장음표시 사용
291쪽
animalis coi pus natura fabricatur, quod de vi formatrice in spiritu hominis aliquando Aristoteles tradidit. Ars autem
extrinsecus tantum operatur,& quamquam Polycletti aut Phidias, nihil tamen nisi in marmoris superficie poterunt effiicere, qua scilicet parte illud attingerent. Internam vero eius partem illaboratam, ociosam, artis immunem, ac negleiactam, ut Gandauensis quoque tradit, reliquerunt. Natura non ita, sed ostis partem quamlibet os,efficit, & carnis,carnem: quippe cum omnes partes ab ea tangantur. Quin nec ars eg una materia facere aliud potest, ut eX cera aurum, aut ebur,sed in eam, quam accipit,materiam, aut fingit,foris tantum speciem liguramque inducit. At natura multarum m terierum veterem formam non seruat, sed ex sanguine camnem gignit,& ex cibis sanguinem. Arte igitur natura potentior,& essicacior. Magnum porro adiumentum, quo ars de stituitur, natura accepit, quod formarum, quas gigctit, Potentia quaedam,ac veluti semen in materia habeatur, ut non magnopere ad eas in actum ducendas ei sit insudandum .
Earum autem, quae ab arte existunt, formarum, nulla est in materia potentia,nulla appetitio,quemadmodum antea traditum est. Hinc fit ut genitrice natura ad materiam idonea
appropinquante, generatio, nisi quid impedierit, protinus
sequatur, quod artificibus usu non venit, quibus multum est laborandum, ut in subiectam materiam formam inducant, quippe, quae eam non appetat, nec voluti sponte ad ea feratur,quin potius penumero rebellis, ac resistens, multitorum etiam artificis errorum est causa. Hanc etiam ob causam intellectum agentem arti non omnino similem,nec eius intellectum possibilem proportionem eandem omnibus modis esse, atque eam, quae est artis ad non artificiosum, tertio
de Anima Averrois tradidit. Ars enim inquit sormam in tota materia imponit absque eo, quod in materia aliquid sit existens de intentione formae,antequam artificium fecerit eam,quod in intellectu ita non habet, quippe, qui ad res
intellectiles intelligendas nec sensu, nec imaginatione opus
292쪽
haberet, resque intelle, ad intellectiun materialem mitterentur,nulla sensilium formarum respiciendarum posita necessitate. Quo in loco patet intellectum agentem non omnino ex se species in materialem ponere, sed oportere ut illic sint in potentia, quia aptus sit materialis ea in imaginatione aspicere,modo ab agente illuminetur. Quare naturae potius similis est, quam arti, siquidem& natura formas in materia ut dictum est non ponit, sed cum in potentia antea in sint, in actum eas ducit, ac de potentia illa quodammodo elicit . Vnde non omnia ex omnibus fieri, nec quam, uis sormam ex quavis materia potest educere. Quod quamquam & ars non poste omnino videatur,siquidem terram ex ligno non faciet, quae usum suum habeat, magis tamen & in pluribus faciet, quam natura, materia eius non ita ad hanc, aut illam formam determinata . Ac quae inest determinatio propter usum videtur esse, qui in omni materia esse non potest. Cum alioqui &serram ligneam artifex facerc poLsit, & omnino quamcunque formam in quamcunque materiam inducere . Quod natura non potest, quippe, quae
eas tantum generat, quae potentia in materia inerant.Quamquam serra, quae ex ea materia fiet, ut usium suum non habeat, aequivoce duntaxat serra erit, yt quaedam
Omnino materiar aliae non tamen Ut
in natura, determinatio, in arte esse vi
tur . Et harc quidem de his sati S.
293쪽
secundam, quael te aut contra, quae supra, aut posinaturam dicantur osse. Cap. X VI.
T 'S id vero in his, quae ad nat iam explicatio
nem spectant, lotet illum manet,quae secuns dum naturam ecth, alat fieri, & quae natura, , aut naturaliter, utrum eadem an diuersa, &m quae dicantur, quod item prarier naturam, quae supra, quae contra. Totidem enim rerum genera videntur esse, non parum i nter se discrepan tia. Aristo teles pauca quaedam secti do Physicorum de his, quae secundum naturam sunt,& quae natura tradidit, nulla aliorusaeia mentione. Qua etiam de causa a medico quodam nostro ad pauca respiciente in comentarijs suis in Galeni artem paruam reprehenditur. Nec eo tantum quod breuiter non explicarit, idque quod est praeter, aut contra naturam praetermiserit, sed quod quae tradidit exempla potius sint eius, quod secundum naturam est,quam definitio. Unde inquit9 multa nobis relinquit dubitanda,necesseque est in tota eius tractatione,& in medicina, quίe ab illa nascitur, multas comtrouersias oriri. Nec contentus Aristotelem imminutae tractationis arguisse, interpretes illius ciusdem erroris socios facit, qui ait) obscuriores suas interpretationes,quam sit aut horis dictio reliquisse, nec spectasse an ea,quae tradunt,pa ticularia omnia complectantur, quae alibi Aristoteles tradidit. Quod non ita habere, sed eum potius leuitatis & inscitiae,ne dicam temeritatis, ut in caeteris omnibus damna turn facile prospicitur, si quae Aristoteles docuit, Quaequar a Simpliciora alijs in ea sunt conscripta afferamus eorumque di qui ranius veritatem. Inquit igitur Aristoteles. Secundum naturam este, tum ea, quae habent naturam, tum quae per secis insunt,ueluti igni sursum ferri: hoc enim neque naturam esse, neque naturam habere, sed natura, ac secundu naturaci inesse. Quibus in verbis t patet duo reru genera scit mnatura se habentia coplexus est, nepe res ipsas natura costata
294쪽
te corpora videlicet naturalia,in quibus est natura,qus motus&status princissum intra se habere dixerat , & eorum per se affectiones,ac motus. Nec tantum genera attigit, sed simul rationem comprehendit, qua aliquid secundum naturam,& natura esse,statuitur. Quae ratio in eo polita est, ut aut naturam , quae motus Jc status principium esse definita est,intra se habeat aut eius, quod illam habet affectio per se sit,aut motus. Ea igitur,quae secundum naturam sunt, definiuit, nec exempla duntaxat attulit, sed post definitionem exemplo motus in superum rem illustrauii, contra quam illi
calumnientur. Sed quid mih um hoc eos non animaduertisse se, cum nec quo loco hic sunt ab Aristotele tradita , in ip xerint, alieno & praepostero eis tributo. Postquam enim materiam & formam naturam esse,& hanc magis, quam illam Aristoteles docuisset, haec aiunt adiecta; cum tamen ante illa tractationem, ac explicationem fuerint tradita, nulla adhuc materiae & sormae iacta mentione . ita hominum horum iri legendis authoribus diligentia quanta sit, consideretur, ut intelligi etiam facile possit, tuam considerate ad eos argu endos ducantur . Eorum autent, quMpraeternaturam int, e
in loco Rristoteles non meminit, quod & ex his, quae sunt secundum naturam poterant percipi, unu ni videlicet contrari uita ex reliquo & M u ardam etiam d e erroribus, qui in rebus naturalibus contingunt,veluti de monstiis in progressuesset dicturus , cum disputationem instituerit virum natura propter finem agat,an temere, & fortuito. In his autem, luet praeter naturam sunt, ea etiam quae contra naturam, si quae sint,vi docebimus, possunt comprehendi. Nec enim apud probatos philo phos eorum ut diuersorum ulla fit mentio. Sed iam videamus, quomodo secundum uaturam ea Aristoteles dixerit,quae per se rebus naturam in se habentibus insunt. Nam illas secundum naturam csse, cum natura constct,
eamque intra se habeant, nemo debet dubitare. Per se igitur ea insunt, quae ex principijs, quo caconstant,proficiscimtur. Cum autem rerum naturalium principium natura sit,
295쪽
per se illis inerant, quae a natura earum oriuntur. QuiS autem ambigat id secundum naturam esse quod ab ipsa oritur natura. Oriuntur autem propriae operationeri quarum illa principium ponitur, quaeque earum rerum veluti sunt fines.' Quare hipsae secundum naturam merito dicuntur,ut ferri sursum in igne ut Aristoteles docuit. Atque haec proprie secundum naturam dicuntur, atque etiam natura sua naturaliter. Quamquam authore Simpliciolimr inter se distinguuntur,latiusq; patet natura esse, qua secundu natura. Nascd mnatura ea esse,qus propria habeant perfectionem, quaeq; ex naturae praescripto,ac voluntate eueniunt. Cuius genetis ola non sunt, quae natura esse conceduntur. Natura namque eLse,quaecunque naturae actionem contingunt . In his autem& monstra esse, & quae priuatione constant. Haec enim talia esse,quod sint natura comparata. Natura etiam esse, quae naturalem substantiam consequuntur, eique accidunt, qu tenus est talis,ut corpori coloratum esse,& aegrotare. Cum tamen fanum esse, secundum naturam dicatur. Haec igitur Simplicius, a Themistio antea tradita, a quibus non admodum Philoponus dissensit . Quae quidem ita habent. Nec enim secundum naturam aliquid,veluti hominem se habere aliquis dicet, nisi postquam persectionem suam accepit, naturae suae conuenientem, idque ex naturae ipsius praescripto
dilege. Secundum naturam etiam sunt operationes rei. cuiusque, quas natura ad earum perfectionem a rebus voluit existere. Si quid autem praeter naturae institutum in rebus, quas agit,contingat,id natura quidem esse, quoniam nec arte est, nec consilio, nec alia ulla causa, non tamen secundum naturam dicetur. Cuiusmodi ut ait monstra,& priuationes. Quae eadem quoniam non sunt secundum naturam , praeter naturam quodammodo dicuntur. Verum hanc Simplicij interpretationem his,quos ante commemoraui,minime probatur. Tum quod Aristoteli non conueniat, qui putredinem,quae corruptio est in quarto Me meorum, naturalem
vocet, di eam quidem secundum naturam esse, si ex naturae
296쪽
pi incipijs fit,&a natura ipsa. Deinde quod mors naturalis perinde ac vita, secundum naturam dici debet, cum utraque a natura fiat, & ex principiss, quibus constamus. Quod item m0nstra quodammodo secudum naturam quam to de Animalium generatione Aristoteles nominet, cuin in illis nulla sit perfectio,iaec naturae propositum . Postremo quod nil de his tradiderit, quae praeter naturam. Verum in interprete,quam in authore reprehendendo non multo co- sideratiores fuere. N ut concedamus, putrCdinem naturalem dici,quia naturalii interitus finis ab Aristotele statuatur,non tamen ideo secundum naturam proprie est. Quippe cum quaecunque naturae actiones consequuntur neces ri0,aut in illis peccata cernuntur, natura esse, & naturalia diu ci debent, nec tamen secundum naturam, quia non naturae proposita Quare nec mors naturalis, secundum naturam
vocatur, nisi communi quadam appellatione, quomodo &monstra secundum naturam quodammodo este concessit, si ' non simpli ter & proprie. Ideo prorclare Galenus in libro
dg Marasmo,secundum naturam proprie,quae a natura itur, ut accretio,& nutricatio, qgae autem ea necessiario non conseqtuim tur, senectu' secundu se naturam dicuntur,quia ne
cenario naturae ordine fiunt. Quare senectutem opus natura non esIe,situ naturae opera necessario consequi hoc Galeni dicto intelligitur. Quo falsitas opinionis de qua agimus, patet,siquidem censet,putredinem, ac mortem naturae Opuvesse,& ab ea proficisci . Non adeo rebus suis natura in uiuit, Vt quas tanta solertia gignit, tantoque ordine, ut antea docuimus , eas ad interitum & putredinem gignat . inod si intereunt & putrefuit, id consecutione quada necessaria accidit,siquidem gigni nil potest, quod idem tandem non intereat . Interitum tamen nullum sibi natura proponit, cum Oreum proponat,& rerum persectionem. Monstra vero non simpliciter secundum naturam appellauit Aristoteles, sed quodammodo duntaxat. Quamobrem patet recte a Simplicio Omnia cnimciata, tui etiam quae praeter uaturam sunt,
297쪽
his satis videbitur explicuisse, quς secundum naturam dicuntur. Multo vero plura Philoponus de eis in eius loci explicatione. Albertus item I alij , ut non omnes interpretes fuerint simul ob causam arguendi . Haec autem , quae tradita sunt,his confirmantur, quae Galenus alijs in locis docuit,veluti quartodecimo Methodi secundum naturam se habere
ea, quae in numero, & magnitudine modum conuenientem
sertiant, & quae ex sententia nostra esse cupimus. Ita sexto de Placitis Hippocratis, & Platonis iecundum naturam esse,&fieri,quod prima ratione a natura fit, ii odque quasi sinis ab ea coniectatur,non quod consequitur; Multo vero hoc rectius & apertius,quam quod Matuta nateria sit, di forma, id quod est ieeundum naturam in formam,& materiam aut iunctas, aut separatas, quod nostet medicus tradi simpliciter,ac nudo refert. Nam quamquam id verum est, suum tamen non est,sed aliorum multbrum: Praeterea quid hoc ab
Aristotelis,aut Simplicii definitione differti: quoniam quod
habet naturam id secundum sormam ,& materiam recte habet. Quae item per se insunt,formam sequuntur.Rursus perfectionem id dicitur habere , quod formam suam accepit eamque materiam, quae ad eiu S co I stitutionem requiritur Sed cum hoc recte dictum ab eo videatur,quamquam ut dixi non suum,nec ab Aristotele,& Simplicio diuersum, titulta adijcit non consentanea. Primum enim, si ea marinae se cundum naturam dicuntur, quae ab utroque principio, materia videlicet,&forma,ut censet proueniunt, secundi auteordinis,quae ab altero solo,primum inquam eiscitur, ud ipsi corpora naturalia, animali alvi delicet & stirpes, cceteraque omnia secundum naturum noti sint,quippe quae a nulla ira teria &forma proueni ine'; quorum actiones, seu operationes dicuntur prouenire. Nam si prouenire accipiat, hoc est, componi,seu fieri, quo quidem modo accepisse, iam alterum embrum non respondebit, quo ait, quae ab altera natura
fiunt,secundo gradu esse. Quid enim est in rebus quae sunt, quod vel a firma tantum,vel a materia gignatur. Equi uoce
298쪽
igitur prouenire ea acceperit necesse est,primum ut idem velit quod generatio ; & ad corpora accommodatur, secundo ut ad motus x ritum,& actiones eXtenditur, quo vel a materia,vel a forma proficiscutur. Deindequs illa sint rogo sic Imnatistam is qnibus forma penitus deperdita est, aut etiam obscuratam Quis unquam Mi quid secundum naturam se ii bere protulit, cuius λrma esset deperdita Θ Quasi vero seruare aliquid possit , & secundum naturam se habere, cum
formam amiserit materia sua remanente, ex qua secundum naturam dicatur,quamquam no adeo , ut cum formam se uauit. An uero monstra formam suam amiserunt , ac non
potius si homo biceps nascatur, non itidem hominis formam habeat , quς vere natura appellatur. Sed video fortamam exteriorem acceptam veluti,ait, si homo nascatur pedibus, aut alia parte deprauata . Veram hanc naturam non esse,sed qualitatem quandam interiorem considerare oportebat. Natura enim motus & status principium est, cuius
modi non est illa partium figuratio . Non igitur quod sit
secundum aut piater naturam, ad hanc Ormam est reserendum,nec omnino ad formam suam h bet, quε Vere natura
est, substantialem, nisi fbriane aliqua eius secultate destitu
tur. Ad eam autem,a qua genitum est, refertur, prε ter cui usinstitutu in atq; ordinem monstrum illud est procreatum . A forma autem interna naturales motus, qui secundum naturam sunt,proficiscuntur, quomodo a materia aptitudines &habilitates,ut moueatur. Quoniam autem prster illud naturae praescriptum & legem alia magis, alia mi uus existunt , in his, quae secundum aut praeter naturam dicuntur, gradus
quidam cernuntur, ac minimus quidem a natu generantis proposito discessus est, cum fkinina gignitur. Cum enim vis generans in maris semine iniit, eaq; quod perfectum est, di mari simile generare instituat, ab ea perfectione ac simili tudine prima discessio generatio fhminet est. Qui enim inquit Aristoteles quarto de Animalium ortu, capite tertioIsuis partibus similis non est, monstrum quodammodo est, disces
299쪽
