Opera omnia medica in quatuor tomos divisa, studio et opera M. Jacobi Thevart, [...] cum praefatione Theodori Tronchin [...]Tomus secundus. Consiliorum medicinalium liber primus

발행: 1762년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

331쪽

GaI. lib. q. de Ios. assecti

Lib. δε locis

in homine. Lib. de mor bis- is lib. 2. hor.

CONSILIUΜ LXXI.

ΡΕtrus Guerardus mense octobri quum de stomachi insatione querer tur , post curas aliquot medicamentum sumsit : fatis laudabilem ess ctum praestitit. Hic vir quoties in morbos incidit, a Μedicis pro desperato saepe relinquitur, adeo magnis, obscuris, incognitisque morbis i petitur : nam hinc vires elanguent, & cum virium infirmitate magna est cacochymia , ut quod affectionis remedium est, cum virium pugnet cinstodia. Qualia illi contigerint , & quid consilii captum fuerit, aperiam. Inappetens ciborum erat: aut nulla, aut exigua febris: sputa pessima :paullo post in metaphreno tumores, & in tibiis ; facies tumens : pulsus languidus , parvus , si e inaequalis frequentes defectiones, quibus nisi vino occurreretur , metus esset repentini interitus. Octavo post decubitum die circa aequinoctium hibernum , cum ecliptica lunae affectione coibvulsus est plane, ac in propinquo mortem esse putabamus. De mutatione crebra pulsus ita philosophabamur : Hoc enim contingit vel affectione propria cordis, vel ratione Urificii ventriculi oppressi, vel contumacis in primis venis obstructionis , quae liberum spiritibus ingressum & regrestum impedit; vel pulmonum infaxetorum : vel quia legitimum non suppetit

alimentum cordii pote elatiβ , aut paucis , aut pravis spiritibus a materia olida contenta in ventre : nam quum a Vena arteriosa suppeditatur alimen tum corruptum & semiustum , aut quia per arteriam venosam impeditam non libere transfluit aer, mirum non est si magna mutatio in pulsu contingat. At major horum pars concurrere videtur. Quod autem inaequalbias perspicua sit in multis pulsibus, & nonnumquam intercalaris intermis sio , id eo modo contingere videtur quo & in Antipatro ob obstructionem laevium arteriarum : potest & propter pulmonum ipsorum infarctum pro venire , aut mollitudinem & laxitatem eorumdem , utpote qui in costam incumbunt ; quod annotavit Hippocrates : maXime vero videtur fieri ex pravitate anathymiassem ; declaravit, indicaVitque curatio : nam pro gradibus purgationis pulsus restituebatur. Et Hippocrates observat in asrecti bus pulmonum , praesertim si inflammatio sit, insignem mutationem pulsus,& animi defectionem : quod nos animadvertimus saepe: immo & quoties multa pituita offarcti sunt pulmones , ic si a capite cararrhus illabitur. Te-siis Petrus Digers pictor, & vidua domini Bigand e & putant sibi an,

mum deficere. Quod pauci animadvertentes , illud ad inanitionem reu Cant , de ad repletionem confugiunt. Idem in hoc aegro videtur quod dein convalescentibus. Nam ut eX Galeno patet, ideo non proficiunt , aut quia infirmitas corporis est , aut Cacochymia : Utrumque in hunc aegrum cadere videtur; nam & partium est infirmitas a prava diaeta forte ac vi tae instituto contracta, & cacochymia subest , quod ex symptomatis potest apparere i

332쪽

LIBER I. CONSI L. LXXI.

apparere; ut mirum non sit si Se ea appetat quae ex usu non sunt, &edendo non proficiat: nam & ipsarum partium nativa & gentilitia est imbecillitas, & multa in multis partibus cacochymia quae impedit quominus calor naturalis quantulus est elucere queat. Quod ad tumores istos oedematosos attinet, dicimus eos trifariam contingere, aut ut in morbis longis, unde aegros insufflatos dicimus infirmitate caloris naturalis; & hoc tantum ex eVentu fit: aut tamquam morbus est, aut ut symptoma : symptoma, ut in hydrope ; idque bifariam , aut assecto hepate primario , secundariove, unde verus nascitur hydrops: aut per colliquationem quamdam carnium, & velut putrefactionem: Hinc I Hippocrates in lib. de assedi. de morbis, ait, hydropem, improprie dictum, fieri quum in morbis longis diu aegri impurgati manent, hinc

Corruptio carnis, & tumores Cedematosi. Morbus autem tumor est quum .esius consequens non est, sed per se & primo actionem laedit. Cacopragia hepatis & tumoris auctor est, & extenuationis. Tumoris, si in defectu sanguificationis consistat res, extenuationis autem si vitium in humore sit. Quamquam Hippocrates observat in morbis funestissimis Contingere quamdam leucophlegmatiae speciem ob malignam qualitatem deflatulentam , quod in domino te Fugelier phthisico a nobis visum est, cui totum corpus moribundo intumuit, ac facile disparuit. Sic & a pulmonibus , & ab hepate, & a liene extenuatio & tumor potest contingere :quod de liene annotavit Hippocrates : Quibus corpus extenuatur, sim efflorescit, ct contra: ut etiam ex Hippocrate Galenus demonstrat. Sed in huiusmodi tumoribus solum humorem agnoscere, non autem flatum quoque admistum repugnat sensui. Unde enim fluxus & refluxus tam subbtus in hydrope, ut modo intumeant pedes, Ventre deturgente, aut comtra , nisi comes sit flatus earum mutationum auctor λ Quod de hydrope ipso demonstrat Hippocrates lib. de salibus. Sic aut inopia erit caloris naturalis flatum di1cutere nequeuntis, aut dominatUs caloris praeter naturam , materiam phlegmaticam in ventum facile convertentis. Unde alio loco docuimus auruginosos contra sententiam Hippocratis flatuosos esse posse. Et admirabilis locus est apud Hippocratem dum rationem reddit cur in hydrope dolor non sit, quum tamen partes tumeant: in arthritide quum tantus tumor non sit, & proinde non tanta distensio quae ex sententia Galeni in Aphori mis doloris causa est in articulari astediu); ait autem in hydrope humorem non consistere, sed Vagari, proptereaque dolorem non inferre : contra in arthritide & paucum esse, & consistere. Atque ut brevi absolvam: In morbis dignoscendis videndum an sint simplices, an complicati: & rursus an sit aliquid gentilitium , an peculiari diaetae & vitae instituti ratione aliquid fiat. Complicati morbi sunt quum diversis partes

conflictantur , quarum ut natura diversa, symptomata quoque sunt Varia, tametsi communi natura conveniant, tamen specifica distinguuntur; in aegro complicati morbi videntur, catarrhus, tumor oedematosus , deliquia animi frequentia quae eum valde exercuerunt: quae Omnia ab eodem fomte manare videntur. Oedematosum tumorem appressorum digitorum manentia vestigia designant.' Multis de causis ut ante dictum est tumor

2. Prorrhet.

Lib. de lac. in

homine. Lib. 2. de nat

fac. Lib. de heis in homine.

333쪽

316 CONSILIORUM MEDICINAL 1UM,

iste evenire potuit, quarum non una in hoc aegro consideranda est, sed

plures. Unum tantum monere oportet, an non etiam a cerebro repeten

da sit illius tumoris origo, praesertim quatenus metaphrenum intumescit. I ib. d. Abi, Hipp*CrMe scribit etiam hydropis originem a cerebro repeti de in homine. . quomodo audiendus Hippocrates in Aphorism. quum ait, hydropeme se maniae solutorium, quod sit translata a corpore cerebri Vi motuque naturae materia in partes subjectas. Quicquid sit in affectuum complicatione, dissicile tenetur pars primaria affectus causa, quod ispe a capite in partes superas, tape ab his in illas fiat defluxio , sepe proprii humoris generatio per corruptionem propriam ob partis diathesim malam : quae omnia morborum dissicilem cognitionem

reddunt.

In hoc aegro eadem ratio habenda quae & aedium ruinosarum , ut pro gradibus purgationis in instaurando per epicrasin corpore operam demus. Ad eductionem putris materiae quae pulmonibus tenaciter adhaeret, eκusti erunt thoracici linctus eg decocto radicis ari, petroselini, glycyrrhietae, elyngii, ireos, hyssopi, bipinellae , seminis bombacis, cum strupo capillorum Veneris , de hyssopo de Oxymelite. Cordi applicatum est emplastrum ex conservis buglossi, borraginis, comsectione athermes, mithridatio , theriaca , pulvere malabathri, & melissa. Ventriculo fotus ex his quae vim habent roborandi & coquendi : ad hepar oκyrrhodinum ex ol eo absinthii deo rosarum cum ceroto fantalino :deinde institutus syrupus hic. Omnium herbarum capillarium, ana, man. j: seminis carthami, uno. j:. ungulae catallinae , man. θ: radicum omnium aperientium in vino albo macer tarum ana, unc. s. ireos Florent E EI eryngii, ana, unc. si: bu esst, cichorii , pimpinestae , scolopendi ii, pol podii, ana, man. 1: fat decocilio ad lib. j: al. denti cicerum rubrorum , O sorum violarum, ana, pug. 6: in qua infunde ei, uno. 6: santali citrini ct cinnamomi, ana, B. jsi: sat Drupus cocitus cum lib. j sacchari es unc. iij I rupi rosarum pallidarum. Item Agarici trochiscati, dr. θ: rhei, dri jsi: pulveris hierae, Δ. θ: masse pitularum asaiareth ct fine quibus, ana , B. j: cum succo ab sinthii fiat massa pitularum utenda ut dicetur. Deinde optatae seunt institutae, O condita , quibus utebatum, superbibendo parum vivi albi odoriferi , aut vini hypocratici.

I Hippocrates observat quod qui pursati non sunt in morbis, er succrescentem cacochymiam in hydropem incidunt. An vero cacochymia hydropis caiisa λ ita hercle. Ita enim Galenus explicans illud Hippocratis, quod tem- Fore pestifero quidam in hydropem inciderint, hydrops ex abundantia pravorum succorum quosdam invaset. Comm. in pari. I S. seeL 3. lib. 3. Epid. a. Et haec sunt a timenta Hippocratis, lib. de flatibus. Humor enim nisi comitem satum habesat, id non potes sicere. 3 Mmim non es s hydrops in hoc aegro fere inexpugnabilis fuerit. Ese

enim

334쪽

LIBER I. CONSI L. LXXII. 327

Mim serum illud est quod a Celso scribitur cap. II. lib. 3. indrvs tape per

se incipit, ispe alteri vetusto morbo, maximeque quartanae, supervenit; facilius in servis quam in liberis tollitur : quia quum desideret famem , sitim, mille alia taedia , longamque patientiam, promtius his succurritur, qui facile coguntur , quam quibus inutilis libertas est.

De febre maligna.

Joannes Chevvry post labores aliquot, cursus V equitationes &7 Comessationes , coepit lassitudine tentari tensiva: febris continua , lingua praerubra , sitis ineXhaucta, omnium fere partium .dbνα utia d) sine causa

manifesta, urinae laudabiles nimium , ecthymata tandem paruerunt: robora fio ore ventriculi & corde, evacuata multa bile olida restitutus est. Mo bus a quadam erat talliquatione, quod declararunt dolores in faucibus tam internis quam eXternis ut sic loquar): item dejectiones tenues A lis quidae ; quas Hippocrates υδατο χολοε a) vocat in Epidemus : nam quod in bile tenuius erat excernebatur, crassior pars remanebat. In partibus imis erat phlogosis, cujus occasione constitimus in blandis medicamentis , iisque lenibus & humectantibus , quum ratione summae infirmitatis, quae praeter rationem aderat, vix ac ne ViX sedcionem venae aggredi auderemus. Ac revera non est audacter tentanda, sed parce & cum meditatione. Nec nos moVit quod in acutis movere oporteat, quum hoc praesertim de iis audiendum sit in quibus orgasimus est: in hoc autem aegro omnia videbantur mitia & tranquilla, sed latentis putredinis aut malignitatis erat suspia .cio. Accedit quod hieme febris ista orta esset, in qua humores quodam modo Φλεγμιατῶνται. b) ; febris erat laboriosa , non ea tantum ratione, quia labores, corporisque motiones praecessissent, sed ob lassitudinis sensissim ob copiam humorum visco rum febrem committentium, ut in. DL

demiis explicat GalenUS.

Et ut Hippocrates sub finem prioris Prorrhen sis. I. duplicem secit' Conanti is phrenitim , unam manifestam , alteram occultam : occultam quidem, in qua signa manifesta non apparent , sed tabes quaedam mala impressa manet in cerebro; ita duplex est febris, una mani sta , quae se pulsu & urinis manifeste prodit, occulta quae neutro sese manifestat. Haec deterior est; quoniam Medicos sepe fugit. Hujus generis est febris quae aegrum di

nues, sed flammeae; pulsius frequens , sed remissus , & quasi compressus,

sa) Aquoῆ-bitiosa. dae , vomituritiones, lassitudii es. 1 In pituitam convertunturi

335쪽

Comm. inpari. s. lib. 2.

Prorrh.

Lib. de aerect loc. q.

318 CONSILIORUM ΜEDICINALIUM,

sed analogus interno incendio; ingens sitis, dolor gutturis & saucium,

qualem ante in malis temporum constitutionibus oboriri observavimus, de per modum colliquationis; impotentia de infirmitas maxima sine causa ma nisesta: deinde eruptio ecthymalon. In facultate naturali sitis , fastidium sine magno calore qui seris appareret , urinae tenues. In animali impotentia maxima, dc ad motum pigrities & tarditas. In vitali, pulsus remissio : indifferentia, ecthymata, jactationes & αλυσμοὶ d), lassitudines , dolores gutturis. Impotentia ista terrori fuit , quia in febre mediocri corpus ita impotens esse praeter rationem, malum; nam nulla est quod declarat vel intemperiem partis principis, vel copiam materiae gravantis, vel obsidionem eordis a maligno, ut ex Galeno videri potest.

Sic in aegro isto sebris laboriosa erat, & idem ei contingebat quod &in sicca ophthalmia, in qua quod est tenuissimum excernitur , crassius vero manet; aut ut in angina sicca ridem Hippocrati. Urinae erant tenues, sed erant boni coloris, quod si ad tenuitatem malus aliquis color accessis.set, pessimae essent, ut docte in hisor. de Ctiet omenio observat Hippocrates & post eum Galenus. Ecthymata apparuerunt ut in Sileno, sed potius suerunt papulae rubrae& tenues, aut maculae ob ingentem phlogosin quae eX materia coercita anathymiasim tetram educebat ac suscitabat. In ista imbecillitate non voluimus dare hypnotica, ne naturam pigram magis redderemus. Juvimus aegrum usu acidorum & eorum quae contra malignam Vim pugnarent Sanguinis detractioni pepercimus, nec abs re. Quoties enim ingentis cujusdam ariditatis in partibus imis suspicio est , M argumenta, necnon obsidio facultatum, & αδυναμνίαι f), audaX ne esto in secanda vena: aut

si secare consilium est propter phlogosim, parcissima id manu faciendum est; alioqui in magnum discrimen vitae aegrum conjicies. Quod Sc in ripa Caelestinorum in uxore cujusdam cinerum venditoris observavimus, quam febris maligna occupabat; sensim enim naturae motu, qui tamen symptomaticus Videbatur, evacuata foeda materia, mox aquea, moX paUllo crassiore & biliosiore , item confirmatis corde & ventriculo , & usu epithematon temperatiore reddito calore per Dei immortalis gratiam primae eam restituimus sanitati, quum tamen multa letifera signa apparuissent. In tonsore Caroli successore quum laboraret fere eadem febre, immo horrifica esset, id est in continuitate quosdam ex intervallis horrores, observavimus aliquando frequenti venae sectioni locum esse, aliquando ea dem repetitam plurimum obesse. Prodest quidem quum jactationes &ἄλυσμιοὶ l ασιαι g), non tam fiunt a maligno, quam a calore impense aucto, M a cacochymi sanguinis copia: cujus argumenta sunt rigores aut horrores, qui non tam fiunt per caloris affectionem , aut ejus absentiam, quam putrentis humoris membranis & partibus spermaticis sentientibus

