Caesaris Cremonini Centensis in Schola patavina Philosophi primae Sedis : De formis quatuor Corporum Simplicium quae vocantur elementa Disputatio

발행: 1605년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

Ρassiones ele-

metorum, no

sunt substantiae, triplex in. tetretati Ter dimenis sum .

An seeudum Aristot. detur tardimesum.

I De Formis Elementorum

conuenire de se subsistere , quod declarat exemplo ignis,

alios iurique elementorum imul eYponens,quomodo accipiat corpus ; nempe id, quod est inaffectum, ut & Veteres ponebant, sed stibijcitur affectionibus ut 'caliditati,frigiditati; lis enim sunt prinis affectiones, quς corpori insunt. quod cum proposuerit, proponit de his passionibus, quod non sunt substantiae, & dictum tripliciter velificatur. Primo stacundum Veterum sententiam; quia rei substantiam in primcipio materiali constituebant, quia quicquid illi adtieni bat,affectionem, & accides vocabant secundo Physicorum. tex. 9. Secund6; quia nunc accipitur substantia, prout de se subsistens; istae vero qualitates de se non subsistunt,sed sunt in alio, de ad hoc praecipue se refert litera, & mens Philosophi. Tertio; quia istae qualitates, dum considerantur in constitutione corpori pro ut est corpus, non sunt de illius substantia, ut supra satis dictum est. Corpus igitur, ait Philo, sophus, non constitutum ex materia, & sorma, sed trinum interuallum, ut Veteres ponebant, quod postea erit, si adversi sensum aliquem trahi debeat,) materia in molem educta,ut Graeci dicunt, & diceret etiam Philosophus. Tantum igitur abest, ut hic locus sit pro istis; ut quinimo sit contra illos, quia inde aperte accipitur, nihil inter caliditatem, stter dimensium,siue materiam in molem elatam, intercedere

pro igne constituendo. Progreditur postea Philosophus ad ostendendum, quod hoc corpus, idest trinum interua, tum Antiquorum non est substantia. Quod quidem nos non persequimur, quia non est de re nostra . Vtrum vero Arist. habeat ipse hanc doctrina, quam diximus ex Graecis de hoc terdimenso,quod in Peripatetica doctrina significat materiam in molem eductam, dc vocatur secundum subiectum, quaeiere aliquis poterit, cui hocpacto respondemus. Si l gamus Ammonium cap. de Quantitate nihil dubium; cum enim de hoc loquitur ait: Quod secundum sybiectum Arist.υ cat , & vera loquitur. Consideretur, quod dicitur in primo

de Generatione in cap.de Auctione. .rit ibi Philosopilius

192쪽

Sectio Tertia . s

tex. 3 3 .Vtrum sic fiat auctio,veluti cli fit aer ex aqua; moles enim augetur. Ait,qudd non: Nam haec est generatio unius,& corruptio alterius; auctio neutrius. Si autem deberet esse auctio alicuius,erit alicuius communis utriusque; genito scilicet, & corrupto: Visi corpus ait Philosophus)-ectaqua

aucta; quiaperdite non aera, quia non e is quid auctum ect, erit auctum corpus. Per corpus intelligit recte Ioannes, hoc ter

dimensum. Et obseruandum est in Philosopho, quod pret sipponit esse hoc corpus. Non enim dicit non posse dici auctum corpus commune ; quia non adsit, sed concedit istud adesse, & dicit non posse dici auctum; quia non habet conditiones eius, quod augetur, quas explicat Ioannes. Primo enim non est factum maius, aliquo extrinsecus adueniente. Praeterea id, quod augetur, oportet seruare priorem so mam; ipsum autem ter dimensum informatum forma aquς, in mutatione ad maiorem molem ipsius aeris, non seruat priorem aquae insorinationem. Quarto etiam Phycor. cum locum dicit similem materiae, materiam accipitin hoc trinuinteruallum conglobatam; dicensque illum similem formae teX. 1 . appellat magnitudinem ipsum compositum ex in teria , & Qrma, materiam magnitudinis, hoc secundum si biectum. Sequitur ibi: Quod, cum terminus, ct proprietates Sphaerae detrahuntur , praeter materiam nihil manet. V bi male

