Sancti patris nostri Ioannis Chrysostomi ... Homiliæ tres grauissimæ, atque vtilissimæ, Latinè nunc primum editæ, Flaminio Nobilio interprete, ..

발행: 1589년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

eta-x moibus a corpore aufiigit, & vessium euasit optu, 8e Oila- ualetudo undiq; profugit. Et quemadmodum ancilla quΣpiam sediti

nem mouens, cum primum dominam suam viderineomprimit se, redit es conuenientem modestiam; ita etiam natura corporis, perinde atque ancilla quaedam tunc seditionini mouens, & inducens dissolutionem , postquam dominum suum ad se accedentem vidit ; ad suum rediit ordianem , suumque modum atqu* decus recepit. Atque haee omnia vox ipsa praestitit. Non enim nuda erant verba, sed verba Dei. de quibus stri. Ea es Ee- ptum est, Polemis opera semonum eius. Etenim si hominem cum non esset , secerunt; multo magis putrem, & paralysi laborantem restiment. Hoc loco aliqua prorsus cum voluptate interrogauerim eos, qui curiose versantur in perscrutanda essentia De quomodo coluerunt membra illeἰ quomodo solidata sunt osiae quomodo temperamentum illud ventris re-ιolutum conualuit equo pacto nerui remissi rursus contenti extith. unt l& deiecta facultas exurrexit, & erecta este At non possunt modum hunciscere. Em admirare tantum ac suspice id quod gestum est: modum autem curiosὶ ne inuestiges. moniam igitur Paralyticus, quod iussus .est, secit, de lectum sumpsin videntes illum Iudaei dicunt: son licet twi tolleregia atum tuum in Sabbato. Cum adorare par esset eum, qui hoc effecerat, cum admirari factum; illi vero de sabbato dis

runt; verὸ excolantes culicem, camelum autem glutientes . Quid igitiit

- ille i qui me sanam fecit; ille mihi dixit, tollegra um tuais, re ambium

Vides gratum hominis animum i agnoscit medicum, & fatetur; & ijgnum inquit esse legissatorem, cui praecipienti fides habeatur. Et quemadmodum illos caecus argumento conclusit, ita & hic. Quomodo autem ille conclusiti Dicebant ei, Non est bic homo a Deor quiasabbatum non in Adit. Quid igitur ille ' Mimus, inquit, quod pretiums Deus non aestir

hic autem aperuit meos oculos. Quod autem affert; tale quiddam est. Si transgressus esset linem. peccassen quod si peccasset, non tantum, quantum potuit,potuistri. Vbi enim peccatum 1 ibi non est locus demolinis dae potUti . At potuit: non ergo peccauit transbessus legem. Eodem modo & hic argumentum concludit. Nam cum inquit, me sanis

fecit; h oc significauit, hunc esse, qui potentiam demonstrauit, idcircos, minime dignum esse, 'ui crimine violatae Iestis arcessatur. Quid igitur hisybi est ille quidniat twi Gegrabatum tua σ ambulae Vide me

tiam atque stuporem: vide animum tumentem arrogantia. Inuidentium

enim oculi nihil sinceia vident, sed illud tantummodo, unde capere a sim potant. Itidem & hir cum ille, qui curatus erat, utrumqs fassus esi set, & curatum se esse &iussum tollere grabatum; illud quidem silentio

praeterierunt, hoc autem protulerunt: occultarunt quidem miraculum; praetendunt autem sabbati dissolutionem. Non enim dixerunt, ubi est

qui te sanum secti l Sed hoc reticentes dixerunt: ubi ect qui dixis tibi ι tolle grabatum tuum e Et subiungit scripturar Is alumnesiaciat. ἐφρο

