장음표시 사용
51쪽
'HIL 1ppi Regis e Belgio dis estis nouo illi
rerum statui perincommodus accidit. Nimirum qua libet ciuitatum regnorumque mutatio, velut arbusculae positio aut translatio, praesenti cura opus habet, dum comprehendisse, egisseque altius radices animaduertas Neque ego dubitauerim , quin longe melius consultum Belgio suisset, si Re2 modo necessitates Hispaniae permitterent) aliquan3iu cunctatus, quem cursum haberent res a se dispositae, spectasset ipse, motumque quem orbi illi dederat,obseruasset e propinquo,& non tantummodo ex aliorum sermonibus ambigue cognouisset. Mutat enim plerunque saporem longis varijsque sub terram spatijs decurrens aqua: nec de illa perinde iudicat longinquus potator, atque is qui ad aquae caput assidet, hauritque de sonte. Sane liquidius ac sincerius introspexisset in hominum consilia Princeps, eoque minora suissent ea mala, quae ab eius discessu magnis diuturnisq; tumultibus inuoluere Bel-
s ab isti gium. Atque ut Carolo patre ad cor nam Imperii capessendam pro- i,,o.fecto in Cermaniam, Hispani sumptis in Gubernatores armis ccinti-
ι, ια si a nud rebellarunt: ita Belgatum Populi digresso in Hispaniam ad in- eundam Regnorum possessionem Philippo Rege,intestinis illi eo discordijs inter se Praefectosque suos diu agitati, icistis aliquando Pro uincijs a Principe desciuere. Quorum ego malorum causas in prae- . ,ῖ. . ., a sentia narraturus, fateor nusquam me tumultum, bellumve aliquod legisse, cuius de origine tam varie dissimiliterque vulgus senserit,ri .. riviis scriptores disseruerint . Credo, quod aliqui quum eas, quae fere- bantur litiius belli causae , viderent longe impares esse tantas rerum motibus excitandis , ipsi suspicati sunt alias atque alias, ad historiei stu a parata, ingenium , quam ag historiae fidem aptiores. Alii pro studio partium ac religionum habuere delectum causarum : ijs nempe silentio unorario vis callide transmissis, quae rebus suis officere videbantur. Alii demum non tam ut lectorem fallerent, quam falsi ipsi deceptique earumo ' specie causarum , quae Obtentui habebantur, ignari quid a principiis disserant causae, veram sub ijs nominibus dissidiorum originem
52쪽
non expediuere . Quum tamen id historico in primis incumbat . . Ut uuae pacis belliue, aut seditionum principia, quae horum caulse siue origo fuerint ,& internoscat ipse , & lectores opportune sub-Doneat: ne illi perperam de factis euentisque rerum, ignCrato prin- aperia αρ,..cipiorum & causarum discrimine, iudicium ferant: quaeque elima istra prudentiae, fiat illis erroris occasio Neque enim Ctiose . ' ,' altercati sunt veteres annalium scriptores; Undenam bella, quod , L. Hannibale duce Carthaginienses cum Populo Romano gessere, Or1m. 3 go repetenda esset . quando referre perplurimum existimabant, ut, ' Α-ta Romano tim pretiorumque facta lecturi erant, in amborum consilia penetrarent, aequa induerent rerum iudicaa , longeque aliter & scedetum tinctiones, & Legatorum querimonias, & vm uersi iura belli metitentur . Has ego magnis exemplis admonitus . . Loperae pretium duxi, non ante aggredi ad Belgicos tumultus longe α ,: Punicis diuturniores, quam eorum causis, 'tque principiis partate os is accurateque inuestigatis. Praesertim quum in re litteris multorum ac sermonibus diuerse arbitrata, ipse ob magna ac propria ad hanc enarrationem adiumenta,possim exquisitius aliquid ae certius polli-eeri . Haud dubium est , quin libertas, cui aliquandiu populi as- rari,is, 1, 24 sueuerint, si quid eis imminuitur de carpitur ; magnos plerunque motus excitauerit. Nec illud est obscurum , Belgarum administrationem prope accessisse ad ciuitatum liberarum formam, benescio Prineipum , qui multis liberalibusque diplomatis eos populos& s non tota libertate donarunt, magna saltem parte seruitutis tua otiti exemerunt: praecipue Brabantinos, in quorum prouinciam scimus transferre se solitas e vieinis locis parituras mulieres, ut Brabanti-:ζh nas immunitates filiis eo solo genitis aequirerent. crederes ab agricolis eligi plantaria, in quibus enatae arbusculae , primoque allo terrae velut ab ubere lactentes, alio dean secum auserant dotes hospitalis soli. Hinc malorum originem auspicantur scriptorum multi, Quod miles Hispanus contra Regis promissa tamdiu retineretur in Belgio: quod nouis quatuordecim Episcopis ad pristino,
