Antonii de Haen, quondam S.C.R. apostal. majestati a consiliis et archiatri ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave institutiones pathologicas

발행: 1780년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

phreniticum summe periclitari, ne vel moriatur, vel

reddatur maniacus.

- Symplomata: pro indole morbi sunt eius

symptomata. In homine phrenitico symptoma .est furor inmanis. in omnes , notos, ignotos et in morbo nato ex nimia humorum mucositate, V. I. apopl*Xia, lethargo, est motus animi & corporis ablatus fere. Iupriori casu symptomata curantur refraenando, mitigando; in secundo casu incitando.

f. IO73. Etenim ex omnibus his S. IO72.9 dis.cit Medicus 1 quid si agendum, ut fervetur vita prae sens: si bona si adhuc, ut saltem non diminuatur ita.

ut causa morbi sit causa νitae νalentior.

Ut resciatur labefactata; per idonea alimenta ut, quae fuerat causae morbi inferior, eidem jam superior reddatur, saltem aequalis. Ut illa tollantur , quae νitam de struere, νel inminere, pol sunt: ut est morbus ejusque symptomata et quae, si effraeno motu pergant agere, vitam I) minuunt, a destruunt. ab Quoenam sat eligenda huic operi infrumentaς An cardiaca, cujusnamque generis 3 an ex refrigerantium, aut calefacientium, classe Τ An ex stimulantibus, aut demulcentibus gQuomodo haec adaptari; an Coquendo, an infundendo , an triturando, an liquefaciendo 3 Adplicari ; intrinsecus , extrinsecus ; ad ipsum locum, vel ad locum remotiorem obpositumque 7 Certo ordine; i ut sciam, quid primo, quid secundo, adhibendum. Ut primo per mitiora incipiam, antequam drasticis utar. Ut, si emeticum& v. s. simul indicentur, praemittam hanc, ne vi emetici caput obruatur.

22쪽

Et sempore, debeant, si ad aegrum accedam tempore cruditatis morbi, si circa statum, aut inperturbatione critica, &c. differentia insignis est in adplicando.

S. IO74. Id sponte patebit ex sequentibus. THERAPEVTI KE versatur cirCa tria; indicans, indicarionem , indicatum , hinc debet habere & tradere regulas, haec tria formandi. Ars, regulas has formandi, Vocatur ΜΕΤΗΟDUs Μ EDENDI, quae jam sequitur.

g. IO75 a omni .egro vita superes; id scilicet, quo a 1 cadavere hic homo distinguitur,

Tum causoe Pitcer circulus humorum, & facultas nervorum , quaedam saltem, ut vita, licet minima , adhuc continuetur. Cusque egestus ut saltem aliquis motus, calorque supersint. Voca itur hi res naturales Do. Quia sunt ipsa natura. Res non naturales constituuntur alimentis &c. t, quod non juvat, nisi per naturae vireS ita mutetur, ut transeat in naturam humorum. Res contra naturam est morbus.

23쪽

IO76. Quurn vero vita semper agat, erunt in aegro superstites aliquM actiones, quoe G sanitatem prius concomitabantur. Non loquimur hic de vita occulta illa, quae in suspensiis laqueo, in submersis aqua , in syncope perfecta, superest , sine ullis suae praesentiae signis : sed loquimur de vita, ut in aegris est. In aegro, quamvis vita sit minima, aliquis saltompulsus, motus, calor, supererit, quibus vita adhuc in corpore illo praesens intelligatur. Id ergo proprie est, quod i ires vocamus: reliquiae prioris sanitatis.1o77. O vires J rite examinatoe -

Per P a ς non tantum in vasis , sed &'per vasa. In νhis debet adesse motus humorum , arteriarum , & ne Vorum, ut agere possint. Per ν a debet esse trans fluxus humorum, ut a corde dextro ad sinistrum, ab

hoc ad illud vitalis humor ferri queat. f. 1O78. LIle autem Uc. ut initio PATHOLOGIAE docui. IO79. Patet quidem - sui conservationem ς nam quid alimenta medicamentaque essicient, si scintillas has vitae sinatis exstingui 7 Atque resilutionem

in integrum,' non tantum adlaborandum, ut Parva, quae adest, Vita conssuetur , sed , ut morbus Coquatur & maturescat , oportet curare, ut vita minima fiat major:

quamdiu enim vis morbi superior est vi vitae, tamdiu mors timenda; si vero vitam ita auxeritis, ut superior sit vi morbi, jam spes est fore, ut vincat vita morbum,

