장음표시 사용
191쪽
tum abfuit, ut caesari permitteretur in causis ecclesiasticis arbitrium, ut potius ipsemet potestatis ecclesiasticae vim subinde non sine publico incommodo eXper. tus sit. Quaeri de ea re eX eo tempore coepit, quo, sacris in Germania repurgatis, et imperio sacro, quod Pontifex et Episcopi sibi sumserant, impugnMO, iurisdictio ecclesiastica annuente ec ste- sia statibus euangelicis tributa est. Ex eodem tempore, atque post exorta relugionis disiadia natum est nouum causa. rum ecclesiasticarum genus, quod vetustas ignorauit, siquidem ista dissidia igno. Tabat, genus, inquam, causarum, quae, securitate religionis per Ρacem Religiosam et Westphalicam restituta, iura et Obligationes ex eiusdem pacis legibus Oriunda respiciunt, in quibus excutiendis Caesarem iudicem agnouit Germania. In ea Pacis Westphalicae parte, quae PareS numero ex Vtraque religione iudices ad causarum decisionem vocari iu-het, causas ecclesiasticas et politicas
i inter Art. V. Instr. Pae. I. M. Caesarea maiestas
192쪽
inter utriusqne religionis consortes controuersaS, relataS legimuS, easque aclspecieS reuocatas. Altera est, si inter hos solos, videlicet inter Catholicos et A. C. addictos, vertantur: altera est, si inter eiusdem quidem religio. nis consortes, sed interueniente tamen alio diuersae religionis Imp. statu disice-ptentur: hoc enim interueniente essici existimatum est, ut talis causa non minus similis euadat illi, quae inter diuerasae religionis consortes agitur. Quae ibi in causis ecclesiasticis tribunalibus i m. perii tribuitur iurisdictio, eam principio sine Statuum utriusque religionis discrimine constitutam esse obseruamus;
mandabit, ut non sesunt m so iudicio eamerasi causae ecclesiasticae vi et PoIIlicae inter Catholicos et Augustanae confessionis Starus, vel x inter hos solos. videlicet inter catholicos et A. C. Status in vel etiam a quando, Catholicis contra Catholicos status Iitigantibus, tertius in- e terueniens Augustanae confessionis status erit, et vicissim quando Augustanae Confessionis It ribus contra et iisdem confessionis status litiga tibus tertius interueniens erit Catholicus, a Iectu ex utraque religione pari numero Assessoribus discutiantur et indicentur.
193쪽
ut videlicet et in hoc argumento, quod dissidia de negotiis ecclesiasticiS eoru que discussionem respicit, sesuaretur mutua illa et eXacta , quae inter utriu que religionis consorteS geueratim et .consulta ratione sancita est,. iurium aequalitas. Atque hoc ipsum mirum iuinodum ioseruit definiendis causis eccle-sasticis, .ex mente legum imp. ad iudicia imperii delatis, quas tales esse oportet, quae ex doctrinis ab utriusque religionis consortibus in Germania agnitis reuocari ad secularia tribunalia par est, exclusis omnino illis, quae ex iisdem principiis ad fora secularia reuocari non
Deinde et hunc causarum ecclesiasti sarum, quem ipsa pax publica exhibet, caracterem imis sensibus notandum esse pxistimo, quod de illis tantum Pax pintilica sanciat, quae inter utriusque re ligionis e fortes vel directo vertuntur, vel saltem indirecta quadam ratione, Ptaeuia videli ex alterius diuersae reli- . t L 2- gionis
194쪽
gionis consortis interuentione. scilicet de his causis, quae dissidia religionis pepererant, et inter Vtriusque religionis socios agitabantur, omnis in Comi. tiis pacis consultatio et tryctatio suscepta est, de his inter utriusque Ueligionis paciscentes actum et conuentum, de his pax publica data et aeterna sancita. Vnicum supererat, hoc videlieet, quod . ipsa Pax publica cauet, ut quae lege C mitiali decisae erant causae religionis,
eaedem, futuro tempore in litem reuo. Catae, eX eadem lege comitiali in iudi. ciis imperii iudicatae, mox ad executio. nem deducerentur.
iV. Intelligimus, A. causas ecclesiasticas ad imperii iudicia delatas esse easdem, de quibus ipsa Pax Westphalica disponiqac non nisi de iurium, quae haec lex aditerna vehit in sinu suo comprehendit, applicatione agi in imperii iudiciis, cau. sasque ecclesiasticas este illas, .quae iura et obligationes, ex Pace Rethphalica manifesto descendentia, respiciunt. Id
195쪽
his causis imperatori edi imperii iudiciis data est iurisdictio, ut vim suam exsereret in reparandis, quae ex lege publica in religionis negotio competunt, iuribus, laesis subindς a diuersiae rei, gionis consortibus imminutisque; in δε- fendendis et ruendis iis, qui ob religionem per iniuriam opprimuntur; in to undis , quod diu in votis est, quae aduersus paces religiosas inseruntur, grauaminibus. Quae iurisdictio ita comparata est, ut eam agnoscere oporteat Status imperii tam Romanae Ecclesiae quam Augustanae Confessioni addictos, eamque nec principes ecclesiastici effugere queant, vinculo legum imperii non minus ac status seculares, obstricti.
v. Auctoritatam, dignitatem et grauitatem huius iurisdictionis tantam esse voluerunt Imperii leges, quantam Pu-Njcorum religionis negotiorum in litem reuocatorum ratio, legumque fundamentalium, de quarum virtute aduersus vi -- cti bato fiagittar, au
196쪽
ctoritas exigere videbatur. Itaque ea vi munita est ut quaecunque illicite vel via facti ad statum religionis, qualis
ex norma annorum decretoriorum esse debet, turbandum minuendum euem tendumve aguntur, ea, sola veritate facti inspecta, reiectis omnibus, quae ad tegendas religionis iniurias nivitiplici ingenio excogitari solent, exceptionibus, remotisque processus ambagibus imperatoria auctoritate , quae in mandatis de non offendendo et de restituendo simili. busque praeceptis vim suam explicat,ednstitutisque est L8ge executoribus de-heant restitui. Ita vero quae in istis Causis ecclesiasticis constituta est iurisdictio caesarea, in certiIsimum oppresiorum praesidium et in publicam pacis utriusque religiosae tutelam ex mentUegum publicarum cedere debebat: ne videlicet oppressorum infelix causa fluctibus proces ius committeretur, sed hi iniuriarum reparatorem promtissimum supremumque pacis religiosae exeretorem
iustissimum, prout Leges inbent , ipsis
197쪽
Quandoquidem vero amplum, prout eum ecclesiae disciplina protulit, causarum ecclesiasticarum campum animo Circumspicimus, quam exigua est illarum pars, quas sine utriusque religionis consortium discrimine ad iudicia im. Perii reuocatas esse vidimus' cum non
maior pars illis relicta sit, quam quae ipsis imperii legibus pro tuenda communi Imperii salute definita est. Quanta vero illarum superest seges, quae, ante Sacra repurgata et post illa, ab omni imperii iurisdictione exemtae, quod in
foro ecclesiastico obtinuerant ciuitatis iuS, in eodem omnino conservarunt Quaecunque enim causae ecclesiasticae
ex legibus ecclesiasticis, proprie ita dictis, reguntur, nec ex pace religiosa et transactione Westphalica iudicantur, nec iura et obligationes ex his sanctioni. bus pragmaticis oriunda respiciunt; eae omnes cognitioni tribunalium imperii, quibus ex formula imperii iurisdictio ecclesiastica propie sic dicta data non est, nulla ratione obnoxiae sunt, sed ab ea,
198쪽
dem omnino liberae. Quam immunitatem cum Status Romanae ecclesiae addicti ea ratione tueantur, ut in his causis nullas prorsus tribunalium imperii pa teS agnoscant: non minori profecto tu. re Status euangelici eandem et olim tuiti sunt, et hodienum proeXacta, quae inter, utriusque religionis consortes imtercedit, iurium aequalitate tuentur. VII. Videlicet si ab origine rem repet, mus, si ad nascentis ecclesiae tempora animum aduertimus, eius natales in eam aetatem incidunt, qua omne fere imperium sacrum, imperio ciuili Imperatoris omnino subductum, ex parte Penes pontificem fuerat ex parte penes Germaniae episcopos aliosque antistites, idque ad illud iniustitiae culmen euectum, Ut in conscientias vis exerceretur. Sub hoc iugo gemebat veritatem agnostendi
eamque defendendi libertas; sub eodem
nec veritas religionis euangelicae vires capere, nec res euangelicae stare poterant. Quod supererat promouendae Veritatis
199쪽
ritatis salutisque ecclesiae tuendae uni. cum remedium, illud in eo positum erat, ut quod ipsa naturae vox et diuina lex, imperium in conscientias respuens, imbebat, sacrum praelatorum alienae, eiusque inimicae, religionis imperium
Tanta iurium conversio ab ipsa ecclesia obtineri nunquam potuisset, nisi sub prouidentia, cura, tutela, aduocatia Principum Statuumque imp. sacris ipsius addictorum, quos velut Statores rerum euangelicarum inde a primordiis nascem iis ecclesiae reuerebatur. Ab his liber- , tas fidem amplectendi, eamque iure Irofitendi auctoritas ecclesiae data; ab is religionis securitas non immensis modo curis vigiliisque, sed propemo- , dum sub terrarum suarum discrimine, sub vitae dignitatisque excelsae periculo Procurata, defensa, et sub perpetuam tutelam publicam reuocata; adeo ut in aeternam Procerum Euangelicorum laudem et vere dici queat, ecclesiam ni
stram quidquid in Germania obtinuit L 3 com
200쪽
commodi, libertatis securitatisque, id omne praeter Deum, cui et hoc ipsum debet, debere ordinibus Imperii Euan-gulicis.
Quorum auspiciis cum tandem eoclesiae nascenti immunitas a praelatorum Romanae ecclesiae imperio impetrata esset; eidem eodem tempore
non rectius prospectum est, quam quod ordines imperii euangelici, adu pulante ipsa ecclesia, ipsius ecclesiae Cainsam agerent, rem sacram moderaremtur, et imperium sacrum suo adiungerent unirentque imperio ciuili, iudiciis ad iurisdictionem in causis ecclesiasticis et matrimonialibus explicandam ipsi, rum auctoritate constitutis. Quod consilium, ipsius religionis libertate et securitate salutisque ecclesiae rationibus innixum P tandem ipsius imperatoris totiusque imperii comprobationem meruit, ipsis praelatis eccleriae Rom. de quorum imperio contendebatur, comsensum in id impertientibus, ne eorum iurisdictio ecclesiastica in ecclesia, Au