Johannis Saresberiensis entheticus de dogmate philosophorum : nunc primum editus et commentariis instructus

발행: 1843년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

monet, ne condemnatum reciperet, et Thomae ad ipsum epistola, qua, ut eum huius lacti poeniteret, adhortatur. Bouq. XVI, p. 107, c. et /233. Quod in rebus Henrici narrandis. apud chronographos rarius Roberti mentio sit, ex vi et natura negotiorum, quae administrabat, intelligitur. Iudicia enim plerumque minoris videbantur momenti, quam quae compendiaria illa narrandi ratione reserrentur, ad res vero a judiciis alienas rarius Robertus videtur esse adhibitus, ut in Benigaldo archiepiscopo coloniensi minus solemniter salutando. Bouq. XVI, p. 238, n. Quantum nihilominus auctoritatis ei sit tributum, inde cognoscimus, quod mortem eius plurimi quidem

memoriae prodiderunt. Bonq. XIII, p. 208 b, 312 d, 748 s,

XII, 590 c. De moribus eius nihil traditur, quod cum Johannis nostri judicio conserri possit, praeterquam quod ab Henrico Hun-dingtonensi Ep. ad Walterum de contemtu mundi Bonq. XIV, p. 268 ἡ laude parvus ' dicitur.

Plura et accuratiora traduntur de Richardo de Luci vel Luceto. Quem quae Antipatri nomine significari vix dubium relinquunt, eadem amrmant, Mandrogerum non alium esse atque Robertum. Pace, inter Stephanum regem et Henricum ea aetate Normanniae ducem a. 1154 composita Richardus turrem Londinensem et motam i. e. castellum Wyndesores custodiendas accepit archiepiscopo juratus, se post Stephani mortem haec castella duci in regno succedenti esse traditurum Bouq. XIII, p. 101, n. Idem in decretis Claringdonianis, quae clerum privilegiis privarunt. exsequendis studiosissimus erat

Bouq. XVI, p. 215 b, 216 a) et litteras subscripsit regias, quibus

Angliae episcopis interdictum est, ne Thomam eiusque comites de redilibus suis quidquam percipere paterentur. - Bouq. XVI, p. 233. Anno 1 165 in Angliam missus est, qui prohiberet, quominus clerici papam appellarent Bouq. XIlI, p. 129 b. et sequenti anno Romam,

ut papam regi reconciliaret, XVI, p. 255, 258, 262. Quantum

auctoritatis et confidentiae habuerit, inde apparet, quod . Odium regis Thomam concitasse et ne pax restitueretur, impedisse dicitur in Anon. epist. Bouq. XVI, p. 236 d.) et a. 1166 a Thoma praeceteris cum Joscelino de Baillot, episcopo Sarisberiensi, eXcommunicatus est, ut inratulatum illarum auctor et fabrieato Bouq. XVI.

142쪽

248. e. ceterum ut Angliae praesectus a. 1167 in Anglia defendenda

occupatus erat, a. 1168 regis nomine cum rege Galliae de pace egit, a. 1172 litteras, quibus Thomas restitutus est, pro teste subscripsit, eodem anno contra eos arma gessit, qui cum filiis a rege defecerant. Anno 1176 pro tot tantisque meritis regi suspectius et ingrate tractatus, a. denique 1 179 castello suo privatus muneri et negotiis renuntiavit. CL Bouq. Ind. Vol. XVI. Quem Spori nomine significet Iohannes, difficilius est extricatu. Duo prae ceteris regis ossicialibus nobis se offerunt in clericis persequendis studiosissimi, quorum alterum hic intelligendum putaverim, Richardus de Humer constabularius et Gulielmus Hamonis filius, senescallus. Utrumque in decretis claringdonianis Pictavii exsequendis Occupatum videmus Bouq. XVI, p. 215 c, 216 a, 217 a. Richardus de Humeg jam a. 1160 pacem cum rege Gallorum compositam testis subscripsit LXVI, p. 21 a , postea excommunicationem a Thoma adversariis intentam impedire studuit p. 520), a. 1173 pacis cum Thoma restitutae instrumentum testis subscripsit p. 487, d . In bello etiam regi contra filios gerendo a patris

stetit partibus XIII, p. 154 a, 162 o) atque, etsi non semper

honorifice tractatus a rege iracundo XVI, p. 256 e , tamen usque ad mortem constabularii munere est functus XIII, p. 324 a . Eliam Gulielmus eo jam tempore, quo Johannes hoc carmen composuit, regis minister erat tam nobilis, ut documenta publica subscriberet. Anno enim lib8 et 1159 eius nomen in edictis regiis inter testes reperitur, quorum in altero dapiser Nannetensis vocatur Bouq. XVI.