quatuor adaunctis, augeri videretur, contra quὰm ex prouincia---airum priuilegiis debuit, sacerdotalis status: quod conatu inducendi nouos Fidei Quaesitores, insolens iudiciorum serma Belgarum populis imponeretur. Quae quatenus fuerint seditionum leu principia, seu causit, in praesentia mihi cum distri mine de cura ltatuen
ET HIsΡ Os quidem milites adhibuerat Philippus Rex aduersum Gallos: neque id Belgae querebantur. 6ed ab luto bello, quum
multos eorum militum extra Belgium eduxisset, tria millia retinuit,
iisque Orangium , Egmontiumque prHecit, inani specie honoris, o
53쪽
re vera ad imminuendam inuidiam externae militiae, gratiosis Ducum nominibus apud suos . Verum non imminuit. Nam ex una
parte Dux uterque grauate sustinere se illud, quidquid erat mu
neris , praeseserebat: Orangius, ut eas Hispanorum teliquias Belgae non ferrent, etiam stimulabat. Ex altera parte milites Hispani, licentia tiesisque uti sto in limitaneis praesertim urbibus, per quas dispositi erant, non parum irritaverant animos popularium . Ex quo in eos odium, inque Regem indignatio uniuerso sere Belgio concitata . Quam profecto mutuam abalienationem sicuti numquam ego totam Belgis imputauerim, quippe qui viderent Alfirri promissa eius educendi militis, cum quo ridiandum sibi quotidie so-ret ; ita nee facile clamnauerim Regis moram in eo praesidio apud Belgas continuando um Rex partim a sorore Gubernatrice admoneretur: Videret, ne Hispanorum mi 1sione finitimis ciuitatibus adderentur animi: partim ipse per se, ut erat suspicacis ingenij, eum Belgarum conatum in externo milite ei ieiendo suspectum oppido haberet . ut quanto ipsi ardentius, ac plane contumacius promisia repeterent, tanto Rex segnius, atq; adeo cautius agendum
putaret. Verum quidquid causae aut Rex habuerit, aut Belgari hi certe satisfactum ab illo est, squidem paulo post annum, quam Philippus Belgio cessit, Hispani transmigrarunt, motusque ille ac
turbae populorum, momento consederunt 'Vt sane Belgi rumtumultuum eausas hine deducere, leuissimum sit. LONGE validius telum suit ad concitandos Belgarum animos auctus spiseoporum numerus. Praesertim quod mortuo Paulo Quarto, quae de illorum reditibus is or linauerat, mutare consul lius uisem est 1 aestatuendae dotis ea inita est ratio , quam 5e Nuncius Apostolicus in Belgio, & Pontisees pius Quartus Romae probauere, Ut in aliquot Abbatum, quos mori contingeret, locum sussicerentur Episcopii nomenque , di prouentus, aliosq; Abbatum honores ita caperent, ut nihil interim de Coenobiorum cultu remitteretur. Haec autem siue Insulatum multiplicatio, siue doti attributici mirum profecto est, quam ex omni hominum ordine paucos habuerit toto serme Belgio, quibus non ingrate accidisse videretur. Querebantur veteres Epistopi cum Belgici, tum stilli mi , quod accessu nouorum Antistitum, illi quidem contractiore haberent terminos ditionis: hi vero praeter terminos, etiam pontiscales fructus tenuiores: quum praesertim des nita ea tes Romae fuisset, iis quorum intererat, non aussitis . Nobilitas indigne si rebat, Episcopos Abbatum loco comitia frequentaturos: quippe suturos longe quam Abbates pro eo, quo essent gradu) potentiorest adeoque de Nobilium non solum authoritate plurimum detractum
54쪽
