Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

. 96 VARIORUM P.Α Τ R U Mlium mitteretur, sciens doctrinam Theodoreti Ecclesia Dei praefulgere, voluit propter illa , quae post gesta sunt, ut Varium denot4re.

. CAPUT XXXVl I.

Jdem vero Irenaeus &ista posuit post praedicta dicens:

Sermo Ioannis Antiochent, quem dixit in Galcedo

ne Is Sermonem sphthonii Presbteri, b . Episcopi Theodoreti.

SAncta lex est, ut quae filiorum sunt, Patribus deputentur. Meus s igitur Galaad , ct meus eJ Manasses. Magis vero non mei, sed Dei sunt, qui nostrum sanctum Gregem congregavit ad nos, instantiamque illi pro pia fide donavit super

alia bona. Ego vero ad hoc surrexi tantummodo, ut salutarem vos pariter, & valedicerem vobis. Careemus namque iter, vobis cum manentes: Et rursum vobiscum sumus , ad Fratres nostros euntes. Permanet enim sine impedimento ubique dilectioni natura . . .Saluto Nos atque rogo , ut pacem habeatis ad Deum , qui ante quidem Christiani fideles eratis, nunc vero etiam Confessores. Omnis qui magnam se novit obtinuisse substantiam , fortiter decertat: Et eum pro his quae possidet,laborare non piget. Ne perdat haec ipsa, quae possidet. Nemo igitur vobis auferat Pate nam fidem , quam nos quoque sicut Depositum filiis commendamus. Attendite ad Patres nostros atque Majores , quos nec to menta , nec mors , nec aliud quodvis humanum valuit ab affectu fidei submovere. Nostris vero temporibus parvae minae sunt,magna est merces: Parvae passiones, sed magnae coronae. Nemo vobis

132쪽

Depostum rapiat, Dico verb ad intestitatem Dogmatum. Nemo vobis Deitatem persuadeat esse passibilem. Noque unam naturam Divinitatis & Corporis. .Nam illa quidem semper est per se Divina substantia, illam vero suscepit. Unde conjunctionem praedicamus , non Vero confusionem: Unitionem, non tamquam aliquorum misturam. Deus istud propter illud. Filius hoc propter illud. Omnia hoc propter illuc. Adoratur cum illo. Glorificatur cum illo. Et hinc Conjunctum inseparabiliter, ipsum naturae nostrae Primitiae nominatur. Haec custodite, & Deus pacis erit vobiscum, de sendens vos , quo ipse novit modo. Ipsi honor dc gloria in saecula. Amen.

133쪽

93 V A R IORUM PATRUM

Epistola Sancti Ioannis Antiocheni Di copi, quam Prae

Νs ti bile quiddam revera nequitia est .Eεinsatiabile nimium

Et hoc ex aliis quidem quis plurimis videat. Nihilominus' vero & ex istis , qui omnes quidem Principum leges, omnes vero calcaverunt Ecclesiasticas Sanctiones. Et sursum versum cuncta fecerunt. Non sauciati enim Firmus atque Theodotus, ct qui cum eis, iniquitatibus quae in Epheso, & quae in Cha cedone factae sunt. Et seditionibus quae in Constantinopoli. taversione piorum dogmatum. Nunc rursus illicitis omnia tentant loca turbare. Nam nunc quoque cooperatorem sibi sumentes illum, quem in Constantinopoli produxerunt, direxerunt contra nos ad Ancyram literas, infirmiores araneis, & inaniores umbris: Multam tamen eorum nequitiam praedicantes. Nam dum prius ipsi a nobis excommunicati sunt, eo quod haeretticis subscripserint Cyrilli Capitulis, eorumque impietatem roborare praesumpserint,

dumque excommunicationis conculcaverunt terminum , & comministrant condemnatis, & secundum Sanctorum Patrum Regulasser hoc ipsi quoque depositi sint, suspensiones contra nos si gregationesque miserunt: Simile aliquid facientes, velut si quis vinctus , & adhuc ipsis vinculis obnodatus, vincientem se vincircconetur. Memor est autem Magnificentia vestra, quia dc quando Chalcedone degebamus, saepius es piissimo Principi & vestrae Magnitudini diximus, quia quicumque 1 damnatis atque cxcommunicatis ordinatus fuerit, Ordinationem habet illicitam & iniquam. Quomodo autem veniet Spritus gratia orantibus eis, quibus interdicta est Sacerdotis Oratio λ Hoc & olim docuimus

Magnificentiam vestram. Et notum facimus in praesenti . quia

134쪽

nos nec istos esse scimus Episcopos, nec illum qui ab istis est factus. Nam illi quidem transgressione Regulae sub Regulae Disti sunt poena ; Ille vero ab eis nihil accepit. Quia nihil habebant

quod impertirentur illi, qui semetipsos ante privaverunt. Haec si Potestas vestra probaverit, quaesumus ut etiam piissimo& amico. Christi Imperatori nostro legantur, & Magnificentissimo Gloriosissimoque Praeposito, & omni amico Christi Consistorio, sive Senatui: Ut universi cognoscant,quia nos usque ad praesens nulli nosmetipsos subjecimus crimini, & ordinabiliter omnia, ct co sequenter, secundum quod placet Regulis, egimus.

