Opera omnia medica in quatuor tomos divisa, studio et opera M. Jacobi Thevart, [...] cum praefatione Theodori Tronchin [...]Tomus secundus. Consiliorum medicinalium liber primus

발행: 1762년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

441쪽

Horum demonstratio peti potest ex lib. 6. Diae ubi Galenus scribit ,

Omnes cucochymos, optum repense' inca lescunt , inhorrescere. Testatur Aquotidiana experientia : nam si quis pravis dicatens egcrementis in sole versetur, statim inde redibit inhorrescens. Sic calor febrilis dum agitat hu- in res putres idem praestat quod & solis calor : inducit enim rigores horrores; nam humores corrupti incalefacti seipsis acriores fiunt , moventur & ita lancinant atque feriunt membranas ; item & ichor egestatur a calore agitante qui sensum horroris , morsus , & inaequalitatem invehit Atque eorum qui in febribus ex facili horrescunt multa genera reperio avariis causis nata, ut non sit temere pronuntiandum, de hac aut illa camsa si quis inaequaliter horreat : nam. quidam quum vident istos horrores Minaequalitates saepe incidentes , de suppurato verentur , ac sepe eo recurrunt , at falso. Inter cetera videmus istos rigores & horrores . nam rigores parvi de quibus sepe Hippocrates, non disterunt ab horror,bus , ut docte explicavit Galenus ) initio paroxyserorum contingere , de iis non loquimur: aliquando per totam sebrem ad int, quod de se te 'tiana intelligit Galenus, in qua horrores per omne tempus & particula re , & generale febris percipiuntur , sive intensio Graece laris-u: ) f Gisin 1is redUPlizationem , . sive ascensius fiat inaequalis , ideo Q m) diapas. i. seel 1. ςitur- n). Hoc enicit materis diversitas in qua febris accen- lib. t. id. ditur. Etenim ex duobus humoribus contrariis simul mixtis sit, bilioso Comm. ad & pituitoso , atque dum biliosus incanduit, calefit pituitosus , & sic as part s. sedi.3. census inaequalis fit, idemque contingit quod & initio paroxysimorum ,

quo praesertim tempore urgent horrores : quia enim inaequaliter & calefit& movetur humor unus: ideo inaequalitas contingit horror. Quum to ius humor aequaliter affectus est, desinunt horrores, & tum incrementum& vigor adest. Quod si in uno humore interpolatam sebrem committente fit, multo magis in duobus confusis fieri potest. Immo & febris ταυοφυ o ), de qua sicuti & de hemitritaeo amplissime diximus in no inis definitionibus medicis , ab humore bilioso fit majoribus vasis concluso , eo-Loco supra que , ut ait Galenus, & pigriore admotum, & coetionis dissicilioris , &ollegato. quia a sita natura ita bilis degeneravit, horrores quoque junctos habet: Immo & ea ratione φρικα εα appellare possemus. Nam de ea loquens ita disputat, febres erant i continuae , uno die temperatiores, altero acerbiores , Par .as.se i. rigores parvi id est horrores , ait Galenus) erant omnibus sine ordine z. lib. . id. erratice, ac minimi in his febribus fuerunt. Quod diXit ut non con- hue m fundatur τριτουρ*υ cum hemitritaeo: quum in hemitritaeo sint horrores iis ref yiis magni & Velut cum ordine. Quod mirum quomodo febris τριται κρυ , vii Silani. Unum humorem habet , nempe biliosiim motum pigriorem habentem, id est biliosum quodammodo pituitefactum , ita continenter horrores inducat. De hemitritaeo quidem minus mirum esse debet, quum hic agnoscat a

litorem sui duplicem humorem biliosum pituitosum simul confusum. Ac

m) Horrifica

n Per excellentiam.

ο) Tertianae naturaα reserens.

442쪽

Ac dicere oportet duplicem esse τριταιιφυὴν febrem , una est quae duplicem habet quoque humorem , sed non paribus gradibus affectum , ut est in

hemitritaeo , altera unum habet tantum nempe biliosum pituitositorem. Quae duplicem habet humorem, ea fere confunditur cum hemitritaeo; quae Unum habet, ea longius ab hemitritaeo differt. Quo in sensu audienda sunt quae ab Hippocrate & Galeno dicuntur. Nam quum uterque vult distinctionem duarum illarum febrium afferre , utraseque ccmfundit, dein causa , & in specie, & in more. Nam quodam in loco tu leges τριταιοφυm febrem agnoscere unum humorem, alio duos ; quod difficile est ad cognoscendum , quum ista ex adverso pugnent. Αt dicemus ut rerum distinctio audiatur ). Ideo in tritaeophyea febre , tametsi humor unus saluatur, horrores contingere posse , quod & multus sit humor circum majora vasa conclusus, & quum sit unus habet in se partes quasdam ἐτε- ρογα- p ), quarum ratione horroris inducitur sensus , ac praesertim dum calor eXtraneus sese insinuat in materiam istam : quod dum aequabiliter in Omnes materiae partes non praestat, ideo inaequalitatis sensus adest. Sic tres causas illas animo concipies, ut distinctionis notas comprehendas prima est de multitudine humoris ad concipiendum incendium M putredinem parati: secunda, quod unus humor diversas partes contineat et tertia est de calore. Quod ad multitudinem humoris speetat , id veris, mile : nam in febribus interpolatis pauca, est materia, & longe a magno

foco semota , ideo rota digeritur in accessione , dum manet interea e pyreuma, quod concurrentibus aliis causis , novae accessionis auctor egsi- sit. In tritaeophyea multus est humox majoribus vasis contentus , cujus

quum pars digesta est & evicta ,1 dum continenter calor agitat, fit ana' diplosis , & novus veluti paroxysimus , ut quod semel sit in febre inter,

mittente ob paucam materiami eamque .sub finem paroxysmi dissipatam , id fiat tapius confusione quadam paroXysmorum: nam pars eUanuit, exhalavit, pars putredini obnoxia , affecta, mota, irritata , novam affert exacerbationem : quamquam remi illo aliqua praecesserit remissis ac temperatis partibus materiae quae vigorem & incrementum suum materiae suae proportionatum hisuerant. Galenus enim uni humori duplicem inesse posse substantiam saluit, unam crassiorem, tenuiorem alteram. Quis enim dubitat a materia putrente in majoribus vasis non . eripi ac surgere tenuem

aliquam & halituosam partem quae dolores in chpite & partibus propi quis excitet, quum alia pars crassior in intestinis deses sui generis alia pariat symptomata λ Sic tenuior pars materiae biliosae multae, pituitefactae

'quodammodo , pigrioris, coctu mitificatuque difficilioris quae τριτι-φυὴ facit accessiones , facit momentaneas, dissipabiles , quia materia ista tenuis inAhalat facile ac digeritur; alia crudior pars & crassior continuitatem facit, per calorem pars alia attenuata similes prioribus accessiones inducit. Sed in semitertiana quum duplex sit materia confusa quamquam

duos siccis statuunt quidam mali moris , dum calidior febrem acutam

443쪽

36 CONSILIORUM ΜEDICINALIUM,

accendit statimque discutitur 3 , & dum corpus tenetur ista acuta febre contingit interea frigidioribus corrumpi ac putrescere , & sic accendi eκ illa remissione , quod est veluti requie de imminutione febris : quod &Galenus de tritaeophyis dixit; sed ut ante dictum est , tales τριjωιρ φυεῖς proxime ad semitertianas accedunt & in motu , ingenio, specie, causa consimilibus affectionibus. Ergo inaequalitatis una de maXime praecipua

causa est humorum varietas , ac praesertim eorum, qui genere & hatura

dissident, ut sunt pituita & bilis, ut quoties inaequalitates, varios insul

tus , rigores parvos & horrores audias , toties de varietate ista materiae non dubites, tantoque magis metuere oportet, quanto in febribus continuis frequentius id evenire conspexeris. Addam illud, frequentia ista horrorum & reduplicationum mala est, ut signum de causa, ut signum quidem , quoniam' declarat varietatem materiae putredinem concipientis rat quo plures humores vitium contraXere, eo multo plus metuendum:

&'quo plures humores negotium dant, diversisque temporibus , eo naῖura plus habet negotii, & malo victa potius succumbit: , Ut causae, quoniam naturam dum proritat ad pugnam plus illi molestiarum infert, &quum natura post unam atque alteram pugnam Vires colligere vult , id non facile potest, quoniam nova est in procindita materias quae naturam rursus ad conserendas manus provocat jam jam fractam debilitatamque priore discrimine. Interea quum alterna requie induciis , quibus sese paullulum colligas ac erigat , carere videatur, non mirum si langueat ac victa succumbat. Ideo Hippocrates dicebat, suo quomodo febres intermiserint, periculum abesse significant. Et quod Galenus dixit de febribus quas

vocat τριταιοφυεα , more malignorum morborum , diebus criticis deterio

res fieri, id est , deterior status & conditio est, signa cruditatis repraesei tantur, quo loco signa coctionis adesse deberent. Atque eo modo possi

mus id interpretari , quod meo judicio est dissicillimum , & a nullo,

quod sciam , animadversum , nimirum, quare proprium sit febrium τρε- ται i*υεων, quemadmodum & malignarum, ut diebus criticis deteriores

fiant, possumus inquam interpretari eo modo quo & Galenus explicat, initia fines omnia esse imbecilliora ; suum vero consistunt , fortiora ῖς O acco nes in vigore fortiora esse multo , quam aut in e , aut mitio , sed di psitio morbi in iis qui salvari debent, melior es suid is dete- multo quam initio ' Id est , symptomata graviora, quoniam judicium in stat ; oc in procinctii etes est, sed si morbus funestus non sit, quoniam cruditatis signa non adsunt, dis positio morbi melior est. Ut, dum in apossemate febris augetur ob suppuratum quod actu jam fit , symptoma quidem Gugetur , & ratione symptomatis in vigore omnia fiunt fortiora , nempe & dolores & febres, sed morbi dispositio melior est, quia evbcta putredine & crussitate, laevitas , aequalitas, & albor in pus in diicitur,

qui sunt legitimi charaeteres bonae materiae , & melioris factae per naturae victoriam. Sic in febribus continias, iis praefoetim in quibus naturae multum negotii datum est isti varietatem materiae , ob continuitatem, ob malignitatem morbi, quum diebus Criticis symptomata quidem saeviora esse

debeant , α ob materiae coctionem dispositio febrilis A morbifica melior

444쪽

LIBER I. CONSI L. CX. 637

csse debeat', tunc dicuntur omnia esse diebus criticis deteriora, id est , dispossitio morbi deterior est, quum alioqui melior esse deberet ob signa coctionis apparentia. Dicam id quod ego observavi in plerisque laborantibus febre continua qua ipsi interierint; septimo & nono & undecimo

die febris Videbatur remissior, urina, quae notas coctionis paullo ante habebat , crudior erat ac turbata magis r sic omnia fiunt υς ερον Q, οτερον q):

quandoquidem febris & alia symptomata vehementiora esse debebant, uri nae coctiores esse quoque debebant : sic dispositio morbi deterior est, symptomata remissiora sunt & imbecilliora: atque meo quidem judicio , hoc est, in febribus τριπιιοφυέσι r) & malignis, deteriores esse criticis diebus morbos, id est morbi δαθωεις s ). Quod valde notari debet , quoniam

puto. in neminem umquam pro rei dignitate animadvertisse. Unam Vero maximie cauum inaequalitatis & horroris in febribus explicuimVS eXemplo hemitritaeon, τριταιοφυαν, ut hoc posito exemplo de

similibus judicare liceat: in quo longiores de instituto fuimus , ut id innotesceret maXime quod obscurum est , & ut temere non pronuntiemus

hunc vel illum ideo suppurato teneri quod in febribus inordinate horreat. Tale enim judicium puerile est, & ineruditum, quum sed ut inmagis causae hujus rei vestigandae sint ac perlustrandae. Atque ceteras causas istoriam horrorum sigillatim presequi, accommodate ad id quod quaeru: mus, deliberaveramus, sed longitudine sermonis territi, & quod passim alibi & cursim , & abunde ea de re attigerimus, superfluum di ταυ-ολογίας pilanum eXsisteret, tractatione ista sumus supersessuri. Nunc vero tria persequi breviter in animo est : Primum , quae causa fuerit in nostro aegro Sangermano inaequalitatis istius : secundum, si humorum varietas causa est tam frequentis insultus, cur non idem in Ouinibus & in terpolatis, & continuis febribus eveniat, quum ubique saltem & duo,& tres humores in vitio sint, de sere semper & bilis & pituita in me- senterio confusa sint , quorum Unus sine altero Vix attingitur , fallem vix calefit unus sine altero. Nam quod de humoribus & spiritibus d. xit Galenus, eaeemplo lebetis , nimirum dum incaluerunt spiritus, humo- , a m res quoque partem caloris concipere , dum humores incaluerunt, insolidis partibus calorem quoque concipi, id hoc loco maXime considerandum: quasi vero sive humores sint confusi , sive separati sint, fieri queat ut intacto alio , alius ardeat. Quod si fit , cur non in omnibus febribbus inaequalitates & horrores fiunt λ Tertium a nobis propositum, est ut Arculani doctissimii opinionem proponamus necnon Hollerti artis nostraescientissimi de febribus horrificis, & horroribus qui in febres incidunt q. De causis inaequalitatis in aegro ita statuo et Phlogosis erat interna maXLma, maxima saburra humorum ita conclusa, ut nil evacuari arte posset, credo proxime hepar putrefactos humores ita fuisse conclusos, ut proxime ejus parenchyma afficerent; urinae nihil biliosi bumoris in tanto aestu

r Tertianae naturam resere atibus.

445쪽

38 CONSILIORUΜ ΜΕ DICINALI UΜ,

continebant: pulsus durus & vibrans ita totam massam sanguinis per omnes humores promiscue confusos arsisse ac putruisse significabat , ut non possent non multi horrores & inaequalitates surgere. Nam quum vapora putrentibus humoribus calidus efferebatur, sensum caloris progimum inducebat, qui quum exhalaverat, tepor partium remanebat. Atque ita fastum est , ut septimo die de repente sere interierit, calore naturali viaeto a calore contra naturam , qui una quoque exstinctus est ut denuo reaccendi non potuerit. Quod sciri amplius potest ex his quae R Galeno dicuntur in historia de Pythione , ut ante explicuimus. Recurre ad lo-Pari. 8. lib. i. cum istum. Item Galenus, In morbis summe netalignis partium extimarum P rrb. permutatio ina hora ad contraria esscitur ideo Hippocrates in textu diκit, Si celeriter partes commutentur. ) Interdum quidem ut, tanquam hieme perfrigescant, interdum, tanquam aesate, ut incalescant. Id autem contisngit quum propriam inaliditatem non habuerint, atque a febrili calefiant : p ae a corporis medio incipiens , flammisque similis totum corpus depascens , extrema concalefacit , quae quum transpiraverit , satim ea refrigescunt , extincta nimirum

nativa caliditate. Est enim magnum argumentum calamitatis quum ne

sussicit quidem calor minimus ad conservandum mediocrem caliditatem in manibus & pedibus : immo dc exstinguitur ipse calor contra naturam tnam in quibus multus inest & expansus, saltem manus sua caliditate acri perfundit. MaYime vero sensus horroris de inaequalitatis adest, quum non modo contenti in mesenterio dc praecordiis humores sunt assecti & putrefacti , sed quum in venosum genus labes ipsa serpsit ac dimanavit: quod

huic in ime viro contigerat.

Quod ad quaestionem secundo i loco positam, nimirum quum in corpore raro unus humor peccet, ut declarant evacuationes quotidianae, &quod quotidie dantur cathartica non unum humorem evacuantia, sed multos simul, quare non omnes sunt febres horrificae λ Dicendum alios quidem humores ob communicationem incalescere, sed unus magime incalescit per putredinem, alii nondum Iutredinem contraXere. Vel, dicemus multitudinem materiae semitertianis, & aliis febribus horrificis, inaequalitatem inducere, quae si similis esset in interpolatis febribus,& conclusa in vasis majoribus & confusa, pares rigores induceret. At illa quum initio paro smi horrorem induceret, quod diversiformis quodammodo foret, accedente incremento fit uniusmodi. Et quod in corpore multi sunt humores qui a medicamentis educuntur, sunt potius ει- ces quam humores, qui quum abstrusi sunt, si putredinaliter accenderemtur , facerent febrem: si conjuncti, febrem sui generis ; si diversi & distincti, erraticas febres. In febre tertiana una pars humoris putret, Malia imputris manet. Item in epiala, & tamen caloris dc frigoris sensus simul non inducitur in utraque febre. Quod notandum, ut scias quid materiae varia dispositio, de varietas essiciat. Tertium de quo dissimus nos dicturos explicando quid his de rebus sentiat Arculanus, pertinet quoque ad secundum universale propositum, MO

446쪽

LIBER I. CONSI L. CX. 439

quo quaesieramus an in febribus continuis parogysnii sint: & an non nomen- u) commodius ad intermittentes febres referatur. 6 Arculanus ita de istis rebus statuit ut doceat, & quomodo febres intermittentes sine rigore, horrore, & frigore incipiant, aut eo saltem te vi: item quomodo febres continuae reduplicationes habeant cum horrore,

rigore nam non intelligimus hoc loco nomen rigoris qui praecedit crisin aut sudorem in continuis) ac si periodicus esset & typicus. Verba sunt ejus, mino phlegmasicae febris continuae , ait Avicennas, cpιod idem de febriabus aliis audiri potes, exacerbationes incipiunt a frigore , aut horrore non quia matfria ejus sipargatur per membra sensilia, sed' quia materia Movetur propter copiam sui ad venas minores naturalem cassorem sust cantes': Id est, dum putrens materia a loco in quo coercebatur in venas minores & aliquas angustias movetur , sensus quidem aut rigoris, aut frigoris, percipitur. Item quod febres periodicae & intermittentes possint incidere in quempiam nullo praeeunte typico, aut frigore aut rigore , causa haec est,

ait Arculanus , fieri potest ut materia quae per membra sensilia spargitur eo modo sit disposita quo est post rigorem in incremento alicujus pa-roxysmi. Atqui in augmento rigorem non infert: quia potis est benigniorem illam materiam effectam. esse, & ideo tarde moveri ad membra

sensilias & sicut movetur, ita calefit, & acquirit dispositionem sitimilem ei quae est in augmento : & tunc non suboritur rigor. 8 Imimo ait) in

paroxysmis febrium interpolatarum videmus subintrare alium paroXysmum sine rigore, aut frigore. Porro quomodo in febribus continuis paroXyLinus fieri dicatur, explicatum est hoc in lib. in definitionibus meis m dicis. IO Ex his quatuor quae a nobis proposita sunt , duo restant breviter eXplicanda: prius cur alvus nil reddiderit de materia morbisca, quum tamen liquida redderet, sed nil proficientia : posterius de hydrometite. Quod ad prius attinet: quum in febribus ardentibus, qualis erat ea quae

Sangermanum affigebat, calor multus sit, cur non eXcrementa sunt ασυ- .

χ) ; An in febribus istis continuis liquidior alvus esse potest λIta sane dc tunc malum est ut signum & causa. Ut signum quia vel

colliquationem significant, vel tantam phlogosin, ut omnia intro revocet, de avide retineat , ut potius sequatur colliquatio, quam quicquam e materia eaetrahas; vel significat Vi caloris contra naturam labefactatas esse partes naturales, unde Lepe chylosa Gcernuntur ; vel declarat tantum decedere aliquid liquidiusculum ob copiam potus quo immoderatius utuntur ii quibus interiora aestuant. Ut causa vero, quoniam Vires interea labuntur , quum non eXcernantur qualia eXcerni debent, quum defraudetur Lepe naturae genius debilitato ventre, & quod non in amplius locus medicamentis solutivis educturis materiam morbificam : eorum enim vis eluditur ab ista qualicumque verse superfluitate quae alvo . egreditur ac eL fluit. Et multos sic interire vidimus eYcretis quibusdam liquidioribus, di retentis partibus. crassioribus uuae morbum fovent. 11 Et in talibus

ub Paroestat. Caprarum baccis similia.

447쪽

Part. 2. lib.2. Part. q. lib. . de diata actit.

Particul. 9.

ruma

o CONSILIORUM ΜΕ DICINALIUM,

quo plus effuit de ista superflua humiditate , eo magis a calore contra naturam subigente venter intumescit. Medici plerique delectantur tali vacuatione, nos Contra. Hippocrates in PrognVticis, & in libro Acutorum docet quomodo inflammatis venis la.ctium alvi fluor symptomaticus contingat, tum ob- I) prohibitam vi inflammationis, tum ob generationem ichoris di saniel vi ejusdem inflammationis: atque in acutis febribus liquidiorem tape esse alvum docet; ratio est , ait Galenus, quoniam tales humores sunt crudi ac seros,& tenues, quia omnis coctio crasse cit: Et in Epid. In febribus continuis observat eXcretionem multarum superfluitatum aquosarum quae nihil fere juvant. Et quod notandum eodem libro ait, duabus de causis profusionem alvum fieri in acutis, ob colliquationem de phlegmonem. Sic daversa ratione in acutis alvus adstringitur & Muit. Mallem adstringi, Quoniam humectando solveretur, & purgatio sequeretur : sed quum ef-suit liquidis excrementis fere raro proficit, & hora purgatio est, sed evacuatio tantum eaque symptomatica : immo effvunt saepe ea quae retineri debent. Vide de iis IIura capite de fluoribus alvi ante , es in noseris δε-

finitionibus medicis in voce σατυραθαδες. Nunc ad hydromeli convertatur oratio. Quaerebamus an qUUm μεγαλο--λαγ ος esset inter pres Vertit viscerosus) non laesus fuerit usu hydrome- litis quotidiano. Ac primum quid iού μήγαλοσοπλαγ σου nomen sighiscet videndum. Ia Reperio apud Hippocratem τὸ , & active& passive sumi. Active quidem ut quum dictum est vinum dulce esse

μ, αλόσπλαγχνον του οπιληνος ψ υπατος, id est, dulci vino inesse vim tumes ciendi , & in molem efferendi splenem & hepar, propter eam quam paullo post explicabimus rationem. Passive autem quum dicitur ο Θρωπος μα- γαλοαπλαγχνος , cui hepar & lien, aut alterutrum intumuit , vel ob scio rhum, vel ob phlegmonem , vel Cedema aliquod, .aut affectum Uiquem consimilem, quomodo affectis melicratum nocet, ait Galenus in comm. Tertium venari licet ex Galeno Commentario in eamdem particulam significatum, Ut ο μοεγαλόαπλαγ ος dicatur is cui eX naturae prima cori prDatione viscus illud duplex magnum est ac elatum: atque eo in sensu ager noster dum integra sanitate frueretur dici potuit μεγαλόαπλαγχνος ; erat enim ut sic loquar, jecorarius, id est amplo jecore, fervente, aestuoso, & ideo rerum dulcium usu valde eum offendi par erat: Immo quod tam tapeaegrotaredi & tam gravibus indomitisque morbis tape teneretur, non aliunde causa quam ab uno hepate quaerenda fuit. Ut etiam quum rubrica sua sanitate uteretur secundum Vocis illius μεγαλοοπλάγχνου significatum attribuere non fuerit Uienum. Non enim dubium fuit quin latens obstrinctio, aut aliquid simile fuerit. Atque melicratum illi obfuit per se dem eventu. EX e-ntu quidem , quoniam quum melicratum alvum sotivat bifariam, aut generando bilem, quia mel bilescit , aut acquirendo acrimoniam, quia in biliosis aestuosisque alvis mel facile acrimoniam acquirit, .proptereaque alvum sollicitat, contigit ut iste aeger alvi libertate din. nauus

, Distributionem.

448쪽

natus neglexerit ea solemnia remedia quibus propter plethoram & caco-chymiam saepius in anno utebatur et satis enim sibi suaeque plethorte factum putabat , quod liquidiuscule alvus ferretur. Immo initio passuum quum primum hausisset jusculum ad desidendum desurgebat, & id in lucro

deponebat in bonisque ducebat. At ista alvi subductio non erat natur, lis, sed potius erat veluti quaedam ιπσατίλη, id est, humida quaedam e cretio, ita enim verto, non quomodo interpres qui nomen της reddidit nomine lienteriae : at aliud longe est. Nam si quis praeter consuetudinem nondum mitificato, aut diviso cibo edat bibatve, laxatur alvus liquidiore eXcremento , immo saepe dejiciuntur ea quae assumta sunt parum mitificata , an lienteria dicetur λ Nequaquam', sed proprie απατίλη vocabitur : quod notandum, ut teneantur rerum distinctiones, quas negligit otiosa hominum setolorum ignorantia. Ac dum solemnes purgationes neglexit, ita congesti sunt pravi humores , ita sanguinis massa insecta, ut ad oriente gravi morbo, ei necessario fuerit intereundam. Notandumque unum est: solebat colicis doloribus di Xari: non eum per annum integrum 4nsolito exercuerunt: sed ea prava materia istorum dolorum parens aliquo tempore feriata infeliciore .eventu suam frequentiam compensavit. At quicumo'e olim gravitus morbis occupari soliti sunt, tamet fit dent indi cias , immo plane exstincti videamur , de iis securos esse non oportet, quum

saepe alii morbi pro adiis succedant. suod multos fefellit, quos incautos , amreviviscentes morbi, aut novi ct insolentes, aut oppresserunt, arat fundistis emedio siustulerunt. ; Porro de hydrometite hoc dici potest , quod de vino dulci dicit Galenus , docens quomodo & ratione dulcedinis , crassitiei offendat: dulcedinis quidem, quia omne dulce dum impense coquitur m tum fit; ratione crassitiei, quia quum dulce sit, & ideo facile attrahatur ab hepate tamquam fere crudum incoctum iacile obstruit hepar cilienem: subit enim minutissimas venas, in quarum anfractibus mel, Maliud dulce contentum dum effervescit, & incrassatur sibi ipsi uiam λ- struit ., & praecluditi Et notanda sunt ea valde de distinctione facilitatis obstructionis in pulmone, hepate, & liene. Pulmo non ita laeditur usu vini dulcis, ut hepar ct lien, quum broncBia crassum habent humorem. Nam in hepate ex amplis venae portae Ivasiis ad angusta vasorum tum gibbae , tum

sima pr reditur extrema, per quae eorum omnium quoe in corpus tosum dige runtur transmeatis fit. At in pulmone contrario evenit modo : nam per venas

mutas digesum confectumque in amplam bronchiorum , ct primo minorum

irrusit capacitatem, atque ab ipsis ad majora excipitur , secum cras ses totiions humores quibus non calidius solum , verum quoque Θ tenuius ex sit, Oc. Neque quae de Vino crasso dicuntur, ea de melle omnino dici debent: si quidem non est ea partium crassitudo, quae inest vino dulci: ut ne quis omnino ea ratione hydromelite aquos, carendum putet. Sed si inflammata sint viscera, magnas mel incommoditates affert : quod non modo de vera inflammatione audiendum est, sed etiam si quis natura hepar habeat praecalidum , Sc alvum duram habeat ob ventris caliditatem.

At noster teger calidissimo erat temperamento , Ut fere longe a medio

discederet 1 declarabat suffusa rubore facies quam magno esset hepate, MBallonii Oper. Tom. II. Kkk calido.

Ibidem:

449쪽

Duplex bilii

sum Comm. ad Aph.6. lib.7.

ι CONSILIO. RUM MEDICINALIUM,

calido. Et minimo vini usu offendebatur, quod declarabat vim caloris alieni, & vaporum ab hepate calido e citatorum copiam. Ergo quum visceribus nativa quaedam esset ιλ κρας e , hydromeli nocuum fuit: nam viscera rapiunt mel avidissime, eo impense delectantur: quae omnia a Galeno praeesare demonstrantur. Et: Iongum esset ea reserre. Aliam quoque incommoditatem affert mulsa, quam in hoc aegro novimus, biliosa dejicit, aliquando bona aliquando mala. Bona biliosa non dicuntur , quod quae excernantur bona sint, sed quia serum suum habent; mala biliosa dicuntur ea quae sincera sunt, & nativo suo sero ob colliqua' tionem & ardorem destituta, ut hoc loco de in Aphori is dixit, hinc ignea bilis est , flava , crassaque quae mala est ut signum & caiisa ; ut signum , quoniam ardorem immoderatum M phlegmonem inducat; ut causa , quoniam nil, dum eXcernitur, juvat, ardorem non exstinguit, sed se me auget: μας, ρυπτασμους sa) inseri, ut ait Hippocrates quod mirum est , immo Si intestina exulcerat IJ. Quaerique hoc loco potest an mulsa per se ista biliosa bona aut malefica malignaque ut Galenus loquitur insolito loquendi more , dum vocat biliosum malignum.& maleficum ab emctu, & generationis modo ) efficiat, an excernat per se , an ad generationem faciat, an e tenus mala. , aut bot a. Revera facilitatem excretionis potest afferre , sed dum auget incendium, δοῦ promt, tissime bilescit in vitio viscerum &-multis modis potest dici afferre omα e in b) , laesiones & offensas: multa ad eam rem aD ferri possunt, at verendum fuit ne satietas fastidiumque. tanta orationis. prolixitate pariatur. De melle legi aliqua possunt: eo .loco ubi de lacte disi

putamus

I Hinc numquam salubrius vixerat, n miram omni ex parte magis: sa nus , quam quum eo morbo funeso captus es. At c) , Ο itas ista s pedia erat: verumque comperimus illud: Circa faciem coloris suavitas & sudores sine febre, aut vetus stercus subesse significand aut diaetae ατα d). Vide locum praeclarum cap. a. tib a. Cesia Vir ise quindecim ante mensibus laboraverat quadam specie arthritidis tu i omnibus articulis , in collo a co Nptione humorum sero maligno. Tagem speciem morbi unus Hippocratra animadvertit in fine lib. I. Prorrhetic. suiudicii eos quibus viscera magna sent , ct quibus primis annis haemorrhagiae sem sinites fuerunt, doloribus articulo m ese opportunos : quae conditiones in iso viro apparuerunt. Praeterea de eo illud fuit verum quod ait, Galenus ad par.

. seel. 3. lib. 3. Ep. quod quibus multus sanguis genera r sque calidus, ii facile melancholici fiunt.

450쪽

3 Hist. a. sedi. 3. lib. I. Epid. de Sileno locus es praeclarios , ubi δε- . eet quomodo ct biliose humores O crudi simul generentur : unde ait mo hi grasisimi generantur. Id quod ad semitertianas extendi potes.

Vere illius inaequalitatis hujus horrificae causam ad phlogosim retulimus. Nam Galenus Commen. ad pari. 62. seel. 2. lib. I. Prorrh. docet horrores frequentes circum dorsum , O cum jactatione significare phlegmonem habrum

partium.

ue Inaequalitas materiae maxime facit febres per totum tempus in quales ut sunt borrificae. In multis morbis ct corporibus unus humor in vitio es, facit orgasmum : ut in bili is fere sunt febres uni modi , Ni tertianae , aut continuae . In melancholicis smiliteri At in quibus temperamentum ad biliosum tendit, o hepata sunt calidiora , vitae vero institutum es pituitosum , aut alia ratione pituita generatur, in iis inaequales , erraticae sunt febres.suemadmodum tum cholera morbus psima ct fatuosa sora generatur quum calidis frigidis simul quis usus es : quia contrarietas Materiae impedit tinformem motum. Ita quum simul putrent moventur , .concipiunt calorem, sed inaequaliter duae materne , tum duplex naturae datur negotium et Declarat uxor Domini 1 Courtilis , ct vidua Ioannis Delures. Id , quod Gai inus ad hist. de Sileno lib. I. Epid. sect. 3. explicavit. Docet enim gramissimos itinc morbos generari quum est bilis proventus erudorum id ha- morum. suomodo a tem uterque humor succrescat abunde docet. 6 Hoc faeculo via a pars ardentium febrium a rigore incipit. Tamen G Ienus ad pari. sedi. a. lib. I. Epid. rigorem statim initio proprium es malignitatis. Et hoc anno 13 8O. quotlium fere Gorrepti sunt peste , iis praecur- xit rigor. Et rigor prodromus fuit pesis adorimniis. In febribus parox mi s e sunt apparentes , aliquando non. Et in con- inuis annotationes sunt, seu παροξυσμοι, seu ἔπισημιασιω e), aliquando diti . nae , aliquando nocturnin , me rigore , aut manis a molesta. Has επισημαιst Graeci Uocant, ut Galenus docet lib. I. de different. febrium: Interpres venit incompressas , sed inepte: Alius, aequales minus inepte, inepte tamen. Et quamvis cap. T. ejusdem lib. nomen pro compressione ad pulsum refertur , tamen 'το pro incompre1sia fumi non δε- let. Ergo η ἐπ-μ ασία dicitur , quod careat iis angustis motris iis quibus premuntur alii per accessionem initia. Et docte Galenus explicat

quomodo illud, το in lecticis , ct in quibusdam aliis furibus observandum.

8 Unde qui tertianarii se lectio continent, sepe rigorem, aut eum exiguum,mon sentium. 9 In febribus continuis , praesertim ubi multa inaequalitas materiae O motus, si corpus debile , O minime obsequens matemia, horrores apparent, ct deinde incandescentiae, sed isti horrores aggressionis tantum sunt inanis , vide T. Epid.

de muliere quadam. do Hippocrates lib. q. Acutor. .part. 13. In cause febre non legitimo a

s . Paroxysmi di annotationes sebriles.

SEARCH

MENU NAVIGATION