Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ipse de grammatica conscriptum edidit. Et si enim huiusmodi scripta externe parum resplendeant , delitescente tamen utilitate commendantur quamis maxime . Sed iam parumper abscissum brevi hac non aba re interposita narratione resumendum ac reconcinnandum orationis filum . Ne sinant igitur magistri in uno grammaticarum regularum circulo conclusa sive consenescere sive stupercdiscipulorum ingenia. opus esse considerent

Ut puerorum arear improvida ladi eis Labrorum tenur, interea per rex amaram A. Miu laticem

Nil aliud siquidem quam absinthium amarissimum

pueris est grammatices studium . Contingantur ingrati poculi orae dulci aliquo iucundioris eruis ditionis melle. Quod nisi fiat , . incredibilem moeIestiam afferre adolescentibus Latini sermonis stu dium semel iterumque contendo , & crucem Sgere durissimam , & pro eo, quod doctrinae amoetem instillet , eorum in literas odium gravissimum commovere . Sed esto huiusmodi odium illibera, lis puerorum institutio non pariat , neque ani mos a literis avertat , at alterum saltem proveniet malum, quod pueriles mentes exsuccae st rilesque ad reliquarum doctrinarum studium , ad quod exactis pueritiae spatiis gradum facere deis bent , non disponantur , quod altera orationis parte ostendendum superest . Praeter enim gram maticen & vagantes aliquas cognitiones, quas ea

362쪽

o RATIO FL Iis

auctorum enarrationibus accipiunt , quaeque is cile ex animis avolant , si nil aliud in Latina schola complurium annorum curriculo colligant adolescentes , parum profecto promovisse , exi, guumque putaverim eos. fecisse quaestum , cum eorum mentes & ditari is fecundari. ibi possent multis iactis doctrinarum seminibus , quibus acicipiendis late patent , quandoquidem

Vere tument terrae , O genitalia semina poscavi. Equidem fateor eorum seminum vix ullum tunc apparere fructum , apparebit tamen subsecuturo tempore longe maximus ad eum plane modum, quo terrae satus , qui diu abditi delitescunt. o. pectatam deinde ad ultiorectanni, pute proferunt frugem. Quod si maturum tempusifferendi agri colae praetermittant , moni coelum terrae laetus educat i. Pomagni ergo interest , utrum ineunte aetate , an confirmata doctrinarum semina quia accipiat. Communis hominum & bene vetus que rela est usum esse longum , artem longam . ubtam brevem , ut saepe maturantei adventum morte prius decedendum' sit , quam doctrinarum opti marum cursus absolvatur .mAt est compendium ad hanc metam liberalis primae aetatis institutio.Qui enim a puero sapientiae semina mente Conis ceperit , fortitudine quadam , animoque solido roboratus , ubi adoleverit , doctas facultates celerius percurret , fructuosius excolet , profundius

intelliget, & vividam indolem, feracem , laetam,

363쪽

a tam , exporrectam ubique praeferet . Contra vero illiberaliter instituti. pueri similes ingenio fiunt iis puellis', quas , ut ait Terentius , graciales atque . iunceas curatura faciunt matres , exi

Iem praebentes cibum , arctisque vestibus conis stringentes . Angustis namque grammatices clauiastris circumdati , & duris quasi viticulis astricti, modicoque eruditionis ciboe alti tenuiter inudo.ctrina adolescunt macie quadam sterilescentes . Neque i multum'ad solidain . doctrinam ,. qua initiari oportere adolescentulos doceo , facere dixerim, si quamI verbosamideclamationem, aut ueris siculos aliquos inopes rerum , nugasque Canoras