ctum iri, sed etiam de libertate: neque enim ausuros se, consilia incommune conferre, ijs praesentibus, quos scirent, sacramenti religione Romano Pontisci obnoxios illuc omnia tracturos. immo neque hoc esse e re Principis, ut in comiti js tantopere dominentur, qui summi Pontificis authoritatem nutumque iurati sequuntur. Sed nullis, quam Abbatum, monachorumque acriores erant que' is albariis, timoniae , quia iustiores videbantur: stipi sibi, contra omnem vetustatis memoriam, ius potestatemque ex suo ordine Abbatis eligendi . Non debere hominibus religiosis certum vitae institutum secutis eos praefici, qui religiosae disciplinae essent ignari. Nimirum ad Episcopos transturas Abbatum opes , authoritatemque 2 ceterum sollicitudine in , ac molestiam penes monachorum aliquem sutura. Adhibitos tune quidem esse ad ea munera viros doctrina &vita conspicuos, mox e comitatu Principis assentatoribus asseclisque tam opulenta sacerdotia praedae cessura . Praeter haec, quae varie iactabantur, 3uo in ore ser me omnium tunc erant. Ea novo'rum Antistitum ereatione & Brabantina priuilegia violari, & Hi - μια mspanicam inquirendi de Religione seueritatem paulatim induci. '' De hoc posteriore , quoniam peculiares turbas excitauit, seorsim dieam: illud quamquam apud omnes ferme scriptores lego; quae
tamen sint ea concepta Diplomatum verba , quibus obstri Γgere- . aitur Rex,ne ea ratione augere Pontiscum numerum liceret,nusquam
apuss historicos lego . Nam quod aliqui scribunt, Iurare solitum inauguratum Principem , Ab se non amplificatum iri Eeclesiasticum statum; id non utique bona fide referunt, quum non nisi iu-s- r. ad- per ea amplificatione Princeps id affirmet, qua negat permissu- rum se, ut laicorum bona ad Ecclesiasticas personas, quas manus mortuas vocat, absque certis conditionibus transferantur. quod
zia phocul est ab instituta controuersia. Quare inter eorum tabulas '' ampliu, scrutandum ratus, unum reperi, in quo aduersus hanc ipsam augen lorum Antistitiam rationem caueri videatur Quam ego priuilegi j cautionem , nisi me ad historiae normam ubique componerem , dissimulare tuto poteram , quum neque ipsi meminerint , quos osio in Hispanos multa scripsisse certum habeo . Etenim Philippus Reet a Carolo Caesare parente renunciatus Brabantici Dux, inter alia, quibus eam prouinciam in Laeto illo Introitu donat, priuilegia, hoc quoque memorat, Curaturum se, ne , . s. Abbatum, Antistitum, aliarumque sacrarum personarum praesecturae, sun diue, ac census cuiquam in posterum, Commendationis squod aiunt) nomine per Brabantiam tradantur. Atquidum, curante Rege, nouis Episcopis attribuebatur Abbatum defunctorum locus, nimirum exui videbantur immunitatibus suis aQ.is... Brabantini:
55쪽
Brabaminii flabaturque proinde in vulgus occasio, ut quam rem priuatis quisque utilitatibus oderat, eam honesto violatorum pr1-δ'sei' uilegiorum nomine detestari palam posset . Quare mirabantur' aliqui, quae mens, Mogue consilium Regi foret, nouos Antistites, nempe rem plerisque ingratam inducendo, ingratiorem multo fa-O . cere, atque odiosiorem ob eam ea Coenobiorum prouentibus translationem. Addebantque propterea, si Rex pergeret populorum priuilestia libertatemque imminutum ire, Brabantinos haud iniuria tumultuaturos; quando meminasse deberet Princeps, 1n eodem arisa diplomate consentire se, ut sibi nulla obsequij, clientelete, ac obedientiae ossicia gesserantur a populis, que is ipse praestare nolit ante sis R. . ati; gra, quae solenni religione spoponderit. Non deerant tamen,quis η μη . contra sentirent , quantoque haec videbant Regem moliri minore suo commo3o maiore peraculo:tanto sincerius extollerent principas Religionem , qui ea in re, praeter populorum salutem, nihil propo-- situm habere in animo posset. Nec satis apparere , quid in eo homines culparent: auctum ne pallorum numerum 3 an attributa illis alimenta ξ perinde quas authore Pontisce Romano non liceat in .ὰ. , . sis , Belgio facere, quod an Germania, quod in Gallia, inter quas me. marum ρ dium iacet Belgium, dudum licuit. Nonne Bonifacius Mogunti' nus Episcopus. A postolicae sedis in Germania Legatus, abundante L et CT alicubi Christianorum multitudine , tres nouos Episcopos, authori- tate Gregorii Tertii, & Zachariae Pontis cum , ad reliquos addi dat 3 j s.ctatqui persimilem quoque causam praeter alias esse in Belgio. Quid apud Gallos 3 Sacram Tolosani Episcopi praefecturam , quod amplissime pateret, nequiretque unus pastor inspicere singulorum vultus , in quinque Episcopales sedes partitus est Ioannes Vigesimus
seeundus, non modo nulla aut Narbonensis, aut Bituricentis, aut . M L.
