장음표시 사용
13쪽
OUnt multi, qui hoc Philosophiae curriculum in. gressi, ad Physicam statim contendunt, scholarum ratione atque ordine id postulante; quos ne ignoratio Logicae tardiores faciat, sunt enim in Physica &definitiones condendae , & genus quodque in partes suas dividendum , & quaestiones singulae syllogismis
conficiendς , quae omnia quemadmodum recth fiant, Logica docet) idcirco hanc artem in hoc Physicae aditu quampaucissimis chartis complecti decrevimus. Faciet enim brevitas Libri, ut non multum retardentur , qui ad Physicam properant; & scientia Logicae ipsos ad Physicae studium aptiores reddet. md sit Letica , quaeque ejus parteΥ. Lorica est ara dirigendi mentis operationes ad Uerum in quaestione qualibet inveniendum. Quo statim intelligitur, obiectum eius esse operationes mentis, quatenus ad verum dirigendae sunt; officium autem regulas afferre, quas si mens sequatur, verum inve-Α a nire
14쪽
nire debeat; finem vero ipsam veri inventionem. Porro operationes mentis, quae ad verum inveniendum diriguntur, tres sunt; apprehensio, quae fit cum aliquid percipimus, nihil de illo assirmantes, neque negantes; iudicium , quod fit, cum aliquid assirmamus, aut negamus de aliquo; & discursus , quo aliud ex alio colligimus. Itaque tres etiam sunt partes Logicae, quarum prima de apprehensione agit, altera de iudicio, tertia de discursu . Singula perstrin gam Paucis.
15쪽
onrehensio est operatio mentis, qua aliquid percipimus nihil de illo assirmantes, neque negantes; velut L eum dicimus: sol, homo. Mens porro nullam apprehendit rem, nisi quamdam in se habeat speciem L sive similitudinem , quae etiam, idea dicitur eius rei, quam apprehendit, atque in hane ideam intuens dicitur rem apprehende. re. Id ea ipsa dicitur apprehensio obiectiva, actus imideam intuendi, apprehensio formalis.
De Individuo , Unioersali, ω FPentia ..INdividuum est res determinata omnino , atque uni ea uti Plato , Alcibiades. Universale est id, quod in multis inest , ideoque per se, nondum satis determinatu mi est, neque enim ex illis multis, ilia quibos inest, hoc potius quam illud designat, veluti homo, quo quidem ipsam hominis naturam intelligi.
16쪽
mus , nihil praeterea. Est autem natura hominis in Paulo , in Antonio , in Caesare , aliisque ; neque horum tamen unum potius designat , quam alium. Essentia rei est illud primum, quod inest in re, a quo caeterae omnes eiusdem rei proprietates manant ; ideoque dicitur essentia hominis esse animal rationale; videntur enim aliae hominis proprietates ab animalitate , & rationalitate pendere. De essentia rei dicendum erit alias.
De quinque Uni Persalibus. INdividuam quamque rem considerantibus universalia occurrunt non plus quinque , genus, differentia, species, proprium , & accidens; ac genus quidem , differentia , & species in ipsa rei essentia elucent, proprium , & accidens extra essentiam sunt posita .
Etenim essentia cuiusque rei duabus fere partibus continetur , uti essentia hominis , quae contine . tur animalitate, & rationalitate; atque harum paristium altera est communior , Veluti animalitas , quae communis est, & hominibus, & bestiis; altera minus communis, veluti rationalitas, quae hominum est propria. Pars communis; genus est; minus comis inunis differentia ; quod eri utraque coala scit, species.
Quapropter genus definitur id , quod inest in
17쪽
multis, tamquam pars essentiae communior. Differentia id quod inest in multis tamquam pars essentiae minus communis. Species id quod inest in multis tamquam tota essentia. Ea porro dicuntur esse eiusdem speciei, quae eamdem essentiam habent. In unoquoque individuo sunt quaedam , quae adessem am adiunguntur, ut in homine potentia ridendi, loquendi, ambulandi, color praeterea , & alia
Id genus. Quod si essentia sine adjuncto manere nou potest, hoc adiunctum dicitur proprium ; & proprium quidem quarto modo , si omnibus eiusdem speciei individuis convenit, & soli, & semper , uti potentia ridendi, quae omnibus hominibus convenire creditur , & solis , & semper. Quod si essentia sine adiuncto manere potest, adiunctum dicitur accidens. Quapropter proprium definitur id quod inest in
multis. tamquam ab essentia inseparabile . Accidens vero id , quod inest in multis tamquam ab essentia separabile ..
SUnt quaedam naturae usque adeo inter se diversam, ut non videantur uni generi posse subiici; etenim in
ratione ipsa essendi non conveniunt, quemadmodum Iocus, de tempus, quae non uno eodemque sunt modo, nec habent quidquam commune , Hae
18쪽
Hae naturae dicuntur praedicamenta, sive eate oriae , quas Aristoteles numerat omnino decem. Alii pauciores faciunt. Sed Aristotelis hae sunt; su stantia, quantitas, qualitas, relatio , actio, passio, locus, tempus, situs, habitus.
Substantia est id , quod ipsum est per se, uti homo , arbor, lapis, quae sunt ipsa per se; non sic rotunditas, aliique modi atque affecti opes, quae per se esse non possunt, sed indigent substantiae , cui adhaereant. Ideoque substantia dicitur subiectum mo- .dorum aliarumque affectionum. Hae autem dicuntur actus substantiae, sive formae.. . .
Quantitas est id, quod respondetur quaerenti sive de rebus multis, quot sint; sive de una, quantast. In his autem, quae respondentur, sunt multitudo, & numerus, & extensio , & duratio ; haec itaque in quantitatibus numerantur; & extensio quidem quantitas continua dicitur, quod habet partes smul iunctas, & eontinuatas, itemque tempus. Numerus vero quantitas discreta appellatur, quod ba bet partes disiunctas, & separatas . Qualitas est id quod respondetur quaerenti, qualis sit res; in his autem , quae respondentur, sunt calor , frigus, durities, mollitudo , & alia , ae si de re quapiam intelligente sermo est, scientia, virtus, aliique habitus. Secundum qualitatem dicuntur res inter se similes, secundum quantitatem aequales. - Relatio est nexus duarum rerum , quo fit ut una intelligi nequeat, nisi ad alteram respiciatur, uti inin
19쪽
ter servum , & Dominum; nam intelligi servus non potest, nisi respiciatur ad Dominum quempiam . Quae sic nectuntur, quatenus sic nectuntur, relativa a inpellantur; quae nullum habent talem nexum, dicuntur absoluta , uti Paulus , & arbor . Categoriae reliquae satis per se manifestae sunt .
'CErmini sunt voees ad ideas rerum significanda
inventae, quae multis modis dividuntur. Primum alii sunt termini abstracti , alii concreti. Abstractus est qui formam tantum significat, uti rotunditas, rationalitas, scientia . Concretus est qui formam simul, & subiectum significat, uti rotundum, rationale, sciens. Secundo alii sunt termini contradictorii , alii contrarii. Contradictorii sunt duo termini, quorum unus negat praecise alterum , uti bomo , non homo. Inter hos nullum est medium; nam quidquid est, oportet alterum horum esse. Contrarii sunt duo termini, quorum unus negat alterum, & praeterea aliud ponit. Uti sadur, caeruleus; nam caeruleus negat flavum,& praeterea ponit caeruleum. Inter hos datur meis dium ; sunt enim multa neque flava, neque caerulea.
Tettio , alii termini sunt universales, alii particulares , alii singulares. Universalis est, qui omnia e-m m. m. B iusdem
20쪽
Io LOGICA iusdem speciei individua fgnificat singillatim sumpta,
uti s vinis homo ; quo intelliguntur Socrates. Lysias , Ph cedrus, Alcibiades, aliique singuli. Particularis est, qui non omnia , sed aliqua tantum individua significat, vel unum dumtaxat indefinite, ut quida in bomines ; et ei quisum boni o , quo unus aliquis homo significatur , neque definitur quinam. Singularis est , qui unum tantum significat individuum , idque definit , uti Socrates .
Quarto. Alii sunt termini distributi, alii non distributi. Distributus est, qui omnia singulatim individua significat, quibus convenit tale nomen . Ita omnis homo est terminus distributus , significat enim singulatim individua omnia , quibus convenit nomen homo. Etiam terminus singularis est distributus uti Socrates; nam licet unum tantum significet, tamen quia unus tantum est, cui tale nomen conveniat , fgnificando unum , significat omnes . Haec de apprehensione .