riam , dicit quantitate huiusmodi praeditam. Detracto enim termino, qui dicit Erinam, & detractis proprietatibus,quq sunt qualitates, remanet cert uantum. Et sic ibi hanc in teriam sic in molem eductam Philosophus proponit. Ioahes Grammaticus de hoc ter dimense multa, & multis in locis, Primo Physicor. com. 13. in illa propositione : Principia semper manere, dicit, quod multi id intelligunt de ter diu menso, quod semper manet, cum sit immutabile. Com. 36. nihil ex proxima materia; ut ex semine & menstruo, rem net praeter primam materia subiectam, & id, quod triplici

interuallo constat. Infra cona. 6o: a tque i orum elemento-ram, se absiste rerum omnium esse/biectum id, quod trino in Y uruallo

193쪽

I o De Formis Elementorum

teruasto dimensim eH; hoc es corpus qualitatum expers: In quo immutabili manente , ut in corpore, mutationes fiunt sub η-tialibus qualitatibus circa striam agentibus,acpatientibus. Com. 78. primi de Generatione : Tretriam dimensum, or copus in ectum neces e es in loco esse. Contra Proclum ratione 11. capit. 3. q. S. 6.&7. non Vult aliam esse materiam praeter

ter dimentum, quod disputat ex Stoicis, & Pericle Lydio

simplicius. etiam Simplicius com . 67. primo Physicorum. Nos igitur cum Aristotele, & omnibus recte intelligentibus bene hoc ter dimensum considerauimus; quod quidem dicimus es prius natura, quam forma substantialis , per quam fit tale

corpus : Idem dicitur ingenerabile & incorruptibile ratione propria: Dicitur corrumpi ad corruptionem formarum. Sed dicet aliquis. Formae sunt natura posteriores, igitur ad corruptione posterioris corrumpitur prius. Cur non, & sic ad corruptionem qualitatum potes: corrumpi forma et menti Θ Sed aduertendum, quod corrumpitur ter dimensum, quatenus varios acquirit terminos: Dicitur aute prius formis solum natura, ac prout est indefinitum; sic enim consequitur materiam, & esst conditio materiae, & quantum ad hoc esse es: immutabile quantum ad essentiam ; mutatur tamen quantum ad eXistentiam, quia quantum ad hoc dependeta forma,&est posterius illa: Vt etiam materia quantum

ad essentiam est prior forma ; quia praesupponitur ab illa,

quantum vero ad eXistentiam est posterior. Q alitates vero sunt semper posteriores substantia composita,& forma com reter di . ponente; quia ab ea fluunt. Quaeret autem aliquis, cur Ar,mζnsum, 000 stoteles loquens de materia, hoc simul non posuit inter printer principia. cipia. Ratio est, quia hoc trinum interuallum non habet rationem principiandi. Duobus autem modis accipi potcss hoc trinum interuallum, vel ut dicit extensibilitatem napi

riae: & sic non est res diuersa ab ipsa; est enim materia de sua potentia substantiali extensibilis, vel quatenus dicit extensionem in facto esse, & est reductum esse illam extensib,

litatem ad actum: dc sic formaliter dicit quantitatem. Et liscextensio

194쪽

Sectio Tertia. I T

extensto actu facta, quantum ad essentiam non dependet asserina, sicut nec materia , quantum ad essentiam; est enim illa extensio primd consequens materiam, sed quantum ad

existentiam dependet. Quod sic intelligitur. Si istud ter dia

mensum concipiatur sine forma , erit quid indefinitum , ut etiam materia. Si accipiatur, ut definitum, habet esse a so ma, unde dum mutantur res vicissim, licitur hoc ter dimen sum immutabile remanere; quantu scilicet ad essentia, quia

non mutantur, nisi termini formas consequentes,&secundum quos a formis dependet. Sic Ioannes Grammaticus Ioan. Cram

cona. 99. primi de Generatione dicit, qudd erat immutabile,& in cap. de auctione dicit, non seruari idem. Quod autem hoc differat a trina dimensione interminata, quam ponunt Averroisto alibi dicendum erit. Accipiatur ex hoc loco id , qu0d potes: accipi. Certum sine est aliud esse hanc trinam demensionem G1 cecorum, & illam Averroistarum. Hanc vero opinionem de hoc ter dimenso nepissime & Simplicius

