Io. Lami De eruditione apostolorum liber singularis in quo multa, quae primitivorum christianorum litteras, doctrinas, scripta, ... pluria proferuntur inedita apteque dissertationes duae interseruntur ..

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

n. Et tamen, quum me interim innocuum & religentem hominem, iniuria .& frita. pietatis obtentu vappae isti persequerentur, audaculi quidam, atque procaces, sacras , conciones habebant, qui monstroso quodam & inaudito abusu, quaecumque sa-ierarum litterarum oraculii, & probatorum Patrum aestoritate & testimoniis alii Evangelicae doctrinae, praecones confirmare consueverunt, ipsi nunc Lu--therio, nunc Calvini , , nunc Begae, nunc Zanchii,

nunc Ochini, aliorumque haeresum Patriarcharum, sententiis adductis, Catholicae plebi non tam impie

quam , stolide, adprobate non verebantur. At doris mitabant tunc, . mmo . somnum altissimum sterte

bant, Zelotae, qui animi adfectibus , non religionis amore , ducuntur; &, qui Scriptorum haereticorum, auctoritate prudenter, & utiliter, & in tempore, fungenti veluti diem dixerant, inverecundorum indoctorumque oratorum confidentiam & impietatem . non sine quadam animi stupiditate tolerabant. Quod si Io. Clerieum , aut alium . heterodoXum .hominem , vel doctum adpellavi interdum , vel -aliter . eruditionis nomine subspexi quod tamen

, mihi . fecisse non videor ; non id egi quod eo- .rum in religionis negotio sententiam , quam meis voluminibus impugnabam, adprobarem; sed quod liberales disciplinas, & multiplicis doctrinae pro-

. ventum, in illis commendarem. Non enim ex eo. quod quis minus recte de religione sentit, indoctus etiam est & ineruditus; alioqui nec Plato, nec A. .ristoteles, nec Demosthenes nec M. Tullius, nec origenes , nee i Tertulit anus, docti & bonis artibus exculti fuissent. Praeclariter nunquam sine laude. memorandus Hierondimur Epistola ad Pammachium &Oceanum , de Origene agens: Ohiariunt mihi, quare

32쪽

origenem aliquando laudaverim . IaM-davi interpretem , non dogmatisten ; ingenium , non fiadem ; philosophum , non Apostolum. In Apologia vero iadversus Rusfinum ita dissertat et Alterum quidem no men Eusebii , sed eadem , quae super Origenix voea bulo , est ealumnia. Laudavi Eusebium in EeeIesiastiea historia , in Digestione temporum, in Deseriptione terrae sanctae, O haee ipsa opuscula in Latinum veris

tenr , meae linguae hominibus dedr. Num ex eo Ariassinus sum , qui a Eusebius , . qui hos libros eondidit : Arianus e F

Non me fugit prosecto mihi obiectum iri a quibusdam, primos Christianos a profanorum librorum lectione abhorruisse, eosque Ephesi flammis omnes quotquot habuerant, concremasse, ut Luear Actori Cap. XIX. memoriae prodit; non impune fuisse Athanasio Presbytero Isaurio, quod codex haeretica placita continens apud eum repertus fuerit, ut ex Epistola LXIT Idib. U. Gregorii Magni elucet atque eminet; Concilium Bracarense primum Canone XUII. Scripturarum, quas Priscillianus depravaverat, aut Dici innius finxerat, Iectione interdixisse; Synodum Nicaenam II. ne quis Iconomachorum libros evolveret aut retineret Canone IX. vetuisse ; Synodu tandem Tridentinam haereticorum librorum conde innationem probavisse; & eorum Indicem a Paulo IV.& aliis subsequentibus Pontificibus , suisse eon textum, quo nemo eos ignorans a perniciosa lectio.

ne cautus abstineret; ut quid de haereticorum libris Concilia Constantiense , Coloniense, & Senonense: decreverint; & quid Leo X. in Constitutione XL:

excommunicationis poenam interminans pronunciaverit, silentio praetereatur. His Principales constitu

tiones addi possunt, quibus Christiani Imperatores Chri

33쪽

Christianorum dogmatum integritati consuIentes, Sehaereticorum libros ultricibus flammis absumi, &qui eos legerent ultimo supplicio adfici iussierunt, ut ex Epistola Constantini Magni ad Episcopos &populum apud Socratem Lib. I. instor. Eeeles. Cap. R. P Photio in Nomoeanone Tit. XII. Cap. III. liquido

constat; id quod deinde Theodosius & Ualentinianus iterum sanxerunt, eorumque edictum est in diae sis intaneo Lib. I. Tit. I. Leg. Servi ToAsr , &exhibet etiam Bassamon in Couect. Confit. EeeIes. Tit. U. cuius collectionis exemplar MS. pulcherrimum, & egregiis, interdumque non vulgatis tractatibus, auctum exstat in Bibliotheca Laurentiana Medicea. Quod siquis exempla huius iustae in haereticorum libros severitatis pluria desiderat, eruditi

Iesu itae-Rainaudi Erotemata De bonit ae malis libris Part. I. Erol. III. adire poterit.

At haec quidem universa admittere & probare proclive est, quum tamen iis, quae superius disputavi, adversari omnino, ac repugnare, non facile ostenta videatur. Nam ut illae omne i qum Ecclesiasticae, tum Principales, constitutiones probe ac rite intelligantur, plura observanda ac distinguenda veniunt; libri scilicet, eorum auctores, personae, quae illos lecturae sunt , tempora, loca, & huius. modi alia; sine quorum discreto examine, omnia sutaeque miscenda essent , & sanctissimi atque spei, oioxavo. viri rei agendi, tamquam laudatissima. rum legum violatores. Et quod libros attinet, non omnes ii eiusdem sunt classis, adeoque non illorum omnium lectio pari severitate prohibetur. Vt id pateat indicem aliquem librorum prohibitorum, Pontificum Maximorum iussu concinnatum, evolvere

tussicit: lassicit etiam Regulas Indici adiectas pericis

34쪽

APos TOLOR v M. Is gisse. Insuper non statim ac liber quis ab haeretico

homine scriptus suit. damnatus & vetitus intelligi, tur, nisi . placita quoque haeretico veneno infecta contineat, quod in secunda Indicis Regula pronum ciatur. Sed & auctores ipsi non omnes aeque damnantur; immo quidam, quorum opera censoriam animadversionem passa sunt, pristinae famae incolumitate laetantur, & o oo totis; ordine minime moti sunt. Sic Beati Theodoreti Cyrensis Capitula in quincta Synodo oecumenica improbata sunt, . petasona autem re existimatio intacta atque illaesa re mansit, ut apud Eeclesiasticos Scriptores videre est . Id etiam elucet ex secunda laudata Indicis Regula, in qua Haeresiarchae, & Patriarchae haereticorum ita exsecrabiles sunt, ni omnia eorum volumina indiscriminatim prohibeantur, quum aliorum ha

reticorum cum delectu reprobentur. Si autem eos,

qui haereticorum libros lecturi sunt aut legunt, considerabimus, ii docti sunt . vel indocti;

tenaces, , vel ambigua religione; haereticorum liobrorum lectione bene utuntur, vel non; eos lege

di veniam impetravere, vel illam neglexerunt. di ' hoc postremum, veniam scilicet ab iis, qui prae, sunt, & legendi facultatem, obtinuerunt, ut ipsc quidem feci, nullus iam restat ambigendi locus a quin in haereticorum librorum lectionem iuxta Pra si dum praescripta quis incumbere possit. Siquis autem librorum, quos haeretici homines conscripsere, tesctione non abutitur tin quo semper veniam impe tralami subintelligo sed potius ad orthodoxorum

placitorum confimationem eos lectitat, & necessariam in Catholico Scriptore eruditionem comparan

dam, quod ipse facio, ut opera a me publici iuris facta luculenter evincunt: tunc lectio haec laudabilis

35쪽

Iis evadit, & canonum etiam adprobatione commenis datur. Ecce verba Hierondimi' in Caput I. Danielis, quae a Gratiano Distinct. XXXVII. Cap. XL referuntur et Qui de mensa regis se de vino potus eiur nolunt eomedere ne polluantur, utique si ipsam sapientiam atque doctrinam Babloniorum Pirent esse peceatlim, numquam adquiescerent distere, quod non luebati. DDSCUNT autem NON UT SEQUANTUR . sed UTI DICENT AT E CONVINCANT ; quomodo si quia

Diam adversur Mathematisor velit feribere imperitur mathematit, risui pateat et adversus philosophordisputarer, si ignoret dogmata Philosophorum , ....eire. Et etiam decretoria sunt Ambrosii. im Prooem. Explanat. Evangel. feeundum Lucam verba, quae pariter a Gratiano eadem distinctione. Cap. XL producuntur: Legimur aliqva , ne legantur s legimurne ignoremus ; Iegimua , non ut teneamur , sed ui r

pudiemur. Quam autem ipse sim avitae religionis tenax, Evangelicorum documentorum venerator, Ecclesiasticae traditionis adsertor ac vindex, Commentariis luculentis tempestive a me editis patefeci, in quibus non mediocris religionis amor, & casta persuasionis integritas eminet. Et profecto adeo etiam Romanae Ecclesiae, ceterarum omnium matris atque magistrae, augusto & venerando coetui, meae religionis firmitas ex memoratis lucubrationibus patuit, ut quum vir amplissimus, non tam generis nobilitate, quam multiplici doctrina & eruditione , conspicuus , Ant. Nieolinivr ad Eminentissimum Cardinalem D. Ant. Daviam Congregationis Indicis Prae

idem, facultatem mihi prohibitos libros legendi

ampliorem impetraturus, ultro, quae est Viri humanitas & beneficentia, accessisset, exoptatum privi

legium statim a Praeside illo inctissimo & sapienti

simo

36쪽

simo sine ulla dissicultate obtinuerit. Quod si minus doctorum illorum hominum, qui, quum haereticorum omnium libros utiliter & salubriter evolvissent ac lectitassent, eos commentariis eruditissimis confutarunt, ut Irenaei , Tertulliani , Athanam, rilli , Augustini, Epiphanti, Hieron mi, Prosperi, Hronii , Bellarmini , Petavii , NataIit Alaxandri , &sexcentorum aliorum, ditiva teoc esse possum ; non me

adeo tamen meae vitae & institutionis poenitet, ut ne mihi ignavi anni obiiciantur pertimescam, vel illotis omnino manibus ad haec studia tractanda: adgredi vere dici possim. Isthuc ipsum autem est quod exigitur, ut quis valeat inoffenso pede etiam haereticorum scripta decurrere,, quod Hierondimus ad Laetam de institutione filiae scribens insinuabat dicens et Caveat omnia apocopha: O si quando ea non ad dogmatum veritatem , sed ad signorum reverentiam Iegere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulir praenotantur, multaque his admixta vitiosa , O grandia esse prudentiae aurum in luto quaerere. Et huiusmodi expendebat quoque non spernendus auctor ph. De Catiro Lib. II. De iusta haeretis. punitione Cap. XVII. Tempus autem talia suadere potest, ut librorum ab haereticis scriptorum lectio nullo modo permittenda videatur, ut tempus illud lacrimabile, quo Lutherus, & Calvinus, & Zuinglius, & Servetus,& socinus, aliaeque id genus pestes, Ecclesiam Christi non tam reformare, quam deformare, ausi sunt;& quo Christiani infirmi ,& in religionis cursu offendentes, in lubricos errores facillime labebantur, seu novitatis libidine , seu perniciosis exemplis, seu propria imbecillitate abstracti ac miserabiliter perditi.

Sed quum iam impostores illi sub ovina pelle lupi

37쪽

haeresis luce meridiana clarior emicuerit . iam ioris thodoxa placita a calumniis omnibus; vindicata luaculentissime fuerint, aliquid de rigorei illo primi.tivo remitti potuit is interdum non summo i iure agere licuit , & faciliorem ad haereticorum libros legendos, venia concessa, aditum aperire. Hinc quoad hoc, Concilium IV. Carthaginiense Can. XVI. non minimam temporis rationem habuit, atque ita praescripsit. Episeopus Gentilium libror : non Tegat ahaereticorum autem pro neee tate , aut tempore . Et

quidem eo tempore', quo tantae turbae in Ecclesia ab ultimis sectariis excitatae sunt , quam facile. Camtholicorum mentes haereticorum commercio, eorumque librorum lectione, seducerentur, exemplo lamentabili esse possunt conterranei nostri , Petrus Formi- Iiux , Petrus Carneseeehius , Antoniur Brueioltur 3 ut, nihil de Senensibus dicam, duobus gentilibus, Lae- . Iio, & Fausto , Soeinia, & Bernardino inhino , Noeti, & Pauli Samosatent, Photinique, blasphemiaruiminstauratoribus. Locus quoque librorum quorum. dam lectionem permittere consuevit et non enim ubique semper eadem lex obtinet, & quorum hic Ie-

Aio prohibetur, alibi conceditur , quod late docet

Onestentus Iur. Eeeles. Univers. Tu. XXII. . p. m.

Part. I. Et ego usu ipso didici dum in Gallia ,

Germania versarer . Quin observandum quoque est in . Can. Sancta Romana: Reel a Distinct. XC. satis

indicari libros quosdam tamquam apocryphos alicubi non recipi, qui tamen alibi privatae Ecclesiae consuetidine legerentur; quod, nisi brevitati comsulerem, pluribus diducere esset, & huius rei prae clara exempla congererem. His & id genus aliis observationibus, adductarum superius constitutionum severitas emollienda est, ut verus dispositionis sensus

38쪽

APos TOLO R. v M. Issus eliciatur, & communi ac vetusto usui & eonis

suetudini. adcommodetur. Huiusmodi etiam quaedam prae oculis habenda, ubi in Instructione Clementa iii VIII. Regulis Indicis addita, Sest. De Correctione librorum, s. re legitur et Epitheta honorifica omnia tu Iaudem haeretisorum dicta deleantur. Id enim vel Haeresiarchas respicit et vel ad ea prima tempora nimis periculosa pertinete vel laudes indieat, quibus illorum errores commendentur: vel alio huiusmodi temperamento interpretandum est, ne tot Viri 'satapientissimi , oedivit des, roi, qui Scriptores quosdam doctos , licet haereticos, ob scientiam& eruditionem laudare .veriti non sunt, quemadmodum D. Ilieronymum fecisse superius vidimus, censurae obnoxii videantur. cuius quidem rei unum recens & insigne exemplum, dum ad finem propero, adducam,

quod nobis praebuit Catholicus & doctus Episcopus

Segoviensis Did. Covarruviar , qui etiam Tridentino

Concilio interfuit; hic nempe , illum adeo diris d votum , & merito quidem, Carolum Molinaeum, ob iuris scientiam alicubi non subjicere, & non laudare non potuit, & ne inverso quidem aut immutato nomine, ut Lib. III. Uar. Resolat. Cap. I. n. m. videre est. Aliquid nunc de meorum Commentariorum ordine & methodo differendum esset; nam indocti quidam , qui vix librorum praefationes ac prooemia per legunt, quum aliam breviter disputandi viam in Praefatione mei operis indicatam offendissent, statim eam ineundam potius, aliam vero relinquendam, proclamaverunt; quasi id essicere non potuissem , qui aliam etiam illis probatam excogitaveram. At ideo non feci, quod ea meo proposito minus commode inserviret: nam multiplex rerum dicendarum

39쪽

varietas, & late exporrecta argumenti amplitudo, iis finibus coerceri se minime patiebantur, quos alia methodus praescripsisset: & ipse illas omnes cognitiones facile mihi praestruere non potuissem, ex quibus operis praedestinati progressus ad finem

propositum recta deduceretur. Quomodo enim primigeniarum humani generis opinionum, & rerum mundo adhuc tenero. & recente gestarum notitiam

exi primis hominibus in omnes gentes diverso &vago errore traductam propagavissem, nisi prius orientalium quorumdam populorum mutua inter se commercia descripsissem p Nisi Graecorum Sapientes, in Aegyptum, in Chaldaeam, & alias Barbaras retagiones, exsiliis , & laboriosa peregrinatione, deduxi csem p Nisi de illorum placitis, & de Platonis vita, in primis, moribus , ingenio, studiis , decretis, itineribus prolixa tractatione praecedenter disseruissem Nam isthuc ipsum erat, quod veluti universae disputationis fundamentum praeliciendum

fuerat , ut ei illa tandem superstruerem , quae manifeste evincunt Demiurgicam Trinitatem, non e se Platonicum somnium aut deliramentum; non

suam de ea doctrinam Ebraeos, & Philonem praecipue , ex huius Philosophi voluminibus derivavisse; ex neutro Ioannem Evangelistam repetii se ; id quod unicus erat mei laboris & operae scopus. Nihil enim aliud mihi proposueram , ut patet, quam a Socinianorum calumniis Ioannem Evanis

gelistam vindicare,& divinam prorsus eius de verbo Dei doctrinam adserere; quod quidem confici non poterat, nisi illa omnia tam varia, in antecessum ita praeparavissem, distribuissem, ordinassem. Sed decretorium de his iudicium esto viri longe doctissimi, & celeberrimi, Iae. Bracheri, qui ita in suis hu

40쪽

manissimis litteris de meis Commentariis scribit: si Leis, , gi eruditissimum librum de recta Christianorum do-,, ctrina de Sanctissima Trinitate, in quo nescio an vel, , eruditionis & lectionis copiam, vel dictionis nito ,, rem , vel totius tractationis habitum elegantissimum, , miratus magis sim . Nihil hic auribus do , &c. si i

Sed quum hujusmodi omnia futilia plane , & ridicula, & vix Thersite digna, a viti litigatoribus indoctissimis putide mihi obiici primore adspectu intelligatur , inierim, si quae sunt aliae , huius furfuris

censuras missas faciam, & ad censuram principem, &ex qua, velut ex equo Troiano, aliae universae prodierunt , prout decet, examinandam, & discutiendam progrediar, ut singularem meorum obtrectatorum malignitatem, ignorantiam incredibilem, Mimpudentiam minime ferendam, in propatulo conlocem. Si enim iusta Apologia iis, qui in lucubrationibus meis verba, & litterulas, & apices, iniuste

criminati sunt , non sine vehementis orationis impetu, & gravi' sententiarum pondere, & inextricabili argumentorum perplexitate, qua se adversarii nunquam expediant, respondere non dubitavi; quid mihi non faciundum audendumque arbitrer , ubi incoctam meo pectore pietas, casta mea religio, mea erga Ecclesiam Christi reverentia, temere atque insolenter impetitur, & miris modis laceratur Id haud patienter ferre me docent magnorum, & sanctissimorum, virorum exempla crebra ac praeclara, ut Basilii, Hiero mi, Ioannis Plei , aliorumque plurimorum, qui pietatem &- suam operosis voluminibus scriptis strenue vindicarunt, & iniuriam ea lumniae huiuscemodi intolerabilem essed monstraverunt. Faciam igitur ille ego, qui improbos alias, & procaces, ac perditos homines aequissimo

SEARCH

MENU NAVIGATION