Cadurcensis Antistitum habita ratione, a quorum ditionibus abia Oari itistahebantur & Ecclesia Tolosana, & edi nouis ciuitatibus aliquae, sed magna etiam 1edatuum iactura, quam sacere necesse fuit Tolo sanum Antistitem ex ea Diceces eos suae, quae tum erat opulentissima, diuisione. Ut sane non oportuerit euocari propterea Romam, audirique finitimos Belgio Pontisces, quorum rationes ad propria demum commoda quaestusque reserendas, satis constaret. Nequeo Nη i m, aliὰ spectare Nobilium nonnullorum querimonias. Nempe aegre eos serre, quod incomit ijs impune de Religione, de Rege disse tendi licentiam coerceri sibi plurimum viderent importuna eorum
praesentia, quos tamquam Patres , sacrorumque Principes venerari, α tamquam eorum em sacrorum vindices vereri deberent. Nam
quod dicerent, se Regi timere a P ntificiis consultoribus ; nugas esse pueris vendibiles. sibi eos timere, ne si quid aduersus principem
56쪽
pem gisceptarent, testes atque aduersarios haberent eos, qui plura quam Abbates ab Rege accepissent, sperarentque PCrro querimonias Abbatum monachorumque aliquanto acerbiores esse,quam eos condeceret. Non absque exemplo seri, quod Abbatis loco substitueretur Episcopus . Aspicerent ad Galliam e reperturos tis, ri, Ondom ij, Uabrinci, Lomberiae s ut alij sileantur) Episcopos a. Ioanne vigesimo secundo in Monasteiij; institutos. Ac, si careret ea res effemplo, quum id impetrauerit Princeps a Pontifice, qui monachis imperare posset, esse eorum modestiae, praebere ceteris obedientiae aduersus Pontiscem documentum. Meminisse eCs debere , pleraque illorum praediorum, prouentuumque a Belgii Prin cipibus tributa esse coenobijs. Quo aequius videbatur, ut Rege eos reditus derivante non in quaestum & compendium suum , sed in
illarum prouinciarum fructum , salutemque , ipsi quoque Abbates
cum Principe consentirent, iuuarentque populorum necessitatem tanto impensus, quanto ea cura propius attingit religiosum institutum : nec importunis vociferationibus rem Optimam corrumpe rent , populis essensioni forent, Pontis eis simul se Regis animum ab ipsorum patrocinio abalienarent. Nam quod ptiuilegiis non stetisse principem tantopere lamentarentur; primum non satis eCs intelligere quid inter Commendationem sacerdotalium bonorum ,ec eorumdem coniunctionem intersit: illam instar depositi Commendatario concredi, anc absolute tamquam Domino attribui. atque adeo, quae cuiquam commendantur, s vita is abeat, redire ad Depositorem seu primum Dominum, nisi rursus in alium noua commendatione transferantur . At quae coniunguntur, non redire, sed succesiori in eo munere , cui acliuncta semel fuerant, perpetuo manere. Neque hac ratione plus a monaster ijs per coniunctionem auferri, quam per commendationem ablatum suisset . quum non magis ad monasteria non redeant, quae coniunguntur, quam
quae commendantur . siquidem semel commendata, in alios atque in alios a Pontifice, ad quem redeunt, subinde conferuntur. immo quum bona commendari etiam procul agentibus queant, nequeant autem quae Episcopalibus adiunguntur: haec enim longe
religiosus Episcopi praesentiam, quam illa Commendatarii requirunt ; Belgicos prouentus, qui commendatione exportarentur ad eateros , coniunctione in Belgio retineri. Itaque Regem, dum curauerit, Abbatum praefecturas non commendari Episcopas , id
, , ' ' quod priuilegio cauetur) sed F piscopalibus adiungi, profecto