32쪽

relin de:si nauis a turba eonstituta in loco. Id vero maxima est homini : illius defensio, id Christi prouidentiae demonstratior ut cum audieris paralyticum hunc non eodem modo, ac centurio, suscepisse aduenientem Dominum, neque dixisse, Dic verbo, sanabitur puer meus; non ipsum Mati. infidelitatis nomine condemnes; quandoquidem illum non cognoscebat. non enim noscebat, quis nam ille esset: dc quomodo, cum antea non

nouisset, accusari poterat, quM non crederet Propterea dicebat: Ηο mnem non habeo, qui mittat me in piscinam. Quod si eum nouisset; pro secto piscinae, ac descensionis illius mentionem non fecisset, sed eo modo curari postulasset, quo de curatus est. Sed putabat unum csse E multis, ae nudum hominem: atque idcirco Vssitatae meminit curationis. Rurissus autem Christi prouidentiae haec demonstratio est; quod curatum reliquerit, neque ei sese patefecerit. Etenim ne suspicari queant Iud si, subis dititium este hunc testem, atque haec ideo dicere,quod prssentis Christisdatione moueretur; illius ignorantia, & absentia Chri iti huic suspicio n i locum non dabant. Inquit enim Euangelista: Nehisbat quis esset. Idcirco eum, qui curatus erat, solum, ac sine socio mittit; ut quemadmo- dum cuperent, seorsum adhibentes, cxaminarent quaestionibus factum, de cum certam rei demonstrationem accepissent, ab importuno furore

cessarent. Propterea ipse quidem nihil loquitur; eam vero quae per resipissas fit, demonstrationem eis prςbet et quoquo versus manifestissimam e mittens vocem, & tuba qualibet clariorem. Ita enim nulli iam suspicioni erit obnoxium testimonium illud, Qui me sanum fecis,ille mihi dixit, tolle grabatum tuum, & cetera quae subiunxit. Paralyticus fit Euangelista, magister infidelium, medicus & preco ad illorum dedecus & condemnationem e medicus non voce, sed operibus; non per sermones, sed per res ipsas. Manifestam enim, de de qua ambigi non posset, praeseserebat demonstrationem: & quod dicebat, ipso corpore ostendebat. Inuenit eum

Iesus, O dixit illi: Ecce fanus Dctus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Vidisti medici sapientiam, vidisti prouidentiam; non solum a praesenti morbo liberauit, sed etiam munit in posterum, idque peropportund. Nam dum ille iaceret in lecto; nihil eiusmodi dixit, non

illi peccata in memoriam reuocauit. Morosus enim quodammodo, ac desperationis plenus est aegrotantium animus. Vbi autem expulit inual tudinem , ubi sanitatem restituit, ubi potentiae, de prouidentiae suaed - monstrationem opere praebuit; tunc peropportune consilium moniti

. nemque adhibet; cum iam dignum se operibus ipsis ostendisset, cui sides haberetur. Cur igitur ille abiens manifestum ipsum secit Iudaeis enimirum cupiens eos habere participes vers doctrinq. At illi propter hanc ipsam causam illum oderant, inquit, Et persequebantur. Hoc mihi loco

mentem adhibete. Hic enim totum consist it certamen. Tropterea illum

persequebantur, quia ut satiebat in fabbato. videamus igitur,quomodo se delendat. Defensionis enim modus perspicuum nobis facit, utrum β-

33쪽

le sit unus stibiectorum, an liberorum, utrum ministrantium, animi, rantium. Factum illud maximam legis transgressionem praelaterebat.

Nam. is. Olim enim, qui ligna in sabbato collegerat, propter hoc ipsum lapidibus

obrutus est, quod onera portaret in sabbato. Hoc magnum crimen obij- ciebatur Christo, quod sabbatum solueret. Videamus igitur, num se te primum veniam petat ut seruus, ac subiectus, an tamquam potest tem habens, di auctorItatem , ostendat se Dominum, atque eum, qui

superior sit lcge ac mandata ipse dederit e Quomodo igitur se defendit et

Pater me:ts, inquit, Uque modo operatur, o ego operor. Vidi sti auctoriatatem . Qtuod ii imbecillior, de minor esset patre; hoc quod dixerat, tam, tum ab cis, ut defensioni aptum sit, ut maius potius crimen sit.&graui ri obnoxium accusationi. Quotiescunque enim quis illud faciat, quod

