritati adueclitur timor Dei, de quo Stoici illius doctrinae assentiri dicuntur, quibus de lato et providentia salsa docentibus auctor suam de libero arbitrio sententiam opponit. Diuiti reo by Cooste

124쪽

Ut Stoleae, ita etiam Epicureae doctrinae primo bonam, deinde inalani partem tractat. Senecam De Vita Beata c. . 12 et alias, atque Ciceronem de Fin. I, 11 - 12 Epicurum laudantes sequitur in bonam partem accipiens, summum bonum mentis esse gaudium et quietem, eamque parari labore, carnem vero subditam esse menti. Sed ubique Scripturae sacrae de pace coelesti doctrinam supponit. Epicurum enim tam contraria docuisse Senecae auctori eredidit et iusius exposuit Pol. VII, 15 et VIII, 8. Ad alteram partem doctrinae. v. 563 et 564 sibi transitum parat. De atomis quae traduntur v. 565 - 570 et de animi mortalitate v. 571-574 utrum potius o Lucretio an e Cicerone hausta sint, discernere nullius est momenti. Jam sequitur Epicuri de cupiditatibus sententia comuncta cum doctrina de casu mundum gubernante v. 575-594. Haec praecepta, in Polioratico VIII, 16 et 24 susius exposita, unde deprompta sint, non dixerim, verba e .certo quodam scriptore deprompta esse, locus arguit Policratici VIII, 8 , ubi Epicurei

iisdem sere verbis significantur ut hilli, quorum Deus venter est et exspectatio in confusione, quorum gloria stercus et ignis et vermis. 0uod largiore interpretatione indigeret, hic non reperi. Salis est monere, hac parte carminis . reperiri ipsius auctoris sentcntiam de paeo et aequitate animi deque pravis voluptatibus.

V. 595 - 726. AUCTORIS PHILOSOPHIA ΛD PLATONIS ET ARISTOTELIS PRINCIPIA RELATA.

Argumcnto in margine codicum ad versum 595 adscripto, quod Peripateticorum dogma promittit, fides non est habenda.

125쪽

Apparet enim, Stoicis et Epicureis iam eius philosophiae, quam auctor ipse profitetur, opponi principia, eandemque, quam hic persequitur,

so rationem illam Neoplatonicam a patribus ecclesiae et doctoribus scholasticis cum fide Christiana mixtam. Arelius igitur connectendi sunt hi versus cum ea carminis parte v. 165 - 45M, qua viam, rationem et finem exposuit philosophiae, cuius indolem nunc explicaturus est. In illa priore parte etiam Scripturam sacram principem et purum philosophiae esse fontem docuerat. Interposuit Stoicorum de meditatione morsis et Epicureorum de mentis gaudio doctrinas, quippe quae a veritate quidem non alienae viderentur, sed non satis firma sundamenta, quibus superstrueretur philosophiae aedificium. Pro fundamento potius habet Platonis ideam boni non diversam ab Aristotelis causarum cognitione vel scientia, quare postea horum potissimum doctrinas recenset, addit vero aliorum etiam sententias, sive conserant ad opus exaedificandum sive probent, restare, quod excedat intellectum humanum. 0uod attinet ad doctores Christianos, quos auctor potissimum secutus est, illa, quae de priore illo loco commentatus sum, ex parte huc etiam pertinent. Id tantum repetendum duxi, auctorem saepius in Policratico et Melalomeo profiteri, se Platonicum et Academicum velle haberi. Proxime ad Augustinum accedit, qui et ipse in octavo de civitate Dei libro Platoni eorum commendat doctrinam, cuius rationem loquendi Thomsenius meus etiam hic, praecipue v. 625, agnovit. Proficiscitur auctor ab idea boni, illo Platonis principio causarum, quarum series est secundum Platonem natura, v. 595 - 624, neque diversa a ratione Divina v. 62b - 628. Dei vero imago est ratio humana in eius luce vigens v. 629 - 656. Triplice cognoscendi modo exposito v. 6b7 - 669 in causis cognoscendis secundum Aristotelem summum bonum agnoscitur, ut idea boni eadem sit atque causarum cognitio v. 670 - 680. Haec speculatio rerum coli temtum mundi et timorem Dei parit horumque ope amorem Dei triuiii v. 681 719, qui amor vincit omnem superbiam v. 720 - 726. Ut jam singula persequar: versus 597 ct sqq. respiciunt ad v. 383, ubi idea boni accuratius illustratur. Lex, quae v. 607 causarum serios vocatur, illa est uniea causarum ratio v. 625, et divina vo-Diuiti rod by Cooste