scribere didicerint,ia Quamquam enim & in his exerceri volo adolescentes, valdeque ipsis convinnientem huiusmodii institutionem existimo ; .hanet tamen eruditionem inanem esse , &ifrondosam, utilibus,rebus non subiectis inficiabitur nemo a Quam proinde . si solam afferent ad facultates maiores , ubi ad eas addiscendas . Latinae linguae tirocinio egressi dimittentur , minus egregius ab iis sperandus test progressus . quam si semente utilioris literaturae accedant instructi . Neque issum , auditores , qui multas simul diversasque postulem ( quod insignes. olim summique viri iubebant tradi pueris facultates . In hac siquidem fuerunt sententia Plato . , Plutarchus , Fabius ;quorum postremus linguis Latina ,, Graecaque , Geometria , Comoedia , Palaestra , ac Musica iu-het pueros erudiri . Timidior longe sum, &. r strictior generosis illis; vis enim priscorum tem

364쪽

porum elanguit , adeo ut siquis ea omnia tr denda hodie adolescentibus putet , non tam eos docere , quam obruere videatur . Leviora ac faciliora sunt , quae petam . Non enim peto, ut ini. studio complurium facultatum graviter at e impense exerceantur pueri . Velim tantummodo ut primordiis ac rudimentis doctrinarum ad maiora studia multo cum fructu deinceps peragen

da quasi per ludum fingantur . Neque enim Latinae linguae studium eas primordia praepedient, aut retardabunt , sed excitabunt potius & provehent . Quot igitur sunt , quae pictis tabellis

sine ullo labore , maxima vero cum voluptate

tradantur pueris in historia , lepidis narratiunculis sive Latino, sive vernaculo sermone pro eorum captu adhibitis p Nonne brevi tempore sacrorum librorum ostensis tabulis , & tantillum declaratis lisumma divinae historiae poterit ipsis iradi peIdem deestabulis dictum esto Metamor-iphoseon Ovidii , i aliorumque Poetarum , quas tum alii , tum maxime Natalis Comes picturis expressas: uulgarunt . Quin & multa ad geographiam spectantia. & ad historiam plantarum , at

que animalium , humanamque , uti vocant , anam tomen hac uia poterunt adolescentium animis, commode insinuati . Profecto compertum est studio huic longe iucundissimo etiam hebetes , s ignesque . adolescentes , & vel ipsa plagigera. Puerorum genera aures libentissime accommodare.

talibusque illecebris omnem a se in Latinis-exerncitationibus scribendis stuporem , & socordia mi

365쪽

reiicere ; voluptate spectandi atque audiendi i cundas huiuimodi res, quibus capiuntur, atque incredibiliter deliniuntur , tamquam sedulitatis Praemio proposita, Quot possunt itidem phil

sophiae tum naturalis tum moralis sacrario: deprompta , ac selecta , & ingenio puerili accommodata in dictatis vernaculis Latine Convertem

dis adolescentibus utiliter proponi p Quae si chtenata praesertim serie bonoque ordine tradantur

discipulis, nonne in Latino sermone simul proficient , simulque optimis acceptis doctrinae se

minibus mirum in modum fecundabuntur , e

quibus grandiores facti uberrimos edent in literis fructus, ac praeclarissimos Ex Promethione quodam in historia , quam scripsit de rebus It licis , refert Plutarchus Tarchetii iussu Alban

rum regis geminos illos expositos ad ripamifluvii Iupam accurrentem lactasse, avesque diversi geoneris alimenta ori indidisse, Liceat ne hoc exemplo uti , auditores , ad puerorum institutionem declarandam J Lactet sane pueros Latina grammatica , lupa veluti quaedam ob tetricum aspectum , atque implexarum asperitatem regularum, sed non sola nutriat , aves etiam diversi generisori alimenta indant , alimenta inquam puerili stomacho congruentia , qualia scilicet , quae recensuimus , esse putamus . Sicut autem gemini illi eo modo educati cum adolevissent , invase. runt Tarchetium & devicerunt, ita adolescentes

multiplicis doctrinae seminibus alti scientias deis inde aggredientur maiores , apprimeque intellugendo

