장음표시 사용
221쪽
in Graeeam transtulerunt, numerari possunt g Latins autem inrerpretet nullo modo ; ut enim cuique primis ei temporibus in manus venit Codex Graecur, auis fur est interpretari.
Sed eos ne memorabimus, saltem generatim, INTERPRETES, quos perperam & nulla historiae fide CL Salma 3 De Iingua Hellenistiea inducit, quosque vult, quum salso omnes Apostolos Syriaca lingua
scripsisse iudicet, statim in Graecum sermonem eorum commentarios transtulisse En eius ipsissima verba: Seribebant igitur Apostoli idiomate suo ese linisatia sibi familiari se vernacula , quae protinus a Dria
. vel Graeeis ipsis ad fidem con Dersis , quos . secum habebant, Evangelii prae eandi adiutores
administros , in Graecum transferebantur .
INTERPRES. LATINUS Libri Hermae, seu Pastoris, Apostolicum aevum attingere videtur, si eruditissimis viris Io. Baptistae Cotelerio, de Seb. Tita Iemontio , fidem habemus. Hermat scripsisse videtur circa annum XCII. paulo ante quam Domitiani peris sequutio in Christianos excitaretur. Si vera autem opinatur doctissimus Cardinalis Baronlut ad annum Christi XLV. alios quoque in Ecclesia INTERPRETES constituere necesse est. Nam ea, quae superius de Interpretibus ex EpicloIa I. ad C rinthios eap. XIV. produximus, ita interpretatur, ut velit, quum prima illa Christiani nominis aetate ex variis gentibus ad Christi sapientiam converterentur, adeoque saepe diversae linguae homines ad sacros coetus synaxesque convenirent, opus fuisse ut quidam interpretes adessent, qui eorum sermone
explicarent illis, quaecumque loci illius dialecto Apostoli, aliive, loquuti fuissent. Et prolaeto Ecclesia Corinthi multis Iudaeis constabat, qui Chaldaice, aut Sy-
222쪽
APOSTOLOR v M. Togriace, loquebantur: quod iis, quae Paulus de pro- cphetia, & linguarum dono habet, occasionem prae- '
buisse , videtur . Apostolus neminem coetibus exclsit; permisitque pariter ut hi, qui vernaculam . . i , linguam nescirent, suae gentis oratione loqueren- 'is a tur , etsi alii eos nequaquam intelligerent. Tantum uero iussit, ut tunc Interpres adhiberetur, iuxta A. synagogarum illius temporis morem. Θέλω H ναντασ
ro haec subsistunt, nemo tamen inficias ierit, & alios interpretes, quales superius descripsimus, eo capite ab Apostolo indicari; hosque ipsos interpretum . nomine suisse adpellatos ab omnibus antiquis Patribus; qui non alio sensu de Marco, Luca, aliisque huiusmodi Apostolorum interpretibus, loquuti sunt, quam de iis , qui ex ore dictantium Apostolorum
verba exciperent, & exararent, vel in aliam linguam converterent, quod prudenter ac recte R. Siamonius P. I. mp. Crit. Novi Testam. eap. X. animadvertebat . Pro huius autem Capitis coronide verba Eusebii lib. III. Demonstr. Evang. exscribantur: Κ -
rii spatio in toto orbe Evangelium in testimonium eura ctis gentibus; se Barbari se Graeci, quae de Iesu scripta erant , patriis litteris, pa/riaque lingua , exceperuntincogi.
223쪽
Vum de Apostolorum, Apostolicorumque virorum, eruditione, & litteris, a nobis agatur; & eorum iam libros, seu veros ac , seu supposititios & -ox t qivc , haud incuriose recensuerimus; hae profecto videatur, si brevem Codicum MSS. quibus ii continentur, quique in Florentinis Bibliothecis adservantur, historiam sedulo ad cuiateque concin- nemus. Inter alias enim laudes, ac decora, quibus innumeris urbs clarissima Florentia praecellit, illa quidem laus & gloria non ultima est, quod culti simi illius cives, & bonarum artium litterarumque amantissimi, inclita scientiae, & liberalium diis indecumsciplinarum, monumenta ac praesidia undequaque collegerint; & Codices cuiusvis generis manu exaraios inter pretiosa cimelia quisque semper habuerint. Nam quod in aliis Europae urbibus, uno aut altero loco congestum , & publicae utilitati & admirationi dedicatum, sub spicimus; id in florentissima & eruditissima Civitate , in privatis etiam Prope omnium aedibus reperire est, ac demirari; quum
224쪽
milla sere sit civis honestioris domus, quae veteres membranas, & MSS. Codices, & alias huiusmodi antiquae eruditionis reliquias, minim omple eiatur
Nam ut Bibliothecas , Laurentianam Riecardianam rStroctianam , & Coenobiorum , Sanctae Mariae , Sancti Marei, ac Sanectae Crucis, silentio praeteream ; quarum quidem alias, ut decuit , mentionem feci , &praestantissimorum Virorum, MabiIIonii, Mon av- conii , Bollandianorum , id genus aliorum , praeconiis celebratissimae sunt; quem Florentiae versantem lateat , insignia huiusmodi ex tempore edaci oblivioneque tropaea, alibi etiam sparsim exsistere,& solicite custodiri, non tantum in Coenobiis Monachorum Fesulano, Uallumbrosano , Sanctae Trinia talis , Sanctae Mariae Angelorum , Passinia O , Septi- sim ano , Uirginis Adnunciatae , & in Odeo, quod dellata si Crusta vulgo adpellatur ; sed in Martiorum Media e est neum etiam , Nicoliniorum , Guadagniorum , Pandulsiniorum , Salviatorum , C pomorum , Giraldiorum , Ni Iiorum olim , Gaddiorum . Largiaechiorum , aliorumque
bene multorum, privatis aedibus eruditam & copiosam huiusmodi supellectilem ostentari Doniorum etiam,
minissem, nisi Gab. Riceardius, vir princeps, & Canonicus Florentinae Ecclesiae Sacerdos, pro sua in egregia studia , & ingenuas doctrinas, artesque liberales ,
proclivitate ac favore, Codices eorum MSS. universos
munifice comparasset, & privatam suam Bibliothecam, locupletem iam & magnificam, iis laudabiliter auxisset . Nobilem maiorum suorum ladolem Vir amplissimus imitatur , & Rich. Riceard i si primis , qui Graece Latineque doctus, Se Petri Uictorii praeceptoris maximum decus, non tam eximios Codices cuiuscumqne doctrinae ac linguae MSS. plus
225쪽
mille coemit, atque collegit; quam antiqua niimitamata, & gemmas celatas innumeras, summo studio ac diligentia conquisitas, posteris suis perpetua lauis dis hereditate transmisit. Quamquam nestro quid grandius atque magnificentius hic animo versat,&scientiam ac litteras nescio qua maiori veneratione prosequitur, dum pretiosa illa eruditae antiquitatis
λάψανα , non tantum congerit& adservat; verum etiam
neglecta aut incomta iacere non patitur, de aureis purpureisque tegumentis involvit, & picturatis pellibus , umbilicisque sumtuosis, ornat ac decorat. Sic Heros ille maximus, pacis studiis, & bellica virtute, celeberrimus , Alexander Macedo, adsiduum expeditionum suarum comitem Homerum , theca facto auro aspera, gemmisque bacchata, victi Persarum Regis spolio inaestimabili, inclusum custodire& honorare iuxta voluit, ut Plutarchus auctor est. Sic in Regio Mediceae gentis Gaetophylacio Synaxaria Graeca & aureis litteris exarata , & tegumentis purpura, auro intexto , margaritis , Phrygioque op e , superbis cooperta subspexi . Sic in Catalogos librorum Cardinalis Bessarionis, qui MSS. in . Bibliotheca Riccardiana exstat, volumina purpureis tegminibus non tam inclusa, quam exornata, indicari non semel animadverti. Quid autem de iis dixerim qui MSS. Codices picturis ,& imaginibus, aureisque litteris, ingenti sumtu variandos decorandosque curaverunt, quales quidem plures habent
Laurentiana, & Sanctae Mariae , & Riceardianc ,
Bibliothecae; in quarum postrema Virgilii operuma , . . ., codex saeculo XV. scriptus adservatur, in quo pi- .cturis graphice & elegantissime elaboratis, & singulis paginis Aeneidos adpositis, quid a Poeta cantetur , obiecta legentium oculis rerum imagine de-
226쪽
A Pos TOLOR v M. Zo claratur 3 Codices autem eiusmodi plures PetrurLambretur etiam in suis Commentariis de Bibliotheea Caesarea , & Bern. Monsfalconius in Bibliotheea Coistiniana , & Palaeographia Graeca, eruditissimis voluminibus , exhibent. Tanta fuit semper Virorum sapientissimorum erga divina veterum Scriptorum monumenta veneratio; quam uni stolidi , ac rudes, & lividi , bonarum artium osores, ridendi ipsi, derident & aspernantur . TAt numquam Florentinis , viris acri ingenio praeditis, de aequis litterarum aestimatoribus, plani eiusmodi, & inale feriati nebulones, imponant: quum illi eo studii & observationis erga scientiam do strinasque devenerint, ut ampla illa debellatorum hostium spolia, antiquissimos omnium scilicet Iuris Civilis Pandectas, accensis funalibus olim eos videndi cupidis ostentare consueverint, quod de Guil. Eudaeus in Adnotationibus ad Pandectas memoriae prodidit. Quare iam non domestica tantum suae familiae exempla vir adprime eruditus aemulatur; sed nobilium etiam conte raneorum, quorum plures supra commemoravimus,
vestigiis insistit, & Mediceae Augustae gentis in primis, quae & Laurentianam Bibliothecam egregiis omnium linguarum doctrinarumque Codicibus MSS. locupletissimam , adeoque doctissimo Mont alionio iudice , primariis Europae Bibliothecis accensendam,
publicae utilitati dedicavi R & Bibliothecam suam
Palatinam quam pluribus Codicibus MSS. Orientali-blis, quorum Catalogum Eus. Renaudoitui contexuit, imagnificentissime auxit; & Fesulani Coenobii Bibliothecam MSS. pariter voluminibus hiberaliter struxit; le in Bibliothecam D. Marci plurimos tran
stulit . Immo Laurentius, re & cognomento Magni-Isicus, privatam huiusmodi Bibliothecam habuit, quod
227쪽
in MiseeIIaneis Ang. Politian ut testatur . Iure igitur de hac Augusta gente Poeta elegantissimus Hieron
mus Uida Lib. I. Poetie. cecinit et Iampridem tamen Ausonios invisere rursur' Coeperunt Medieum revocatae munere Musae, Tustorum Medieum, quor tamdem protulit aetar Europae in tantis solamen dulce ruinit. IIIl etiam Graiae miserati incommoda gentis ,
Ne Danaum penitus eaderet eum rnomine virtus,
In Latium advector iudenet, iuvenumque magistros, Argolicas artes quibus esset eura tueri, Seeuros Musar iussere, atque ocia amare., Illi etiam eaptas late misere per urbet, Qui doctas tabulas , veterum monimenta virorum', Mereati pretio adveherent, qMae barbarus igni Tradebat Danaum regnit, opibusque, potitur.
Sed quando nescio qua dulcedine captum patriae amor, & tantarunae Iaudum admiratio, me ducit,&a proposito longius orationem evagari iubet, cur non & alia Florentinorum studia laudabilia celeri commemoratione percurram Et ecce illico sese obis fert rei antiquariae scientia , quae merito primarium verae litteraturae praesidium a prudentibus omnibus reputatur ; & Florentiae potissimum exo dia, & incrementum maximum, debet. Nam si eos reeensere lubet, qui Musea antiquis nummis, gemmis, signis, instrumentis, epitaphiis, epigrammatis, marmoribus, copiose aucta constituerunt, nonne Frane. Petrarcha haud exiguum veterum numi matum numerum a se quaesitum Carolo I v. Imperatori donavit, ut ipse Epi . III. lib. X. tradit 3 Non-Ne Medieeae domur Proeeres eam ex id genus cimeliis gagam compararunt, ut iure optimo Europae totius miraculum habeatur Oratio me deficiat, si
228쪽
Riccardios , Nieolinios, Uictorios , Gherardescas, De Ri -- A. Do , Andreinior , Martios Medicet, Gaddios, alios- .
que Cives Florentinosi commemorare voluero, qui elusinodi Musea magno nostrae aetatis bono , & litterarum incremento, non, sine coelesti quadam prudentia & liberalitate composuerunt. - Quid quod Florentinus est , & immortale Florentiae decus, quiperamplum , & magnificentissimum Romae , Cime-liarchium, ex omnibus eruditae antiquitatis . reliquiis , summa cum laude & adprobatione recens posuit & exstruxit, CLEMENS scilicet XII. Pont. Max. quem Patronum munificentissimum, immo Numen salutare , litterae semper, & bonae arte s, expertae sunt Iline non mirum si docta & laboriosa volu - minat quibus res antiquaria praeclare tractaretur, . solertibus & eruditis Florentinis elucubrata fuerunt, primum quidem a Bern. orieellario, & a Gabriele Siam onio , deinde Bonarot 8e Ioseph. meolinirae t. Mar. Lupi & tamdem a v. Cl. ant. Frane. Gomo, cuius nomen ac laus celebrior est, quam ut pluribus oporteat a me diduci ac praedicari. Istis iam adnumerandus quoque est Praesul eruditi stimus , D. Bottarius, qui laudati CLEMENTIS XII. Pont. Max.
iussu anaglypha Romanorum coemeteriorum ab Ant.
Eosio, & ari hio iam edita, doctissimis observationibus illustrat atque explicat; cuius operis primum volumen , selecta eruditione, & exactissima doctrina, refertum , cupide evolvi nuper, facileque & iure subspexi . At si me ad Geometriam, Philosophiam, Philologiamoue convertero, & Mars Ficinur, &
Sc AM. Politianus , & Barth. Cavaleantius, & P. Crinitus, & Pet. Victorius, aliique innumeri, ani-
229쪽
inae egregiae omnes, & illustres, occurrent, obtutum te admirabundos detinebunt; dum & ex hisce studiis immensam laudum & decorum messem Fl rentiam reportasse considero. Sed quum illi iam parta suis laboribus gloria fruantur, & plerique sint ab
aetate mea paulo remotiores, satius fuerit ut Ani. Mar. Salvinium , praeceptorem meum longe erudiis - sectissimum, opportuna commemoratione nunc praediis
cem, virumque eum dicam & supra invidiam doctum , & supra omnem obtrectationem gloriosum ;eui nullum parem in Graeca eruditione Florentia peperit prius, nec secundum id icto absit invidia posterius habitura est er Eius tamen vestigiis insistit
Alex. Politur , humaniorum litterarum in Pisano Atheneo Professor , qui elegantem & operosam Eustathii in Homerum Expositionum e Graeca lingua in Latinam translationem concinnavit, & eX parte publici iuris iam fecit. At cur mentionem non faciam Eduar. Corfinii, eiusdem familiae Sacerdotis, & in eodem Lyceo Philosophiae Prolataris, qui laciniosas Scholasticorum tricas, & viles & inutiles Pseudo- Peripateticorum quisquilias , merito perosus & aversatus, Florentinos adolescentes tutiorem & ampliorem
philosophandi viam inire docuit, qua ad probabilem
naturalium caussarum scientiam, certamque ac divinam morum regulam, recta atque expedite pervenirent; ut eius opera in publicam lucem edita tu culenter evincunt 3 Porro quo me fessum facultas Theologica,& historia Ecclesiastica, rapit 3 Longum profecto, & immensi operis esset, Florentinos omnes Theologos enumerare doctissimos; quare modum in tanta copia quaerens, & orationem limite certo coercens, ex universis duos tantum seligam, unum Ger. Capassium , ex Virginis Dei parae Se
230쪽
a II A pos ToLORVM.vorum familia monachum, qui universam & absolutam Eeelesiasticam doctrinam animo capaci complexus , & Theologicas tractationes ad Criticae, normam fere primus exegit; & salsas narrationes ac fabulas docte & intrepide arguit; & li
bris egregiis, & tanto ingenio digni'. .3 p - a.
sui Coenobii Bibliothecam locupletavi; et Alterum , autem Ioseph. August. Ursium, Dominicanum, &I in Romano Bibliothuae Casanactensis Collegio Theologiae Prosererem qui incredibilem rerum Ecclesia- sticarum, & omnigenae eruditionis, cognitionem ade- Icciptus, oppugnatam veritatem adversus Dphistas quo pdam & nugaces mendacii patronos index clarissimus strenue tutatus est; & aliis eruditissimis Commenturis conscriptis, Ecclesiae gloriam, pa
triae decus, & proprium nomen, auxit, & illustra. vit. Poetas iam & Oratores, quibus Florentia se iactat , producendi tempus iam esset: sed quum
migerati sint, & omnium per ora iam volitent, Feos hic recensere supervacaneum existimo: quum imum praecipue tres sint celebres Florentiae eruditorum hominum coetus, quos vulgo Academias adpellant, I quosque foecunda clarorum Poetarum, & Orato--.rum, seminaria merito nuncupaveris, in quarum Odeis tales orationes, & poemata, adsidue prope recitantur, ut nec beatam dicendi copiam , nec splendidum verborum delectum , nec sententias gravissimas, nec elegantiam & Veneres, ullus umquam in iis desideraverit. In his magna saepe voluptate permfundor , ubi Salo. salvinium , And. Alamannium , Ro-feium Martinium, Leonard. de Riceio, ant. Nicolinium , Rob. Gherardium, Ioseph. BondeImontium, aliosque eruditissimos viros, aut orationes & carmina recitantes, aut extempore de problematis cuiusvis generisO x mira