sol inraestantiori liceat lacere, deinde deprehensus accusetur, ipse vero ita dicat, quoniam praestantior fecit, idcirco, & ego feci; non solum non expedit se ab obiectis criminibus hoc defensionis modo, sed etiam maiori reprehensioni, atque accusationi obnoxium se reddit. Superbia nim, & arrogantiae est maiora suscipere dignitate sua. Ergo Christus ea tiam, si inferior fuisset, tantum aberat, ut quae dicebat, ipsum defende rent, ut potius grauius condemnarent. verum quoniam patri aeqv lis erat; propterea nullam admisit culpam . Ac si vultis, exemplo perspicuum vobis faciam id, quod dico. Soli Resi licet gestare purpuram, aediadema in capite, pretierea nemini. Ergo si existat unus e multis hunc ornatum gestans, deinde ad tribunal perductus ita dicat, quoniam Rex. huiusmodi ornatum gestat, propterea ego etiam gesto; non solum bos defensionis modo non se liberaret ab accusatione, sed maiorem poenam, ac supplicium sibi accerseret. Rursus flagitiosissimis hominibus p nam, . ac supplicium remittere, ut homicidis, latronibus,sepulchrorum effosso ribus, & ceteris, qui talia quaedam perpetrare ausi sunt, solius Regiae largitatis est. Quod si iudex quispiam damnatum sine regis sententia dimiserens, hoc nomine accusetur,&dicat etiam ipse, propterea ego dimissi, quoniam Rex dimittit; non solum hac ratione minimὸ se liberat, sed Miram maiorem erga se iram accendit, &iure quidem. Non enim aequum est, cum inferiores in temulentis fortε compotationibus in superiorum auctoritatem irruerint, postea ex illorum more. & facto sibi ipsis pararς desensionem. Maior enim here contumelia est in eos, qui principatum t nent. Propterea siquis inferior sit; numquam hac sui defendendi rationο tetur. Sin autem sit Rex, & eadem praealtus dignitate; fidenter id dice Etenim quemadmodum eadem est in utroque excellens amplitudo pris Lipatus ; ita etiam eadem auctoritas, ae licentia esse debet. Quamob ms existat aliquis, qui hae se ratione defendat ; necesse omnino est, eam

dem dignitatem habeas atque ille, euius licentiam ad sitam defensionem praetendit. Quando igitur Christus hac ratione iacti sui iustitiam cum

diu disserens declarauiti sine dubio nobis ostendit eiusdem se esse digni

34쪽

tatis cum patre Aesi libet, conferamus allatum exemplum cum verbis de facto Christi. Sit igitur idem, soluere pro auctoritate sabbatum , ac purpura, diadema, de reorum dimissio. Quemadmodum igitur soli Regi

illa licent, nemini autem subiectorum, ac si quis existat eadem iaciens, ac iure faciens, illum quoque Regem esse necesse est; ita etiam hac in re, quoniam in conspectum se dat Christus omnia pro auctoritate faciens, ac de inde accusatus patrem praetendit ita dicens, Pater meM Uque modo operatur ; necessarium prorsus est, ct hunc aequalem illi clia, qui pro auctoritate facit. Non enim nisi aequalis illi esset; hoc sui facti probandi modo uteretur. Atque ut clarius cognoscatis vera esse quae dicimus, soluerant aliquando sabbatum discipuli. cum spicas vellereat, & comederent in sabbato: soluit & ipse nunc. Et illos reprehenderunt Iudsi: reprehenderunt de hunc. Videamus qualem quidem pro illis defensionem afferat,

qualem vero pro se ipso; ut ex dii ferentia prq stantiam, & vim sus defensionis intelligas. Qirilem igitur defensionem pro illis afferte Non letinuqvidfecerit hauid, quando esuriit 8 Quando enim seruos defendendos sit scipit; confugit ad conseruum illorum Dauidem: quado autem seipsum;

rationem refert ad patrem. Peser meus operatur oe ego operor. Quam vero, quaeret fortasse quispiam, operationem dicit ' Nam in sex diebus re quieuit Deia ab omnibus operibus suis. Nem pe quotidiana prouidentiam.