126쪽

lantas, neque diversa a natura creatrice, cui v. 627 oppon tur natura creata. Ope lucis, quam supra v. 379 sqq. in disceptationem vocavea at, ratio humana rationis Divinae formam induit, quae similitudo Dei vulgo vocatur, accedens ad imaginem Dei homini innatam. Hac similitudine ut homo lauatur, muneris est usus vel gratiae donum v. 64, sqq. Triplex deinde tribuitur rationi humanae spectandi vel cognoscendi modus; pr

mus est coneretivus, quem nos syntheticum, secundus, quem analyticum vocamus, tertius, comparativus, logicae tribuitur, quia mentem humanam non per se solam, sed non nisi comparando logicae ope verum cognoscere posse ponit. cognoscit mens verum causarum serie persequenda ad primam causam ascendens.

CL Metal. IV, 39. Reuter I 7, p. 50 sqq. .

Hac speculatione rerum dum coelestia et aeterna eum mundanis et vanis comparantur, aetenditur mundi eontemptus et Dei amor

v. 679 sqq., qui inter se eo uneti emolunt timorem Dei, qui secundum Scripturam saeram est Philosophiae pri ipium. Hoeti more homo gratia Divina interveniente fit Deus ad Dei triuia instar v. 695 sqq. Nusquam legere memini hanc mysticam doetrinam tam diserte expressam. Sed ad hanc divinitatem, quam argumentatio hominum animis vindicavit, homines pervenire negat, nisi omnino superaverint fastum, id quod paucis vel nemini contigit.

CL vv. 283 sqq. et 431 sqq. V. 727 738.

llaque recentioris Academiae et Zenonis Eleatici dubitationem omnino reiicit v. 727 sqq., quamquam alibi Academicorum mo-- Diuiti rod by Cooste

127쪽

destiam laudat atque suam lacit cf. Polier. II, 34 et VII, 1 et instav. 1139 sqq. Novimus' simili ratione Abaelardum non minus quam

Hugonem a Sancto Victore fluctuasse inter persectam scientiam et cognitionis infirmitatem, quamquam Johannis nostri sententia tam clara, 'quam firma, certos cognitionis humanae fines constituit inter scientiam divinam et scientiae vanitatem. Gratiae Divinae ope homines a peccatis liberi etiam scientiae Divinae participes esse possunt, sed superbia capti ea rursus privantur. - Nihil esse, geno docuisse

etiam alias dicitur; ubi vero nihil sciri posse probaverit, me quidem fugit, quamquam apud Senecam Ep. 88 sub fin. propter hanc, opinor, doctrinam Pyrrhonici et Academici ei adjunguntur. Suspicor tamen Johanni hic ad manum fuisse veleris philosophiae sontem nobis deperditum.

Etiam honorificum hoc de Pythagora iudicium probat, quam pendeat auetor ex NeopIatonicis. Sophia, v. 740, nisi de christo

intelligenda sit, certe Gnosticorum ratione cogitatur, sicuti Mart. capella I, p. 3. Pythagoras docuisse dicitur de gonis, de spiritibus vel daemonibus corpora permeantibus, de animarum corporibus inclusarum poenis et migratione, quae singula quidem hic vel illio aut ipsi Pythagorae aut eius discipulis tribuuntur, sed ubi hac ratione conjuncta legantur, me fugit. Sunt etiam, quae recedant ab iis, quae vulgo Pythagorae tribuuntur. Ila terrae sicuti coeli in quinque gonas divisio ab ipso Pythagora repetitur apud Stobaeum Eclog.

Phys. I, 24, 1, p. 502. Plui. Plae. Philos. III, 14. Illud Pythagorae, se non esse sapientem σοφόν, sed sapientiae amatorem φιλόσοφον

128쪽

Cic. Tusc. v. 3, 8 et 4, 10 , v. 747 et 748 signifieatur, quod

tuomodo ad doctrinam de gonis pertiueat, haud dixerim. Ita quidem versum 748 intellexeram et interpunxi, sed euiidem corruptum habui. Herbstius vero meus et GImnasii alumnus Bernnrs, cui et ipsi plagulas corrigendas dederam, recte monuerunt, comma non ante, sed post poetam ponendum esse, ut sensus sit hic: Pythagoras uou vult, philosophum esse poetam i. e. a veritate discedere. Novum etiam est, tres lauium esse gonas secundum Pylliagoram et ad mediam Eonam referri praeceptum illud, i ut medium teneat bonus. Tertium numerum Pythagoreis multum valuisse, inter omnes constat. CL Arist. de Coelo I, c. 1. - .uod spiritus vel daemones corpora densa pe meare, ab algore et aestu non stssici dicuntur, posset ad selicem eorum vel primarium flatum pertinere, quamquam ita singulare, quod in mundo subluituri versantur, nisi sorte 75b obscura illa verba: sed illos Nunc cohibet major I spirituri arbitriumve Dei, significant: posse quidem permeare per corpora spiritus, sed non sacere ideoque ab iis exclusos esse. Sed corpora pervia esse spiritibus, cum Prthagoras docuisse dicatur v. 75b, hoc potius ad doetrinam de anima mundi vel de daemonibus in aere vagantibus reserendum. CL Cic.