p . χη- neque iurata in verba, neque in Belgii commoda quidquam admisisse. Quamquam quid opus esse pluribus ξ quum hac apsa contro, uersa ad Lovaniensem Academiam relata, expensaque a viris &Theologiae,
57쪽
Theoloctiae, & Iuris utriusque consultissimis, responsum denique sit Eam coniunctionem bonorum, uti & nouarum Sedium institutionem nec iuri, nec dicto ab Rege facramento repugnare. Deinde reputare illos secum debere, alia tunc esse tempora, alios m is res. Religione incolumi, nihil Regem mutasse t ea periclitante, nulla esse priuilegia, quibus iure teneri Princeps debeat, ne pro- uitieij, sitiis pessum euntibus subueniat. Pallorum numerum opportunum esse remedium ad tuendum Christi gregem contra irrumpentes passim lupos; idque neminem reperiri adeo infensum
Regi, qui non fateatur, aut certe non sentiat. Nec eorum dotem potuisse minore incommodo consci, quam qua ratione viri pra-
dentissimi ei rei praepositi statuerant, Rex probauerat, Pontifex
media Q. . iusserat. Neque debuisse principem hoc enim requirebant aliqui)ea super re ordines conuocare, ex eorumque sententia consilium
capere 1 quod non solum nullo ad id obstringi se tute putaret , sed
etiam animo praeuideret, Ordines in re compluribus ingrata, insigantibus praesertim finitimis haereticis, facile pro ea, quam exeocent in comitijs, libertate Aissensuros. in quo & Maiestatem suam populis tentandam, aut etiam contemnendam exposuisset Rex, S: eorum animos tanto magis irritasset, quanto ijs palam inuitis repugnantibusque, quod semel secum statuerat, peregisset. At enim A., . s.. . potuisse Regem aliunde suppeditare nouis Episcopis alimenta is vis quod si, quosecumque verteret, omnia magnis impedita dissiculta- '' tibus Videret, debuisse regia pecunia, non aliena, rem conficere, sine populorum turbis,sine cuiusquam mala gratia . Quas vero aequum non esset, ut qui Belgio Pastores inseruirent, Belgicis quoque prO-
rasertim quum uentibus alerentur . Neque pepercise aerario suo Principem, at-
Erit s. tributis nummum aureorum sesqui mille in sngulos Episcopos, quoad eorum dos exigeretur aliunde Quamquam dum eos inducebat Rex in Abbatum bona, non plane aliena dilargiri: praesertim quum id authoritate faceret Romani pontiscis, penes quem esset eorum bonorum administratio. Fae quibus ad extremum consciebant, etsi Episcopos perpetuis reditibus aluisset Rex, non tamen propterea quieturos illos, quibus non tam ea proventuum translatio, seu coniunctio, quam ipse pastorum numerus grauis erat Id quod damnari nulla ratione, immo excipi ceu salutare, opportunumque
remedium quum debuisset, satis apparere, utrinam parti, si quid ob
eam causam tumultuarentur aut Brabantini, aut alii Belgarum po-Ai,. λα. puli, ea tumultuum initia tribuenda essent. Sed neque ab hac partadia . te sumptum est tumultuandi principium. Ea enim ratio Episcopos in Abbatum, si qui sorte deee deleni, locum inducendi, iungendique cum illis horum bona, ob assiduas ad Pontificem, ad Regem
58쪽
querimonias, quas in loco memorabo, paucissimis in Vibibus instituta est . Certe in Brabantia , quae maxime recusabat, Rege demum annuente, tunc quidem nahil immutatum. Non tamen ne- arim , ea agitatione discorsantium animorum , obedientiam ob