Non enim solum protulit creaturam, vertim etiam prolatam tuetur,&.s

uet: siue angelos dixeris, siue archangelos, siue superiores potestates siue omnia prorsus, quae sub aspectu cadunt& quae non cadunn cuncta seu untur prouidentia illius; & si destituantur efficaci illius actione : dissiluunt, dilabuntur, pereunt. Ergo cum vellet Christus ostendere suum esse prouidere. non autem sibi prouideri, efficaciter agere, non autem agi, & alterius oefficientiam subire; ita dixit, Pater meus operatur, O ego operor,

aequali tatem conditionis suae cum patre demonstrans. Haec memoria te

nete, M qi iam diligentissime custodite, & contexite philosophia morum cum recto dogmatum habitu t quod & antea hortatus sum, & nunc homtor, neque sinem hortandi faciam. Motum autem institutionem, S phi. Josophiam nihil aeque adducit, atque hoc in loco saepe versari,& commorari. Nam quemadmodum squale iis terra si neminem habeat, a quo irrigetur, spinis,& tribulis scatet: quae autem cultrice manu fruituri, germinat di comam serr, & redundat magna fructuum copia; ita sane ipsa etiam a nima, illa quidem, quae fruitur irrigatione diuinorum sermonum, geris i nat&floret, & circumfluit fructibus ipsius spiritus: quae auicni inculta& in squalore, ac sine eiusmodi irrigatione dimittitur; ea sola relinquitur di siluescit,& multas profert spinas, ipsam peccati naturam. Ubi autem spinae; ibi dracones, & serpentes, di scorpi; , di uniuersa potestas diaboli.

54 si his verbis non credis; age conteramus eos,qui hoc auxilio caru runt, ct nos; ac tunc demum videbitis, quantum intercedat interuallum.

Potius autem ipsi nos ipsos examinemus, quales quidem simus, dum di-

35쪽

uitia doctrina fruimur, quales autem, cum diu hac priuamur, caremui, utilitate. Ne igitur tantum lucri profundam .Hoc enim in loco freque tem esse, omnia conciliat bona . Hinc cum discedunt; & vir mulieri vid tur honoratior & mulier viro amabilior. Etenim mulierem non pulchrutudo corporis valde amabilem reddit,sed animet virtus; non pictura,& s cuS, neque aurum, neque vestes preciosae: sed temperantia & probitas, &timor stabilis erga Deum. Ad hanc vero, quae sub intelligentiam cadit, pulchritudinem comparandam nusquam alibi accurata & exquisita pior. sus exercitationis ratio adhibetur, pretierquam in hoc admirabili, ae diui no Apostolorum loco tergentium, ornantium, abradentium senectutem peccati,adducentium vigorem iuuentutis, omnem rugam,omnem maculam, omnem naeuum eij cientium exanimis nostris. Hanc igitur & viri. di mulieres studeamus nobis familiarem facere pulchritudinem,ut nobis cum habitet. Nam corporis pulchritudinem & morbus tabefecit,& temporis longitudo corrupit,& tenes tus extinxit,& mors ingruens totam se stulit. Eam vero quae in anima est, non tempus, non morbus, non sene

eius, non mors, non aliud huiusmodi quicquam potest perderet sed perpetuo floret. Et pulchritudo quidem corporis saepe spectatores ad intemperantiam prouocat. At ea, quae in animo, ipsummet Deum ad sui am rem allicit; prout etiam Propheta dixit, Ecdesiam alloquens, Audi filia, σ vide, σ melina aurem tuam e ct obliuisere populum tuum, domum patris tui t O cimosiscet Rex Deorem tuum. Igitur, o dilecti auditores,

ut amicitiam cum Deo contrahamus, hanc quotidie pulchritudi- nem curemus,& colamus,scripturarum lectione omnem maculam abradentes, precibus, eleemostnis, mutua con cordia et ut rex amator factus nostri, quae in animo , pulchritudinis dignetur nos celorum regno et quod utinam nos omnes consequamur gratia, & humanitate Domini no

stri Iesu Christi, cum quo Patri gloria, simulque Spiritui sancto

semper, & in Reula sicut

rum. Amen.