coquat, expellat. Quin cognitio etiam adpellatur indicatio νitalis, vel conferνatoriar hinc origo hujus nominis. Haec

de causa & vi vita : sequitur nunc causa ct vis morbi quo B a que

24쪽

que examinanda; sunt enim perpetua nobis haec duo in morbis objecta. IO8O. Carina cognita morbi indicat curatione vel ablationem , fui. Plethora, idiosyncrassia, caco-chymia; causae prougumenae, quae rariUS auseruntur, quam corriguntur, alterutrum requirit; nam censetur causa prior essectu. Caret effectu. plethora, donec Velita per se aucta, ut obprimat & suffocet hominem, Citra ullam causam procatarcticam Vel a causa procataretica, EX Classe rerum non naturalium petita, in actum

ducatur.

Ideoque praevertens s c. ς Si enim plethoram ita diminuerim, ut pro tempore ultra vix plethora sit nominanda & homini talem diaetam ac vitae regimen praescripserim, ut plethora non renascatur, non poterit aut per se corpus suffocare, aut cum causa Proca tarctica conbinata morbum facere. 1O8 I. Alia res est, si morbus revera jam natus adsit. Morbus vero ipse per effus iudicat sublationem sui, quin indicatio vocatur curatoria νel thera ei lica. Nunc passim agendum habeo cum re, non futura , ut fpho praeced. , sed jam producta, ex causa proe lumena ct procatarctica. s. IO82. Symplomata morboruma dolores, anxietates, evacuationes symptomaticae narium, renum, intestinorum, cutis, Ventriculi, quandoque inseparabilia a natura morbi, sibi linquuntur, si tolerari possint; si vero sint violentiora, quam ut tuto sibi dimittantur, moderanda mitigandaque erunt. Vidimus V. g. in Vir. gine Larissaea, aliisque aegris apud HIPPOCRATEM , alvum a principio morbi copiosam, nec criticam, ne symptomaticam. Ferebat illam alvum virgo inpune, reli-

25쪽

f. IO82. METHODυs ΜRDENDI. a Ireliquit eam HIPPoc RATEs. Quodsi ex obposito videamus, alvo nimia perire vires , torminibus inde natis aegrum frustra. defatigari , debemus hanc alvum moderari. Ergo symploma hoc peculiare, non ipsum morbum , palliamus. Pleuriticus tam inmaniter tusssit , ut pectus sibi findi videatur e curamus per expectorantia & oleosam ista sedare illam ; nil juvant: est gangraena metuenda. Palliamus tunc tussim clam eXpectorantibus, admistopauco syriapo diacodii, est hoc, curare symptoma, non morbum. Vidistis in nos comio stimulantibus& paregoricis mistis, alternatim sumendis, feliciter tuse

sim moderari.

In variolis homo spuit sanguinem debeo omni arte hoe symptoma curare, aut in tali inpetuoso morbo aeger animam cum sanguine fundet. Dicitur indicatio haec urgens, quia plus urget, quam totus morbus quandoque; mitigatoria, alat palliativa, quia causam morbi, aut symptomatis hujus, non

aufert.

Hic nunc iterum habetis objectum totius hujus, qui superest, tractatus: I) Enim indicationi vitali fatisfacit cardiacis; hinc

caput de diaeta & cardiacis. 2J Causas morbi tollere conatur, incipiendo a Venenis & deinde ab iis omnibus causis, qui tum in solidis, tum in fluidis, haerent. 3 ) Μorbum auferre conatur praesentem pertractatio indicationis curatoriae in morbis fluida I) corrigentis, et ) evacuantis; ubi tum agetur de emeticis, purgantibus, sudatoriis &c.

4b Opus totum claudet curatio palliativa.

26쪽

1O84. Utinam hoc bene omnes perpenderent i Audito nomines morbi jam seriem medicamentorum animo formant; quia audiverant, legerant alicubi,vcl a Medico seniori adplicari viderant, talia remedia , in tali morbo. Si curetis V. c. hominem pleuriticum & adhibeatis omnia selectissim4 externa internaque remedia , P teritis eum facita trucidare, si ignorotis, an morbus sit in adsceasti; an in alime; an in nisu ad resolutionem, aut ad criticos motus & evacuationes; an ad subpurationem ; an ad gangraenam. Ergo primo noscenda est vita, ejusque gradus; a b morbus, ejusque gradus Om

Si hoc pateat vobis, novistis, quid sit agondum;

an Vi res minuendae, an augendae; an resolutioni Cooperandum , an evacuationi; an promovenda, quae jam fit, subpuratio. Instrumenta omnia varia agendi quum Vo'

bis nota sint, mox percipitis, an, & quomodo, quando, & quibus, agatis

f. IO85. Saepius Vobis dixi, qui judicio n0d

pollet, non est aptus ad Medicinam. Vultisne exemplum ejus, quod Texetus, dicit 3 Pleuriticus crudo morbo di arrhaea periturus est: ergo est illa mihi nmoderanda. Si adstringentibus id faciam, nocebo pleuritidi, quae eget adtenuantibus; nam experientia docet, etiam Uim adstringentium per lactea furtim subire in sanguinem. Si velim adhibere optata , sopietur tussis, quae mihi ad expulsionem materiae erat necessaria. Femina angina,

ut phrenitide, laborans, eget v. s. in pede; sed simul est

27쪽

S. IO85. METHODus ΜBDENDI. 23 est gravidar ergo, quae indicata v. s. ex pede fuerat, contraindicatur a graviditate.

Juvenis noster qui decumbebat in noso omio 1758.) doloribus capitis intolerabilibus Uaxatus, indigebat v. s. ex pede: sed simul enormes in abdomine patiebatur cruciatus: indicabant postremi hi dolores v. L ex brachio. Hinc itaque nata eis utilis illa ta celebris doctrina indicantis , contraindicantis, ut mox exposui; reFugnantiS, Permittentis. Repugnans est idem,

quod contraindicans. Missio sanguinis indicatur ; sed, quacunque arte unquam res tentata fuerit, cadit homo semper in animi deliquium enorme. - Rheum indicatur ; sed nunquam homo ille rheum, vel inscius & deceptus a Μedico, sumsit, quin vomuerit ad animi deliquium. - Emplastrum resolvens indicatur; sed homo inde semper totus si erysipelatosus. - Indicarentur in hoc vel illo moschus, ambarum , succinum, spiritus sa- Iis ammoniaci, castoreum &c.; sed constanti lege inde spasmi, aut animi deliquia, oriuntur: quales recessus in seminis saepe adeo observantur, methodum medendi, aliunde adeo operosam ac dissicilem, sane reddentes dissicillimam. Praetervisi autem illi recessus frequentius fuerunt causae, cur morbus, adhibito licet multo molimine Medentis, aut non fuerit curatus vel minimum ; aut redditus longe prior, quam ex indole propria fors unquam evasisset; aut aeger, Ocyus seriusve, stygias transmissus in umbras. Permittens, quod contraindicat quidem, sed tam parum , ut indicans vinceret hoc contraindicans. Ho-Wo indiget emetico; sed ab emeticis genus nervosum

eju3 ita agitatur, ut sit infinitis dein spasmis obnoxius: ergo contraindicat quidem haec aegri diathesis ; sed mox. Peracta emetici actione dabo misturam cum nevroticis

28쪽

& optatis; sic sedabo, vel averruncabo, qui inde orirentur, spasmi. Ergo diathesis aegri contraindicans sit permittens, hae lege. coindicantis ; plethora, & inflammatio, & dolor,& febris, simul omnes indicant V. s.

Correpugnantis; animi deliquium a v. s. solitum ;spasmi & debilitates , a v. s. semper observatae ; graUiditas : abortus, semper a V. s. observatus; & horror i credibilis, & nullo ratiocinio Vincendus, contra V. f.,

contraindicant correpugnant adversus v. s. 6 1o86. Quando itaque - axiomata. IuriSCOnsulti possunt diem petere, quo res differatur, si non sint parati; Medicos oportet semper paratos esse, aut differendo sero veniunt. Hinc necesse est, habere regulas fixas, axiomata menti praesentia sint, quae consulat Medicus in rebus dubiis: sic firmum semper dabit responsum in consultationibus , & quamvis res non bene

cesserit, viris doctis & honestis semper probabitur. 1) Quidquid indicat in aegro , id petit conferν

rionem, νel ablationem, sui. Res duae in aegro tantum indicant; vita, & morbus, ut vidimus ad S. IO72. IO73. causae, sequelae, effectus, gradus, utriusque. Vita nunc sui conservationem si satis bona; sui augine tum , si nimis debilis sit, petit. Sine vita nil fit. Μorbus aliena res vitae insidians, ejus interitum minitans, necessario abigendus. ab Quidquid in esζro deprehenditur fecundum na-guram , id confervationem sui semper requirit. In homine perfecte sano quidquid adest, secundum naturam est: si vel minimum hinc dematur, aegrotat parumper: si multum , aegrotat valide. AEger Tuus jam habet minus de conditionibus hominis sani, ideoque aegrotat: quo plus jllis conditionibus caret, eo major est ejus aegritudo.

29쪽

Patet hinc facile, id quod de his conditionibus bonis

superest, summe esse conservanduIn: quo enim plus demitur inde, eo pejus homo aegrotabit. 3 Quidquid in ingr0 deprehenditur contra naturam , id ablationem Di requirit. Morbus cum omnibus suis symptomatibus est contra naturam, ergo est

auferendUS.

4 Con sat iis, quibus nutritur, corpus: nam oni' ne corpus, quod non nutritur, perit. Aer, cibus, potus inpediunt, ne pereat et ergo alimenta, per VireS corporis ex non naturalibus naturalia facta, reparant ea, quae actiosse vitae a fluidis solidisque erant deperdita . .

5 b Similibus conservanda smilia. Deficit in homine bilis ; languet chylopoesis ; Medici est , ut inquirat in causam e sanguinis inertia est causa: dat igitur homini huic medicamenta saponacea , amara . saponem venetum, aloon, myrrham, gentianam &c. ut IJ chylus

melius subigatur, dividatur, praeparetur : 2 ut sanguini adsit materies, quae vice fungatur bilis, ut debito stimulo illo gaudens, minus iners sit ; 3b ut reddito sanguini vigore, secretio bilis denuo fiat. Verum, quum talis sanguinis inertia saepe sine solidorum laxitate non sat, simul frictiones, motum corporis, medicamcnta restituentia corrigentia ) hanc laxitatem, ut

artem, corticem perruvianum , simarubae &c. adhibeat, ut omnia restituantur in integrum, renata bile.

Mucias intestinorum est deperditus in dysenteria: mucosa adplicata ore, ano, ipsum locum defendunt. Diaeta mollis, subpinguis ex rad. silari, scorZonerae, pastina' cae ; ex leguminibus farinosis, & cerealium farinis ; ex gelatinis animalibus, hunc deperditum mucum restituunt.&c. &c. 6 Cassa curans per remedia morbos est vita Perses e, remedia, nutrimenta, in vita languente non

30쪽

praeparantur non adplicantur. Solae actiones vitae suscipiunt, mutant, praeparant, adpliCant. Et propria cuique teinperies et remedia enim generalia non sunt semper, sed saepe, propria cuique: instantiae copiosae apud HIPPOCRATEM, V. C. Epid. 4. p. IIa3., p. ΙΙ38..; 6. p. II 65. P. ΙΙ93. & in praxi quotidiana, Occurrunt. Ergo Causa Curans per remedia morbos , est vita superstes, & propria cuique temperies. Temperies, diathesis, hominis eicit, ut vita superstes curans & eliminans morbum, potius illam partem, quam aliam,

7 ubi neque urget indicatio νitalis Usimul alia quoslibet, erit tum semper satisfaciendum priori. Cholera, morbus omnia sursum deorsumque ejiciens, indiget leni emetico SYDEN ΗΑΜυs provocabat eo in casu vomitum fatuo jure pulli, tepide adsumtor haec indicatio est verissima naturalis. Sed simul driectionibus &vomitu jam ita corpus est exhaustum , ut brevi timenda mors sit: pulsus est parvus omnino, sudor adest frigidus, pallet homo totus: ergo etiam indicatio vitalis in. dicat sui & conservationem & augmentum. Eo in Casu indicatio vitalis, ex binis aeque urgentibus petit, ut sibi fiat satis, prae alia. Hoc exemplum indicationis vitalis conparatae cum naturali: Videamus exemplum in idicationis vitalis conparatae Cum animalli. Homo ardente febri decumbens delirat: urget liaeet indicatio animalis, ut sat V. s. ex pede, quo alVus fiat laxa, & systema mesentericum simul plus capiat cruoris: at vero febris eadcin intra 3. 4. dies hominem ita debilitavit, ut cor totum langueat, & ut pulsus sit parvus, calor inaequalis. Indicatio vitalis urget magis hic ; unde v. f. non facienda, sed vires

prius, si fieri queat, reparandae.

SEARCH

MENU NAVIGATION