336쪽

LIBERI. CONSI L. LXXII. 3ay

molem proventum. Nam postquam horruerunt, statim incalescunt, deinde rigescunt. Galenus autem in Epidem. scribit illud usuvenire ut quoties humores corrupti incalescant, leves horrores inducant. Quod quum evenit, audacius sectio venae tentari debet, non ut quid semel fiat quia in humorum pravorum proVentu raro vires sussiciunt sed iterato. Atque huic tonsori multa sectione Venae occurrimus, ut insigniter civientem febrem confoderemus ac jugularemus. Sed quum horrores qui adsunt mat riae άνωμαλιαν h) & τὸ ε ερογεν- i) significant, aut quum vere periodici

sunt, aut symptomatici, cave ne hinc secandae Venae occasionem quaeras.

Item quum jactationes & δυσφορiai h) oris ventriculi I) sequuntur,

cunctantius timidiusque sectionem 'ense aggredieris. Ideo aliquando est ubi potius febris ratio habenda, quam cauta febrem committentis in ca- cochymia consistentis: est ubi etiam potior ratio habenda causis ipsius quam febris: quamquam purgatio febris causam potius respicit, quam febrem ipsam : sectio venae & febrem & causam. Stabularius in vico de la Μortellexie a castris rediens, bene quidem

habebat. . Militiae morbo detentus erat: & nos eum a pulmonis inflammatione vindicaveramus. Corpore erat squalido, Visceribus admodum ii temperatis: vino meraco apprime delectabatur. Circa Vesperum quum leviter febriret, indulsit tamen genio. Circa quartam nocturnam febre adeo insigni prehensus est, praecedente horrore, ut animam agere videretur : pulsus insigniter elatus, magnuS, Validus, frequens: ingens in praecordiis aestus, hypochondriorum murmur Obaudiebatur, moX contrahebantur : frequens magnaque respiratio , oppressio , jactationes, urinae flammeae, alvus nigra reddebat , VOmituriebat : per quatuor horas viguit febris: sensim declinavit : de utroque latere queritur ac si pleuriticus foret : percipiebatur raptus humorum sursum : febris erat plena jactatione :lingua scabra: 1 intumescebant sensim hypochondria. Tertia nocturna quum in m) effectus fuisset, & extima alsissent, moritur. Cadaver intumuit adeo ut semidoliolum referret: rubentibus, nigricantibusque maculis obseritur. MalignuS erat morbus : Et de eo Galenus videatur agere in Epidem. dum observat contingere in febribus malignissimiis Macutissimis, ut initio incendii febrilis summa sint omnia, magna & frequens respiratio, in toto corpore fusio, percepti0que caloris contra naturam, ejusque acerrimi. Sed paullo post deservent partes, delavitque febris,

adeo ut ea nulla restare videatur : aeger fit, quoniam quum summus esset adeo calor , ut nullus eo major eXstare queat, digeritur prave fervefactic omnino humoribus, & spiritibus exustis retossisque , ut rem neat tantum paucus ac exiguus calor nativus: eique quantulus est, eXigua,

brevisque spiritus ductio sussicit. Atque calor iste nativus prius exstingui tur, quam nova denuo accessio febrilis surgere queat. Ballonii Oper. Tom. II. T t ANNO-

337쪽

CONSILIORUM ΜΚDICINALIUM

I suod huic aegro contigit ut morituro alvus inflaretur , O eorpus obsere retur maculis , idem Nicolai stio evenit lib. I. Epid.

CONSILIUM LXXIII.

De Convulsone, ct complicatis uteri affectibus.