p. 636 b, 637 b . In epistola quadam ad Ludovicum Galliae regem a. 1164 vocatur senescallus regis Anglorum Bouq. XVI, p. 98 b et a Roberto de Monte in Chronico a. 1172 senescallus Britanniae Bouq. XIII, 315 b . Significari potissimum Gulielmum suspicamur

nullo alio argumento commoti, nisi quod hic a Ludovico rege accusatur magistrum quendam omnibus praepositurae reditibus spo

liasse.

Quae a v. 1427 inde sequuntur ficta aulicorum nomina ex Ηο- ratio, Persio, Juvenali, Martiali sunt deprompta, quorum Versus sunt consulendi, ut mores nominibus significati agnoscantur. Di-

143쪽

nomaches vel Dinomachao filius est Alcibiades, adolescentis arrogantis et vani exemplum apud Persium Sat. IV, v. 20:ἡ Dinomaches ego sum l .sulna. - Sum candidus lμ - Esto'. ubi genitivi sormam Graecam Dinomaches Johannes noster pro nominativo Videtur accepisse. Viri mollis et effeminati exemplum

apud eundem I, 4 18 est Polydamas:

ἡ Ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem Praetulerintl' . Cato et Curius, quos in aula nihil vaIere queritur, pro sortibus probis et integerrimis viris saepius apud poetas veteres nominantur,e. g. JuVen, II, 3. . Qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt. μ

et II, 40.

. Tertius e coelo cecidit Cato.

Photinus perfidus ille Pompeii intersector ex historia cs Lucan.

VIII, 483 et Joh. Polior. VIII, 17 , ut e Martiali Epigr. III, 66,

V, 70, notus a nostro pro ignavo proditore appellatur. Cui ut Labeonem adjungeret, Persii versu I, 4, quem attuli, commotum suspicor poetam. Thrasonis militis gloriosi et meretricis personas e Terentii Eunucho depromptas non defuisse in aula, non est, quod miremur. Thaidos nomen eodem sensu etiam apud alios

poetas legitur, e. g. Juven. III, 93; Mart. III, 8; V, 44. Sabinus denique, qui hic Vocatur gratus, etiam apud Martialem Ep. IX, 59

pietatis est exemplum: is Nympha sacri regina lacus, cui grata Sabinus Et mansura pio munere templa dedit.'Cf. VII, 96 et Juv. X. 299. Juvenis igitur innocens etiam in aula gratus est, sed non diutius, quam aulici eius adolescentia gaudent i. e. Opinor eius innocentia et simplicitate, quae iis non nocet, simulac Vero barba lauticans severitatem et sortitudinem promittit, eum aspernantur, nisi sorte de paederastiae abusu cogitaveris, cuius suspicionem Verba moVent, quae apud Iuvenalem de pathico leguntur Sal. IX, 1 b. - Sed lauticante pilo neglecta et squalida erura η

144쪽

11 S

quamquam pietas, quae significatur, hanc suspicionem respuit. Vocabula risu gravis equidem intellexeram de gravitatis specie, quam Sabino tribuerent, ut Thraso ironice appellaretur vir gravis. Sed, id quod Ilerbstius monuit, interpunctione sublata vir gravis evadit honestus a Thrasone et a Sabino diversus, qui hic visu est gravis i. e. cuius adspectus in aula est molestus. Hisce nominibus utrum certos regis ministros significari, an mores eorum in universum indicari voluerit, dici vix potest; nam et mores hic non satis accurate sunt descripti et regis amici et ministri nobis non satis noli. Sufficit igitur enumerare regis officiales et clericos ei deditos. In noluerunt nobis ex simul latibus, quas ille proximis annis