sequiumque aduersus Principem , hoc est, imperii firmamenta, non parum viiij fecisse, ac ruinam, si validius impellerentur, praemCnstrasse . si quidem NIHIL tam Regno perniciosum, quam si populus addiscat in Dominum palam obniti, ab eoque non solum impune, sed etiam feliciter dissentire .vNA omnium maxime turbauit, concivitque Belgarum populos suspicio primum, dein conatus Inquisitionis aduersum haereses instituendae, Placitisq; Caroli Caesaris firman3a . Quae res. quoniam vulgo visa est aperuisse in Belgio belli fores, operae pretium faciam , si quid quid hoc est, paulo accuratius euoluam . Religio sicuti apud Omnes magni semper fuit . quod Deo cultum , quod populis con eordiam praestet; ita in Christiana potitismum Rep. sedulo proui Lis, , , - .issum aduersus eius turbatores. Ea prouincia ab solis Episcopis, ass-ε quos iure pertinet, principio administrata . Postea, siue quod pluribus curis sacer is Magistratus implicetur , sue quod ab suo grege abesse interdum Episcopos contingat, siue demum quod eorum aliqui incuriose, non nemo etiam inscite id muneris exerceat; optimum factu visum est, si ab Sede Apostoli ea delegarentur extra ordinem iudices Aoctrina ac pietate praestantes , quibus inquirendi animaduertendique in haereticos ius esset, eoque Apostolici In quisitores appellati. Id primum ab Innocentio pontisce eius nominis Tertio, supra annos quadringenicis coeptum reperio, misso aduersus Albigenses Diuo Uominico Praedicatorum familiae fundatore, qui primus Quaesitoris munus summa cum laude gessit. Exceptus inde mos, eodem serme ac sequenti dein seculo, a multis Christiani orbis nationibus, creatique in singulis prouinciis aliquot Fidei censores, qui de Religionis iniuria legitime cognoscerent. Non tamen ubique ea res perinde valuit. Alio tempora rij Quaesi or hiau.- , ...
res missi ob haeresim repente enatam, eaque extincta reuocati: cer- raro maria i
tum alibi tribunal erectum , quo de Fide quaestiones perpetuo reserrentur : alibi tota ea iudicij forma reiecta, nec alij,praeter Episcopos, permissi inhaereticos inquirere. Quin de Romae variatum: nam modo per consuetos, Urbanosque Magistratus administrata omnia, Quaesitor extra ordinem nullus: modo plures, sed sub unius plu-1iumue regimine Purpuratorum Patrum: donec Pontifex Paulus ab . 1 ti. Cain, D. Quartus, instituto aliquorum ex iis patribus Collegio , quorum suf-ι- fragijs hae controuersiae sinitentur : augustioli, sanctiorique iudicio
59쪽
, METVs, qui lictor est legum, a principi intentatus: mulctaeque ac
poenae in contumaces indictae, atque exactae, mitiores ab iure Pontificio, ab Caesareo grauiores. Etenim imperatores, quum ani- ι maduerterent, praeter Dei facrorumque cultum, PaclS Interesse, Gisiario
cuius tutor est Princeps,si Religione continerentur populi: v1derent- que, ea periclitante, non posse inter foedas haeresum undas tranquillitati locum esie; quae in perduellitii, t reos, eadem ii, haereticos ceu Religionis, atque adeo pacis hostes Iupplicia decreuere t ita tamen , ut poenae non ante sumerentur, quam in Ecclesiastico foro, cuius est de haeres cognoscere , disceptatum ea su per re, nomenque criminis pronunciatum foret. Quae & si per Orthodoxotum prouincias semper exercita sunt, proque repentinis hominum de Reli- .gione praue sentientium motibus, accuratius alicubi procurata, a, nusquam tamen , quam per Hispaniam, etiquistius acriusque: siue proprio Catholicorum Principum studio, siue externa populorum, qui se ijs regnis insuderant, contagione . Haec autem procuratio μ., '
Religionis aucta postmodum est in uniuersa fere Christiana Rep.