36쪽

NOSTRI. IO ANNIS .

Η o M I L I A. Ex negligentia vitiositatem, ex studio Hirtutem preMeisci, neque vel improbos bomines, vel ipsemmet diabolum fatagenti, ac vigilantipule o

cere, ises cum ex multis alijs rebus, tum ex ijs quae in Ada- ob euenerunt lemonstrari.

S quidem nudiustertius sermones de di r ' et bolo ad charitatem vestram faciebamus: alii vero dum huiusmodi sermones hic nuqius tertius haberentur, in theatris sedentes, diaboli pompam spectabant: cantibus illi interis erant impudicorum: vos acroamatis spiritalisbus intereratis r illi diabolica inquinamenta comedebant: vos unguento spiritali vesceb mini. Ecquis igitur illos a pascuis depulit tecquis illos a sacro grege discidit e num & illos diabolus decepit' quomodo igitur vos non decepite ijdem estis homu .τ nes vos atque illi: secundum naturam, inquam: eandem animam habetis vos atque illi, easdem habetis cupiditates, eas nimirum, quae a natura in- generantur . Cur igitur non in ijsdem vos versamini atque illi e quoniam non idem vestrum consilium atque illorum. Propterea illi quidem in er- rore, Vos autem semoti ab enore . Neque vero haec idcirco dico, ut cru

SANCTI PATRIS

37쪽

mine diabolum exoluam, sed illud studens, ut vos peccatis liberem. Malus est diabolus, neque ego etiam inficior, sed sibi insi malus, non nobis, si attentὸ vigilemus . Talis est vitiositatis natura: iis sollim in quibus i est, perniciosa est: contra virtus non ijs solum in quibus inest, verum etiaproximis prodesse potest. Atque ut intelligas, qui malus est, eum sibi malum esse, qui vero bonus, alijs quoque bonum ; asseram tibi testimonium Trou. s. de prouerbi j s. Fili, inquit, si malus fueris; solus mala perferes: sin autem apud o. sapiens; ct ipse illi, O proximo sapiesia Errantes illi abierunt in theatra;

licet paulo at vos non abis stis. Maxima haec ex rebus ipsis demonstratio', euidens arvalitur. gumentum & ratiocinatio, cui contradici non potest, ubique dominari electionem. Hoci pis demonstrationis modo tu quoque utaris velimr de si quem hominem videris qui improbam vitam agat, omnemque vitiositatem p rsse serat, ac tamen Dei prouidentiam causetur ita dicens proditam esse ab illo naturam dostram fortunae, & fati necessitati, & dimonum tyrannidi, omninoque causam & culpam a se quidem remoueat, transferat autem in ipsum opificem qui huius uniuei iratis prouidentiam gerit; os illi obstruito non ratione, sed saeto, proferens alium conseruum, qui cum virtute, & probitare vivat. Nihil opus est Iongis orationibus, nihil

artificiosi compositione, ac structura, nihil syllogismis 1 ex operibus ipsis deuionstratio sit, dχ ad ipsum . di tu seruus, S ille seruus: & tu homo : & ille homo : eumdem mundum habitas, sub eodem cesto , iisdem

alimentis aleris: cur igitur tu quidem cum improbitate, ille vero cu viro tute vivit e Idcirco etiam Deus improbos bonis permisceri permisit, neque aliam quidem improbis terram dedit, in alium vero orbem, quem incolerent, bonos misit, sed hos illis miscuit, magnam virisque afferens ut, litatem. Nam boni quidem dum intercos medios versantur, a quibus I . ctEviuere prohibentur, & ad vitiositatem trahuntur, ac tamen virtutemg. cor. II amplectuntur 3 illustriores redduntur, & probatiores. Etςnim oportet,

inquit, er hareses esse in visis, ut qui probati sunt, fiam in vobis

Ergo propter hanc etiam causam improbos in medio versari si uir,ut boat magis eluceant. Vides quantum lucri l neque vero ab improbis lucrum, sed i bonorum virtute. Ideo etiam ipsum Noe admiramur, non solum

quod iustus, quod perfectus erat, sed quod in genere illo hominum peruerso, atque improbo retinuit viri utem , co tempore, quo nullum habe bat virtutis exemplum, quo omnes ipsum ad improbitatem hortabantur: atque omnibus illis ex aduerso occurrcbat, perinde ac viator quidam magnae multitudini, quae impetu feratur, contrariam insistens viam. Propte

Gm. 6. rea non absolute dixit: seae iuris,lperfectus, sed addiditi Infecula Dr. In spinilo illo peruerso, in Rculo perdito, ac desperato, cum nullus

erat virtutis cultus. Bonis igiturab improbis hoc existit luxrum et nimi rum quemadmodum & arbores a contrarijs ventis agitatae robustior si unt. Ceterum, & improbis ex bonorum admistione extitit luerum: re u entur illos: quae audent, ita audeat, ut latere velint. Neque vero b c

.a . . . leue

38쪽

leue est, non ita impudentem habere iniquitatem. Eteninnaliorum visa, horum vitiositatis accusetrix est. Audi quid illi de iusto dicant : Grauis Sap. Mest nobis etiam ad νidentum. Non leue autem emendationis initium,mo deri prae sentia ipsius: morderi autem, de perstri Mi conscientiam ab illius preluiuia, non paruum impedimentum est, quominus licenter, atque effrenate improbitatevtantur. Vidistis, quantum existat lucri, & bonis ab improbis, & improbis a bonis i Propterea non secreuit ipsos Deus,sed inter se mistos esse permisit. Eadem igitur nobis ratio,&in diabolo valet: propter hanc enim causam, & illum hic esse permisit, ut te robustiorem reddat; ut clariorem faciat athletam, ut maiora sint certaminum prςmia. Igitur cum quis dixerit, cur Deus esse diabolum permisit ' haec ad illum verba dicito, vigilantibus, & attentis non modo nihil illum obesse,verum etiam prodesse, non quidem ex illius consilio, ac voluntate sim proba enim est sed ex illorum sortitudine, qui ipsius improbitate, quo oportet utuntur. Nam & ad ipsum Iob non ideo ille se applicauit, ut ipsum clariorem redderet, sed ut supplantans dei jccret: Idcirco ob hanc ipsam mentem atque electionem improbus est ac tamen nihil iusto obfuit; sed potius iustus multum lucri ex pugna reportauit. Itaque, quemadmodum demonstrauimus, de daemon improbitatem, S iustus sortitudinem suam patefecit. At enim multos, inquiunt, supplantans deiicit rex ipsorum ,

sanὸ infirmitate, non ex proprio illius robore. Nam de hoc iam multis modis demonstratu ni est. Tuam igitur mentem rectam tene: neque a quoquam unquam dctrimentum capies, sed etiam maxima lucra reportabis, non solium ex probis hominibus, sed etiam ex improbis. Haec enim causa fuit, cur, ut antea dicebam, simul esse, atque inter se versari sin ret Deus, ac potissimum bonos cum improbis, ut& illos ad suam deducant virtutem. Audi enim quid discipulis Christus dicat: Similesuctum Mart. o est regnum calorum mulieri, quae acceptum fermentum abscondit in farina L c. Iς. sita tria. Itaque facultatem fermenti obtinent iusti, ut in suam ipsorum paulo aliquat talem improbos conuertant. Etenim pauci iusti; nam & fermen- ter. tum pusillum est: attamen paruitas non impedit, quominus prosit toti massae: quin imo pusillum illud totam farinam in se ipsum vertit ob insitam in se facultatem. Ita etiam iustorum facultas non in numeri magniat udine, sed in spi litus gratia robur suum habet. Diic decim erant Apostoli: vidcs quam paucum fermentum: totus orbis in insidelitate erat: vides quanta massa: verumtamen duodecim illi uniuersum orbem ad se ipsos conuerterunt. Fermentum & massa eiusdem,naturae sunt, sed non eiusdem qualitatis. Propterea inter medios iustos sinit esse improbos, ut quemadmodum eiusdem naturae suntac iusti, ita & eandem mentem ac sententiam induant. Haec vos in memoria habetote, his obstruite ora negligentium, atque oscitantium, ignavortim, refugientium a virtutis laboribus, communem Dominum accusantium. Teccasti, inquit, quiesce, ne Sccufa I.