366쪽

ORATIO UL 3ss

gendo superabunt ; in summa pancratice , atque athletice , ut cum Plauto loquar , valebunt ad literas . At nonne , inquiunt v verendum y ne amplior isthaec tua instituendiu ratio adolescentium mentes tot rerum varietate obiecta coinfundat , tenebrisque magis obvolvat , quam docti inae Iuce collustret p Nequaquam , auditores . ita enim diversa illa adhibenda . ac proponenda sunt, ut ad unum idemque Latine linguae stindium referantur , quemadmodum in unius sep ris usum varia libamenta confici solent , ae comis misceri . satis autem dilucide , quomodo id pratastari ualeat , nisi mea me fallit opinio, superius exposuimus . Quomodo vero , iterum urgent , ista

omnia , quae proposuisti in publicis gymnasilis,

tibi tanta discipulorum est frequentia, executi ni demandentur J Equidem publicos florentissimae huiusce urbis praeceptores tanti facio, auditores, tantaque observantia prosequor , ut praeclare instructos ad optime muneris sui partes implem das haudquaquam dubitem , neque illos st me, sed me ab illis doceri oportere ultro concedam,& confitear - Quacumque demum instituendorum adolescentium rationet utantur , utilem illam, iucundam , laudabilem praedicabo , etsi forsitan non ad eam normam . quam praescripsimus, prorsus directam . & concinnatam Noet enim

una semper est bene. agendarum rerum viae. Complures saepenumero patent ad eamdem me

tam secure ducentes . Quid discipulorum , quos erudiunt , multitudini congruat , quaeque rati

367쪽

sto ORATIO VI

sibi adhibenda sit ad eos utiliter iucundeque inostituendos , ipsi per se ( qua doctrina & solertia

sunt videant, statuantque . Quos igitur PraeCeptores nostra compellat oratio p Alios minoris o dinis, eosque praesertim. qui non in theatro docent , sed ad lingulos, binosve Latinis literis eruis diendos pueros in privatis aedibus conducuntur, atque eas industrias , quas inculcavimus , facilius exequi possunt, & commodius . s Sed & parentes maxime compellat, ut optimos liberis suis quaerant magistros , & qua generosum minervalipe solvendo , qua hortando , qua urgendo , qua grati animi significationibus solertiam munerando , qua necessarios libros comparando stimulos

addant , ut non sterilem , odiosam , insulsam, sed liberalem , iucundam , lepidam adhibeant illis institutionem . Horatii patrem sibi imitandum proponant , de quo ille testatum reliquit Ipse mihi eustos incorruptissimus omner

Circa doctorer aderat . . i

Diu multumque inter sapientes quaesitum est ,

in quo Romana urbanitasu, cuius veteres scri

Ptores saepe meminerunt , sita .esset . Aliis alias afferentibus interpretationes,, : ea mihi prae cet ris arridet nil aliud urbanitatis Romanae nomine esse intelligendum , quam i generalem animi cultum scientiis cunctis bonisque artibus contatum .n Hac igitur urbanitate decoratos uelim cives ingenuos urbis nostrae, quae iam eo glorior

368쪽

devenit , ut neque Romae , neque ipsis Athenis concedat . Nil autem ad eam comparandam utilius , quam si elementis doctrinarum opportune instituantur pueri . Tunc enim urbanitas haec sensim , ac latenter subsequetur . Contendit Vossius. curandum liberali institutione non tetrice,

sed suaviter , & quasi lusitando ab incunabulis coepta , ut eo tandem pertingat homo , penitus ut nihil nesciat . Memini me legere luculentissimum Augustini de se ipso testimonium , multa scilicet se didicisse inter blandimenta nutricum,& ioca arridentium, & laetitias alludentium sine ullo me tu , aut cruciatia. Et quamquam

