Francisci Vicomercati ... de principiis rerum naturalium libri tres

발행: 1596년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

DE PRINCI p IIS RERUM

pertem,a corporibus tamen non separatam, quatit Iorum rationes contineat uniuersas, opificiamque in sela abeat pote- fatem, quae inter praecipuas monum generi adscribitur. An vero fhrtassis dicendum in mundo hoc sublunai i daemonas a veteribus positos; ad rerum generationem, ut e fcicntes causas a Platone inuectos,a primo videlicet opifice ad id muneris demandatos. Cumque natura harum rerum ut ante diuimus) proprie sit, clannoniam hanc ob causam nominatam , quasi daemonibus subditam,& in his positam, in quibus dranonum opificum potestas spectatur. Vnde &Aristotelem, quod res has naturae accurate, & copi OSC tractauerat, daemonium veteres dicebant,cum Platonem,quia ad diuinarum rerum explicationem maxime se dedisset, diuinum nuncuparent. Quamquam igitur dannonas nullos Aristoteles induxisset, hanc tamen in appellatione communium aliorum sententiam secutum dicemus . Atque hoc constentaneum est his, quae tum de somnijs dicebat, nempe daemonia esse non diuina, aut a Deo missa . Daemonia inquam, id est, naturalia, & ex his pendentia, quae daemonum opificio subiecta 1 mi, id est, ex rebus naturalibus, non adeo proficiscentia. Talem enim & naturam esse . Sed mirabitur quis duo hare, diuinum,& daemonium,eo in loco di itincta, unumque videlicet diuinum somnijs & naturae negatu, alterum tributum, cum tamen secundo naturalis Ausculi tionis, cum de fortuna loquitur , ea con rnxerit . Sunt ii qui: nonnulli, quibus fortuna causis quaedam esse videtur, sed menti humanar occulta, Deum & dormonia appellant.

An vero idem duo haec interdum significant, ut daemonium idem sit, quod diuinum, in qua significatione& Demosteriles, di alii usurpare illud consueuerunt, interdum idem, quod admirandum & immensum, quale id est, in quo & di

' sitas, noni; in quam vero etiam daemonium distinguit,

dpiam nainus, quam illud significat, in quo excellen, L: tardam infit, & admiratio, atque citam sapientia. Quo quidem modo natura dormonia dicta est, non diuina. Nam

282쪽

NATURALIUM LIB. III. . 13

& admirandam naturam esse,& sapientem, atq; eruditam tametsi sine magistro Hippocrates censibit & praedicauit. Atque hoc daemonis vocabulum indicat, quo sapientia quaedainsignificatur. Ita igitur daemonia natura dicta est, &quod sublunaris mundi daemonibus attributi maxime propria, & quod admiranda & quadam velliti in operibus his sapientia praedita . Illud autem perperam a nonnullis dictum, daemoniam naturam, quia a daemonibus assiciatur, somnia ab illis accipiens proximis ab ea motoribus,ob eam que etiam causam summa daemonia nuncupata. Nec enim pro hominis natura, aut phantasia, quae cumonibus vexetur,eo in loco sumpta est, sed uniuersim pro natura. Vtrum autem daemoni Aristoteles c edidelit, & statuerit, necne, controuersum est. Aliqui censent creditos &positos,alij ml-nime, tuis quique rationibus ducti; Multis certe in locis eorum fecit mentionem. Primum in his , quae nunc fuerunt allata. Deinde quinto Metaphvsices, cum de subitantia agitur. Substantiae inquit dicuntur,& simplicia corpora, α

terra, & ignis,& aqua,& quae sunt eius id odi omnino coepora,& quae ex his constant animalia,& daemonia,& horum partes. Item in primo Moralium ad Eudemum, ubi loquitur deficelicitate, in quo sit posita, & quomodo adsit. Anneutro inquit, horum modorum duorum, sed Dei alicuius afflatu, quod fanatio furore correptis,aut daemone istinctis accidit. Ea etiam videtur indicare, cum secundo de Anima, de eius facultatibus loquens ait. Alij et iam vis intellige 'di,& intellectus, ut hominibus,& si quid tale, aliud est di praesiam ius . Vbi patet in dubium vertere, an aliquid homine lit nobilius, quod lintellectum participet, quod nisi

propter monas factum elle non potest. Afferunt alii loca alia, sed minus ad rem pertinentia, ut est in tertio de nimalium generatione, cum docuisset in terra, aqua, & a

re esse animalia, diecit alibi dis qui tendum virum in igne aliqua habeantur. Quod quidem propter da monas nulla modo est dubitatum. Qui si sint, non minus in aere, quam

283쪽

in igne sunt, ut Platonici tradiderunt. Sed quamquam in locis commemoratis damaonij fecerit Aristoteles menti nem, a doctis tamen & in eius doctrina optime versatis omnibus nullos ab eis creditos, & positos censetur. Eorum vero factam mentionem , aut exempli causa, aut ex homunum, & quibus id erat persuasum, opinione, cum locus non esset de ea re disserendi, aut vocabuli daemonij in alia,quam communiter usurpatur significatione, accepto. Quomodo etiam initio libri de Somno & Vigilia ubi proponitur quaerendum inter caetera, virum ea praeuideantur,quae ab hominibus f olum essici debent, an quorum damomum causa est ex natura fiunt, aut casu. Quo in loco daemonium pro naturali causa accipi videtur, etsi alij aliter interpretentur. Revera ex Aristotelis principijs statui non posIiunt, quos si credidisset admirandum videretur, nullam de eis tractationem habitam fuisse, quomodo de intellectu humano, ac menti, bus diuinis re potissimum ab omnibus expetita,de qua Plato multa commensus erat, de longe plura post eum Platoni ci. Et de hoc quidem fatis . Nam eiusmodi disquisitio alterius loci magis est propria.

Naturam tempore,ac dignitate inu perfectione arte priorem esse. Cap. XLIII. Voniam naturam ex Ca, quam cum arte hibet partim similitudine, partim dissimilitudine Aristoteles explicauit, idque optima ratione,quod & ars altera quaedam natura, &haec artifex maxime solers, & industrius vi-dgatur. Quaesierit merito aliquis utra harum cum t De & origine, tum vero persectione antecedat.Nam arte natura psectiore esse existimaui fortassis possit, propterea qJ multa a natura inchoata, quae perficere non potest, persiciat, & ad finem constitutum perducat. Quemadmodum agri-

284쪽

agricultura, quae ut terra ex se triticum , & alia proferre poLsitruo ues aratro iungit, eorumque opera scindit terram stercorationem etiam adhibet,qua fit,ut letam e cum gleba coniunctum Soli 3 vi ad semen setiendum cssicax reddatur. Medicina evacuationem a n tura inchoatam ad mittam ducit. Quin & ars quaedam facit, quae natura non solum non perficit,sed neque etiam inchoat . Nec enim natura materiam ad lateres in fornacem deuehit, aut ignem stupponit. Non item ex herbis aquam ullam extrahit, aut aquam vitae ex vi. No iacit. .Non domos, non vestes, non huius generis alia. Arspi aeterea ad mentem animae potissimam partem pertinet, natura ad corpus, & eas animae partes, quae nobis cum stirpibus,&be luissent communes. Praestantior igitur illa, di nobilior, tuo mens corpus ,& reliquas animae vires nobilitate antecedit. Hinc mentis excellentia omnibus intelligitur,tot praeclarissimarum, simulque utilissimarum artium in uentione. Hinc artifices summi omnibus. Eculorum aetatibus,statuari j, sculptores, pictores, architecti, & huius genetis reliqui maximo in honore & precio b ibiti. Tempore vero& origine artem quoque anteire Piso eXistimavit,. phranon arti. De qua re diximus in libi de Dogmatibus. Utrum igitur res ita habeat docendum Secus autem si recte res consideretur se habet . Nam &perfectione & dignitate, atque epiam tempore artem natura antecedit. Naturam enim.

ars imitatur. Quicquid autem aliquid imitaturi, eo , quod imit tur, minus pe sedium cst, atque posterius, nullaque alia de causa imitatur, quam ut illius perfectionem quoquo modo participet. Ita ideas Plato formis materialibus , quae e

rum imagines sunt quadam,louge perfectiores statu it. Ita mundi exemplar, mim do hoc materiali ad eius imaginem fabricato. Quin & in artibus, quae imitatrices proprie dicu tur, ut pictui a,statuaria, quod ab eis edicitur,nobilitate longe iniςrius eo est,quod imitantur Imagines in speculis,quet rerum tornias reddunt, qtiis non eis rebus ignobiliores fa

teatur.

285쪽

teatu r. Cum igitur naturae ars aemula sit,& imitatrix, quare ea minus perfecta sit, ac tempore etiam posterior dubitari non debet. Naturae item effecta maxima, atque nobiliora &priora, quae ab arte fabricantur. Nam ut simplicia corpora, ignem,aerem,&reliqua, quaeque ex horum admistione constant,mixta inanimata,lapides,& metalla, tot gemmas nobilissimas,& preciosissimas praetereamus,nullum ne artis Opus

est, quod cum vel vilissimo animali, aut etiam stirpe possit conferri Θ Quid igitur de praestantioribus,ac nobilioribus dicendum Z Quid de homine ipso tandem,quem veluti mirandum in hac rerum uniuersitate maximum natura progenuit.

Ideo uaturam opificem maximas nobis in effectuum sitorucontemplatione voluptates praebere, primo de animalium partibus Aristoteles docuit,idque eo argumento, quod maximam in rebus arte factis cernendi 3 delectationem capi mus, quamquam ignobilioribus, & a causa minus nobili fabricatis. Absurdum inquitὼ est,& ratione carens,si illorum simulachra spectamus, delectamur , quoniam eorum opificem contemplari videmur, & pingendi, aut fingendi artem,&non potius rerum naturalium contemplationem amploxemu modo causas perspicere valeamus. Ab his antem ipsis rebus natur ars,& arte facta proficiscuntur, nempe ab homine, &omnino & dignitate,& tempore artem posterioi e esse constat . Sed res haec notior videtur , quam ut maiorem demonstrationem requirat. Nam quae cociarium Ostendere videntur, ea facile possunt dilui, & ne incommodum aliquod afferant, summoueri. Ac primum quidem fatemdum, multa a natura inchoata,quae illa perficere non potest, arte perfici,quin & artem aliqua inchoare, & etiam perficere, quae a natura nullo modo generantur. Sed maior hinc artis perfectio colligi non debet, quin potius minus perfic-ctam veluti naturae ministram, & acliti uantem causam, quae ipsa per se a natura derelicta nullo modo id ageret, tametsi solertia omni, atque industria adhibita. Naturam namqueri aegro operantem si tollas,omnino medici actionem, atq;

Operam

286쪽

NΑTvRALIUM LIB. III. 136

operam superuacaneam esse constabit. Solis item vires, seu vitalem calorem summoue, frustra boues arario iunges, frustra terram eis iunctis diuides, ac stercoratione humectabis, semenque fovebis. Ignem nisi ex lignis natura gigni volui Lset, nil proderit ea ex montibus in fornacem deferre,ut materia domibus fabricandis coquatur.Quod si ars quaedam omnino fabricat,quae natura nec facit, nec potest,multo plura,& nobiliora a natura gignuntur,quae arte nulla, nullo hominum studio,aut opera unquam ferent. Cuiusmodi sunt animalia omnia, & stirpes, quin & metalla, tametsi chymica ea facere profiteatur,sed si faciat,non tamen absque natura, ut prima & principe causa. Atque hoc est,quod veteribus physicis placuit ut in Legibus Plato refert,quae natura fiunt,res

maximas, & pulcherrimas esta, caeteras minores arte consi re, ipsamque artem natura posteriorem in operum generatione a natura exemplo accepto minora omnia, quae artificiosa sunt,finger ac fabricare . Verbi gratia, ignem,aquam,

terram,aerem natura, non arte ege . Coelum item totum,&animalia dc plantas. Ex his autem artem mortalem a mor

talibus faetam posteriores res quas iam genu ille, non penitus veritatis participes, sed simulachra quaedam, qualia pictura, musica, caeteraeque artes his similes generant. Si quae vero artes serium aliquod faciunt, eas esse, quae vim suam cum natura communicant,ut Medicina, Agricultura,Gymnastica. Haec igitur illi veteres, quamquam sortunam cum natura opificem iungebant, quod abest a vero, ut antea docuimus. Sed quod ad naturam attinet, recte omnia. Nam quod Plato eis Obijcit,artem natura priorEm,& praestanti

rem fundamento fallo nititur, animae videlicet, quae mundum antecesserit aeternitate,aut ante mundi ortum procreatione. Erroris enim illorum ait hanc unam, & potissimam causam fuisse, quod animam putarint corporibus posterio rem, ipsaque corpora rerum omnium esse pi incipia, cum ta. men omni corpore antiquior anima sit, ante Omnia corpora procreata. Ita&quae animae propria sunt, his, quae ad corpus

287쪽

DE PRINCIPIIS RERUM

corpus attinent, necessario praeire. Proinde opinionem, cu ram, artem,intellectim, legem,duris & mollibus grauibusq;& leuibus esse priora. Sed patet nec mundum genitum esse, ncc si genitus sit, animatum factum, nec si animam accepetit, eam ante eius Ortum genitam litisse. Nec enim anima, aut oinnino forma materiam suam potest antecedcre. Praxterea artes priuatarum sunt animarum, si quidem ab hominibus inuentae, & propagatae, non autem animae mundanae.

Sed quemadmodum ab anima illa mundi, quam intelligentem esse volui t,animationem singulis animatis, ita & intelli gentiam hominibus,ac proinde ea,qtis illam consequuntur, accedere putauit. Perspicuum igitur est, arte naturam simpliciter priorem,p stantioremque, quod etiam Ficinus in secundum Aeneadis tertiae Plotini confessi is est. Ac quamquam ars ad mentem attinet, quae supra omnem naturam videtur esse,hominis tamen inuetum est ac mentis proprie, quatenus hominis sorma illa est . Dignitate igitur naturae non anteit,a qua & homo existit, & quicquid hominis pro prium. licitur. Quaecum ita se habeant,non recte videntur

a Platone veteres reprehensi. Quamquam eo,ut diximus arguendi, quod fortunam natura: comi sem fecerunt, rerumq; naturalium gcnerationem,ac dispositioncm in eam pariter, ac naturam retulerunt. Nam quamquam in nonnullis fortuna & casus spectetui,ut in his,quae de illis cons libentur, patebit,praecipuorum tamen & maximorum naturae opCrum, quin & aliorum,quae ordine certo, atque etiam temporibuS statutis gignuntur,cauis dici non post uni. Naturae tantum illa sunt, ac coelelitum corporum,& eorum a quibus mouentur. Quae cuiuscunq; sint,

ut res arte factas antecedunt, ita & artem

natura.

288쪽

NATURALIUM LIB. III.

Domodo se quae artes naturam imitentur, qua Ie ratione

vicis ars es natura te superem.

Cap. X V. Aturae aemulam, & imitatricem esse artem,&communiter ex Arist. refertur, & a nobis antea egplicatum. Hoc vero cum in nonnullis tantum artibus spectetur, veluti pictura,&statuaria, quaeritur merito num de arte absolute,& quatenus ars, id enuncietur, R de quibuseam tantum: ac si de arte in se, quemadmodum naturam dicatur imitari. Videtur autem arti in genere hoc tributum, tametsi alia ratione,quam his,quae coinmemoratς sunt,artibus. Nam illae natum opera imitantur , ars omnis eius operandi modum , & rationem. Ita vero natura in suis

operationibus ingreditur; Finem sibi aliquem, seu scopum sibi praescribit,qui aliud nil est,quam operationum suarum,

ac motionum terminus, quem, cum adepta est,conquiescitatuna eo fine proposito ad eum ordine quodam proficiscitur,ab imperstetis exoria. sensim ad perfectiora progre diens,donec ad eum, quem sibi praescripsit, finem peruenerit. Non etiam ex quibuslibet quodlibet agit, nec quamuis materiam ad quemvis effectum progignendum adhibet, nec omnino quibusvis in fine nanciscendo medijs utitur. Non secus ars omnis fine aliquo proposito semper agit, nilque temere molitur,estque finis arti propositus,actionum suarum

terminus, ad quem ordine quodam,ac med ijs certis, ac determinatis proficiscitur,non ex quo uis, aut quolibet mat ria quiduis fabricans, sed ex certa, ac definita. Natura item ex quam paucissimis potest,res omnes generat, nccessirijs contenta, ac superuacanea deuitans, quod artem quoque omnem facere videmus. Quae simillic ut natura,impersecta primum generat, tum perfectiora semper molitur. Ita igitur naturam ars omnis imitatur. Sed p ter hanc artium om- . S niuin

289쪽

nium communem imitationem,illa est quarumdam peculiaris,quae non in operationis modo, ac ratione posita est, sed in operum imitatione. Quo quidem modo statuaria, ac pictura naturam imitari enituntur,animalia & stirpes, & qua

cunque constant natura,coloribus exprimendo,aut in certa

materia fingendo, aut sculpendo,aut aliter fabricando. Quarum artium in imitando vis interdum tanta extitit,ut earum operibus, seu picturis,seu figuris, ac statuis nil nisi spiritus decsse, immovem , in eis quodammodo inesse videretur. Sunt vero & aliae artes naturae opera imitantes, quemadmodum textoria,aedifidatoria,& musica. Illa enim araneas , subtilemque eorum texendi rationem imitatur, aedificatoria apes in domorum, hirundines & alia huius generis in nidorum constructione . Nec aliter musica auium concentus est aemulata. In hisce autem imitationibus naturam partim superasse ars dicenda est, partim non superasse . Superasse quidem,quod pictura,exempli gratia, hominem, seu humanum corpus eκcellentiori quodam modo exprima ac reprς senteliquam inter homines aliquis possit inueniri. Nullum item humanum corpus tam abiblutum a natura fabricatur, quam perfecte singatur bo die a doctis artificibus. Quis ite auiam cantus cum eXcellentissimis musicae concentibus possit conferri ' qui auium nidi, aut apum cellae cum magnili' cis commodis stinisque hominum aedibus ' Ita igitur arte natura stuperata est . Sed nec pictores, nec statuari j, quamquam opera sua absolutissima efficiant,id tamen, quod natura potest, & facit, unquam assequuntur, nec enim motum,. aut sensum, aut omnino vitam illis impartiuntur, quemadmodum natura. In eo vero maxime a natura ars deficit, quod in superficie tantum ars agit, formamque materiae entrinsecus tantum imponit, quemadmodum statuarius ina mori,aut aeri,faber lignarius ligno,& ita in czeteris . Natura autem totam intrinsecus materiam mouet,& format, quamquam si uram, & conformationem partibus organiciS e trinsecus haec,aliter, ac ars stirpibus, & animalibus duntaxat adim

290쪽

NATVRAL IVM LIB. III. I 38

adhibeat. Nulla est materiae carnis particula aliqua,seu interior, seu exterior, quae illius 'forma informata non sit, cum tamen quae ab arte essiciuntur non Omnia ita se habeant. Dico autem non omnia , quod quaedam fortassis eius generis inueniantur, veluti lutum ex uno latere, & fictilia fabricantur, quod omni sui parte luti firmam ab arte nanciscitur. Cuius causa est, quod ad naturae imitationem in omnem eiusmodi materiam ars sese insinuat, eam tractando, ac sibi similem totam esciendo. Suam enim materiam ars plurimum architectatur, & facit, cum natura illam iam factam, &p existentem accipiat, quod aliud est inter artem,& naturam discrimen,in naturali Auscultatione ab Aristotele traditum. Nam quamquam elementa, ex quibus omnia fiunt, a natura gignantur, generabilia enim sunt , & corruptibilia,

cum tamen stirpem,aut animal ex cis gignit,& facit, ea non generat,Verum iam genita accipit, & ex eis inter se admistis res procreat. Quamquam & iii uniuersum ingenita sunt, &materia prima ingenita, ut materiam a natura non fieri absolute dicere quis possit,cum tamen ab uno sispe essiciatur,aut saltem prae paretur. Quemadmodum ligna a fabro lignario,& aes,seu marmor,a statuario. Quoniam igitur ars materia, aut facit omnino,aut ad opus idoneam reddit, ea quodammodo ingreditur,eam ut dixi)attrectando,& operi accommodatam totam efiiciendo . Sed in eam, quam fecit, aut ad opus p parauit, formam eXtrinsecus tantum immittit, ac in superficie agit, non in partibus internis . Verum natura per totam materiam sese insinuat,& in eam totam agit,eaq; totam informat,ut in carne &ossibus,&alijs eius generis partibus patet, quarum sorma per uniuersas eas extensa est .

Partium autem dissimilarium figura, & confor matio in superficie quidem est, quomodo arte factarum. Sed huiusinodi forma accidens quoddam est, de qualitatis genere, qu0dmatcriam ita efformare sua natura est comparatum. Magnutamen adhuc in his inter artem, di naturam remanet discri-lmen . Siquidem minutissimum quodque instrumentum ita

SEARCH

MENU NAVIGATION