i Lia peccatum Disilired by i Lyrale

39쪽

preeatum ineusare Dominum . Inquire auctorem peccati, ae nullum his ' Venies alium, quam te qui peccasti. Vbique bona mente, atque electi ne opus est. Ostendi haec vobis non ex nudis ratiocinationibus, sed ex conseruis illis, qui in eodem mundo vivunt. Hac tu quoque utitor e monstratione. Discite hunc demonstrationis modum a & nemo vos p terit syllogismis constringere. Fornicatur quis; ostende ipsi alium qui temperanter agat: alieni quis appetens est, & rapax; ostende ipsi hominem, qui eleemosynam dete cum liuore atque inuidia vivit; oliende ipsi alium ab hac perturbatione purum: ab iracundia superatur; adduc in me. dium philosophice viventem. Non enim sollim oportet ad veteres na rationes confugere , sed etiam ex praesentibus capere exempla. Nam vel hodie per Dei gratiam non minora prioribus existunt recta facta. Infidelis est, ac falsas esse putat scripturas, non credit Iob talem fuisse ; ostende ipsi alium hominem, qui iussi illius vitam aemuletur . Sic etiam Dominus de nobis iudicat, conseruos sistit cum conseruis,neque ex suo ipsius iudicio sententiam seri;ne quis rursus dicere aggrediatur,quem admodum s. multis ille, cui creditum est talentum, & pro talento accusationem ait a lit, quia durus es. Nam cum flendum illi esset, quod talentum non d paulo alio inplieasnt; adhuc grauiorem culpam admisit, propriae socordiar addens a ter . cusationem aduersus Dominum. Quid enim inquit ἰ 2 sui te, quiads ras e s. o te miserum, & infelicem, & ingratum, & ignauum. Cum tua tibi segnmes accusanda esset, ac demendum quid ex priore peccato; tsi vero in Dominum crimen afferens, pro talento peccatum conduplica sti. Propterea Dominus seruos, & seruos sistit, ut hi de ili is iudicent, atque illi per hos iudicati, non habeant post hac, cur Dominum accusent.

Mati. 21. Idcirco inquit, venit filius hominis in gloria patris sui . Vide integram sed pauia gloriae paritatem . Non dixit, Inglorias iligkνis patris, sed, In gloria

aliter . 'patras; σ congregabit omnes gentes. Metuendum tribunal, metuendum peccantibus, culpaeq; obnoxijs: nam ijs, qui sibi ipsis rectorum factorum ' conscii Aint, optabile est & iucundum, Etstatuet oves a dextris, ct bον- dos a suistrio. Etsi & illi sunt homines. Ecquid igitur causae est,quamo rem illi quidem oues, hi vero licedi non ut naturae, sed ut electionis diuersitatem intercessisse intelligas. Cur autem qui eleemosynam no dant, sunt hodidie quoniam animal hoc infructuosum est,neque emolumentum possessoribus afferre potest ex lacte, neque ex sttibus, neq; ex villis:qu 'pe cum ob aetatis immaturitatem iiihil tale omnino habeat, quod conflarat . Ob hanc igitur causam eos, qui nullum eleemosynae fructum serunt,

hoedos vocavit, eos autem qui a aeraris, oves: ab his enim magnus existit prouentus,ex natura lanae,ex foetibus,m lacte.Quid ergo ad ipsos ait l' Esurientem me vidictis, eraluinis; nudum . or eooperuistis; b rem, σcollegistis . vicissim vero ad illos contraria: quamquam ijdςm homines hi atque illi, easdem acceperant promissiones hi atque illi; eadem rectὸ factorum praemia virisque propolita. Idem ad hos, ti ad illos venit; cum