N. D. I, 11, 27. Cato Maj. 21, 78. Diog. VIII, 32. Originem denique

recreari vel aurea secta reverti, quod sciam, Empedocles, non Pythagoras docuisse vulgo traditur, quamquam hoc etiam Pythagoreum esse agnoscitur, ut, si non omnino purum, lumen vivum antiqui latis sontem Johanni manasse suspiceris. Malorum hominum animos iuhestius migrare ex Pythagoreorum sententia inter multos alios docet Sen. I p. 108. Hominum animos eorporibus carcere esse inclusos, ex Prthagoraeorum sententia plures tradunt. CL Boeekh. Philolaospo 178. Ceterum animus humanus quomodo ad animalia naturamque inanimatam ex Prthagorae sententia pertineat, deinde quomodo ad Deum Socrates eum retulerit, postquam docuit, horumqtio opiniones resulavit, in Anaxogorae doctrina recensenda suam ipsius rex ponit senteutiam. Fusius tractatur Prthagorae res in

Polier. VII, 4, ubi etiam, ut vulgo, Crotone, non . ut hie V. 741, Tarenti mores emendasse dicitur. Diuiti red by Cooste

129쪽

Etiamsi jam desperamus sontes aperire, e quibus hauserit Johannes, interdum tamen suspicari possumus, unde ipsi sonti copia sua suppetiverit. Cum Ciceronem et Apuleium Johannes noster diligenter legeret, quam Socrati tribuit de hominum animis doctrinam, ex huius De Deo Socratis libro vel e Ciceronis Laelio, c. 4, 13, deprompsisse videri potest, verum enim vero non ipsum ciceronem vel Apuleium, sed alium Apuleii ope hanc doctrinam composuisse opinor, non quia, ut Augustinus de civ. Dei VIII, 14 recte monet, Ap leius animos daemones credit a Diis diversos, sed quia Socratis

doetrinam cum Christiana mixtam esse sequentia manifeste docent, id quod ab auctoris nostri diligentia et fide alienum est. Rerum naturalium studium a Socrate esse contemptum, inter alios Cicero

Ex ignoto sonte etiam repetenda, quae Anaxagorso tribuitur de animo humano sententia. Loquendi ratio, animos eae tradues nasci, arguit auctorem, quem sequitur Johannes, suisse participem illius patrum do animi origine controversiae. Quam eum hoc loco

suam faciat, Pythagoram et Socratem ut Inducia nos rejicit, quippe qui animos e eoelo in eorpora hominum induci sper inducem venire)Diuiti red by Cooste

130쪽

crederent, Anaxagoram ut Traducianum, quippe qui una cum corpore, sed diversum ab illo a parentium animis gigni contenderet, ipse vero animum, quo tempore corpus gigneretur, novum a Deo creari et corpori insundi vult, ut in Crealia nos, qui nuncupabantur, sit reserendus. Magnum sane argumentum, eum non omnino pependisse ex Augustino, qui cum Tertulliano animum per traducem nasci

duos legerit Johannes Aristotelis libros, et quid ei debeat, cum supra expositum sit, jam de singulis videamus: Si v. 821 .sermonum artes' possidere dicitur, hoc ad scribendi Iaudem pertinet. CL Polier. VII, 6. Judicii libri sunt Analytica, et inveniendi Topica, quae utraque in Metalogico susius in disquisitionem vocantur. Tres lacultates, quae v. 824 ei famulari dicuntur, non sunt, quas nos vocamus, sed quas duobus versibus, qui sequuntur, auctor significat, physice, ethice, logice. Ita in Metalogico II, 13 haec exstant: . Tres itaque facultates, naturalis, moralis et rationalis materiam praestant.' Facultatem tum vocatam esse disciplinam vel certum litterarum genus, multi docent loci. Aristotelem prae ceteris philosophum vocari, sicuti Virgilium

poetam v. 827 - 830 , etiam in Pol ierali eo tradit VII, 6 et Metal. IV, 7. V. 849 et 850 tangit quaestionem de Universalibus tum magna

cum animorum perturbatione agitatam. Johannes noster, etsi a parte Bestium stabat, redarguit tamen sententiam eorum, qui Aristotelem Diuiti rod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION