Opera omnia medica in quatuor tomos divisa, studio et opera M. Jacobi Thevart, [...] cum praefatione Theodori Tronchin [...]Tomus secundus. Consiliorum medicinalium liber primus

발행: 1762년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

381쪽

comm. inpar. 38. fedi. I. lib. 6. Epid. Com. in apis. s. lib. 6.delae.

3 CONSILIORUΜ ΜΕ DICINALIUM,

Ae primum, si humor frigidus est uti vult, cur non potius stuporem assert8 Nam ait Galenus: Pituitae ct sero ejus ines ut torporem sectat, noumordacitatem, nisi forte ita sit alienum a natura , ut aut salsum, aut acidum fiat. Et quum , ainitore Fernelio, pituitosus & frigidus humor auctorsit arthritidos, unde tanta doloris acerbitas surget λ Et in Aphorismis dum reddit rationem cur hieme & autumno dolores podagrici excitentur, ait hieme quidem id fieri, quod quantitate & qualitate humores infestent,

ac peccent: Autumno autem solum secundum qualitatem. Hinc patet qualitatem humoris solam ad podagram sufficere, ut ea copia non requiratur pituitae , quam vult Fernelius. Rondeletius dum agitare vult Fernelium, male illius verba Qitat: nam non placet Fernelio per venas, & per spinalem medullam, & per nervos fluxionem fieri: sed per inanes maeandros & aquae ductus sub cute: item non vult illum muciam qui per palatum deerrat arthritin committere: sed per partes capitis externas erctra calvam positas Vult sensim decurrere ii

morem.

Revera pro Fernelio facit locus praeclarus quo Hippocrates e licat septem fluxiones e capite : & loquens de fluXione quae retro fit, ait: Fium articulorum ac coxendicum dolores a talibus morbis id es hydrope O si usionibus aquae) sanatis , quum id quod morbum esscit sanatur, es od in ca ne relictum fuerit, cui non si exi tus, nec intro , nec foras, egressum fuerit, sed tuberculum efficiens , fugit in id quod cedit, ac tum dolores articulorum efficit. Sed contra Fernelium facit id quod ab Eodem Hippocrate scribitur;

nam loquens de ophthalmia, duplicem mucum statuit , unum ab interia, capite, hic falsus est, doloremque eScitat, alium de foris per extremam cutim capitis, eumque compressum & hic salsus quum non sit, dotatorem non movet in oculis : ergo pari ratione dolorem non excitabit si in articulos inciderit : credibiliusque eum humorem qui in articulis dolorem

excitat, ab interno capite emanare.

At a pericranio , ait, humor descendit. Si a solo pericranio, cur non aliae partes debiles humorem depositum a partibus robustis eYcipient λQuasi vero articuli nequeant tamquam imbecilli ab aliis partibus validis humorem supervacuum recipere. Et sit ita, magna fluxionum pars a capite fit, quid attinet novos hos sub cute aquae ductus comminisci, & non potius apertos ductus & canales consignare λ Et quum auctore Hippocrate

abscessius fiant per nervos, arterias, VenaS, membranaS, ossaque ipsa, credibilius est humorem per eas partes fluere ac refluere , per quas alimem tum decurrit de defluit ad partes alendas: at coactus est ad caput consu-gere, quod credibile non eXistimet tam sincerum humorem e venis compleetentibus reliquos humores secerni qui articularem dolorem sit generaturus. At facile sincerus humor fit, si vel in parte fiat congestio, vel si a cerebro humor descendat. Non quod ea sit pituita quae per infundibulum in Ventriculam , aut pulmones deerrat, quia oporteret eam in venas

resumi, quod est absurdum : sed quae sub cute per inania quaedam laxaque musculorum spatia' unde doloris in transitu vacuitas est fluXionis hunc

modum

382쪽

LIBER I. CONSI L. XCI. 373

inodum tenet, ut quassi inundatio alvei & eluvies quaedam in cavitatem articulorum & partes vicinas incurrat ac illabatur. At si Fernelius negat, ideo ab interno corpore in articulos humorem rapi posse , quod civia non sit facilis, & secretionem oporteat fieri humoris a massa sanguinis : Quid primum respondebit de abscessibus qui fiunt in crisibus in arti culos materia morbifica & secreta a massa sanguinis, aut saltem in ventre contenta λ Liber quartus Aphorismori m testatur abunde & resurgentibus amorbo, & laboriosis febribus detentis, & aliis similiter affectis in maYillas & alios articulos humorem rapi, quum absurdum sit a capitis partibus extimis eum descendere. Q um copiosa urina profluens Archigenis servum ab abscessu in articulos Geravit, an non materia illa in venis contemta erat Θ Alba, levis, aequalis materies copiosa, & quae per urinas flue- re debet dum abscessum in articulum factat, an non a capite emanat Τί HOC asserere .puerile foret. Ρraeterea dum fiunt apostemata modo sincera , modo missa, carbones, eXanthemata, & alia id genus , materia seposita es secreta, numquid a venis & arteriis fluxit, & eadem potest in partes circumsitas articulis influere, & dolorem excitare λ At caput in Vitio non . est. Sed audiamus Galenum Comment. λ 6. Didemiorum dum est pli' civi. la fain cat quomodo audiendum sit quod Hippocrates scribit quod excitato dolore colico quieverit arthriticus dolor, de contra : hanc rationem reddit: 6. Epici deo hoc fit , ait, quod humorram in artus currentium ad colon intestinum impetus conversus es.' Quod satis aperte docet ab interno corpore facile per ductus tum manifestos , tum caecos humores modo in hanc partem,

modo in illam rapi posse, necnon fieri communicationem inter artus Mintestina : quamquam de hoc forte dubitari potest. Praeterea quid respondest Fernelius Hippocrati , qui ita scribit; D sen- raciae: ima intempestuo suppressa abscesum in coisis arat visceribus, aut in articussis facit. Num igitur biliosus abscesus in articulis , sangMineus in cutis aut visceritas fit J Ubi duo adversus Fernelium notari pol Tunt: prius est, si ita, mor qui dysenteriam committit , sive biliosus, sive melancholicus sit, imclinati nem habet in alvum interiorem : & idem in artus potest abscede

re , rursus ab artubus in alVUm : ergo error est manifestus Fernelii mminisci, a capitis tantum partibus externis humorem dimanare qui arti itin sit commissurus. Posterius est quod tacite biliosas etiam fluxiones sinceras in articulo fieri indicat Hippocrates, quod tamen non arridet Fernelio, ut qui omnem arthritin ab hum re frigido esse velit: Tamen . loco illi M. dysenteria respondere posset Fernelius , quod nimirum fluXionum alvi. dysenteriarum sepe Hippocratis opinione caput origo sit quod si verum est , nil hic locus contra illum facit. Nam qui humora capite delabens dysenteriam facit, si desinat sentevam inducere,

alio cursurn tuum inflediat , Utyote in partes eXternas , tum articulares pissectiones potest inducere. Ut quum Hippocrates. scribit La Aphoril la vomitum diuturnam diari limam splvere , id videtur fieri quod a capite: humor in ventrem descendat, qui alvum sollicitans Ze laevigans id afferat: quod si illa materia vomitione e&cludatur, cessat pffectus : sic quum hu- ab caste. delabens in ljmδ curis dini rati d senteriae finem affert

383쪽

116 CONSILIORUΜ MEDICINALIUM,

atque haec probabilitate nituntur. Contra Fernelium & id facit: Si lassi tudines spontaneae & articulorum quaedam debilitationes & esseminatio nes, ut gressus impotentia sit, ab humorum per corpus sparsorum, dea maligno sero quod in corpore superflait, oriuntur : numquid causa au ista articulorum veros dolores excitabit Z & tamen caput in vitio non est. Vidimus juvenem annos I s. natum, arthriticum, ea maXime ratione factum , quod in eruptione exanthematon non esset legitime repurgatus: annon humor iste a capite estὶ & Hippocrates aliud videtur contra Ferne

In Coari lium objicere : Quibus sanis hieme circa lumbos frigiditas ct gravitas ex locvi erasa , alvus suppresa , ventriculo probe agente , his schias , aut renum dolor, aut urinae sillicidium contigerit forte. Hic declarat ischiadem quae: m. iurisi. ad arthritin refertur, quamquam Galenus ischiadicos negat proprie a 3. Iedi. 4. thriticos a Graecis appellari) oriri non tam ab externo capite, quam ab id. in interno corpore. Et sit suppressio mensium, aut haemorrhoidum, aut so-p- 3 si-- Iernnis alicujus evacuationis potest arthritin immittere, cur necessario caput' tamquam mali audiorem accusabis Z Internas autem humorum ρψ ορ-

γασμους παλινδρομ I) in ischium aut articulos manifestissime aliis in h/ iis ophorismis docuit, idque contra Fernelium. Atque utinam iis ci summus vir Fernelius eas audivisset: cuibus de repente, dum sine febre simi,

praecordii ct oris ventriculi dolor, ac circa crura ac infernas paries, O aDusim tumorem elevatur , solvit venae sectio U alvi fluxio et his febrire nocet. Lonagae enim febres sunt , O tu les , ct singultrii ; his ad solutionem tendentibus

dolor fortis coxarum aut crurum, aVt puris sputum, aut oculorum privatis contingit. Item : Dolores ad hypochondria in febre , voce intercepta , suae sidore soluti, malum; his ad coxendicet 'lorei sunt. Quibus locis patet in aeriam coxarum morbum effecturam in hypochondrio latere, non autem a capite derivari. Rationes quidem multas, easque probabiles Ferneliu assert, quibus con- vincere se posse putat necessarium esse humoris arthritin commissuri defluxum a capite, tum quod non ita sincerus humor ab interno corpore ex venis & arteriis raperetur ad morbum generandum : neque tam liber aditus

foret, quam est pituitae, aut sero a capite prolapso per subjectas cuti partes & occultas quasdam vias. Attamen Videmur multa opposuisse Fernelio quae ejus sententiam valde debilitant. Non videtur parum verisimilis ea ratio quam affert de crudo succo qui in hydropicis tibias occupat, tumoremque iacit , & tamen articularem morbum non parit. Gorraeus putat hoc argumento voluisse Fernelium pituitam non committere arthritin , & rationum machinas in Fornelium struit. Sed errat toto caelo GorraeuS. Nec enim hoc placuit Fernelio , alioqui sui sane dissimilis foret, ut qui acriter defendat omnem arthritin a pituita stigidoque humore esse aut ejus sero. Sed hoc voluit Fernelius tuendo pertinaciter suam sententiam , a cerebro necessario defluere humorem frigidum qui malum committat: Utia si humor qui ab interno

Cossore ι Impetus, orgasmos, & recursiones.

384쪽

LIBERI. CONSI L. XCI. 377

eorpore aut per venas, aut per arterias, aut per alios aquaeductus in t hias cruraque natus esset generaret arthritin, maxime id fieret in copia suci

ci crudi ac pituitosi, qui etiam redundat in tibiis & brachiis hydropicorum. At hic humor non id facit. λSed respondeat Femelius : Numquid qui fluit ac refluit in tibiis hydropicorum pituitosus humor si in articulum influat potest facere dolorem & arthritim λ Si idem humor & natura & ingenio, & numero a cerebro manaret, numquid arthritin posset committere in articulum illapsus λ Quid impedit quominus id faciat λ An quia per venas & arterias influit λ At tu ipse fateris per alios ductus quam per venas fluere. Numquid iidem sunt dui s occulti per quos di humor a cerebro deflueret 8 An quia iste

humor non a cerebro est λ Quasi vero liumor crudus aut vitiosus ab li pate malo & male ossicium faciente non aeque dolores excitaret ac qui a cerebro est y Quasi vero in cerebro istam idiosyncrasam, indolem, naturam, ac proprie talem acquirat qua dolores arthriticos essiciat λ Cur ergo in tumentibus tibiis virginum foedos colores patientium dolores etiam in

vacuitate quadam febris quotidie observamus acerbiores λ Numquid idem humor qui fusus dolores in tibiis excitat, si idem in articulum que piam incideret , articulum quoque divexaret λ In ictericis quibusdam si

so ab hepate & interno corpore sero humorum acri ac maligno implacabiles dolores comperimus, nihil etiamnum hepate ad id conserente. Hip- Lb. de laevpocrates auctor admirabilis obscure quidem rationem videtur dedisse cur

in hydrope, quum multus eircum articulos humor sit qui distentionem faciat, distentio autem maxime dolorem in articulis facit, ait Galenus dolor quoque non adsit: in arthritide autem . quum paucus humor sit,' tanta doloris sit acerbitas. Ita autem scribit postquam de hydrope locutus est : Si modicus fuxus fuerit respectu magni fluxus psi in hydrope fit ,