40쪽

eadem sua nuditate ,& ad hos, &ad illos cum eadem fame . &peregrinus similiter. Omnia aequalia illis, atque his. Quomodo igitur non idem exitus e quoniam electio obstitit; haec enim sola discrimen secit. Propterea illi quidem in gehennam, hi vero in regnii. Quod si diabolus ipsis sui Gset peccatorum causa; profecto non ipsi, cum alius peccasset, de impuli set, puniendi erant. Vidisti hic & eos qui peccauerunt, & cos qui rectὁ ossicio functi suntl Vidisti quomodo ex eo, quod conseruos viderint, silentium illis impositum' Agedum ad aliud exemplum orationem conuertamus. Virgines,inquit, decem erant. Rursus hic electio est, quae reincte secit; rursus electio, quae peccauit: ut quasi e regione & harum peccata videas,& illarum recta facta:comparatio enim facit haec manifestiora. Et hae virgines, & illae: quinque hae, atq; illae: lampadas hae habebant, atque ii ae: sponsum omnes expectabant. Quomodo igitur illae quidem introierunt, hae vero non introierunt Quoniam hae quidem inhumanae erant, illae vero mites, & humanae . Vides rursus electionem esse, quae ipsius finis, atq: e vitiis causa fuerit, non diabolum ἰ Vidisti quasi ex adue so aequὶ conitituta iudicia & ex similibus ferri sententiami conserui conseruos iudicant. Vis ostendam tibi, & ex dissimilibus fieri in iudicando comparationem e Nam ex dissimilibus etiam st; ut ratio condemnationis manifestior fiat. Viri, inquit, Niniuitae purgent in iudicio, condemnabunt generationem bane. Iam non amplius similes, qui iudicantur. Nam

illi quidem barbari, hi vero Iudaei: hi prophetica doctrina potiti sunt; il.

li vero numquam diuinae vocis participes fuerunt. Neque vero hoc solum discrimen est, sed illud praeterea, quod eo quidem prosectus est seruus,hic autem ipse Dominus: & ille quidem accedes euersionem denunclauit : hic vero caelorum regnum euangeli Zauit. Vtros igitur consentaneum magis erat credere, barbaros, & dementes,& qui numquam diuinae doctrinae participes fuerunt, an eos qui ab ineunte aetate propheticis libris suerant innutriti e Nemini obscurum est Iudaeos magis: ac tamen contraeuenit: & hi quidem fidem Domino non habuerunt regnum caelorum praedicanti: illi autem crediderunt euersonem comminanti; ut magis magi que de illorum probitas appareret, de horum ingrata contumacia.

Numquid daemon, numquid diabolus , numquid fortuna, numquid satum , ac non potius unusquisque sibi ipse & vitiositatis & virtutis causa suill Nam nisi ipsi culpam admisissent, ac rei esse debuissent; prosecto

non dixi Tet,quod condemnabunt generationem bane. An vero non & ipsam Aultri reginam condemnaturam Iudaeos dixit i Non enim dumtaxat populi populos tunc condemnabunt, sed vel unus homo saepὸ integrum populum; ubi quorum facilior error, de prolapsio erat, hi perseuerare ab errore liberi, qui autem omnibus modis superiores esse debebant, inseriores discedere deprehenduntur. Idcirco & Adae, Z: Iob mentionem secimus. Nccessario enim ad illud argumentum rursus est redeundum, L quae restant, oratione complectimur. In ipsum igitur Adam diabolus P nudis

paulis ali.

ter.

tera' 'ia

SEARCH

MENU NAVIGATION