eum Thoma habuit: Richardus Ely thesaurarius Boiiq. XVI, 636 , Hugo de Cleers, qui sortasse non diversus est ab IIugone comite Cestriae XVI, 217 , Randolphus de Broc, Reginaldus de Warenne. Gervasius vicecomes Cantiae s p. 4643, Hugo de Sancto Claro, Thomas filius Bernardi p. 248 , Richardus frater Guilelmi de tis stinga, Wimarus vel Gulielmus Gis uri, Adam de Cheriugis p. 345

et 354 . Ex clericorum numero a partibus regis flabant: Rogeritis archiepiscopus Eboracensis, Gilbertus episcopus Londinensis, Jocelinus de Balliot episcopus Sarisberiensis, Arnulphus Lexoviensis episcopus, Botrodus episcopus Ebroicensis, Gaulaidus Ridet archidiaconus Cantuariae, Nigellus de Saccavilla eius clericus, Bichardus de Welchestre archidiaconus Pictaviensis, Robertus clericus de Broc, Letardus clericus de Norseee s Bouq. ibid.).

V. 14 35 - 1530. DE M0RUM PRAVITATE ET CANCELLARII IN EOS EMENDANDOS MERITIS.

Hanc morum pravitatem cernens cancellarius aulicorum moresimilatur, ut ipsos sibi devinciat et ad melius convertat, quam fraudem piam exemplis auctor defendit v. 14 35 - 1462. Ad hanc pravitatem describendam revolutus v. 1463 justitiarium rursus tangit Diuiti reo by Cooste

145쪽

eiusque Onicium i. e. ministrorum societatem v. 1466 et mali ori ginem repetit a funambulo quodam v. 147l: Hos aulae mores funambnius intulit ille, Qui, quod praesumit, lege luetur avi. Ego quidem lanambuli nomen intellexeram de homine sordido ei Scurrili, qualis a Juvena Ii describitur II, 77:HAugur, Schoenobates, medicus, magus: Omnia novit.

et XIV, 266:

is quique solet reclum descendere funem.'

Sed Lappen bergius monuit, de militibus illis, qui Antiochia subito impugnata funis ope muris delabentes effugerant, hoc vocabulum illo tempore suisse in usu, imprimis de Gulielmo illo, qui laber tignarius est cognominatus, ignavia inlami. Cf. Lappenberg Gesch. V. Εno. II, p. 223. Quaerendum igitur, utrum ex Gulielmi vel aliorum militum, qui tum ignave fugerant, posteris aliquis, an alius quidam eodem vilio insignis fortasse, qui ecclesiae partes reliquerat, indicetur. Lex a i. qua tueri dicitur, quod praesumsit, cum de jure intelligendum, ad jura ab Henrico I data pertinere si mihi recte videtur, lanambulus ipse rex est Henricus II, quippe qui semper ad avi leges

et eonsuetudines provocaret et quamvis prius rem ecclesiae contra Stephanum defendisset, postea rex lactus proderet. Sed etiam Stephantis intelligi potest, qui antea pravitatum auctor est uppella tus, eum Gulielmi nepos, ut ille, vi regnum occupavisset. Caneel Iarii simulatione denuo laudata v. 147b- 1484 veretur, ne frustretur hic labor, majorem enim esse corruptionem, quam quae facile eOrrigatur, 1485 - 1494. Dissiciliora vel audaciora sunt verba versust 495, quo auctor ad semet ipsum convertitur. Libertate dieendi, qua utitur, perpensa veretur, ne garrulitate sua sibi pericula paret. Plurimi enim, inquit v. 1499, sunt inimici, iique nugatores i. e. qui inscitiam suam nugis celare student, tyranni i. e. rex regisque ministri, salsi philosophi, i. e. magistri illi scholastici, quos et Policratico et hoc illso earmine impugnaverat, ganeones et helluones, qui epulas lautiores nimium sectantes studia et ossicia negligebant, scurrae, quos cachelhes i. e. mala cupido scribendi et loquendi agitabat i. e. Diuiti reo by Cooste

146쪽

qui scribebant et loquebaalur, non ut verum quaererent, sed vanam acuminis vel subtilitatis Iaudem eaptarent vel sua commoda dese derent, omnes denique pravi et levioris animi homines. Verbum cachethes v. 1501 e Juvenale Sat. VII, v. 52 depromptum est, ubi hodie quoque multi codices manuscripti exhiben cachethes, quod a Johanne acceptum esse metri ratio docet, quamquam Vera lectio est eaeoethes: is tenet insanabile multos Seribendi cacoethes. Intelligit auctor, sibi veritatis assertori decedendum esse ab aula, quamquam canceIlario fruatur amico, v. 1503 - 1514. Sed veretur, ne ipse cancellarius aulicis cedendo et jure humano obse vando legem divinam negligat, quare et ipsum monendum ducit, ut hanc servare studeat. Verba versus 1515 rursus Iuvenali debentur

apud quem Sati III, 122 leguntur:

. Nam quum facilem stillavit in aurem. μAversu 1523 usque ad v. 1b30 eum persequitur juris humani et divini diserimen, Anacharsis querelam repetit de humani juris in aequalis tale. Eandem sententiam eadem ratione expressit Polior. VII, 20: inullas leges credunt civilibus praeserendas. Has Anacharsis Scytha telis araneae comparavit, quae muscas et cutiees detinent, sed volatilia transmittunt grandiora. Sio et jura eivilia humiliorum reprimunt voluntates, sed prolaeto potentioribus cedunt.' Anacharsis dictum servavit

Valerius Maximus, VII, 2, 9.

Locus, qui sequitur a v. 1531 usque ad v. 1636 de hospitiis, ita me vexatum tenuit, ut quo studiosius in eum inquirerem, eo intricatior et impeditior videretur. Cum patronum valere jubeat ad Diuiti reo by Cooste

147쪽

iter suseipiendum se accingens, quisque primum de diversoriis et cauponibus cogitaverit; sed ubi tanta cauponum in divertentes esse potest potestas 3 quid seetae v. 1583) certis moribus distinetae ad cauponas eiusmodi et diverticula pertinent' cogitavi de cla stris sive monasteriis, ad quae ab aula relegatus se recepisset; sed quae monachorum secta v. 1565 vel ordo clericos aspernari poterat ' Minus etiam de amieorum et divitum liberalitate loeus intelligi poterat; hospitibus enim domicilium et vietum liberaliter praebentibus avaritia et nescio quao perfidia objici non potest. Frustra etiam reconditam quandam vocabuli hospitium significationem quaesivi. Itaque quod saepius legendo in mentem Venerat, arripui et quamvis me non omnes difficultates et dubia solvisse gloriar, tamen hoc tenui, hospitia esse intelligenda universitatis Oxoniensis, ad quae diverterent, qui ibi litteris navaro vellent. Subit quidem mirari, hoc loco studiorum nullam seri mentionem; at huic poematis parti propositum erat de morum pravitate queri, de litteris vero Oxoniae male eultis initio jam conquestus erati A Dpp0nat aliquis, cur consilio prosciscendi capto potius de moribus studiosoriim et hospitum, apud quos deverterat, quam de itineris periculis agit Sed naturalis rerum vel cogitationum nexus haeearminis parte auctorem ad rerum conditionem tum Oxoniae obi nentem ducit. Cancellario patrono suo consilium Iargitus postquam valedixerat, meminit eius gratia ubique se sors tutum. Iloe med latus, neque se usquam minus tulum esse quam Oxoniae, ubi nune Versatur, consilium capit proficiscendi cantiam, quo a Theobaldo invitatus erat. Quo in consilio ut se firmaret a v. 1533 usque ad

v. 1596, quae ineommoda oxoniae sibi patienda sint et, praeceptis quibusdam insertis, quo modo hospitibus sit utendum, 1597-1624, quibus rebus ad iter instituendum sibi opus sit, perpendit v. 1625 1634. Deinde consilio repetito Cantuariam redeundi, quibus commodis, quorum virorum doctrina et comitate insignium consuetudine ibi fructurus sit, adumbratur v. 1635 - 1682. Sed neque tacet, ibi quoque pravos esse homines, a quibus cavendum v. 1683 - 1752. Si quis nihilominus dubitat, an universitatis Oxoniensis ho-rspitia intelligenda sint, etiam hare velim perpendat. Divertieula Diuiti reo by Cooste

