Antonii de Haen, quondam S.C.R. apostal. majestati a consiliis et archiatri ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave institutiones pathologicas

발행: 1780년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

211쪽

putrefactionis, id non extricari, aut sensibus percipi posse. Hinc, quod jam supra in Onui, etiam hic patet, sal hoc volatile ali alinum in saliva recoliti per ad femsidium adeo ligari, ut per sensus illud capi nequeat. Dum vero per calorem lenem in Putrefactione aer si-xus salivae in motum deducitur, ac ela Sticus redditur recedit a sale volatili athalino aliisque corporibus , queis haerebat adnexus , tumque mirum plane non est , si tunc primum a thali volatile in saliva percipiatur, quando putrefactionem jam subivit. Quod caput mortuum a destillatione salivae residuum, per sal ali ali fixum praecipitari queat, demonstrat, praeter saI muriaticum etiam acidum muriaticum, terrae Calcareae junctum , salivae inhaerere. Horum binorum salium origo facile perspici poterit, si cogitemus, homines singulis diebus non solum sal muriaticum vulgare, sed & cum hoc aliam ejus speciem corpori ingerere, a Core muriatico, terruque calcarea conpositam,

quae fixo aeque ac volatili ali alino sale driici valet. Tentamen quartum indicat, a Nem fixum per putrefactionem salivae nondum plane expulsi ina inde fuisse, sed remansisse adhuc aeris hujusce partem, quae partem fatis volatilis hactenus ligans, Per calcem autem vivam demum liberetur. b

In libello Auc TOR 1s sequitur hic locus sequens:

212쪽

Quod ab aqua calcis recente, per edi perimentum quintum, tum saliVa recens, tum putrida praecipitetur, aut, ut clarius loquar, calx viva caustica in aqua Cabcis denuo vertatur in crudam, hincque ex aqua recedat ; demonstrat praesentiam oleosarum pingiumque Partium in saliva manifestissime; nam , uti in ante adducta dissertatione demonstravi , quod calx viva non per aerem fixum, uti CL BLACK, aut per acidum causticum, uti Cl. ΜEYER adseruit, sed solum per partes pingues in crudam denuo reduci possit, praecipitatio haec, aut crudescentia calcis Vivae in aqua calcis oleosis unice partibus salivae adtribuenda est, quibuscum calx viva connubium inivit. Tentamen sextu in , & septimum aperte domonstrant existentiam salis muriatici in saliva. Ad octavum nonunquo tentamen, queis eXPOsitum , vitriolum ferri & cupri per salivam recentem nonnihil praecipitari posse , quae antea de hoc praecipitato dicta fuerunt, repetenda sunt: hac scilicet praecipitatione sal nullum alliatinum liberum in saliva demonstrari; nulli namque alteri causae praecipitatio haec debetur, quam terrae calcareae salivae, ab acido muriatico solutae. Cum hacce terra unitur pars acoris

vitriolici in gypsum, quod praecipitatum hoc tu hac miscella constituit.

phicis metamorphosata; nam, si subponamus solum verbum sextum der osse superstuum , totum Mondum ideo clarius redditum ; quum sine citatione Desertationis de calce υ corporibus caullicis noVerimus, per calcem vivam spiritum aikalinum volatilem ex saliva expelli. De

213쪽

S. 12ΟΙ. SI ALOGOGΑ. . a Tentamen decimum demonstrat, in saliva recenti nullum adesse actuum ; alias enim solutio succi in- spissati heliotropii tricocci color caeruleus in rubrum verti debuisset Color syrupi violarum, per tentemen undecimum ideo non mutatur 1 quod neque liberum acidum, nec liberum ali ali in saliva deprehendatur; quod autem, elapso aliquo tempore, in Viride tamen nonnihil inclinet, ratio est, quod saliva initia putrefactionis stabierit, hinc falis ali alini volatilis quid liberatum sit, a quo color caeruleus syrupi parum mutatus. Experimento duodecimo, quod sapo per salivam non coagulatus fuerit, ae decimo tertio, quod Mercurium sublimatum corrosivum non dejecerit, eVincitur , in saliva nullum adesse acidum liberum. Ex tentamine decimo quarto manifesto cernimus praesentiam terrae calcareae in saliva, eamque esse solutam ab acido ; idem evincitur per tentarnen decimum quintum, V1 cujus terra haec cum instillato salivae oleo vitrioli gypsum largitur. Praesentiam acidi muriatici in saliva demonstat tentamen decimum sextum. Tentamen decimum septimum decimo quarto plane accedit, terram pariter in saliva exhibens cal

caream.

Quod per tentamen decimum octavum nulla praecipitatio ex saliva oriatur, si cum spiritu aikalino volatili caustico misceatur, ratio est, quod salia Volatilia caustica terram nullam ex acidis dejiciant. Quod, per tentamen decimum nonum, saliva eX- siccata, cum cineribus clavella is, aut sale tartari, calcinationis ope Iiχivium praebeat phlogisticatum, a quo ferrum colore caeruleo praecipitatur, eXistentiam olei animalis tu saliva evincit.

214쪽

PATHOLOGIA.

In tentamine vigesimo primo , & vigesimo secundo adr fi Xus primas obtinet. Aer fixus Corpus it. Iud est, qu*d in omnibus fermentationibus praecipuum tenet locum: quo major aeris hujus quantitas in

corporibus adest, eo vividius citiusque sermentatio Procedit; dummodo non deficiant circumstantiae simul agentes. Haec pariter ratio, cur substantiae fer- mentationi subeundae aptae natae, citius multo meliusque fermentent, si cum saliva misceantur. Adserit Celeb. BOERHAAv1υs , Indos Americanos potum palato illorum gratissimum, inebriantem, methodo huic populo peculiari , conficere. Vetulis nempe incumbit, ut frumentum americanum masticent,& pultem inde natam, una cum saliva copiose ad , mista in Vas exspuant terreum , huic Ini destinatum. Liquidum hoc praestans cum aqua dilutum co-' quitur, & ad fermentandum reponitur. Ex tentamine vigesimo tertio & vigesino quartorus picari denuo deberemus salis liberi aikalini in saliva praesentiam , ceu remedium, quo partes olei aebutyri pingues cuin partibus aquosis salivae exacta uniantur, ac succum simul constituant lac referen

tem.

Attamen per omnia tentamina sal hoc liberum athalinum in saliva recenti detegi non potest.

EX omnibus, quae hucusque per experimenta &inde deductas conclusiones circa salivam fuerunt adlata, adseri cum multo fundamento potest, liquidum hoc ipsum partibus conponi sequentibus:

215쪽

sale, ex acido muriatico . terraque calcarea

concreto. Partium harum, seu corporum . nunc enUmeratorum, quae crasin liquoris absolvunt, quena salivam dicimus, non nisi priora quatuor ocu Principia vera constitutiva habenda sunt; reliqua duo ad vires ac dotes liquidi salivalis nil plane faciunt; accidentalia solummodo sunt, hinc pro veris elementis corporis hujus, in humana oeconomia adeo necessarii, minimuadmittendat

Saliuae utilitas.

An nostri aevi Physiologorum ullus salivam humo ribus excrementitiis adnumeraturus sit, multum dubi-l to. Liquidi hujus crasis peculiaris ejusque principia, jam in antecessum satis demonstrant, Eum a CREA TORE non solum in bonum quemdam finem productum , sed & in eum positum fuisse locum, ubi scopus cui destinatus, eum reddidit necessarium. Prima, quam saliva homini, aeque ac animalibus,' praestat utilitas, dependeι ab illius parte aquosa Per hanc cibos dividit, ac ut in partes minores redigantur, adjuvat: praeterea facit- ut cibi, jam mastica'ti, facilius deglutiantur; ceu liquidum salia , illis in haerentia, solvit, cibosquq eo gratiores ac sapidos, O a xe8

216쪽

res nimis acres mitiores reddit; linguam & palatum

contra. Varia incommoda tuetur.

Quodsi liquidum hoc desit, loquella aegre succedit, lingua palato adhaerescit, cibi insipidi videris

tur, ingrati , nec deglutiri Commode queunt. Altera, ac inter caeteras insignis maxime uti- litas salivae debetur peculiari crassi partium oleo larum, cum aere fixo saleque volatili ali alino. Per unionem hanc saliva redigitur in speciem singularem saponis, in sasonem nempe tenuem, subtilem , dotibus, non Vero nauseom, saponis communis praeditum.' Proprietas haec egregiam exserit Utilitatem, ut, saliva mediante non solum parteS pingueS, muci Ja-. ginosae, dividantur, emolliantur, sed & Pingues oleo- . saeque ciborum' partes cum salinis, aquosiis & muci la- ginosis succis intime nectantur; ut juncta simul haec in corpus redigat homogeneum, ac in ore jam succum, praeparet, lacti aemulum: hinc in ore jam, saliva adjuvante, dimidiam partem liquor conficitur , a 'quo conservatio nos ra in integrum dependet.

217쪽

ῖ Zmitoria indicantur 1 9 a foeditate Do.; toties explicavi hoc: sed prudens Μedicus primo

examinet, an laetor ore procedens non sit ex Corruptis dentibus, ac gingivis hinc primo lustretur os, antequam emeticum praescribatur; nam I emeticum non juvaret; et) in. provecto scorbulo putrido vis emetici agitatione sua noceret vasis internis debilibus, acri humore distentis . Ut vasa facile fluunt sanguine in gingivis , ita saepe in internis visceribus :lethales hinc visae haemorrhagiae. 2 Spontaneo vomitu , una cum magna ejus facilitate ,' modo causa non sit ventriculi scirrhus e sunt enim homines, qui suspicione laborant sciri hi ventri- culi, & facillime evomunt, quae ventriculus ingesssit; quales plures novi; ubi emeticum 1) non auferret causam; et) eamdem irritaret. Videndum praeterea, an non forte caussa sit hernia , quam aut ignorat aeger, aut tegit Medico. Sed caeteroqui, si ex causa examinata adpareat homo ille esse caetera sanus , sed ita quoad. Ventriculum conparatus, ut ad minimas indigestiones facillim vomat, quemadmodum & infantes solent & canes, talibus, si vomitus spontaneus non subsiciat, vel continuus & nimius sit, poterit blande vomitus artificialis conciliari.

218쪽

Nullibi, ΗΑAN1us hic in margine codicis notavit, minus Medici sunt hippocratici, quam

hic.

1) Tota Germania, tota Gallia, tota Anglia.

Italorum multi omnem fere acutorum & chronicorum curam ab emetico ordiuntur. 2) Hir Poc RATES Contra videndus Apsi.

1 22. 24., 2 29, & 4-Io & diserte vetat 4-17. & maxime in fragmento heurniano a M. I 7 ad 27. 3 Ipsa praxis tamen casibus innumeris ostendit, generalem illam doctrinam esse perniciosam ut patet ex HoFFlyta. NNO, DECRERS, Toxet 1 de febribus. 4) BOERRA AVE Iaddandus, qui praxin hippocraticam unice & docuerit, sequutus sit. 5) Qui BoηRRA AVIUM & HIPPOCRATEM sequuti, aeque, & forte verius, praxeps felicitatem testantur, quam qui non sequuti 3 J A natura materier cognita, ut mobilis , a et inmobilista, Drobillis est materies vel biliosa putrida, copiose ventriculo Hecta; vel acida colostrata, c*Piose exiens; vel glutinosa multa copia sponte ejecta. Inmobilir est, quando nauseae adlapi, Vomitu Sque inanes, educentes vel nihil , vel id, quod vi ex. Ventriculo exprimituri Mobilis , quando facile ili in ultu in ejicit homo, nec inde tamen vomitus ces1at: inmobilis est sympt0matica saepe initio actatq-rUlΠ materies. Nobilis est materies critica , si si Pgna coctionis praegressa sint, si status morbi jam adfuerit , si signa perturbationis criticae vomitum Prae' nuntiaverint, ut sunt nauseae, retractio hypochon-8riorum , ct taudem nunc tremula agitatio labii in-

219쪽

serioris, ac levis salivatio. Si hic nunc natura defceret, esset adjuvanda, eo, quo mox dicetur,

modo.

) A loco adfecto repletione ob trussione, infra diaphragma; maxime si adferito primaria ,

nec aliud repuζnet. Ita IJ Ventriculo repleto, ut homo fere apo-

plecticus futurus sit ; ubi ora ventriculi, superius inferiusque, aretiissime clausa; ibi vomitus prodesset , si posset feri. Verum 1 ) emeticum non intrabit forsitan; u) si intraret, produceret facile, sub violenta actione vomendi, rupturam vasorum in cerebro; quum jam copia sanguinis magna in cerebro contineatur Tamen anxietates non tolerandae maximum malum

minitantes, indicant vomitorium. Mox dicam , quid sit faciendum. ab Hepar. lien, systema Venae portarum & m senterium laborant obstruetione, quam tollendi spes est; quam neque ulla vel sciri hi, vel subpurationis, vel acrimonia notabilis signa comitantur, & in quo

toto corpore nil praeterea culpandum est r ibi indicatur Vomitus, haud ideo, quia in Ventriculo ma-Jum quaerimus, sed ut vomituum Ribcussione deopiIarentur obstructa abdominis viscera vasaque Verum, non taluum, quando locus adfectus sub diaphragmata est, sed & supra. In vomica Pulmonis clausa magnus HrPP oc R AT 13s, ut Vidimus alio Ioco , emeticum dedit, ut abscessus rumperetur sursum , pulmone prius bene repleto emollientibus, &superficie aera pulmonis prius bene humectata vapore aquae calidae , ut resistentia ibi minor esset. Attamen Casus dantur, ubi emetica etiam operantur bene in subpuratione ventriculi. Signa inflam. mationis ventriculi in nobilissimo viro praegressa erant,

220쪽

signa abscessus sequitia: tres, quatuor septimanae abs, que ruptura eius erant elapsae. Senior quidam Medicus, HIPPoc RATEM in abscessu pulmonis sequutus, dedit ipe cuantiam; unde ruptus abscessus, pusque multum vomitu eXcretum. Verum animadversum est, rus non omnino exivisse. Medicus bis ter in hebdomade repetivit emeticum Icne, & per septemdecim annos sanus ac vegetus, Uiuorumque meracorum strenuus potator ViXit. Anceps haec cura videri potest, estque revera aliquo modo talis: potest enim abscessus rumpi extrorium, quod minor quandoque ibidem tunicarum ressistentia ; unde pure elapso in cavum abdominis ac Putrescente, horrenda ibidem mala queunt excitari. Verum, rogabit quis, an non idem discrimin est in HiPPOCRAT1s methodo, abscessum pulmonis rumpendi per emetica ; quippe & ibidem potest abscessus

minus resistentiae invenire ad membranam eXternam , quam aeream; tuncque pus in cavum thoracis cla-Psum empyema facit δEst tamen aliqua differentia: nam T in Vomica Clausa pulmonis pars adfecta cum pleura semper coaluit, ut tunc sit ille Iocus firmior ad retinendum pus t, nec probabile, illud in cavum thoracis dεpluere, nisi Iongiori tempore corruptum fuerit, aut pondere suo eXtenuaverit & humectaverit ita membranam eX-timam pulmois in loco ab illa concretione remoto quo fit tunc,' ut in cavum thoracis cadat. 2 si Ceciderit violenta actione emetici pus in cavum thoracis, superest adhuc curatio una per paracentesin, maximam spem faciens, dum pus tempore illo ad , huc bonum est. Haec minus in ventriculi abscessu ita se habent: etenim Pus extrorsum rupto 'abscessu non potest ex

SEARCH

MENU NAVIGATION