Johannis Saresberiensis entheticus de dogmate philosophorum : nunc primum editus et commentariis instructus

발행: 1843년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

cum Platone componere studerent. Ita hoc etiam loco breviter significat, Aristotelem ad Nominalium sectam quodammodo accedere; esse enim ait non nisi individuum τοδε τι , aliouis vero opus vel intellectum esse notionem communem, quam hic consormem statum appellat. Status vero simi sicat copiam attributorum vel praedicatorum majorem vel minorem i. e. notionis intensionem, quam logici dicunt, qui conformis eel idem est omnibus rebus, quae in hanc notionem cadunt et eius extensionem efficiunt. Metal. II, 17, os.

Polior. VII, 12. Ab Apolline Aristotelem esse progenitum nusquam legi; ipse quidem Noster Polier. VII, 5 de Platone hanc famam novit, ibidem vero c. 6 incubum Aristotelis patrem esse habitum tradit. CLDig. Laert. III, 1 et Menag. ad. h. l. Si Aristotelem Iaudis captatorem appellat, hoc minus ex ipsis eius scriptis eruit, quam testimonia secutus est Ciceronis Tuseul. III, 28, 69 et Valerii Maximi G. 6 , ad quem ipse provocat, Polior. VII, 6.

De superbia, ex Iohannis nostri sententia omnium peccatorum

fonte, jam egimus in comm. ad 595 - 726; cs Poliorati VIII, 5. De amore habendi vel avaritia et quacunque libidine vide Polier. VIII, 16. Ut inprimis superbiam impugnaret, adversariorum arrogantia videtur esse impulsus. Ubi Aristotelis humilitatem commendaverit, neseis, nisi mansuetudinem γραοτητα) significat, Eth. Nicom. IV, 5.

V. 937 1118. PLATONIS DOCTRINA .

Quae ex Platonis philosophia desumpta perspicue componuntur, ea maximam partem e Timaeo et chalcidii in eum commentariis deprompta agnovimus, quamquam nonnuIIa uirum ex Chaleidio, an Diuiti rod by Cooste

132쪽

ex Apuleii scriptis, inprimis de Habitudine doctrinarum libro primo

petita sint, in dubio relinquendum. Ita Plato nominatur ' symmystes, quod vocabulum Apuleio et Hieronymo est commune. Scibilium vero divisio et cognitionis humanae fines quamquam in libris , de Republica quinto et sexto praecipue tractantur, tamen nostro loco brevius commemorantur, quam ut fontem prodant. 0uae deinde v. 943 sqq. de materia disputantur, clariora vel , magis definita sunt

quam quae ipse dedit Plato vel eius interpres p. 183 M., Paris 1563. Do Dei aeternitale, deque mundi initio agit ipse Plato iTim. p. 37 sqq. , Apuleius De Habit. doctrin l. I et Chalcidius p. 77 etc.,

quamquam dubitandum est, an Johannes juro mundi exordiumi statu erit ad mentem Platonis. Quae jam sequuntur i de temporis i et loci cum numeris nexu Obscuriora sunt. Ubi quinque hae . notiones: numerus, Pondus, mensura, locus et itempus a Platone ita. componantur, me fugit, 'quamquam ex eius mente hoc factum esset non negaverim, siquidem illae sunt ideae, quae etsi numeris constant, tamen se invicem commetiri non possunt ideoque asTmmetri vel non sγmmetri sunt; ideae eitiin, quae eodem gradu ab idea superiore vel ulteriore distant se i invicem commetiri non . possunt, sed ad genus superpositum' iis commune sunt reserendae. Itaque subdita primorum generum non Insgis, quam vntigena Vel antegena, i. e., glossariis vetustis suppeditantibus, προγετηθεντα vel ipsa, prima genera non sub similem rationem cadunt l. e. sibi asImmetra sunt, sicuti

apud Aristotelem legimus ex Platonis mente de idearum numeris ου συμβλητ0υς εἶναι τους αριθμους προς αλλγὶλους; cs. Fr. Ad. Trendelenburg : Platonis de Ideis et numeris doctrina ex Aristotele

illustrala. Lips. 1826, inprimis p. 74.

Quod v. 965' sqq. causarum series ' resertur ad numeros, hoc rursus recte disputatur ex Platonis mente, quamquam ubinam hoc modo in universum declaratum sit, non memini. Sufficiant igitur exem

pla Tim. p. 64 A, 6b B, 68 E. Cf. Chalcid. p. 31 et 169.

Itaque consertur eausarum series infinita cum numerorum immensitate. De disserentia, quae obtineat inter Dei et hominum cognitionem, non est quod hic disputem; cs. supra v. 937, infra v. 1093. De animorum creatione agit Plato Tim. p. 69, c., sqq. et chalcidius

133쪽

p. 102, de animarum migratione et anno magno, quo praeterito in coelum redeant Tim. p., 39 D et ' 42 Ε' sqq., Chalcid. p. 105; sed non minus conserendus est locus Phaedri p. 248 sqq. , de duplice denique animorum motu Chalcid. 128, 155. Brevius et obscurius v. 995 - 1012 noster loquitur de lunae, quam V. 995 Cynthiam i. e. Dianam appellat, et solis vi et essectu,

neque,' quod sciam, ex propria Platonis, sed communi Graecae antiquitatis sententia, quae non modo, quod per se apparet, calorem ex sole oriri credebat, sed etiam, quod nobis sere mirum videtur, humorem, ad lunam reserebat. Communem hanc Graecorum sententiam fuisse, narthi docent, defendebant eam, ne de philosophis Jonicis dicam, Stoici, cf. Plutarch de lacie lunae 0pp. II, p. 932),

Johannes quidem n0ster novit etiam ex Plinio II. N, II. 1. Fugit me, unde factum sit, ut Platoni tribueretur haec opinio. Noster deinde a solis luce repetit imaginem disserentiae et conjunctionis, quae obtinet inter Dei et hominum scientiam, siquidem ut solis lux et oculos videre facit et eorum aciem praestringit, ita divina sapientis, quae homines illustrat, si nimia est, hominum mentes Obtundit.

V. 1013 - 1042. Platonis et Aristotelis principia ita juncta

vel mixta sunt, ut dissicile discernantur, quamquam initio et sine loquendi ratio Aristotelis, medio quae Platoni est est familiaris, vel ubique potius Neoplatonicorum dictio agnoscitur. Aristotelis sormae Platonis ideis sunt accommodatae, idearum vero participes Vivunt res omnes in ratione Dei, qui informis est formarum forma vel idearum origo et vis simplex, diversus ille a Diis inserioribus et compositis, quos singulis naturae partibus praefecit. Tim. p. . 39 sqq. Chalc. p. 94 sqq. . Job. Metal. II, 20; IV, 35. Singuli ejusmodi Dii praesunt elementis et astris, eo Superiores illi, quo remotiores a terra, omnes vero subjecti sicuti particulares communi mundi animae. Tim. 34, c. . sqq. Chalc. p. 52 sqq. Jam

sum Buctor ad terram transeat, ab eo primum diversa elementorum dignitas describitur, deinde rerum terrestrium, origo et mutatio ad res coelestes reseruntur tamquam causam Vel rerum naturam. Elementum in serius per superius Iut et purgari et res. sublunares impersectiores regi ab aeternis ultra lunam positis, utramque Prthagoreo-

134쪽

rum sententiam Diog. Laert. VIII, 26, 27, 32, 33. Neoplatonici cum Platonis et Aristotelis institutis miscuerunt. CLMetal. IV, 37 sqq. Zodiaci et planetarum ratio v. 1067-74 quomodo ad terram pertineat, Plato Tim. p. 36 et chalcidius p. 58 docent. Terrae

vero natura minus pura et divina etiam hominum impedit scientiam

v. 1075 - 1092, de qua conserenda sunt, quae diximus ad V. 937, 629 et 375, ubi quae exposita sunt, pertinent etiam ad illustrandum id, quod sequitur de discrimine inter divinam et humanam scientiam, v. 1093 - 1109, nisi quod hie etiam diaboli mentio fit, quippe qui quondam angelus plura quidam sciat, sed fallere studeat. Cf. Metal. IV, 34.

Nimiae Arcesilai dubitationi, quam supra v. 726 respuit, hie

quoque ut prioris Academiae rationi opponit aliorum Academicorum modestiam et temperantiam. Satis constat, doctrinam praeserri a Johanne nostro tertiae Academiae, quippe quae non sertam quidem hominibus concederet scientiam, sed, hao Deo reservata, verisimilitudinem quandam conjectura nitentem. Huius doctrinae auctores nobis e Cicerone innotescunt clitomaehus, Philo atque Antiochus. Quos eum Johannes non ignoraret, mirandum ab eo auctores laudari alios nobis omnino ignotos, Endrmionem et Antisthenem. Εndrmionis alias nullum exstat vestigium. Antisthenem vero eundem suisse putaverim, quem Diogenes Laertius Rhodium

et historicum nuneupat VI, 19 , cuiusque librum de Sectis philosophorum saepius idem adhibuit. Huno, quem Polybius XVI, 14,

135쪽

sibi aequalem fuisse tradii, cum Phlegon Trallianus Peripateticum Mirab. 33 nuneupet, a nostro Academioo diversum suisse aliquis conjiciat, sed eum eo tempore Stoicorum et Academicorum doctrinae cum Peripatetica misceri solita esset, hae discrepantia non est quod turbemur. CL Censuram nostram libri M. Osann Bel trago EurGri h. u. Rom. Litteraturgesch. in Beri. Jahrb. sur Wissenseh. Eritil. 1836. N. 69 sqq. Ita fieri certe potuit, ni idem et Peripateticus et Academicus appellaretur. ceterum de hoc Antisthene conserendus Vossius da hist. Graec. III, p. 393 ed. Westerm. Disserentiam Academicorum, quam hoc loco ponit, longius persequitur Polior. VII, 1-3 et 6, quamquam non nominat, qui utrique parti adhaeserint, ubi etiam temperamentum, quod hie landat, accuratius describit, c. 2, sine: ἡIn his itaque saeile crediderim, Academicos tanto modestius dubitasse, quanto eos temeritalis prae- eipitium diligentius praecavisse reperio. Adeo quidem, ut, cum apud scriptores in locis non passim si ol) dubiis verba qnodammodo ambigua, qualia sunt haec: ει foris, fariasse et forsitan, proseru tur, Academi eo dicantur usi temperamento.' Ipsa adscripsi verba, quia Academicorum rationem hoc vocabulo ab antiquo philosophiae

auetore exposita me legere non memini.

V. 1165 1268. DE SCRIPT0RIBUS R0MANIS, QUIBUS USUS EST AUCT0R.

Reete seriploribus Romanis, quos quidem noster recenset, temperamentum Academicum adscribit, siquidem, etsi non omnes quidem Academici sunt, ut Cicero et Varro, omnes tamen non unum auctorem sequuntur, sed ex variorum sententiis suam quisque doctrinam

136쪽

eomponunt. Ad singulos quod allinet, imprimis quaerendum, utrum Johanni nostro Varronis fuerint libri nobis non superstites. Thorlaetus p. 107 credidit hi lectos esse libros Antiquitatum Divinarum et Humanarum, quod ne i L. H. Erahnerus in Comment. de M. Ter. Varronis antiqv. rer. hum. et div. libris p. 30. Sed ubi in libris vel fragmentis alibi servati s Varro Musaei doctrinam retulerit, me adhuc sugil,' quamquam Plu rima, quae de Varrone ei ex Varrone affert, Augustino debere

potest, cui de civ. Dei VI, 2 etiam de seribendi genero, quo utebatur Varro, judicium v. 11 Sin se debere ipse Johannes profit tur Polier. VII, 9, p. 37iJ. Eliam Morsen Musaeo natu majorem praedicat Augustinus de civ. Dei XVIII, 37. Neque lamen novi,

ubi de Musaei nomine Moyses nomen traxisse Oreditus sit, contrarium e tendisse Iudaeos constat, sive ipsum Moysen a Graecis Musaeum esse appellatum sive Musaeum vel orpheum Morsis suisse

discipulum arguebant, Εus. Praep. Ev. IX, e. 6 - 8 et 27 . quare Herbs lium sequor monentem v. 1191 nihil aliud significari

nisi Morsen etiam Musaeum esse appellatum. De si legorica librorum Mosaicorum interpretatione non est, quod addentiis, quae ad v. 185 disputavi. Ciceronis, de quo post Varronem agit, iuprimis de Natura Deorum et de Fato libros respici apparet. Quod de moribus eius profertur judicium, rursus Augustini est, qui consess. III, 7. ἡInter hos, inquit, causidicos) imbecilla tunc aetate discebam libros eloquentiae, in qua eminere cupiebam, et usitalo jam discendi ordine perveneram in librum quendam cuiusdam Ciceronis, cuius linguam sere omnes mirantur, pectus non ita. Quem locum ex van Heus de Eneyclopaedia II, p. 114 mihi suppeditavit gγmnasii civis Maass in apographo a vitiis purgando mecum occupatus. Illud Quintiliani denique de Senem judicium, quod Itist. Orat. X, 12b sqq. legitur, magis est notum, quam quod hic repetatur. Versu vero 126 1 non ad Quintilianum, sed ad Caligulae dictum apud Suet. Calig. c. 53 respici reperit Bernnysius. Omnes scriptores, quos hic Dominat, nobis superstites etiam i Johanni leolos esse, Thoriacius videtur essecisse p. 94 - 100. . i

137쪽

Gentilium scriptorum , sententiis recensilis ad fidem Christianam se revocat lactis probandam. Eiusmodi fidei et moribus Opponit aulae pravitatem, cuius memor, ne carmen ab aulica juventute ludustiat, veretur. Sed sibi sufficere addit gravium vironim judicia et se Thomae cancellarii praesidio et lavore contentum lare latetur v. 1283 - 1290, Hisce sententiis transitum sibi parat ad alteramearminis partem, qua patriae sortem et morum pravitatem deplorans sibi et fautori philosophiae Duclum promittit in malitia comprimenda, virtute fovenda et rebus adversis sortiter tolerandis.

V. 1291 - 1360. .

DE PRAVIS ILLIUS AETATIS MORIBUS ET CANCELLARII VIRTUTIBUS.

Tutum cum se praedicasset favore Thomae lium caneellarii, cuius jussu ad scribendum animum appulisset, quem Theobaldus archiephscopus sibi successurum speraret, ut ille de Anglia meritus sit, quas dissicultates superare debuerit, quo latius paleat, pravos regis

Stephani mores v. 1301 - 1314 et malam juris dicendi conditionem v. 1315 - 1 330 adumbrat. Ibi si v. 1311 et 1312 Iegimus:

ἡ Ponitur exemplar legum populumque regendi Et bene vivendi sormula certa datur.' rogandum, utrum post v. 1310 signum commatis, quod dicimus, poni debeat, ut rex ipse ponatur emplar legum, regendi vivendique formula, an cum apographo Hamburgensi ante hos versus inter-

138쪽

pungendum i. e. puncti signum ponendum. Hoc, quod eliam posterior VerSus sundet, cum praeseramus, quia rex non certa formula dici potest, quaerendum, quod legum exemplar, quae formula certa vivendi regnante Stephano data sit. Ampliores eiusmodi leges Stephanus non dedit, quare ab auctore respici oportet aut promissa, quae dederat, cum regnum susciperet, aut ea, quae Oxoniae eum principibus

regni pa ota erant. Lappenhere Gesch. v. Enet. II, p. 299 et 300. Ceterum conserendi sunt versus 133l -34 de jure per Hircanum condito. Nomina seminarum, quae in moribus illustrandis exempli gratia

asseruntur, ex variis scriptoribus sunt collecta. Lauronia vel Laronia apud Iuvenalem contra viros, qui, quamquam ipsi multo impudentiores, seminas tamen accusant, sexum suum defendit II. 36:. Non tulit ex illis torvum Laronia quendam clamantem toties: Ubi nune lex Iulia' dormis 'μ0uo ex loco auctor noster etiam legis illius ab Augusto contra adulteria latae mentionem deprompsit. Florae nomen in Laroniae sermone v. 49 apud eundem poetam exstat. Quartilla apud Petronium in Satyrico meretricis impudicae partes agit. Unde Silviae et Syllae nomina deprompta sint, pro certo non dixerim. Silia quaedam Tacito auctore Annal. XVI, 20 Neroni se dabat. Sabina saepius castae mulieris exemplar e. g. apud Juvenalem VI, 164

et apud Martialem IX, 41, 5:houam castae quoque diligunt Sabinae. Quatuor, quae V. 1337 nominantur, seminae mihi videbantur pro impudicis habendae omnes, quae alia post aliam regiis amori servissent. Iterhstius vero agnovit Rheam Sylviam, virginem vestalem, quae, ut Laronia, exemplum esset pudicitiae et innocentiae ab

aula iugatae regnante Stephano, qui v. 1338 Iateret sub nomine Syllae, dictatoris Romani et tyranni libidine inlamis. In tanto scelerum eumulo solus restat caneellarius, ad quem fugiat virtus, libertatis ille vindex et fortis Molesiae defensor v. 1355 - 1360. Transit enim poeta a Stephani aetate ad suum lem pus ita, ut dubius haereas, id quod consilio lactum arbitror, quid ad illum, quid ad Henricum II, pertineati Diuiti red by Cooste

139쪽

V. 1361 - 1434. DE MANDR0GERO, ANTIPATRO ALIISQUE IIENRICI II OFFICILIABUS

Jam ministros aggreditur regis Henrici II malevolos et violentos, quibuscum eancellario dimicandum erat, sed ficiis significat nominibus, ut, pro manca illorum temporum notitia, difficile sit pro certo assirmare, quos ubique notaverit. Tres prae ceteris insignivntur viri summis honoribus ornati, quos Mandrogerum, Antipatrum et Sporum appellat. Mandrogeri nomen e comoedia depromptum est, quae Querolus inscripta cs. Polior. II, 25 , nuper Aulularia nuncupata et ab Osanno edita, Plauti nomine jam eo tempore venditabatur, quamquam non multum antiquior est ipsius Johannis nostri aetate. Qua in comoedia cum Mandrogerus astrologi dolosi pietatem simulantis partes agat, iidem mores huic Mandrogeri personae sunt tribuendi. Nomen, quod apud veteres non legitur, compositum videtur ex mandra mulorum grex, Juven. III, 237 et γερων vel gerere, ut asinarium significet vel mulionem, nisi praeseras vocem corruptam putare ex mandragora, herba, quam Columella X, 19 semihominem appellat. Antipatrum clero insensum hac ipse de causa, quod contra patres i. e. clericos ageret, appellatum esse poeta ipsa profitetur. Sporus denique, quem pecunia se facile corrumpi pati arguit, cognomen illius adolescentuli, qui apud Neronem magna fruebatur gratia, propter simile, opinor, impudicitiae opprobrium nomen accepit. Sueton. Ner. 28. Tempus, quod hoc loco respici potest, finibus anni 1154, quo Henricus in regno successit, et 1160, quo Johannes carmen nostrum composuit, circumscriptum est. Itaque, Lappenbergio consulto, mihi res tunc gestas memoria repetenti visum est, Mandrogeri et Antipatri nominibus non alios latere nisi Robertum de Bellomonte Lege striae comitem et Richardum de Luci, qui ambolum imprimis regis gratia fruebantur et in clero persequendo saltem Diuiti reo by Cooste

140쪽

, postea regi servierunt. Utrumque tamen jam Stephani in negotiis suisse versatum et Henrici II etiam ante a. 1160, quo

carmen compositum esse docuimus, non est, quod dubitemus. Henricum vero jam prius non celasse, quid contra ecclesiam in animo haberet, atque simultates inter regem et ecclesiam jam ante hoc tempus esse coeptas, et carmen nostrum hoc loco confirmat, neque

alia iudicia desunt. Nihil enim aliud, nisi regis jam erumpens inimicitia Iohannem nostrum de aula repulit, nihil aliud Theobaldum commovit, ut moribundus regem pacis servandae moneret, Ε p. 64, Max. Bibl. Palr. XXIII, Ep. 64. p. 427, Bouq. XVI, p. 503 et Thomam, ut regi archiepiscopi dignitatem offerenti vel obtrudenti tam ne riter resisteret.

Ut ad Richardi i m et Robertum redeamus, uterque suit regis justitiarius, quamquam non eodem tempore, sed unus post alterum; Bichardus enim plerumque Λngliae praesectus appellatur superstite Roberto, post eius mortem justitiarius, qno munere antea Roberius erat lanctus. Mandrogeri nomine judicem significari cum appareat, vix alius esse potest atque Robertus de Bellomon te

Legecestriae comes. Hio filius Roberti de Mellent, qui a. 1118 mo tuus erat Bouq. XIV, p. 4, a. et 268), a. 1138, teste Orderico Vitali, in Gallia pro rege Stephano pugnavit Bouq. XIII, p. 559,

n. quo cum etiam, teste carminis nostri auctore v. 153 , arctissime conjunctus erat. Sed postea ad Henricum, qui, ut bella contra Stephanum moliretur, ad Angliam appulerat, transiit Bouq. XIII, p. 91, b.) et ab eius parte sortiter pugnavit p. 43, a.). NO-bili loco ortus maximisque opibus instructus inter primos Henriti' partes est amplexus, quare summis praemiis a rege eum esse affectum et suspicandum est et testimonia assirmant luculenta. cf. v 1363. 'Ita instrumentum pacis, de qua a. 1160 inter Ludovicum et Henricum convenerat, Roberti agros a Ludovi eo in Henrici ditionem vindicat. Bouquet. Vol. XVI, p. 21 . Quando summi ius litiarii ossicium ad eum sit delatum, alibi non traditur; id ante annum 1160 factum esse ' ι carmini nostro credendum. Eum praefuisse judicio, quo Thomas a. 1164 est condemnatus, cum Alani Historia tripartita tradit, tum et ipsius regis mandalum confirmat, quo Ludovicum Galliae regem Diuitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION