Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

46 VARIORUM PATRUM

a Potestate Judicium. Deducit namque mentem tuam Deus ad integram eorum , de quibus quaestio est, comprehensionem. fro aliquid , quod modo prohibeat, non enim cuncta illa nobis effabilia sunt, quae tuae Pietati, de rebus , seu circa ipsas res constant, certe vel ad propria recessum nobis facilem , secu- ui quς a tua. Tranquillitate deposcimus. Commissas enim uobis Urbes non parum noceri ex hac mora conspicimus , dum certe hic nihil haec ipsa proficiat propter eos, qui ct contra tuam, ucut claret, eligunt contendere Pietatem.

122쪽

CAPUT XXXIII. .

Post contestationem Ioannis,Waliorum Epistoporum, qui in thalcedone retenti sunt iurante Imperatore in comstantinopolim cxm Parte a versa, hac ad F esum Sacra directa es Di copis, qui cum Alexandrino Di- . scopo con enerant , cujus post praefationem talis es

Nin Ecclesie pacem cunctis aliis occupationibus honorifice praeponentes, non solum per Iudices nostros, sed etiam per nos ipsos aggregare vos voluimus t Impium .esse de indignum nostro credentes Imperio ,si fastidien tibus nobis, & non omnia, quaecumque possibile est, facientibus, dividerentur Ecclesiae. Quoniam verb neque uniri itos possibile factum est, nec ad reddendam rationem de his , circa quae dubit tio est, venire voluit Venerabilitas vestra , decrevimus ut Orientales Episcopi ad suas Patrias & Ecclesias revertantur, δc Synodus Epnesina solvatur. Ita videlicet ut Cyrillus intret Alexandriana , Sc Memnone in Epheso permanente. Hoc enim significamus vestrae Religiositati tantummodo, quod quamdiu vivi mus, Orientales adjudicare non possumus. Coram enim nobis nulla ex parte convicti sunt. Si igitur ulla pacis remansit intentio, hanc potius eligentes nobis absque contentione rescribite. Alias de profectione vestra mox ad ista , quae scripsimus , cogitate . Nos enim mali alicujus caussa non sumus. Si qui sint, cognoscit Deus.

Missa Sacra ultima omnium. Directa est,quando jam redierat in Civitatem suam Beatus Cyrillus, Alexandriae Patriarcha. .

123쪽

88 VARIORUM PATRUM

, CAPUT XXXIV. . I.22 conte latio secunda, quam Ioannes- Antiochenus Episcopus, di reliqui ... la totius Gnosia qua directisunt, Imperatori Theodoso ad Constantinopol dire cretersona . -

edocuimus , quia periclitatur rectae gloriae dogma corrum pi, & Ecclesiae Corpus exscindere moliuntur hi, qui omnia confundunt, quique tam cunctas Ecclesiasticas sanctiones, quam omnes calcavcre Imperatorias leges , & universa paritermiscuerunt, ut haeresis, quae a Cyrillo cit Alexandrino, promu pata firmetur. Nam dum convocati a vestra Pietate fuissemus ad Ephesum , ut discuteremus cas, quae e Xortae sunt, quaesitiones , Evangelicam atque Apostolicam. Fidem, quae a Beatis Patribus cst expolita, firmaremus: Dum nec cuncti Episcopi convenissent,

qui fuerant convocati, illi fecerunt particulare Concilium , qui haererica illa Capitula,Arii de Eunomii,atque Apollinarii vesaniae Consona, inter Gesta, quae in Scripto sunt habita,firmaverunt. Et quosdam quidem seducentes;aliquos vero,qui de Haeresi pulsabai

tur , ad communionem suscipientes , non praeveniente Judicio; aliis opero excommunicationis solutionem pro mercede reddentes ; nonnullos autem spe Principatus incompetentis armantes,

sibimet ipsis multitudinem collegerunt: Tamquam nescirent, quia fidei pietatem non ostendat multitudo, sed veritas. Lectae sunt quidem item literae Pietatis vestrae, quas per Can didianum Magnificentissimum Comitem direxistis , quae conti-n bant, quia oportet cum charitate fraterna, & pacifice eas, quae pullulaverant, dii cuti suaestioncs , convcnientibus his, qui convocati sunt, Deo amicissimis omnibus Episcopis pariter: Et nihil

lectio

124쪽

alteras Imperii vestri literas deferens , significantes quia oportet omnia, quae particulariter facta sunt, exstirpari, & ab initiore- convenire Concilium, ac verum Dogma firmari. Et hoc quoque pium Dectetum vestrum consuete contemptum est ab his, qui tc-mere universa praesumunt. Advenit deinde Magnificentissimus Magister Ioannes, qui omnium. tunc usque Largitionum Comes erat, alteras deferens, significantes quod trium depositio a vestro Imperio fueri t approbata: Et quia pullulantia scandala opo teret evelli, & solam fidem, quae in Nicaea a Beatis & Sanctis Patribus exposita est , ab omnibus roborari. Etia istam legem consecte transgressi sunt: Quod omnibus ludunt. Non enim quieverunt etiam pro hujusmodi lectione : Et communicantes Depositis , & eorum nomina , quasi essent Episcopi, nominantes. Nec vero passi sunt abdicare , quae ad morbum corruptionemque piae Fidei sunt promulgata Capitula. Et haec, dum saepius ad disceptationem vocarentur a nobis. Parata enim haereticorum Capitulorum convictiones habuimus. Et testis est horum praefatus Magnificenti minus Magister , qui & nos & ipsos &tertio convocavit &quart5. Dumque hoc proponeremus, audiit. Rogavimus prius haec propter illorum pertinaciam , ut ' huc evocaremur. Et venimus , nec paululum remorati. Nec ex quo venimus , aliquando cessavimus , S coram Pietate vestra, & coram Consistorio excellente rogantes , ut pro Capitulis certamen e ciperent : Et aut ad conflictum venirent, aut certe pellerent catanquam Fidei orthodoxae aliena , & permanerent in sola fidei expostione Beatorum Patrum, qui Nicaeae convene Punt.

Et ecce illi quidem , qui nihil horum facere voluerunt, sed in hac haeretica controversia persistunt, quae ad Ecclesiastica& Sacerdotalia ossicia pertinent, permittuntur implere ; nos vero abG que Collecta tanto tempore permanentes , & in Ephcso , dc hic, ω illic, Atque hic periculorum millia multa perpessi. Et lapidatia servis amictu Monachali oportectis. Et hac paulo mi illis subito interempti. Quievimus quippe pro fidei pietate omnia sustinentes. Post haec placuit Pietati vestrae δc nos & illos pariter

125쪽

so UARIORUM PATRUM

nire disceptationem. Dumque hoc futurum astineret Pietas vestra, ad Civitatem profecta est. Et illos quidem , qui accusantur haeresis, & quorum quidam quidem propter hoc a nobis damnati sunt, alii vero excommunicationi subjecti, qui etiam nnne jam sub alia Regula obnoxii sunt, ad Civitatem venire praecepit, & Sacerdotii Ministerium serere ,& Episcopum consecrare; nos vero , qui certamen pro pia fide suscepimus, & omne periculum pro rectis clegimus sustinere Dogmatibus , nec Urbem jussit intrare , nec propugnare pro fide, dum expugnetur ab aliis, neque pro Dogmatibus rectis insistere, sed nec ad propria saltem redire concessit. Et sumus Chalcedone anxii, & coarctati gemimus de schismate, quod contra Ecclesiam meditantur. Hujus rei gratia, tamquam qui nullum Responsum potuimus obtinere , necessarium duximus Pietatem vestram pernas literas cdocere in conspectu

Dei, & Christi ejus, & Sancti Spiritus , quia si quis ante restit

tionem rectorum Dogmatum fuerit ordinatus ab his, qui haeretice de fide sentiunt, omnem necesse esse Ecclesiam separari cindentibus sese & Populis & Cleris , & contra invicem collidentibus. Nullus enim pie sentientium sustinebit, ut illis communicet, qui haeretice colunt, Se perditioni salutem propriam dedicant. Dum vero id contigerit, vestra praeter intentionem propriam Pietas agere compelletur. Schisma enim utique contra voluntatem confirmabitur, & contristabutitur hi, qui pro fidei veritate certant, eo quod proditorie proprias animas tradere minime