commemorat,dicitque eam esse omnium Peripateticorum, simplieius,&& Platonis. Com. 7. tertij de Coelo,& com. 28. eiusdem te

iij, quod est super rex. 29. adducit Alexandrum idem dicen sum. tem, immo scribentem, quod in eo tex. Aristot.loquens de corporis Generatione , exponit id, quod sibi placet de in teria: Et est, quod non sit actu locorporea; ob scilicet naturam illam extensibilitatis in dimensionem, quam satis supra explicauimus. Videre poterunt lo eum, qui voluerint; sicuti etiam videre poterunt, an Aristoteles constituens elementa in secundo libro de ortu, & Interitu tex. 6. ea constituat non aliter, ac faciant Graeci: ut primo scilicet proponat in teriam in corporis molem tumefactam, deinde qualitates illi adiungat. Observent, quod Anaximandrum reprehendit,quod ponat pro principio,ex quo fiant elementa corpus separabile; idest de se existens ante facta elementa, id repi Phendit; quia ipse ponit corpus inseparabile, quod est mat

ria sic in molem educta. Cum praeterea constituit clementa nominat materiam, ex qua fiunt potentia corpus sensibile;

195쪽

Dissere ter dimensum a figuris, ex quibus Plato consiluit elame-

simplicius.

I a Formis Llementorum

idest naturale,nimirum praesupponendo in illa naturam corpoream non tamen ad huc sensibilem, & naturalem. Diximus autem nos antea, hanc doctrinam de hoc ter dimensuesse doctrinam similem doctrins de figuris, ex quibus Plato

facit elementa. Quomodo igitur erit doctrina Aristotelis, si Arist. reprobat illas figurasὸ Responsio est clara. Aristot les recte illas reprobat; quia figurae Platonicae ponunt determinationem in materia, quod non vult Philosephus,& r ete; hoc vero ter dimensum es: totum materiale , es indetem minatum de se, ut recte exponit Simplicius cona. 9. quinti Physicor. ubi sic loquitur: Nam esse corpus qualitatis expers maneat,tamen, se hoc in materiale, se non aptum ad actionem, donecparticipauerit qualitatibus. Quomodo ergo dixerit Simplicius doctrinam de ter dimenso esse etiam Platonis Θ FONte Plato uti ponit in ente inordinato animam maleficam, &naturam indistinctam, sic etiam ibi posuit has figuras timdeterminatum esse habentes. Quod alibi a nobis erit comsiderandum.

C A P V T XIIII. Teroratis.

B eo tempore, quo Medi Phocidem,& Bsο- tiae eXtrema sunt depopulati, extitit apud

Beotos prouerbium loco monumenti: R

linque aliquid etiam Medis. Quod postea,

suauius, usurpatum est in conuiuijs: Relinque aliquid etiam superuenturis hospitibus. Hoc libenter ego utar, nisi audaciae sit ad scribet, dum, ut scilicet videar mihi tribuere accuratam comme tationem . Id tamen cupio non ignorari, me quaedam praetermisisse, quae facile itim ex se, tum ex dictis cuicunque mediocriter exercitato obuia esse possint, ne ut Chalc,

196쪽

Sectio Tertia. Ips

rum ingenijs , & superstitiose ad gloriolam etiam compe tissima inculcare. Qusdam tamen licet peruagata, non duxi praetermittenda , quae hoc capite, veluti perorando br uillime volui colligere, admonitionis potius quam disputa- Diseultate, u0nis gratia. Dicuntur igitur nonnulla huiusmodi. Cor 'HRMς6mu' ruptis aeris qualitatibus adhuc aerem superesse , quippe qui non solum hyeme sit adeo frigidus, ut in glaciem undas conuertat, sed in media, quam vocant, regione feruida insstate, adeo potenti frigiditate sit preditus, Ut grandines con prima.denset. Dicunt futurum,ut unum elementum duas habeat Difficultas se formas; quia singulum duabus est praeditum qualitatibus. Adducunt teX. et . primi de Generatione Vbi dicitur, rem Dissicultas nere frigidum, & perspicuum in mutatione aquae in aerem, tanquam accidens utrisque commune. Adducunt genera- Dissieultastionem in elementis habentibus symbolum, in qua dicitur, quod aer mutato humido fit ignis, ergo dicunt, remanet caliditas aeris, tamen aer est corruptus. Et si aliquis cons giat ad hoc, quod est diuersa caliditas, dicunt, ergo erunt octo qualitates. Contendunt has qualitates esse accidentia; Dissieulti, quia numerentur cum alijs tangibilibus, quae sunt acciden