148쪽

peregrinantibus iii stiluta sive hominum privatorum sive publica intelligi omnino noli possunt; do certis enim personis et institutionibus, quarum v ccuratam habet nolitiam antequam ingressus est viam, sermo est, quae in eadem regione vel urbe suerint oportet, siquidem auctori licuisse videtur quamlibet eorum eligere, v. 1585 sqq. Oxoniae vero hunc libellum esse compositum, eum demonstraverim, etiam haec hospitia, quorum uno ipse exceptus viveret ante iter susceptum, non alibi misse sequitur. Ita si recte disputavi, universitatis Oxoniensis historia non minimum lucis inde accipiet, si contigerit singula recte interpretari, id quod sacillimum non est, quia cetera quae de hac aetate memoriae prodita sunt, inde potius lucem exspectant, quam huic loco praebent. Hospitia sunt magna illa aediliteia Oxoniae antiquissimo ωrtasse Alsredi tempore in magistrorum et scholarium usum aedifi cata, quae, Anglia a Danis et a Normanris saepius expugnata, deinde Guilelmo Angliam oecupante, in privatorum hominum dominium perveneruul, ab iisque postea magistris et scholaribus locabantur. Huber die. Engi. Univers. Vol. I, 64. 73. 85. Ita apud Johannenide Janua s. h. v. huospitium vero scolarium est, sed domus est burgensis, qui eam locat.' Qui . eos Iocabant domini, ouncupabantur hospites, ut monumenta ex illa aetate servata docent, V. II. IIuber

V. I p. 224.) et principales vel praesides hospitii s. aulae I Oud

p. 48 et p. 108). Locabant vero aut ipsis juvenibus litterarum studiosis aut magistris, qui rursus studiosos hospitio reeipiebant, ideoque et ipsi hospites appellati sunt. Hospites vero vocantur etiam, litterarum studiosi et magistri, qui habitationem conducebant; et hospites quidem peregrini, qui non diu morantur, quibus v. 153b illi hospites insidiari dicuntur, sunt, Opinor, sebo lares et magistri, qui domicilia in breve temporis spatium conduxeraui. Quae hoc loco notatur hospitum perfidia et avaritia, de iis quidem aliud etiam documentum memoriae proditum est; regiis enim deerelis prohibiti sunt, ne mriora prelia exigerent, Iluber I. p. 224. Prava illa avaritia ducti hospites domicilia

locantes , ut studiosos rebus et mantica i. e. supellectile privarent, eos turpitudinis insimulabant testesque adhibebant salsos. Testes - Diuiti reo by Cooste

149쪽

salsos nominibus significat Barii, qni v. 1581 redit, apud Serv. ad Virgil. Georg. I, 210. et EcI. III, 90, mali poetae fama insignis, et Dolonis, speculatoris illius Trojani ab Ulrsse et Plomede superati, quem Virgilius Aen. XII, 347 celebrat subi Servius eius historiam

fusius persequitur , Ovidius vero ut imbellem ab Mace notarisaeit, Metam. XIII, 98. cf. Hom. II. X. 374. sqq. Neque tamen omnes hospites his vitiis laborarunt, sed erant etiam, qui honeste et liberaliter se gererent erga hospites domicilia conducentes v. 1543-46 . Videmus, hospitibus suisse disciplinam quandam vel' officium, ut inores scholarium observarent. Cf. Huber I. p. 224. Α v. 1547 usque ad 1558 singulare hospitiorum genus pera quitur, quod domus venerandae titulum prae se serebat; quamquam non quaeque domus, quae hunc titulum praetendat, meritis suis etiam vere veneranda sit. Venerandae domus singularem et definitam esse significationem, etiam v. 155 3 docet. Rusdem vocabuli venerandus exemplum non reperi, sed cognata vox venerabilis de piis et ecclesiasticis institutis saepius legitur, inprimis de monachis, e. g. rita venerabilis est monastica professio, et ipse monachus vocatur emeTabilis. Domus venerabilis ipsum est hospitium liberum sev xenodochium in ch. Henrici IV imp. a. 1118ap. Murat. Ant. Jtal. L III. p. 579; vide Glossarium manuale adscript. med. et in . Lat. s. h. V. De hospitio vero libero pietati consecrato etiam hic cogitandum esse v. 1554 et 1593 ostendunt, quo sensu etiam voeabulum hospitii tum vulgare suit. Cf. Dusresne s. h. v. Hospitium vero Academi eorum 0xoniae etiam Domus nominabatur. Wood I, p. 108. Jtaque hospitium est intelligendum, quod, si non solos, certe prae ceteris clericos Vel eos, qui ecclesiae ministeriose dare constituerant, reeipiebat. Quod deinde huius generis sequitur exemplum, hospitium, cui praeest Carinus, opinor, illud ipsum est, ubi refugium invenerat Johannes, ut v. 1588 docet. Carinus vel Charinus in Terentii Andria adolescentis honestum amorem persequentis, in Plauti Pseudolo liberalis amici partes agit. Carinus vero apud Martialem VIII, 61, ubi certe neque orthographia diversa est, homo est, qui livore rumpitur, quibus moribus hospitem suum esse hoc nomine auctor indicat. Qui deinde mores

150쪽

honestos simulare, sed sceleratissime vivere di euntur, caelus vel Catius et corydon et ipsi hospitiorum sunt magistri, sed eorum, quae mundanos tantum recipiebant vel, quia omnes spholares clericorum nomine utebantur, eos, qui quasi clerici nuncupabantur, IIuber I, p. 96. Hospitiorum vero incolas non clericos vel mundanos, qui hoc loco superbire et clericis se meliores haberi voluisse dicuntur, ante ordines Domini- cauorum et Franciscanorum institutos saepius eum elericis inisse certamen vel eos aspernatos esse, Wood tradidit ad a. 1111, Vol Ι, p. 48 his verbis: ἡGarmulidus Ecclesiae Sanctae Frides riae patronus exturbatis secularibus conjugatis caelibes ex Academicorum praecipue numero) in eorum locum cooptarit.' Ad a 1129: ἡCaetern mojectio illa, quam praediximus, secularium controversiae videtur imputanda, inter seculares monachosque seu regulares Oxoniae Lutetiaeque coortae de sodalitii nimiruin utriusque dignitate collisos. A clericis secularibus t qui hic clericis opponunturi Theobaldus Stampensis Magister Oxoniensis et aulae I i. e. hospitii J alicuius praeses, qui libellum edidit contra regulares.' Vita communis, cuius ipsa nomina seculares illi v. 1565 abhorrere dicuntur, est regularis monachorum. Superbiam eorum, quae non nisi ves,ibus et galitioribus et opulis, quibus glorientur, lautioribus nitatur, et vannm et inanem esse docet, quiod iidem opissem utrisque parent vietum et Vestem, eadem ovis materiam, qqa vestis fabricetur. Sed non luxuriosius tantum 'hosce seculares vivere reseri, sed etiam liberius vel adeo libidinose. Quod Veuerem illicitam exercerenι, scholares, saepius Viros gravissimos queri audimus. Neque seoulares tantum, sed etiam clericos et mo chos vel magistros saltem libidini se dedisse auubor noster queritur v. 1494-1596. Videmus mores, quos Huberus seeuto decimo tertio pravos suisse ostendit, jam seculo duodecimo non meliores suisse. CL Buber I, p. 226. Fabio rursus et Catoni, ut viris antiquae fidei et simplicitatis

Juv. VII, 9b, II, 4m, opponuntur eiusmodi aularum magistri, Catii

et Corydonis nomine insigniti, quorum Corydonem etiam Ep. 82nominat. Catius erat Epicureus, qui Cic. ad Fam. XV, 16. ειδωλα illa Epicuri spectra nominabat, quare hoc nomine speciem et sim lationem indieari suspicor, simul autem astutiam, quis vocis radice

SEARCH

MENU NAVIGATION