acquiescant. Neque consentire his, qui impia Cyrilli Capitula vindicare contendunt. Multi autem lunt, qui pro fidei pietate certant: Τam nos Orientalis Dioecesis Universi , & quae nobis. cum sunt cunctae Provinciae , ex Ponti atque Asiae , ac Thraciae Regione, Illyricique & Italiae. Nec enim ulli Episcopi his Cyrilli Dogmatibus acquiescere patientur, qui etiam vestrae Pietati Cod idem Beatissimi Ambrosii direxerunt, contraria huic, quae

nunc pullulat, culturae edocentem. Uti igitur tale nil fiat, nec amplius vestra Pietas aestuetur, quaesumus, deprecamur, rogamus, ut

ante ordinationem non fieri Ianciatis,nisi formam susceperinr, quae ad Orthodoxiae pertinent fidem, propter quam di congregavit nos Amatrix Christi Summitas vestra. CAP.

126쪽

CAPUT XXXV Icontestatio tertia, quam Theod o Imperatori eidem septem Episcopi direm tint.

Non d haec evocationem vestrae Pietatis steravimus perventuram. V orati enim sumus honorifice, sicut evocari ab Imperatore convenit Sacerdotes. Et evocati ad fidem,& confirmationem fidei Sanctorum Patrum , juste pio Imperatori obedientes advenimus. ia dum venissemus , neque ab Ecclesiastica recessimus Consequentia,neque vestra Constituta contempsimus: Sic conversati sumus 1 die, qua in Ephesum venimus,usque hodie vestrorum nutuum Secutores. Verum nihil nos circa praesentem vitam scut apparet, adjuvit custodia ordinis boni. Magis vero, ut videmus, etiam validissime nocuit. Nam nos quidem , qui ea usi sumus, usque praesens in Chalcedone de tenti degimus, vix tandem vere, nunc dimissi sumus , ut ad propria redeamus; qui vero omnia confuderunt, ct turba compleVerunt Mundum , & contendunt Ecclesias separare , ac pictati evidenter obsistunt, quae sacerdotum sunt gerunt, & utuntur Ecclesiis ,& illicite speratae ordinationis , ut putant, obtinent firma Promissa. Et ea quae ad Pauperum offeruntur inopiam , expendunt Seditionariis suis. Dum certe non illis solis, sed etiam nobis sis Imperator. Pars enim non parva tui oriens existit Imperii, in qua semper recta fides effulsit. Super hanc vero etiam reliquae Regiones atque Provinciae , ex quibus congregati sumus. Non

igitur despiciat Imperum vestrum , quia corrumpitur fides, inqua& vos baptizati estis , 8c vestri Parentes : In qua defixa uini Ecclesiae fundamenta. Pro qua Beati Martyres multa millia poenarum mortis libentissime susceperunt. Cum qua dc Barbaros vicistis , & dissoluistis Tyrannos. Qua & indigetis in bello , quod nunc Africam comprehendit. Erit enim vobis pugna- M a tot

127쪽

I. Tim. 6.

tor omnium Deus, si ejus pia Dogmata defensetis , & prohibeatis exscindi Corpus Eccleuae. Exscindetur enim , si superinductus fidei a Cyrillo , de confirmatus ab aliis haereticis sensus obtineat.

Haec jam quidem cepius in conspectu Dei , & in Epheso,&hic obtestati sumus , & vestram docuimus Pietat m, satis ctionem nobis acquirentes apud omnium Dominum. Exigit namquc a nobis δc istud , sicut Scriptura: Divinae in Apostolicis atque Propheticis eloquiis docent. Nam Beatus quoque Paulus cxclamavit , ac dicit: obtestor in conspectu Dei, qui viviscat mortuos, ct Iesu Christi, qui testimonium praebuit sub Pontio Pilata , bonam confeshonem. Et Ezechieli Deus praecipit distinguore his , qui in Populo sunt. Et in torminationem ponit, dicens : Si non distinxeris, pereuntium sanguinent de .manu tua perquiram. Hoc Iudicium incluentes, ii essarium fora credimus hinc docere Imperium vestrum , quia ea quae sunt Apollinari i , α Arii , & Eunomii docent in Ecclesiis hi, qui eis impermisti sunt, & illicite acin- regulariter Sacerdotium gerunt & non salvant animas ingredientium. Si qui tamen illos & audire contenti sunt. Pex Divinam siquidem gratiam , quar. omnes. homines parcendo gube nat , misericorditer regit, & cunctos esse vult salvos, maxima pars Populi sana est & pro rectis Dogmatibus pugnat.

Propter quos praecipue dolemus, ac pungimur animo, metuentes, ne paulatim serpens languor plures obtineat, & commune fiat e malum. Haec nos vestram rursus docemus Tranquillitatem :Nec unquam docere dc si stimus. Oramus, ut annuat Imperium vestrum deprecationibus nostris , nihilque subintroduci sanctorum Patrum, qui Nicaeam convenerunt , fidci permittatis. Si vero& post hanc nostram deprecationem, & coram Deo commonitionem non acquieverit Pietas vestra , nos & pulverem pedum nostrorum excutientes cum Beato Paulo clamabimus:

Mundi nos sumus a sanguine omnium. Non enim quievimus nocte ac die , ex quo in istam benedictam Synodum venimus , & Imperatorem , & Iudiccs, & Milites , & Sacerdotes, & Laicosco testantes, ne fiant traditae a Patribus fidei Proditores.

128쪽

EPISTOLAE. 93CAPUT XXXVI. ..... II Pars Sermonis unius, quo in Chalcedone dicunti, una Theodoretum. Episcopum CFrensis P .

Uxistus preest nostro termoni, per quem & ipsi sermones , & nos ejus Divinorum Ministri verborum. Christus, qui positus est in ruinam, resurrectionemque multorum: Luc. I. Et in Agnum, cui contradicetur. Olim quidem ab Isracle carnali, nunc vero ctiam a spirituali. Christus, qui infidelibus x P - .

quidem gelistonis est lapis, σjὶ dati petra , non confundit autem U a credentes in se. Christus ille lapis , quem reprobaverunt adiscant f se of tio est in caput anguli. Christus Ecclesiae fundamentum. Chri- δ' ' in 7'stus lapis ille , qui sine manibus eIt afusus, ct mons factus est magnus,& operuit orbem terrae , secundum Prophetiam Danielis. Christus pro quo , & cum quo e & propior quem nos cxpugnamur e , Et propter quem nos sumus ab Imperiali Civitate prohibiti. Sed non sumus Coelorum Regno privati. Civitatem namque habemus Hierusalem Coelestem, cujus Artifex. Edificator cst Deus, Hebr. ix. juxta Pauli Apostoli vocem l . , Christus, Dropior quem Propontidis undas navigare priesumitis, ut nostram vocem audire possitis k imaginem vocis esse putantes vestri Pastorin Concupiscitis enim delectabile melos audire vestri Pastoris. Illius Palloris , quem Compastores ejus ' calamorum , sicut arbitrantur , subscriptionibus peremerunt. Ad quos Deus exclamat per Prophetam : 'pastores multi corrupe Atur. ii.

runt vineam meam. Polluerunt partem meam. Posuerunt partem meam

desiderabiIem quasi intransmeabile Desertum. Dicat de ipsis per alium quoque Prophetam: secundum multitudinem suam peccarerunt mihi. Ponamgloriam ipsorum in ignominiam. Dicat per alium denuo Prophetam Z Va lii Desertores fecistis consilium, O non per me. Et conspira- ορε 7. 1 3 riones,

129쪽

9 VARIORUM PATRUM

tiora , ct non per Spiritum meum: Vt adjiceretis peccatum super peccat απ.Convertimini, qui profundum inistis consilium, ct iniquum. Diciit ad eos Isaias : Manus enim vestra polluta ont sanguine , o digiti vestri in peccatis. Lingua vestra locuta est nequitiam,& os vestrum iniqui-

tatem meditatur.