unde operete intumescere o detumescere partem videmus coxendicum ct araticulorum dolorem facit quum fuere cessaverit. Nam xl modicus O undP- Lib. de heu quaque ab omnibus partibus fortioribus depus Pus ad articulos refugnum facit. Tamen non videtur haec ratio satis. Nam si paucus humor arthritin f cit, cur non multus faciet y In cacheria & hydrope multus est. Frustra igitur & temere Femelius asteri tumorem istum cachecticorum ut doceat necessario a cerebro affuere humorem, quia qui ab aliis partibus emanat humor natus esset dolores arthriticos parere, id maYime fieret in copia succi crudioris. Pace tanti viri dicam , idipsum non intellegit. Atque dicendi confutandique initium ab ipso Hippocrate dumam : & quia ma cus in hac parte est , cetera iupplebo. Tria requirit loco superius adducto ut fiat dolor articularis, ut sit modicus fluxus, ut suere desinat, ut refugiat ad articulum: quartum & addemus , quod vim quoque suam habet, ut a partibus omnibus fortioribus ad articulum depulsus sit. Vis in eo ponitur, quod dicit paucum esse & depulsum a partibus omnibus fortioribus ; nam si multus est, aequalem quamdam intemperiem facit, immo sua mole obruens indolentiam affert. Et quibus intument tibiae, brachia,

Ballonii Oper. Tom. II. B b b artus

385쪽

3 3 CONSILIORUM MEDICINALIUM,

artus quoque ipsit ut m) dicantur ) ii stuporis sensum habent:

sed quum paucus & effusus in nervos cum mole sua non obruat, satis quid . ejus possit qualitas ostendit. Deinde quod a partibus pellatur satis indicat sua qualitate adeo molestum esse , ut necessarium sit aliquid virulentiae habere , declarat acerbitas doloris, orgasimus. Nam nunc hic articulus obsidetur , nunc ille : & totius manus & pedis, modo hic digitus, modo ille, modo veterem sedem occupans in ea consistit. & furorem exercet. Unde videmus stepe imagnos esse cruciatus quum nil tumens & dissimile . appareat, nil lacunosum, nil salebrosum. At in leucophlegmatia quum intumeat corpus totUm prae copia crudi humoris, & in cachegia quum. redundet humor serosus & malus , sepe a dO Ore Vacuitas est quaedam. .. Secunda conditio est ut humor fluere desinat; quod bifariam audiendum, vel ut jam actu consistat flugio, alioqui dolor non adesset, nisi fugax:

sortassis vel ut per nervosum genus , non autem per Uenosum humor Uagetur. Quod ad prius attinet, falsum est dicere non excitari dolorem nisi consistat fluYio : oportet quidem materiei partem consistere , at omnino fluκionem cessare non oportet: sed Ut dolor perseveret, humor consistat oportet. De posteriore ita dicam: Et ocrates primus docuit morbos venarum leviores esse, fugaces, contra nerUorum obstinatos ac contum ces : & hic locus maXime conferet ad eorum intelligentiam , perspicientiat que quae dicimus. Ac pximum audiatur Hippocrates : Quicumque morbus. a senis oritur debilion O levior es quam qui a nervis : defuit enim una cu-- humore qui in venis ines , non quiescit. Et natura venis in humore est in carnibtas , Graece D m Nervi, autem Acci sunt, O cavitates non habent, ct ad os a conji sunt, is maxime ab olibus nutriuntur ; nutriuntur autem O a carnibus, ct colorem inser camnem σε medium habent , ct humidiores sunt ac carnosiores quam ossa, sic Diores magis os ei quam carnes. Quicumque morbus ad nervos ipsos i pe

.en erit, firmatur, es quiescit eodem loco, ct dissolis est ipsum edurere. Qui

locus docere potuit Fernelium quae causa sit cur saepe, tumeant detumescantque partes, quum tamen dolores non excitentur in articulis. Humor enim in venis continetur, non in nervis, aut saltem non consistit quiescit que in nervis: oportet autem quietem habere antequam ibi dolorem creare possit. Et antequam ultra progredior, quoniam ille locus obscurus est quo ante paullo dixit, Onatura venis in humore est in carasitis nomnullis dissicultatem negotiumque dedit, illum explicabo : Comparat ge'nus Venosam cum nerUoso : nervosi generis nomine & membranas &tendines, & ligamenta, & periostium intelligit, item & nervos proprie

didicis qui musculos proprie dictos conteXunt: nam caro simpleX, nervi& venae musculum condunt. Et dum ita comparat nervos cum venis , vult venarum naturam humidiorem esse duabus de causis, tum Quod ratione suarum cavitatum humores contineant, qui quum i γρὰ an dica tur, & consistentiam liquidam habeant, humectent corpus cui insunt, m) Inaruculati. α) Humida.

386쪽

LIBER I. CONSI L. XCI. 379

M quod saepe perfluunt & perluunt, tum quod vente in carnibus ipsis

sint quas enutriunt: Sic quum dicit, Natura venis in humore es in carniabus, id est, proprium est Venarum, Ut & humorem contineant, & in re humida sint, id est, in carne. Et nisi multiplex earum tunica impediret, facile rumperentur. Sic nerVi venis dicuntur duriores, quamquam multiplex sit tunica quod cavitatem non habeant, quod tendines sint, quod Ιigamenta, membranae; Venae molliores ob caVitatem, quia in carne molli sunt, quia . continent rem fluXilem. Sic metonymicos res continens diciatur mollis & humida ratione & rei quam continet, & rei in qua continetur & fovetur. Vel quum dicit, Natura venis est in humore, in carnubus : ut nomen illud , carnibus , se explicatio nominis , im humore : caro enim res humida est ; sic vena in humore est, id est in carnibus, in qui bus & sedem, & firmitatem , & augmentum, & munus habet vena. At nervi sicci sunt, quia non sunt in carnibus, & res humidas non comtinent ut venae, & a rebus siccis oriuntur, id est, ab ossibus , quod ipse Hippocrates docet dum ait, Nervi ad os a coni sunt, moimam par, rem ab usibus nutriuntur : Quamquam sunt id alii qui a carnibus nutriuntur , ut qui musculos componunt. Et ut omista interpretatione illius pe- riodi quam obiter eXplicavimus, ad rem redeamus, ideo morbi qui in nervis sunt firmantur , quod dura eorum consistentia sit ; qui in venis, id est , a venis sunt, fluunt fugacesque sunt magis : quod fac ratione maxime demonstrat Hippocrates: Communicant omnes venae confisunt inter Lb. lam se mutuo , aliae sibi ipso committuntur ac coincidunt, alii vero ct venulas e T in homine. inis extenta s. Ac de distinctione morborum nervos occupantium ac genus

venosum initio illius libri de locis in homine ita scribit: suoci socius es mori

bos magis recipit, ct magis dolet a natura : humidum vero minus. Morbus

qui in sicco es stabilitur ac con fit qui in humido es, dii is aliaraliam partem occupat, O transmigrans quietem facit , ct citius sedatur , utpote in humido non sabilitus. Quem locum de intemperie humida & sirex antelligunt, sed male : vere enim hic locus pertinet ad alium qui sequitur

de morbis nervorum ac Venarum. Sed haec relinquamus. 'Tertia conditio ex his quas proposuimus , est ut ad arthritidis generationem humor in articulum, aut saltem partes proXime articulum ambientes,& eκquisito. praeditas sensu , incurrat. Quod miror non animadvertisse Fer-

melium, qui indistincte proponit in cacheXia non oboriri arthritin, quum

tamen sit humor crudus : proinde necessario a cerebri manare. Adeone ignarus Fernelius ut non fateatur oboriri dolorem articularem si qui redundat in cachecticis humor in articulum descendat, includatur , atque ibi interceptus interclususque corrumpatur λ Nam non omne .eXcrementum

quod in partem impingitur statim dolorem parit: sed alias quum sua natura efferum est & mordax primo quoque tempore dolorem infligit: alias nonnisi temporis successu acrimoniam , aut dolorificam aliam qualitatem nanciscens eumdem infert dolorem: itaque pace Fernelii dicam nil qui

387쪽

386 CONSILIORUM MEDICINALIUM,

ἀπήω ο) , si tantum sit crudus humor infra sanguinem , sed qui proxime

in sanguinem degeneret, si calor es siet melior, non est necessie a tali sim more , dolorem excitari: nullas enim molestias eXhibet, ut nec sanguis. . Nam in hydropicis quoniam hepar aliqua ex parte est refrigeratum, sanguis quoque aliqua eκ parte refrigeratus es , & crudus : sed incoctus non dicitur. Alibi autem ex Galeno distinximus e ιιικον p . Et talis semicoctus sanguis dolorem non creat: Hinc leucophlegmaticos non videmus laborare : In cachecticis quibusdam iis praesertim virginibus quas foedus deturpat color , dolores capitis, artuum & surarum intoler biles videmus. Et quemadmodum ex mucis & pituitis quae a capite desicendunt aliae tuisses eXcitant alias humidas, alias siccas, nonnullae nullas tusses proritant , aliae statim negotium dant pulmoni eumque ulcerant, ut quae sunt efferae & ichore praeditae, aliae etiam ingenti copia nil incommodi asserunt, sed postquam moram aliquam in pulmone sine ulla molestia egerunt, coctae crasses actaeque facillime extunduntur : idem judicium est de humoribus qui in artus dilabuntur. Nam quum tibiae intumescunt hujm0re, aut brachia, & articulorum loci, non statim dolor fit, ne si qui dem in articulum humor influxerit, sed requiritur certa quaedam qualitas

qua humor donatus repente concitat dolores atroces : M in hoc disputationis cardo vertitur. Proinde docuimus ante ex Galeno in ibro 6. Diadem. pituitam quidem torporem inducere , sed si aut falsa sit , aut ac da ea atrocissimis cum doloribus sese prodit : quod & in doloribus colicis usuvenit. Quot sunt enim quorum intestina multa pituita sunt oblita obsitaque , quos nullus coli dolor cruciavit Z At si gypsea est pituita

salsa, acidaque , aut Vitrea; ea suae praesentiae excitandis gravibus dolor,bus notas ac argumenta edit. Et haec adversus Fernelium de loco, quamquam pluribus res explicari posset: obiterque de humoris qualitate & com ditione diXimus , sed rem totam negotiumque de humore accuratius sumus jam pertractaturi. De humore qui causa est arthritidis, ita sentit Fernelius : Humor continens arthritidis causas tam varius non es atque traditur : nec enim sanguineus , nec biliosus , nec melancholicus es umquam , sed omnino vel pituitosus , mel serosus. Tam graviter iterum peccandi , & hoc contra Veteres asse rendi occasionem dedit illa alia erronea opinio quam paullo ante explosimus , de origine arthritidon on inium cerebro, quod aut pituitosum solum humorem, aut serosum cerebrum suppeditet. Sic duas illas erroneas opiniones ita complicavit, ut alia alteram pepererit, de toti antiquitati opposuerit. Si enim humor unus foret pituitosus tam sevi articulorum hostis

auctor, quid veter practi OS in eam opinionem adduceret, Ut pro a thritidon distinctione & causarum , remedia quoque distinguerent λ At re- Aethis tetrab. media instituunt ad biliosam arthritin, ad sanguineam , ad serosiam : ergo IVrmui verum est tot esse species ; alioqui in rem aegrorum graviisime peccaretur. Atque ante jam refutaVimus argumenta eorum qui negant fluxionem Ullam

388쪽

LIBER L CON SI L. XCI. 38r

lam esse sanguineam quae arthritin 'uoque sanguineam creet , quod necesse esset in pus sanguinem verti. At sanguis quidem quum dicitur suppurari

quum in Ventrem erumpit, Verbum suppurari generalius pro corrumpi sumitur , ait Galenus. Et aliun est in ventrem , aliud in articulum irruere. Quamquam & in articulo suppurat, id est corrumpitur , malam alienamque qualitatem accersit, unde in sua generatione, & in loco, a quo mittitur , laudabilis eX eventu mala qualitate insignitur. Deinde sanguis in carnibus corrumpitur quidem ac suppurat proprie , sed non in articulis. Immo quum in articulum incidit, recrudescit quodammodo, & suam maturitatem amittit. Quod sorte imposuit Fernelio , quod videat inflammationes in articulis nonnisi intra F. dies solvi, & pituitescere quodammodo omnes qui in articulos fluunt humores; immo si prius calidi, rent , ob loci naturam incrudescere. Quod mirum ne sit: nam &Hippocrates in libris de morbis scribit contingere, ut a pulmone ipso pus in thoracem erumpat, & tametsi antequam eruperit maturum sit, tamen dies aliquot exspectari vult donec rursum pus ipsum maturescat: Sic inutatione loci maturitas puris exolescit, aut saltem diminuta retunditur tamquam mat ria perfrigerata. Similiter in febribus materia cocta mitificataque in partem aliquam relegata recrudescit. Et in sexto uidemiorum quum loquitur Hippocrates Comm. Mde concretione lapidis in vesica, ait Galenus, frigiditate: Vesicae, citamquam Corporis eXsanguis , lapidis coagmentationem juvari. Itaque fieri potest ut di id, frigiditate articuli sanguis, aut alius humor eo influens , licet sit calidus , facile sirum calorem amittat: non tamen ideo frigidus humor arthritidis causa est. Ideo Hippocrates dicebat sanguinem esse natura frigidum, Lib. Dcorde. quia quum sit de genere aqueorum , facile suum caloxem amittat. Sed ad hujus rei de qua agitur demotarationem: conferet plurimum ea demonstra tio quam attulit Galenus in Aphor. explicans cur inflammatio in podagricis hintra dies quadraginta cesset , non ante: quod forte pro Fernelio fa- Aph. yalbinciet nam anflammationem quae arthritidi silpervenit eX eventu tantum comtingere ait, nempe vi doloris. Ita autem scribit , suoe carnosas partes occupat in ammatio morborum acuto m. subjicitur termino , suoniam carnis substantia mollior es O rarior quam natura . ligamentorum. Unde tardius in ammantur chordae ac uervi s Culnerati fuerint Graece , Leonia cenus vertit , ex longiori tempore ad consistentiam inflammationis periveniunt tardisicis sana; r. sua enim ratione vix aliquid externi in se recipiunt , quum durae snt ac densae hujusmodi partes , hac ipsa ratione vix a se dimittunt. suapropter solutionis terminus es dies quadragesimus quia