tia; quia dicantur ilis, in quibus fit alteratio,immo quς sunt

principia alterationis, quae etiam numerantur inter qualitates, & in Praedicamentis accidentium. Eousque deueniunt, Dissicultas ut pro certo habentes has qualitates esse accidentia, verean 'tur, ne qui tenent illas esse formas elementorum, reuerta tur ad Veterum sententiam, quod sola materia sit re substantia. Putant magis esse dicendum, qualitates motiuaS es- Dissicut se sormas, quam istas adtiuas, & passiuas. FIabent text. s. i*pW δ octaui Metaphysic. ubi dicunt, Aristotelem dicere, qualita- Dimeultastes primas non esse substantias. Quae omnia a viris grauibus ore sorsitan, & calamo sunt dicenda, non autem intellectu. ntum quidem ad primum attinet, non est verum, Dissicultates corruptas esse aeris qualitates, quamuis sint in magna ali ratione, dominantibus eo tempore elementis frigidis ob solio remotione, ut habetur a Philosopho in Meteorologicis.

197쪽

I me Formis Elementorum

Sic etiam media Regio est in continua aliteratione ob vapores eo continue ascendentes; non tamen sic, ut sin t corrupti aeris qualitates, sed sollini alterate, modo magis, modo minus: Vt etia glacies est aqua valde alterata ,veluti dicebat AleAdsecudam. Xander in primo Quaestionum,capitulo seYto. Quantum ad

secundum iam supra est expositum ; quod scilicet est unica fornia, quia unica qualitas est domina,& simpliciter sorm Ad tertiam. lis. Quantum ad tertium; sunt illa exempla falsa, neque i ta manet aliqua qualitas, nisi eadem genere, ut ibi disputabat

Ad qu-rt/m. Ioannes Grammaticus. Sic etiam de alio, quod adduc tur eX Generatione mutua eorum, in quibus est Symbolum; quς enim dicuntur a Philosopho, ex rei ratione dicuntur, non eX naturae euentu, quandoquidem cum aer mutatur in ignem mutat etiam caliditatem in eandem, non genere, sed specie diuersam ; cum aliam etiam mutet in qualitatem diuersam genere,humiditatem scilicet in siccitatem: mutatur enim nexus, in quo consistit formatio, quare omnes qualitates mutari oportet prout sunt formatrices. Sic non

sunt octo qualitates secundum genus, sed octo secundum speciem: non sunt octo in se, sed octo ut participatae materiae, quod nihil refert. Ita quidem nos bene dicimus; qui vero tenent has qualitates esse accidentia,&specie diuersas feri ea ratione, qua materiae participantur, videant qui id cant; nihil enim in conuenit eadem specie accidentia differ 84 quintam. tibus & specie, & genere compositis inesse. Quod si num rantur hae qualitates cum alijs tangibilibus accipiuntur, ut qualitates simpliciter per se, & numerantur tanquam causae Ad seriam. aliarum, quod indicat esse illarum substantiale. Si ponuntur in praedicamentis accidentium, iam dictum est quonam Ad septima. do in illis ponantur satis clare, ne sit repetendum . Quare etiam nihil timendum, ne reuertamur ad Antiquos, qu0d sola materia sit substantia, alia omnia accidentia, postquam omnia sunt ex his qualitatibus,quas illi supponunt accidentia . Error videlicet in hoc est, quod non sunt accidentia, sed substant . Cur autem istae,non autem motius sint dicendae

198쪽

Sectio Tertia. I J ;

dae Arms, abundanter,&perspicue supra di, tum est. Deil- Aa octauam to tex. 3. 8. Metaphysices nihil magis, quam de alijs: Dicit lsiccitatem, & humiditatem, quas per se accipit esse passiones, quod & nos supra diximus. Godsi Auerroes ideo ibi dubitauit, non est cur rationem illius habeamus.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION