장음표시 사용
21쪽
CAP. I. Cuid fit Judicium Quid ejus Termini.
J Udicium est operatio mentis, qua aliquid de albquo iudicamus, sive assirmantes, si ve negantes. Eaque etiam propositio dicitur mentalis, sive interna. Oratio, quae iudicium exprimit, propositio externa appellatur. Id, de quo iudicatur, dicitur subiectum propositionis; id, quod iudicatur, praedicatum , sive a tributum . Ambo autem dicuntur termini, & materia propositionis . Fac ita iudices : Socrates es sapiens; Socrates t ' sapiens sunt materia , & termini propositionis. Socrates subie ictum praedicatum. Nulla est propositio, quin per eri exprimi poΩsit , veluti si dixeris: Marcus amat , quod idem d elatari potuit dicendo : Marcus en amans. Vox es a Logicis dicitur copula. Significat adium, quo mens assirmat, ac si adiungatur adverbium non , significatactum , quo mens negat. Declarat etiam connexionem subiecti cum praedicato, quae connexio forma
propositionis ab Logicis dicta est. B a CAP.
22쪽
fantitas propositionis est subiecti, ad quod pro
positio pertinet amplitudo. Idque attendenistes Logici, propositionem dividunt in universalem , particularem , & singularem . Propositio universalis est illa , cuius subiectum est terminus universalis, veluti omnἰs homo es currens . Particularis est , cuius subiectum est terminus particularis, veluti: quidam bomo es eurrens; singularis, cuius subiectum est terminus singularis veluti:
De Qualitatibus Propositionis essentialibus . Ropositio , quae assirmationem habet, nullo modo esse potuisset, sine tali assirmatione ,& sane propositio : Phaedrus est pulcber, quae assirmativa est , non potuisset existere , nisi talis extitisset affrmatio . Idem de negatione dici potest. Itaque assirmatio,& negatio dicuntur qualitates propositionis essenti ais Ies, & necessariae; qua enim in propositione insunti essentialiter, & necessarici insunt.
Qui assirmat, praedicatum identificat, sive idem facit
23쪽
P Λ R S II. 13 facit cum subiecto, & sane qui dicit: mirgilius en poeta , perinde facit, ut si diceret, Poetam quem piam eumdem esse ac Virgilium. Contra qui negat, praedicatum a sublecto distinguit, & sane qui dicit: Aleκander non es poeta, Perinde facit, ut si die ret, poetam quemlibet ab Alexandro distingui, idest
Poetam neminem eumdem esse, atque Alexandrum. In assirmando praedicatum numquam est distributum , ea est assirmationis vis, in negando semper. Et sane si assit mando dixeris: Cicero eri orator, non tu quidem intelliges omnis Orator , sed orator quidam . At si negando dixeris : Alexander non es poeta, non intelliges sane poetam unum aliquem, sed ullum omnLuo Poetam .
De Qualitatibus Propositionis arcidentalibus ΡRopositio, quae vera est , quantum quidem in se est , potuisset esse non vera , veluti: Cicero es fra-ror , quae propositio est vera , sed potuisset Cicero oratoriam artem non exercere , ac tum propositio eget non vera . Idem dicendum de falsitate . Hanc ob rem veritas, & salsitas qualitates propositionis accidentales dicuntur .. Sed veritatem , falsitatemque propositionis explicemus. Est ergo. veritas conformitas propositionis cum objecto . Dicitur autem propositici consorias obiecto,
24쪽
si subiectum , & praedicatum in propositione ipsa se
connectuntur, quemadmodum conne Eluntur extra proinpositionem, &, ut aiunt, a parte rei. Cicero es orator , propositio est vera , quoniam Cicero, ω orator in propositione ipsa identi sicantur , neque minus identificantur a parte rei. Quod si subiectum , &praedicatum aliter in propositione connectuntur, aliter a parte rei, propositio di formis dicitur ab obie
cto suo . Haec di formitas est propositionis falsitas. CAP. V. De propositionibus oppositis. P Ropositiones oppositas cum dicunt Philosophi,
eas sere intelligunt, quae simul verae esse non possunt. Harum duo genera ab logicis maxime considerantur; propositiones contradictoriae , & contra
Propositiones contradictoriae duae sunt propositiones , quarum idem subiectum est , idemque praeis dicatum , una assirmat, altera negat; est autem subiectum vel universale in una , & particulare in altera , vel singulare in utraque . Itaque: omnis bomos currens , aliquis homo non es currens propositiones sunt contradictoriae , & similiter contradictoriae sunt: Labienus es Imperator , Labienus non eri Imperator. Tritum est proverbium inter contradictorias medium
25쪽
P Λ R S II. Is nullum esse ἰ cuius proverbii haec vis est ; Duae propositiones contradictoriae neque ambae simul verae ense possunt, neque ambae falsae , sed oportet semper illarum unam veram esse , falsam alteram. Quod satis manifestum est in exemplis, quae supra attulimus. Propositiones Contrariae sunt duae propo fitiones,
quarum idem subiectum est idemque praedicatum ,
una assirmat, altera negat; subiectum autem in utraque universale est , Veluti omnis homo es currens , nullus homo es currens . Inter propositiones contrarias datur medium , nam quamvis ambae simul verae elis non possint, possunt tamen ambae simul esse falsae . Quod manifestum est in eo, quod modo adduximus, exemplo. Fac enim alios currirere, alios non currere . Falsum est cum illud : omuis homo es currens ; tum illud : nullus homo es currens. C A P. V I.
ad veram oppositonem requirantur.
illa interdum putemus opposita esse quae minime opposita sunt, tria animadvertere oportet, quS ad veram oppositionem requiruntur. Primum ut id , de quo agitur , secundum eam. dem partem in utraque propositione accipiatur ; nam neque contradictoriae , neque omnino oppositae propositiones sunt : Pbςdrus est pulcher, rigdrus non es pulcher; si altera pulchrum oculis assirmet, altera neget pulchrum manibus. Secun-
26쪽
Secundo ut id, de quo agitur, secundum idem tempus in utraque propositione accipiatur; non enim opponuntur : Antonius es Ebputan/ , Antιnius non es dbputans, si prima assirmet disputantem esse pridie idus, altera disputantem esse neget ipsis idibus. Tertio idque maxime attendendum est ut si res, qua de agitur , relativa sit, secundum eumdem respectum in utraque propositione accipiatur. Itaque non opponuntur e Caesar eri similis , Cayar non es μmidis, si dicatur similis Tullio, non similis Semri
Haec sere animadverti solent ad oppositionem propositionum dignoscendam; quae tamen ex ipsis contradictoriarum, contrariarumque propositionum de
finitionibus ducta sunt. C A P. VII.
Aliquot Propositionum Forma. SI subiectum , M praedicatum necessario conne ctuntur, propositio dicitur necessiaria , si connectu tur per accidens , dicitur contingens. Itaque Deus es bonus , propositio est necessaria. Cassar espropositio est contingens.
Si subiectum , & praedicatum connecti possunt, propositio dicitur possibilis; si non possunt, impossibis . Itaque : Caesar eri evrrens , propositio ' pos. sibilis est. Caesar en Deur, impossibilis.
27쪽
Si subiectum, & praedicatum conne ictuntur posta conditione aliqua , propositio dicitur conditionalis , si conditione nulla, absoluta. Itaque Caesar, si amat virtutem laudandus es , propositio est conditionalis . Caesar eri laudandus , propositio est absoluta.
28쪽
DE DISCURSU CAP. I. I 8 Discursus quid sis quid Salicii mus , O quotupleκ.
iscursus est operatio mentis, qua una propositio ex aliis colligitur , veluti si ex his propositionibus : omnis homo est currens . Coe tir es homo , ter tiam colligas. C ar eri ctirrent. Dist ursus , qui cogitatione fit , dicitur ratiocinatio , sive argumentatio interna ς Oratio , qua ipse exprimitur, argumentatio externa. Propositiones, quibus argumentatio constat, dicuntur materia proxima argumentationis; termini, quibus hae ipsae constant , materia remota. Ac propositiones quidem , unde alia colligitur dicuntur antecedens, quae ver colligitur, , conclusio , sive Consequens; Connexio tem , quae est inter utrasque, Consequentia dicitur.
Syllogismus est argumentatio, in qua una propositio colligitur ex duabus f ac cum hae duae praemis, sae dicantur, quae primo loco ponitur, maior in scholis appellari consuevit, quae secundo minor. Illud itaque: omnis homo es animal; Caesar erit homo; ergo
C ar es animal, syllogismus est; illud primum: omnis bomo es animal, maior; illud alterum: Caesar
29쪽
P A R S III. 19est homo , minor ; tertium illud : Caesar en an inuit
Nullum sere argumentum reperies, quod ad syl Iogismum deduci non possit; sed syllogismorum multa genera. Illa vero praecipua : simplex , complexus, conditionalis, copulativus, disjunctivus. De his ergo singulatim.
C A P. II. At natura Θ vis syllogismi simplieis . A Xiomatig Ioeum tenet apud omnes: quae id cn
tificantur cum tettio quopiam , eadem identificari quoque inter se . Quare si propositiones assirmativae duae sint, in quibus duo termini identificentur cum tertio quopiam, uti hae r omnis homo es animat: Caesar es bomo , in quibus termini duo Caesar O animalidentificantur cum tertio homo; colligi poterit, eo Ddem identificari inter se . Sic in exemplo, quod a tatuli , colliges , Caesar , O animal identificari inter se; quod quidem tertia quadam propositione exprimes, eaque assirmativa, dicendo: ergo Caesar eis κἀ
Item axioma est, duos quosque terminos inter se distingui, quorum unus identificatur eum tertio , alter ab eodem tertio distinguitur. Quare si propositiones duae sint, affrmativa una, altera negativa, in quibus duo sint termini, unus quidem cum tertio C a quo-
30쪽
quodam identiscatus , alter ab eodem tertio distinctus , poterit colligi duos hosce distinctos e e inter se ; id quod per pro postionem aliam , eamque negativam exprimetur.
Exemplum. I'ropositiones duae sint . Nullus Philosopbus es miles . Caesar eri philosιphus . Sunt in his duo termini: Caesar & miles ; ac Caesar identificatur cum tertio PHilosophus in secunda propositione , quae assit maliva est; miles vero distinguitur ab eodem tertio in prima propositione , quae est negativa ; colligi ergo potest propositio alia : Ergo Caesar non es miles , qua declaratur Caesarem distingui a milite. Syllogismus alterutro ex his modis consectus,
dicitur simplex, ac definiri potest syllogismus, in quo
termini conclusionis in praemissis inveniuntur, vel ambo identificati cum tertio quodam , vel alter quidem cum tertio identificatus, alter ab eodem tertio distiniflus. Termini conclusionis, qui in praemissis etiam inveniuntur, unusquidem in una, alter in altera, dicuntur extrema. Is quidem , qui in majori invenitur, dicitur maior terminus, qui in minori , minor terminus. Tertius vero ille, qui in utraque praemis