quum in articulat utas humores sint , O ligamenta amplexantia ipsas opor et evacuari άτ q) , id es , in moduim vaporis. Mirum autem est cur dicat tam aegre admitti humores a membranis & ligamentis , & a nervis , quum videamus eos qui articulari. dolore tenentur facillime modo hanc partem , modo illam laborare : at si tam aegre admitterent humores, nont m subito dolor inde surgeret. Quin etiam facillime & tremores, M

et In modum vaporis.

389쪽

Comm. in

seci. s. lib. 6.

38, CONSILIORUM MEDICINALIUM,

convulsiones in febribus videmus excitari: si nervorum ea est durities getendinum & membranarum, quomodo tanta est aptitudo λ Nam videtur aequum esse ut idem fiat, quod & in pleuritide fieri scribit Galenus : dum

enim confert pulmonem cum membrana costas succingente, ait pulmonem ratione suae mollitudinis paratum esse ad recipiendum quemvis humorem , non item membranas , quod hae non ita facile admittant humorem que vis , sed biliosos magis : unde major pleuritidon pars ab humore est bilio so. Si articulorum ea comparata ratio est ut eadem horum sit natura, atque membranarum succingentium costas, oportet necessario, aut tenuem& biliosum , aut plane serosum humorem qui arthritides faciat, aut falsum est quod in hoc atque illo articulo tam subito dolor excitetur. Durae sunt partes, humor est frigidus & pituita, ut vult Fernelius: immo negat, aut esse bilem , aut sanguinem ; quomodo tam facile humor admittitur λ aequum non videtur. Quomodo enim tam crassus humor in cavitatem: locum- r) subiret, quum lentor & pigrities id impediat Z Quamquam possit quis respondere imbecillitatem partis quamdam

dissectionem afferre , & aptitudinem ad furionem facile admittendam. Accedit quod humorem in orgasimo esse oporteat: orgasimum autem adjuvat ictor quidam malignus qui animas, impellit, ciet, di movet limmorem sua natura segnem & pigrum. Atque articulares dolores etiam a valde calida causa oboriri testatur Galenus, ubi docet morbos connutritos in senecta relinquere : interpretatur de calida hemicrania , calido renum affectu & articularibus doloribus a calida causa obortis , quibus omnibus obrepens senectus tamquam frigida remedio exsistit. Nec dissentanea docet in Aph. dum ait dolores articulorum in squalioribus a fluxione non fieri, quod quum tempus siccum . sit non Videtur natum ad superfluitates generandas quae arthritin committant: sed si caliditas immodica fuerit ab acribus humoribus possunt arthritides excitari. Itaque miror quomodo Fern lius tam longe a Veterum dogmatis desciverit, ut praejudicatam suam opinionem tam mordicus defendat. Etsi enitii magna arthritidon pars, sive per defluxum id fiat, sive per congestionem , ab humore frigido est , t