Nemo loquitur justa,quia concipiunt dolorem, ct pariunt iniquitatem. Ora aspidum ruperunt, & telam ar ea texunt. Videte accusationem malitiae, & fragilitatis nequitiae convictionem. Ova aspidum , &telam araneae. Hoc quidem malitiae partus, illud vero infirmitatis convictio. Addit ergo dicens : Et comesturus ex ovis eorum, confringens invenit monstrum. Vidisti malitiam languidam. Vidisti Cum, qui expugnatus est , coronatum. Quia comesturus, ait, ex ovis eorum, confringens invenit monstrum. Quod est autem

monstrum, nisi quia generare non potest Ac si diceret: Quia malitia non potest venire ad persectionem. Praedica igitur nobis etiam spem malitiae. Ait enim , quod mirum est , sic dicens: Et in re est basiliscus. Hoc est mirum,quia & basiliscus in eo,& monstrum.' Basiliseus verb malitiam significat. Quia enim bestia haec

amari ssima est omnium Reptilium, ipsi partum malitiae comparavit. Monstrum verb idem rursus propter fragilitatem malitiae dixit. Sequitur demum sententia haec : Tela eorum non erit ad vestiamen tum ', nec operientur ab operibus manuum suarum. Cur hoc Quia opera eorum iniquitatis. Die &speciem iniquitatis: Pedes eorum ad malum currunt. Ad quid faciendum λ Et veloces sunt ad effundendum sanguinem. Quid ergo ad haec Contritio ct infelicitas in xiis eorum. Semitae namque illorum, ter quas ambulant, perversae sunt: Et viam pacis ignorant. Vere lamentationibus digna sunt ista, ut contra Sacerdotes loquantur talia Sacerdotes. Sed ista nos dicimus, non tam illos accusantes,quam vobis potius providentes.

Et post aliqua.

In veritate expavit super hoc caelum,st ampliore terra est perturbatas midine,dicit Dominus. Quoniam duo, ct nequam fecit Populus meus. Me dereliquit fontem aqua viνa, ct foderunt fibi lacus contritos,qui aquam continere non potuerunt. Dicit ad eos Dominus per Hieremiam Prophetam : Transte ad Insulam Cestim , ct videte. Non vultis, inquit, a quie L

130쪽

quiescere verbis nostris p Non consentitis Prophetis Non sus.cipitis legem p Non creditis Scripturis Divinis p Paganorum Glios Doctores adsciscite. Ite ad Gentes,& discite , quomodo putativi Dii honorentur ab eis, qui certe non sunt Dii. Transite ad Insulas Cethim , o videte, ct in Cedar transnittite, o omnino perquirite, I actasint talia. Quae talia λ Si mutabunt Gentes Deos suos. Quales illos p Qui certe Dii non sunt. Et cur dicis haec ρ Populus aurem meus mutavit Gloriam suam. Et quia nihil ei proderit. Haec etiam de istis

convenit dici. .

Nam Gentilium pueri, ligna & lapides honorantes , immort Iia haec appellant. Tu autem,qui eos illa prohibes adorare, & lum verum Deum admones colere , qui montes in pens statuit, ct in statera colles ; qui manu sustinet aquam, o palma carium, & Omnem terram gubernat; qui statuit Coelum sicut cameram,qui tenet gyrum terrae totius, & habitantes in ea tanquam locustas ; qui Verbosito fecit haec omnia. Et in uno momento temporis praesentavit: Tanquam futura sint prius, quae ante non fuerunt. Et qui dedit

quae non erant, ut essent, protria voluntate. Tu nunc velut

haec omnia oblitus , passionibus subjiciscum, & tamquam pastabilem Dominum se adorari quasi legis latione promulgasii.

Paganorum quidem, sicut dictum est, pueri, cupiditatis niamictate languentes& Coelum vocant impassibi Ie, & Solem ii passibilem nominant , & leges de stellis velut immortalibus ferunt , & terram , quam conculcant, Deificant ; Nos vero invisibilem , increatum , incomprehensibilem , imperscrutabilem credimus esse passibilem p Absit. Salvator noster ac Benefactor, ne

unquam sic a tua recedamus adoratione : Ne tuam sic ignoremus naturam. Ne usque adeo circa tua simus indevoti dona. Neque

Liberatorem nostrum passibilem sespicemur, qui nos ex passionibus ad impassibilitatem transduxit: Qui donavit 4mpassibilitatem passibilibus. Hanc deprecationem Deo dc pro nobis, & pro vobis offerimus, cui gloria in saecula. Amen.

Sed eam ex nomine Beati Theodoreti posuit Irenaeus, qui dum Nestorianus suerit, ut pro illo in exilium

SEARCH

MENU NAVIGATION