Mi. ris,s. . ob excitatas uno ab homine quam latissime turbas: Martinum Lu-
L. . ' therum loquor,eorum temporum,consequentiumque calamitatem. quam ille calamitatem diu meditatus Orthodoxorum quieti, nune incoepto, nunc mutato consilio, velut incertus animi, san potius inopportunitatem intentus ) ad extremum mortuo Maximiliano M. . Caesare, accitoque ad Imperium Carolo Maximiliani neeote, in facinus erupit. haud ignarus, miT1A Principatuum nouis esse rebus attentandis aceommodata: simul quod Caesaris adolescentiam crederet rudem adhuc regnan Ai,eoque sperneret. certe ratus, illum potius stabiliendis Impera j rebus, quam retinenclis Sacrorum ritibus
operare daturum ; sollicitatis afl desectionem ab Ecclesia primum, tum quod proximum est) a suis Principibus, ipsoque a Caesare prouinciis, Romanum Imperium pariter. ac Religionem in partes scidit. Quo factum est, ut multo quam ante impensus summi Pontisces de Fide quaestiones intenderent, Christianique Principes,
vi cuique Religio, resque publica cordi erat, enixaus incumberent in eam curam. Et vero Carolus Imperator, cuius in primis auri
hum spectabat laesa Religio, veteri Caesarum exemplo, leges sibi e . . - stultienda, pei imperii, ac Belgii prouincias illico duxit, aduersus catholicae Fidei corruptores. Quare dumis ab Hispania per Belgium, Germaniamque, sumitis mortalium gratulatione plausI- --inis. que, ac toto illo iam tum blan3ientis fortunae strepitu vehitur ad imperii sedem, Vormatiae in celeberrimo procerum conuentu. Martinum Lutherum ab Romano Pontifice damnatum ipse Quoque Septemvirum Augustalium , Imperiique Principum , atque μ' η Oidinum
60쪽
Orginum suffragijs damnat, proscribitque i ac proscriptionis edictum eodem anno, qui suit vigesimus primus supra sesqui millesimum, per omnes Imperii, ac Patrimonii sui prouincias proponit . Quum vero nihil propterea malum remitteret, immo sui FLAGITIA impetu valent) intra paucos menses ea contagiosorenti sumas ci- Iu uitates assiceret, aut assaret, Cassiar & reis alicubi supplicio affectis,& nouis ubique & amplioribus, quae septies repet ijt, edictis, me' dicinam conatus est facere serenti , volaticoque morbo . Quinetiam quum postulasset a Pontifice Censores Fidei, accepissetque; eorum authoritati, securitatique cauens multa sanciuit, quae annanillesimi quingentesimi quinquagesimique placito praescribuntur. Verum noua issa iudicii facies plus terrori, secum attulit in Belgium,
quam obseruantiar Nam etsi alicubi suscepta res est, Brabant initamen , quod in eo carpi libertatem suam dicerent, commodum nacti, imposito se se onere liberarunt sub eius anni quinquagesimi finem , quo tempore partim Augustana comitia , Tra3entinumque Concilium, partim bella continenter alia ex alijs nata per Numidiam , Pannoniam , Italiam, Germaniam, Galliamque, alio distraxere Caesaris curas. Et quamquam Philippus Rees , ubi in Belgij posse Iionem intulit pedem , statim paternas ea super re leges nouo edicto firmauit; rem tamen haud promouit, implicitus repente bello, quod eo ipso , quo edictum proposuit anno, tribusque in sequentibus,acerrime cum Gallo gessit. Donec anno quinquagesimo nono, quum primum a bello nactus est otium , reuocauit allico animum ad Religionem stabiliendam , discedensque a Belgio mandata sorori Gubernatrici, atque Antistiti Granuel lanci dedit, Enixe curarent, ut Caroli Placita & cautiones , quas ipse Rex pro Potitisseij, Quaditoribus confirmarat, exquisite seruarentur . Rique hic erat rerum status, haec Caroli Caesaris edicta, haec inquisitionis in haereses initia, processusque . Quum Margarita par-menss, uti erat iniunctum , intendens in eam curam, idque agere cum prouinciarum Praefectis aggressa, sensit esse non paulo dissicilius imperata facere, quam imperare facienda. Magistratus aegre videbantur id negotii in sese suscipere. Nobilium aliqui operam suam ambigue pollicebantur, aliqui praecise negabant opportu num tunc esse, redire ad eum lapidem mouendum, ad quem toties ossendissent. Brabantini, qui sub Carolo Caesare frenum excusse rant, &praesente Philippo Rege non receperant, nunc ad Guber natricis feminae vocem, in illud sese induerent 3 Apud populum nihil moderati, aut medij. consternatio primum, mox audacia: nunc timenti, nunc terrenti similis: nempe ut potentiorum aspira tione, atque haereticorum fabello agitabatur . Quin & vulgo F a. exaudie-