UXor Ioannis Tancre Equitis Regii filium suum primogenitum peperit: hic exsuccus aridusque emissus est: sed tamen quae aqua cumstetu essivere debuit , ea obstetricum di clinicarum mulierum testimonio sensim atque sensim effugit: e bςοία n) fuit adeo ut crederent utero vim aliquam illatam esse. Toto tempore decubitus alvo fuit admodum adstricta , & jam dolores aliquos in ventre sentiebat. Indita sunt enemata , &medicamen ta satis valida praescripta sunt: Alvus inde non multum subducitur. Praeterito tempore decubitus quum jam sibi ad munia prima redeundum putaret, & lac artificio suppressum esset, quod eam lactare conjunx nollet, circum umbilicum adeoque imum ventrem dolores oriuntur: enemata induntur valida , & potiones : indurescit inde alvus magis, minusque cedit remediis: dolores invalescunt. Ad mulierum consilium res redit : tunc & fovere, & uterinum affectum causari, immittere in balneum , Medicorum consilium tamquam ejus rei ignarorum rejicere , condemnare : terebenthinam cum stupis applicare , di seκcenta alia uirpare

remedia , frequentes clysteres indere ex carminativis & anodynis: Incre dibile dictu quanta fuerit usurpatorum remediorum silva. Et prout quaeque mulier erudita videbatur , ita ejus remedia probata sunt. Aliae quae utexi reponendi artem profitentur , & manu , & igne , & cucurbitulis multa moliuntur. Nil proficitur , aegrescit medendo , humores usu istorum remediorum impense calidorum funduntur , ichorosi saniosi fiunt, ferociunt,

acuunturque nil tale cogitantibus. In ista humorum conculcatione di agitatione , quum tamen propter adstrietiorem alvum exitu superne inferneque prohiberentur , aegram comulsiones epilepticae verae adoriuntur, intra horas duodecim odites aut noVies convellitur, omniaque terrore & stupore plena sunt: ad divinitatem istud referunt , proptereaque nil ampli reliquum psse praesidii autumant. Cessante convulsione epileptica o) tamen manebat: lingua exerebatur semipedis longitudine et intumuerat , sauci

batur , aC concerpebatur. Haec nono morbi die paruerunt cum meo qui

dem judicio naturam taederet tantae diuturnitatis , eaque aliquid moliri ve, let. Ad Medicos rebus paene conclamatis concursum est. Spectatores fabulaec n Partus dissicilis & Iaboriossis. o ) Aphona , invocasis.

338쪽

LIBER I. CONSI L. LXXIII. 33 I

hulae toto die suerunt: sysmata ex hiera diacolocynthidos & aliis subdi

derunt : aquarum theriacalium & consimilium usu consuluerunt: pulvis hierae poculo datus est. Aliiε Videbatur Opportuna sectio venae, quod secretio videretur illius materiae quae per alvi suppressionem in hypochondriis Q - p) acquisiverat, & quae in genus nervosum translata, quum olim in vetiis conclusa foret, convellendi occasionem dedit. Inepta aliis visa est , quum natura Videretur fatiscere , & quod in paroXysmis epilepticis usurpata crimine non carereti Sive hic ratio plus valuerit quam fortuna , aut contra siquidem fortuna duce potius periculo aegrae tentatum hoc est sanguis demitur ad tria ingentia vascula: affatim rivuloseque fluit. Ab eo tempore non convellitur , sed redit ad se : tamen subsultus quidam

de contractiunculae, quae potius ex sententia Galeni σαω κω sq), quam Lib. 3. Pror'mσας r) dicentur, apparent. Die sequenti initum est consilium. Illius rin. affectionis causa creditur sanguinis cumulus, impetus & incitatio, necnon excrementorum in alvo proventus & quum alvus densa esset, facta qua

dam est humorum & sanguinis conculcatio ; hinc phlogosis, & a phlogosi vasorum coarctatio & angustia, ac si alvus ambusta & sicca dicer tur : sic metus erat volvuli. Et nisi convulsiones istae incidissent per quamdam seros, partis & malignioris ut ita dicam ) sequestrationem , volvvlus incidisset. I Hippocrates hunc morbum adumbravit, quum ait dolores in hypochondriis resides & revolutos , si augeantur , & febrem fast, diumque cibi accersant , convulsionem afferre per diadochen & metastasim humorum, malignam qualitatem temporis successu per suppressionem ad piorum. Ac credibilis juvenem istam mulierculam hepate visceribusque praecalidis praeditam, & tamen superficie corporis subalbida , molliusculaque carne , unde facile ea imbuitur sanguine , inflammationesque concitat ut de mulieribus docet Hippocrates mammarum muliebrium exemplo a) sub momin eam affectionem incidisse tribus de causis: ob alvi suppressionem, quae lib. de gland. ipsa per se incommoda affert multa ; ob exuberantiam linguinis, qui in mammas fluere prohibitus est; tertio ob cacochymiam. Sic prudenter provisum est ut bis, terve sanguis detraheretur ad tollendam plenitudinem

M phlogossin , quam usus rerum admotarum calidiorum adauXerat, colim vies humorum adimeretur , alvus leniretur. Lenienda enim alvus suit, non irritanda vehementibus medicamentis & siccantibus calefacientibusque: quod notandum est, de a nobis observatum in capite de ea re praescripto, ut levetur eorum error, qui quum vident alvum tardam , ad impense calida confugiunt: Contra plus proficitur Usu rerum temperatarum. Injecti ergo sunt clysteres primis contrarii, ex decoctis capitum vervecinorum , & omazorum cum borragine, buglosso, utraque malva , de radicibus ejus, seminibus melonum , cucumeris , endiviae , ex diapruno non la-Xativo , diacassia: immo. oleum fuit suspectum ob calorem, nisi quod li-Ιiaceum violatum magna copia injectum est. Rejecta sunt ea quae ca-T t a letice p) Μalignitatem. q Contractiones.

339쪽

331 CONSILIORUM MEDICINALI UΜ

lefacerent : in usu των ααδυνω- s) , & temperatorum consi-, si itur. Stupae injectae sunt in aquam egelidam ut saturarentur , deinde in sesqui libra butyri recentis , & tantumdem olei violati imbutae sunt toti abdomini applicitae. Potiones ex oleo amygdalarum dulcium recenter extracto , cum decocto malvarum , buglossi, seminum frigidorum, lactucae ,& seminis aikehengi, ex cassia soluta, catholicone, diapruno simplici , cum syriapo violarum , alias syrupo rosarum pallidarum. Quod validis medicamentis obtineri non potuit, id rerum blandiorum usus est assecutus. 3 Si quando alias in ea muliere maXime observari debuit quod scribit Hippocrates : Camendum es ne in flammatas partes medicamentis vexemus&c.

Repetitae sunt istae potiones, & juscula liquidissima. Tandem ad colluviem contumaciorem & abstrusam magis in jusculis tabellas diacarthami saepe dissolvimus magno profectu. Saepe id factum; hinc bene habuit.

Urinae prae calore nigrescebant, & flammeae erant : statim alvus subsistebat, & spiratodea reddebat. Immo narrabat aegra se circum lumbos Ain regione venarum uteri sentire pulsum, subsultumque arteriarum , & calorem immodicum. Nisi viribus metuissemus, largissime sanguinem demsissemus. Per octo aut duodecim dies bene habet. Sed tamen dolores se mediocres in regione pubis & lumborum persentiscere dicebat: sed hi aliis

inferiores erant. Ecce dum eam primae sanitati restitutam credimus , gravius quam ante conflictatur de nocte eXacerbantur dolores, adeo ut ea

manus sibi inferre cogitet: Interdiu levantur ; alvus adstringitur, in inguinibus dolorem sentit, & in suris tibiarum maXime in plantis pedum intolerabilem : insomnis nullo consistit loco: vomitiones aeruginosae frequentes: renum regio inflammari videtur. Ad prima remedia & venae sectionem recurritur : parum proficitur. Urinae alias flammeae , alias aqueae , alias simaistiservi. bulosis apparent: sic erant distantes. Et quod urinae distantes turbationem 4. tetrab. q. aliqUam declarant, Hippocrates quum in eadem urina es distantia , id est inaequalitas contentorum. Idem potest dici de urinis quum uno die ac altero alias aliter assectae excernuntur. Nos uterinum aliquid esse dicebamus. Et obstetrices & chirurgi narrabant collum uteri quodammodo distortum , & ingentem intus calorem percipi: Ligamentorum cornuumque erat assectio aliqua; dolor tunc repetiit quum illa somniaret se a suo conjuge inbri& coire voluptuose : sic factus erat eo sanguinis concursus , furor, appetentiaque Uteri contigerat. . Quodque mirandum magis, ab utero flatatus erumpebant; quod Aetius observat in cap. de in latione uteri , iis ria f. q. Et ut ingenue dicam, complicati erant assectus: satyriasis erat quaedam, & phlogosis circum uterum. Secta vena in brachio, secta in malleolo magna quantitate. Cataplasmata O lenientia admota. Oxyrho lini embroche frequens. Nil aut parum proficitur. Tandem consulitur clysteribus anodynis, in quibus philonium romanum dissolvitur. Injicitur oleum liliorum & violarum in uterum. Pesii eκ terebenthina , bdellio ,

picio

340쪽

LIBER I. C O N S I L. LXXIII. 333

picio foret, tamen quia os uteri non contingebant, ex usu pessaliorum profluvium sanguinis ex utero eAspectabamus, eoque consilio venam malleoli tutuderamus. Juvabatur pessis, sorte ob titillationem. Clinica mulier candelas ex sebo indebat loco pessuli: manifestam sentiebat allevationem. Inditi sunt hi pessi. Opopanacis, bdellii, gummi elemi, ora, unc. terebenthinae , B. θ: cerae , unc. j: sat pessus acuatus pulvere diacolocynthidos. Infessus ex ruta, chamaemeso, meliloto. Sed quum haec non juvarent, & dolores urgerent, & pectinis, inguinum , maximeque surarum , & plantarum pedis cum caloris sensu, perbclitatum est hoc remedium. M. Radicis althaeae ct Iiliorum, ana, unc. iij malvae , senecionis, bimaisae, meliloti, chamaemeli, cressionis, ana, man. iij: seminis lini, cytoniorum,

hi, foeni burgundiet , althaeae , ana , uno. jὁ s) hyosciami ct papaveris albi, ana, man. id: sat decollio in aqua : at platura, in qua adde opii th baici ct populeonis , ana, unc. si: sat cataplasma admovendum pubi, poplit bus O inguinibus,

Vesicae suillae implearetur eo decocto, ct admoveantur. Eadem materialia campiantur, O coquantur pro semicupio. Per metrenchyten de eo deemo in ut rum injectio fiat. , Renibus applicatum emplasrum ex philonio romano ct unguento Comitisse. Hoc remedio convaluit, dormivit, sedati sunt omnes dolores.

1 Glitos dolores sepe in epile fam desinere novum non es, immo O in artuum resolutionem : quod nullai Aegineta arinotauit , post eum M

i a Consul ones istae febri supervenerant, ct febrem quodammodo siserunt. Ita enim aliquando convusto commode febri supervenit , ψ ad finem lib. de

crisibus docet Hippocrates. 3 Et si quando alias in hoc maxime verum fui quod eodem loco quarto Acutor. in praecordiorum inclammatione sectionem venae se principale rem dium: Vido historiiam Nic tiae te Be. Et quum dolor in nosra aegra regionem uteri attingeret, mirum cur toties e brachio sanguinem si tulerimus, potius a malleolo trahendus erat. de quoesio praees a, an in uteri in lammatione O dolore, immo in suppressione mensum , demendus sanguis e bra L chio : Non vult Galenitis cap. II. lib. de iung. missione : Rec amat quoque e demonsrat Ahahia in a. ad Glaucon. Contra sentit Aetius. Ac credo quos dam Medicos medendo aberrare plurimum. . 6 quae ab Hippocrate dicuntur de fatu in utero legamus lib. a. de morbis mulier. misita huic mulieri taliar Omplomata evenisse comperiemus. Haec autem in alio quum est inter angi rus uteri , dolor est major non reformi- 'dat venae sectionem , quum cassoris muni magna sit suspicio : potως est infammatio aliqua: nam quum isteri fundus aut cavitas i igmmatur , in imo ven

SEARCH

MENU NAVIGATION