장음표시 사용
371쪽
textam , & tenue atque minutum argumentum consectatam non prorsus dignitati loci conveni re . Sed mecum quaeso perpendite argumentiam
hoc specie quidem parvum & exile , at re ipsa
magnum esse gravissimumque . Quid enim maius, quid praeclarius , quid utilius quam curare , Ut bene adolescentes in literis erudiantur, ac rite fundamenta iaciant, super quae stabile aedificium sapientiae extruatur p Hoc autem qui fecerit, dignitatem loci huius non observasse dicetur Cum
praesertim universas naene doctrinas argumentum nostrum respiciat , & complectatiar , earumque incrementum promoveat . Si enim probe fuerint
instituti in Latinis scholis adolescentes , hoc est non parce, ac tenuiter, sed large splendideque, sive ea , quam explanavimus , ratione , sive aelia consimili, & sciendi desiderio a teneris unguiculis irretiantur , habeantque in animo iacta praecipuarum doctrinarum semina ; mirum est , quantas in studio cuiussi bet ex maioribus facultatibus, ubi ad eas accesserint, facturi sint progressiones. Quamobrem adeo me suscepti argumenti nom. Poenitet , ut mihi potius placeam , quod illud Ccogitaverim , tale siquidem est , ut non huius anni solum studia , sed futurorum etiam deinceps bonis auspiciis prosequatur , multoque longius utilitate sua protendatur , quam alia argumenta , quae speciosiora, & nobiliora videantur.
372쪽
Iterae , quas a te accepi post emissum in vulgus primum HomeriCarum mearum Dissertationum volumen , tantam praeferunt humanitatem, ut nisi antea amoris vinculis tibi essem devinctus , ad me arctissime devinciendum haec lata tuae erga me
voluntatis significatio plane suffceret. Id profecto summis viris proprium esse liquet , ut dum aliis doctrina , ac probitate praecellant , praecellant etiam humanitate , quod luculenter exemplo tuo ostendis , Vir praecellentissime. . Huic igitur singulari humanitati tuae referendas puto laudes illas , quas verbis exquisitissimis in me , meumque librum congessisti. Nam insigniter ineptirem , si exilitatis ingenii , atque eruditionis meae probe conscius quippiam mihi plus vindicem ex eo , quod amicam in me effuderis lauis dationem . Non enim ignoro quam longe absim non dico a summis , sed mediocribus in doctrina viris. Equidem fateor magno me conatu, ac voto hunc diuturnum , ac sinuosum laborem, qui stilum , ac ingenium meum mire exercuit, suscepisse, ut Homerica paene omnia illustrarem,
373쪽
ac defenderem , & in certa Capita redacta , ac distributa hisce meis Dissertationibus Iectu redderem periucunda . Nihilominus non mihi blandior, perinde quasi me promeruisse putem ( quod tu dicis ) ut aliqua Graecarum Urbium , quae H merum civem suum esse pertendunt , extructi simulacri honore me muneretur . Satis liberaliter mecum agi existimabo, si non prorsus inutile, atque illepidum a bonarum literarum studiosis hoc meum opus habeatur . Illud autem , dum me laudas , magnitudine animi praeditus de te
narras candideque confiteris te etiam olim iuvenem existimasse complures maculas , naevosque
Homeri poemata praeseferre . deinde vero prinvectiore aetate sententiam in melius vertisse ;quod & cuidam maturiori iudicio tribuis , &mearum disputationum lectioni. Verum non mirum id tibi contigisse , optime ac praestantissime Vir . Idem permultis quoque aliis contigit gquin etiam contigit mihimetipsi , Dum enim adolescens nocturna , diurnaque manu Homerum versarem ( quod eius studium & doctissimus Saluvinius , & clarassimus Maiseius , ut alibi testatus sum. adeo mihi commendaverant , atque inculchverant ) non parum dolebam, quod mihi videbatur & multis scatere vitiis, & frequentes gerere absurditates , adeo ut quam maxime potui accuratis vindiciis , evidentibusque argumentis , aCliquidissima veritate non solum aliis , sed & mihi ipsi persuadere in primis studuerim eas ab hoc Vate abesse culpas , quae in eo esse videntur,
374쪽
ac de quibus arguitur . Ac sane multa perfundor voluptate , dum mihi videor , scopulos omnes de medio sustulisse , in quos Homerum legentes non solum iuvenes , sed alii quique impingant necesse est, nisi animum anticipata comis plurium certarum rerum Cognitione palaverint.
Quaeris ex me deinde , ubi Graecam linguam non solum literis omni bis necessariam , sed facilem etiam else ad discendum docuerim ; id enim me fecisse alicubi in primo supra memorato Volumine dixi . Argumentum hoc pertractavi oratione Etrusce scripta , ac typis Florentiae edita anno MDC cxiv. urgente hanet editionem Antonio Maria Salvinio praeceptore meo longe mimo . Quia vero nulla amplius bibliopolae supersunt eius orationis exemplaria, meditor Deo dante aliquando illam alteris typis una cum aliis nonnullis meis lucubratiunculis in vulgus emittere . Quandoquidem igitur mihi non licet eam orationem ad te mittere , sequentem loco illius accipe dissertationem , qua in Graecum studium euntibus complanatis salebris, acclivibusque colliculis , per quos non sine sudore , atque anhelitu agatur onus , viam longe
commodiorem , ac inter sata , cultaque amoeniorem sternere curavi . Et si autem non eadem
afferam , quae olim dixi , ac diversimode haec se habeat disputatio , atque illa ; idem tamen saxum utrobique revolvo . Ut vero grati animi testimonium aliquod tibi exhiberem ( tu enim& ad edendas Homericas Diisertationes hortatus
375쪽
es, & editas probasti disputationem hanc meam
de argumento , quod pertractatum legere cupiebas , tibi inscribere volui , ac veluti iuste debitum munusculum dedicare . Quod si calculo tuo hanc a me Graeci studii excogitatam rationem probaveris , neminem fore puto qui eam amplectendam non assirmet. Tam gravis siquidem est in literaria republica auctoritas nominis tui, ut nefas esse existiment omnes sapientissimo i dicio tuo reluctari. Vale , Vir praeclarissime , ac multo dignissime , cuius omnigenam eruditionem, felix ingenium , ac dexterrimam diligentiam ( quae tria mirum in modum tot editis a te v luminibus numero , magnitudine , ac praestantia celebratissimis elucent secula omnia admiremtur , ac Praedicent.
376쪽
De labore Graeci studii emolliendo.
( Ouae Dissertatio ideo a ceteris seiuncta hic locatur , qaod praecedentis Orationis es veluti appendis. 3. SYNOPSIS.
BIcepi in Graeco studio molestia . Deligendi ad
interpretandi exercitationem auctores rerum marietate iucundi . Pose brevem Graeci contextur emplanationem ulterius progredi mersionis lectione xt
D tironibus . Cossus in Latina lingua selectioribus ex Virgilio aliisque poetis Deir tirunculor erudiem dos censet . Numquam Homeri poesis post tot secula exaruit. Homerus Soli comparatus . Ex multis Herculibus unum feeit antiquitat . Unus Homerus instar est omnium poetarum . Grande ingeniorum miraculum iudicatur . Circulit OAογωνία , HomeruT oλογνωμία. Pretiosa quaeque svix carminibur servat. Numquam deesse pote se materies laudandi Home- irum . Nullam encyclopaediae partem intactam rein quit Lueianuae . Utilitatem eam voluptate mira comiunxit . Ab impietatis o mordaeitatis crimine deis
senser . Supersitionis osor fuit , malorum phil sopborum insectator. Duor dialogos legere nefar iuvenibus . Duo Amaltheae eornua Homerus , ct Lu-eianus . Prorsus nuperis in Graeco studio Aesopicae fabeuae conveniunt. E cax in Graecum sudium Tom. II. T t actora
377쪽
Aortatis . Etiam mediocritar ta Graecae sim aecognitione commendatur .
Ut nuper habita anniversaria pro instaurandis studiis oratione Latinae linis guae studium adolescentibus asperUnia, emolliti oportere docuimus , ne taedio delassati illud aversentur . & abnuant et multo magis id assirmandum censemus de studio Graecae Linguae non minoribus hercle dissicultatibus obsito , quibus eos qui ad se accedunt, territat, graviterque perturbat . Qui vero lenihi ;edulcari , iucundumque reddi posse existimem breviter dicam hodierna disputatione , auditores, ut qui desiderio Graecarum literarum tenentur,
promptiores accedant . Neque vero a ceterarum
Homericarum ratione deflectet haec disputatio, aut discrepabit. Non enim in ea locum sibi ultimum vendicabit Homerus . Si qui igitur Graecae eruditionis cupidi adestis , adolescentes , ah rectis auribus animisque me dicentem audite . . . Permultos uidere est , qui Graecum studium vix coeptum deserant ; permultos item , qui suscipere non audeant et hi asperum veriti, illi experti. Emollienda igitur eiulae studii asperitas , ne effugiant uni , ut alliciantur alteri. Equidem fateor initia , ac rudimenta ut in omni arte , ita in Graeco studio non parum molestiae afferre tironibus . Biceps autem molestia haec videtur esse . Partim enim in flexione nominum& verborum memoriter ediscenda versatur; Pa
378쪽
tim in A uctorum interpretatione enucleanda
Nullum a primo labore illo effugium ; patienter
subeundus , ac fortiter tolerandus amore tam necessariae elegantisque Iinguae comparandae ,
quae studiosos sui immensis eruditionis opibusitat, & deliciis explet multo iucundissimis. Sed
iste labor brevi tempore vel evanescit , vel saltem magna ex parte deminuitur , modo studium diligens , & assiduum praecesserit. Alterum vero leniri & multa voluptate statim conspergi posse arbitramur . Qua in re quid utile factu cognorim , exponam . Primum omnium deligendi ad
interpretandi . exercitationem Auctores , qui rerum iucunda varietate magnopere oblectent .
Deinde excogitanda ratio , qua studiosi adolescentes eam varietatem sentiant , ac degustent . Profecto ad Graecum studium apprime accommodatos iudico scriptores duos omnigena doctrina, aet varietate refertissimos , Lucianum & H merum . verum cum non possint tirones in eorum explanatione cursitare , sed opus habeant pedetentim procedere , & tantum aliquos paucos versus singulis vicibus exponere , ut Graecarum vocum sensum assequantur , quandonam non dico totum Homerum , vel Lucianum , sed unum aut librum , aut dialogum maxime ex longiusculis in Graeco fonte haurient p adeoque quandonam beata illa doctrinae copia , ac varietate pascentur p Huic incommodo ut occum ramus , post brevem Graeci contextus lectionem
atque explanationem , qnantam scilicet discipu.T t et lorum
379쪽
lorum captus postulare , & admittere videtur operae pretium ducimus ulterius progredi sive enarrando , quae sequuntur , sive Latinam versonem legendo , & ea , quae obscura sunt, illustrando ; illinc vero , ubi sive enarratio , sive lectio quieverit , novam altera vice Graecam a institutionem repetere subsequente ad eumdem modum bona Latinae versionis parte , & sic deinceps . Nonne ex hoc docendi instituto illud referatur honi, ut simul Graecam linguam adolescentes discant , simulque iucundissimis cogniditionibus animum imbuant , quibus illecti libentius , atque alacrius in eo studio duriusculo licet ac salebroso perseverent Id sane & ratio suadet , & experientia confirmat . Testes enim ipsos appello discipulos , qui me praeceptore ad Graecas literas condiscendas utuntur i,oenum sibi grata sit & iucunda nostra haec docendi ractio & Graeci studii laborem probe alleves. &commitiget . Atque huc Vossium doctissimum, virum respexisse puto , ubi pariter in Latina limgua selectioribus ex Virgilio . , Horatio atquci
Ovidio locis erudiendos censuit tirunculos i cui sententiae subscribere non repugnamus , dum tamen series , & nexus Ierum relictatum viva saltem voce perstringatur a magistris ; hinc enim vehementior sitis exardescet totos suo tempore cognoscendi , ac pectore combibendi Auctores illos , quorum nonnullas particulas exiguis haustibus delibarunt . Neque vero arbitretur qui i-piam nos Graecas literas docendi huiusmodi com
380쪽
mendare rationem , quia longiori pigeat expi
natione Graeci contextus exercere discipulos . cum longe magis Graece scripta nos delectent quam quaevis Latinae , aut vernaculae interpretationes is sed consultum putamus institutionem nostram discipulorum infirmitati accommodare, eumque praebere cibum , quem stomacho possint conficere. Ubi vero vires conmmaverint, & in Graecae linguae cognitione creverint, vel Cem tenorum ex Homero versuum interpretatione illos erudire consuevimus & longiori similiter aliorum Auctotum explicatione. Sed de duobus illis Auctoribus , quos ad linguam Graecam addiscendam maxime utiles , atqueiidoneos iudicavi ; pauca disserenda , ut , qua digni sunt existimatione , & studio, eos 'iura, Me iuvenes prinsequantur . Locupletiorem scriptorem ex poetis Homero , locupletiorem in soluta oratione Linciano nemo umquam poterit invenire . Inexhau. stus enim immensae eruditionis thesaurus uterque
Cur enim adhuc florere putamus Homeri poesin, numquamque post tot secula exaruisse P Nonis ne quia poetis omnibus aevo antecessit ( ruditas enim saepe obesse solet primis rerum inventoribus , ne i in pretio habeantur a posteris 3 sed, quia poematis artem , quam primus reperisse dicitur, idem tamquam ultimus numeris omniabus perfecit , & carmina edidit tum doctrina, tum lepore caelestissima , nihilque inepte eum quam , Flacco teste, gravissimo molitus est. Solem hunc, quo fruimur , in coelo ab orbe conditq