discessit enim in eo quodammodo natura ex proprio genere, cspitq; degenerare. Sed initium primum degenerandi est,ssminam generare,non marem, verum hoc necessarium natura est. Genus enim seruari oportet eorum , qua mare&
sis mina distinguutur.Porro figminam mostrum veluti esse eodem libro docuit,capite sexto . Sunt enim inquit) stminae natura suadebiliores,frigidi Ordiq;, &sexum fgmineum quasi lesionem naturalem&detrimentum esse, putandum est. Quod autem etiam tradiderat libro secundo, capite tertio. Ι'mina quasi masissus est,&alia tutius generis. Maior autem recessiis est,si p ter sςYus dissimilitudinem,sormae quoque quoquo dissimilitudo accedit, omnium maXimus cum
iam non homini simile, ab homine gignitur, sed quid aliud
animal veluti reserat,quamquam re vera aliud non sit. Atq; hoc pister naturam ex toto genere dici potest,non autem lapis aut calculus in renibus aut vesica genitus, non item mole mulierum aut lumbrici in intestinis.Nam fieri haec saepe conrsueuerunt, materiaq; apta ad horum procreationem suppetit, & calor generans quamquam ex naturae instituto non fiant Aristoteles autem quod aduersarius etiam id contra se
facere non animaduertens probauito non omnino monstra
praeter naturam esse tradit, quae solita sunt fieri, libro enim de Animalibus commemorato capite quarto, ubi rationem monstri seu rei monstrosae tradit,quidq; monstrum sit,& id, quod praeter naturam est,docet,ita ait:Monstrosum est enim res p ter naturam, sed praeter eam quae magna ex parte sit. Na praeter ea,quae semper & necessario est,nihil sit.Verum in rebus ijs,quae magna quidem ex parte ita fi ut, sed aliter etiapossunt heri, euenit id,quod prsternatura consistat.Nam &inoer eas ipsas, quibus accedis, quaedam praeter hunc ordinem,lbdntiquam quolibet modo minus monstrosum esse vide utur,quoniam quod praeter naturam sit,idem etiam secundum naturam quodam modo est,cum naturam materiae natura formae non superat:quamobrem nec ea monstri nomine appellamur, neq; ubi fieri aliquid solet, ut in friustibus.
300쪽
blaec ibi. In quibus patet, quae fieri solita sunt a in onstri, &eius quod praeter naturam est, ratione moueri. Cuius rei exemplum affert de vitis quodam genere,quam vocant Capneam, quae cum albam uuam ferat, si nigram tulit, mostrum id non putant,quoniam id saepe facere ea soleat,utpote media inter albam & nigram. Cum igitur calculus tum in vesica & renibus, & in intestinis lumbrici, quin etiam mole in
utero saepe ferre soleant, tantum abest,ut toto genere,idest, omnino sint preteter naturam , ut ne vix quidem talia possint dici . Nam etsi praeter naturam sunt hominis, id est,non talia , quae possint esse ulla pars in corpore illius, non idcirco
praeter naturam dicenda , cum multa alia quoque in animalis corpore gignantur, quae corporis nullam partem refertit, nec materiam etiam, nec formam,veluti excrementa. Quid autem aliud sit lapis, aut calculus, nisi excrementitia quaedam materia illic coagulata Z An vero lapis ille, qui in nubibus gignitur, & in terram vi quadam dei jcitur eum enim gigni nulli asserunt, nec rationi aduersatur P monstrum &penitus praeter naturam dicendus , quoniam nubium, nec formam, nec materiam refert, scd omnino dissimilis cerni tur Θ Naturalis profecto ille est, nec praeter naturam alio nomine dicendus, nisi quatenus non ex instituto naturae, sed materiae quadam necessitate. Sed hisce praeteritis, subijcia mus, quomodo tria haec, natura esse, secundum, & praeter naturam,in libro finitionum medicarum distinguuntur ali ter quam a Simplicio, &alijs. Secundum naturam ait si
nitas est,praeter naturam morbus,quod natura est, id nec secundum , nec prarier naturam est, ut gracilis admodum,aut siccus, vel pei pinguis, & crassus, vel naso adunco, aut si mo . Non enim hos secundum naturam affectus este,quia symmetriam non seruant, non praeter naturam, quia non imp
diuntur functionibus administrandis, sed natura, id autem est, quod a principio genitum est, ac a prima generatione consistunt. Quae quidem distinctio ab his, auar tradita sunt non dissidet, nisi quatenus, quod natura est membrum di- uersum