men errore non vacat asserere omnes ab humore frigido esse eoque a capite emananti : in quo graviter in aegrorum commoda peccatur: nam est ubi calidis utendum retmediis , est ubi frigidis , est ubi moderatis: quod si omnis a pituita esset, ad calefacientia perpetuo esset recurrendum. Item aliud est: agitare medicamentis caput eique consulere, aliud aliam partem a at si solum caput auctor exsisteret, ad id unum dirigendum esset omne consilium; nostrum : itaque magni interest ad curationem morbi, ad aegrorum salutem multo ante constituere an soli capiti malum acceptum sit serendum , an sola pituita aut ejus serum in vitio sit. Quamquam ut ante die tum est forte imposuit Fernelio quod humor qui actu in articulo continetur quadamtenus frigidus , aut frigefactus sit, quod ita sit comparata ratio articulorum , ut quia multas habeant partes spermaticas & frigidas, affuentem humorem etiam natura calidum , & a calido loco derivatum . infrigidens r ArticulationiS,

390쪽

LIBER I. CONSI L. XCI. 383

instigident ac incrudent, ut ita loquar , quod ex Hippocrate d)monstraium est. 9 Cum itaque & eXperientia, δέ ratio , & auctoritas Hippa Cra' acterio Gui. tis, Io quam supra non meminimus afferre , quae statuit aliquas arthritides a bile esse, dictet praeter pituitam alias esse causas arthritidis , &aliam auctorem mali partem quam caput, relicto Fernelio, amplecti oportet methodum medendi aliorum, ne mala rei opinione inducti male remedia alia pro aliis usiarpemus: ac facile mihi persuadeo , ideo sepe articulares dolores invalescere magis , ac aegrescere medendo aegros , quod audito arthritidis nomine statim ad calida remedia deveniamus eaque impen , se ealefacientia & digerentia. Quod si semper materia frigida foret, non esset verisimile , ita malum insolescere , ac furere , quum contrariorum cinratio per contraria legitime instituatur, nisi forte dicas quod etiam probabile est dolorem quoque augescere, quod usu rerum ita calidarum quibus statim utimur sine judicio Sc distinctione quod morbi nullae sint indu cite , stipe fluxiones irritentur , qua irritatione dolor quoque increscit: Dum enim humor turget fluitque, nil est deterius quam fotibus, aut emplastris ex rebus calidis uti: Vel etiam usu nostrorum remediorum sepe dolor augetur, quod materii siit Βερογως s) , ut quod remedium uni humoris parti convenit, alteri plurimum obsit, ut quod remedium primo loco usurpandum duxeris , illo relicto statim ad aliud confugias. Accedit quod humor qui arthritides essicit, maXima ex parte venenati cujusdam seri naturam resipiat redoleatque , quod per se pepasmum mitificationemque non admittit: immo usu remediorum , nisi valde sint anodyna, incandescit ferocitque magis : nec mirum est si ispe irrita sit opera nostra, morbusque

iste medicorum nuncupetur opprobrium. 11 Ceterum contra quam senserit Fernelius certa sunt signa quibus dignoscas a capite humorem subtus cutim, aut per spinalem medullam defluere , aut ab mepate & Visceribus per v nas de arterias derivari. Et quae defluxiones a capite sunt , magis sunt sim cerae, quae a visceribus , minus sincerae sunt, quod humores promiscae in vasis coerceantur ac confluant. Ia Quod miror Fernelium non animadvertisse. Signa ista diagnostica & Aetius, Rondeletius sunt persecuti: Nos . illa omittemus, & si quando usus incidςrit, ex istis venabimur , ne si illa

adjiciamus, in molem oratio eXcrescat. Quum iniretur consilium pro Forc xii mercatoris. Cognato cui dolores arthritici sunt familiares, de autumno ia vere repetunt maXime , crediturn est serUm maXime putre a Visceribus manans, causam reducis istius mali

esse: Ιῖ declarat curatio. Nam nulla habita Xapius ratione quum primum purgata regio prima ventriculi S . educti multi seros humores electu rio diacarthanai & fyrupo rosarum solutivo, praeripiebatur occasio reditus: Ac quaesitum est si humor frigidus & pituita arthritidis auctor, cur pitui, is si non sunt podagrici, quum peculiaris iste humor redundet λSi a capite est, cur qui choeradas habent, quarum origo maXime tribuitur ab Hippocrate, non sint podagrici, aut alia specie arthritidis laborant λ Lib. de gl-verisimile id esset si caput auctor esset mali. Nil Obstut objicere tKhps qui

SEARCH

MENU NAVIGATION