uni illi facultati , cui quisque deinde se addixerit , solertia omnis impendenda esse videatur ,lconnitendumque ad celsissimum in ea gradum,& absolutissimam perfectionem 3 tamen cetera quaeque ad bonas artes , disciplinasque pertinentia mediocriter saltem nosse debet literatus vir quatenus eius ingenium , & fortuna ferat , ubiaeque genus sinat. At nisi puer in spem literarum educatus , optimi praeceptoris cura & dilbgentia nobilissimarum facultatum initiis mature imbuatur , aegre poterit eruditam huiusce conditionis gloriam adipisci . Semina quippe illa

mente retenta succedentibus firmioris aetatis amnis stim excitant plenius cognoscendarum Terum , animumque in studium inflammant ; at sine illis relanguescit ingenii vis , nulloque ard re animus calet . Quamobrem cum a plerisque solummodo artis grammaticae , linguaeque Lalbrim. II. Ss nae

369쪽

nae praecepta arida & ieiuna tradantur , nihilque aliud praeterea, nonne iure optimo statuerim Latinae linguae studium doctrinis comparandis non infrequenter obesse , tum quia animos fastidio curaque conficit , tum quia ad maiora doctrinarum studia minime disponit 3 Absit auditores, ait oratione mea Latinae elegantiae studio quidquam detrahere voluisse videar . Quin illam maxime Probo , commendo , admiror , in eaque diligenister exercendos esse in Latinis gymnasiis adol scentes ex is linci . Nam & me ipsum dolacidae orationis , atque expoliendae studiosissimum a puero semper fuisse profiteor . Quomodo igitur non flagrantissime cupiam , ut adolescentes orn te scribere addiscant 8 Sed illud simul solicite curo , neruisque omnibus orationis meae huc connitor , ut non ornate solum , sed etiam recte scribant , bono nempe doctrinae succo orati nem compleant , roborentque, & de pleno pTomant , quae scripturi sunt g quandoquidem , ut

Flaccus docuit, . . . I

Scribendi recte fuere est O principiam es fons.

Nulla autem meliora adiumenta , ut sapere incipiant adolescentes , video , quam ut speciebus multarum rerum scitu dignarum, quae facile tune imprimuntur , altius defiguntur , tenacius hamrent , mentes eorum a prima aetatula locupletentur , & ad doctrinarum amorem utilibus lenociniis pertrahantur. Imaginem Herculis Ogmii

370쪽

catenulis ex auro & electro admodum tenuibus linguae suae extremitate perforata insertis ingentem admodum hominum multitudinem , omnibus ab aure revinctis secum ducentis effnxisse Celtas , memorat Lucianus . Qui sane homines cum vinculis usque adeo fragilibus ducantur . tamen neque de fugiendo cogitant, cum alioqui commode possint , neque prorsus obnituntur . aut pedibus adversus ducentem obtendunt sese resupinantes s verum alacres , & laeti sequuntur ducem admirantes , ultro festinantes omnes , &laxatis funiculis etiam antevertere studentes iperinde quasi graviter laturi, si solverentur vim cutis . Nonne in hoc Herculis simulacro bonum, sedulumque praeceptorem expressum intuemini,

qui non ferreis vinculis , duritie scilicet , atque odio trahit invitos , sed aureis catenulis , quibus& pretium inest & voluptas , illigatos discipulos

ad literarum studium volentes ducit 3 Agite ergo optimi adolescentium magistri , liberali instia tutione , qualem hactenus exposuimus fidei vestrae traditos pueros ad literarum cognitionem ducite , doctrinae amorem in eorum animis , iucundis utilibusque rebus incendite. & ampliori quantum licet, sapientia illos,imbuite , ne in vos illud Petronii in Satyrico iactetur , Paee me ra , Magi ri , mor primi omnem eliqueatiam perdidi s . Sed antequam Ieceptui cano , unum restat brevissime diluendum crimen , si forte in me ab aliquo vestrum intendatur , auditores, huius nimirum orationis meae telam soloce filo S s a te

SEARCH

MENU NAVIGATION