135쪽

CAPUT XXXIX ...... 12r Epi,iola Ioannis Antiocheni, Patriarcha ; 2 omnium qui in eadem cisitaup. ita conmenerunt, Episto rsm ad Imperatorem I eodo uni post certamina,

qua hi habiterant Episcopi in Epheso b Cha '

cedone. Cientes quia vestrum Pietate ornetur Imperium , & quia Evangelicis & Apostolicis Dogmatibus faveatis, evangeli- 'etamus Serenitati vestrae, prae omnibus hoc vos laetificare praecipue cognoscentos, quia per Divinam gratiam, quae Orthodoxam sdem omnibu modis evacuari non sinit, nec permittit ei duere , sed semper scintillam relinquit, &per hanc re- accendit extincta , quia omnes Orientalis Dioeceus Episcopi,& Clerici, & populi rectis sunt salvi Dogmatibus , re perseverant in fide , quae a Beatis Patribus expolita est in Nicaea con- gr gatis. Et eligimi potius omnibus privari corporis membris, quam vel unam rectae illius Confessioriis syllabam prodere. Propter quod & Cyrilli Capitula, tanquam valde contraria & sanctorum Apostolorum Doctrinae, & sanctorum Evangeliorum Praedicationi, & expositioni fidei, quae in Nicaea tacta est, execramur Universi. . Et amicam Deo vestram quaesumus Summitatem, in nulla Ecclesiarum, quae sunt sub Coelo, permittere

Dogma illud impium praedicari ; sed ut nefas & blasphemiam

ab universo Munio fugari eraecipere. Decet enim vobis , quia ab ipso Domino Christo sumpsisti Imperium, servare illi mundam Dogmatum traditionem, omni additamento haeresios liberatam. Sic enim super praesens Imperium fruetur vestra Pietas re futuis

136쪽

lud, quod senescere non potest, immortale gaudium tenet.. Joannes Episcopus Antiochiae. In lumem vestram Pietatem, & multis: morum curriculis perdurare oro Ecclesiis Christi, & Romano Principatui, Deo amicissimi, & optimi Dei Cultores, & piissimi Imperatores.

Similiter & omnes pariter convenientes Episcopi subscripserunt.

137쪽

CAPUT XL.

Epistola Theodoreti Discvi cyri , quam scripsit ad Popi

tum Constantinopolita iam, per quam ostenditur qi iano olam priui j posterius , sed et quando ab Epheso ad chalcedonem, V a Chalcedone redirit ad Eccle-fam sinam, siemper Mem catholicam praedicavit, sicis sorium damnare distulerit, non credens illa ejus se Dogmata, quae Ur ipse Nestorius denegabat, ta in Epheso ex quaternionibus sub ejus nomine , nulla

reb te probata credebat.

ties nidos suos depraedandos adspiciunt. Anxiantur enim , & garrulae stridunt. Et ad limitem volatum teneros adhuc pullos hortantur, ut Aucupantium manus e giant. Tale aliquid patior simul & facio , lamentationes vestras ex litteris audiens, &quasi vos garrule stridentes ac tremule, mentis oculis cernens Inspectis namque iriis Itieris, mox t chrymarum cunctos humores expendi, & licui dicit Propheta,ri l. iis. Exitus aquarum deposuerunt oculi mei. Et tacens simul ac gemens permansi diutius: Hoc improvisum cogitans malum,& divisionem Corporis Ecclesiae, & prastium omni bello Civili deterius. Non enim de una Tribu tantummodo sumus, sed de utero uno : Eundem gloriantes habere nos Patrem omnium Deum. eandem Matrem, sanctissimum Fontem. Non solum vero unius uteri sumus, sed & unius quoquo Thori: Unius mensae , unius re victus. Et licet membra multa simus atqud diversa , u num t

men Corpus esicimus, juxta Apes olicam doctrinam dicentem

138쪽

rbi estis corpus christi, o Membra de Membro. Si nec naturae cognatio , nec communio partuum, nec quod mystica Mensa perfruimur , nec quod manus invicem sumus, ac pedes, & oculi, de quia unum Corpus universi complemus , vinculum sufficit servare concordiae, contemptis vero cunctis legibus pacis, tamquam laniantes propria membra discerpimus, & Adversariis facti sumus praeda facillima, atque insultationis & illusionis occasio, eo quod

invicem nobis sicut Adversariis abutamur: Incidentesque cuneum nostrum, & partes ejus in invicem vertimus .

Unde rident quidem Gentilium pueri:Rident quoque Iudaei

Exiliunt agmina naereticorum. Ovantque cuncti Adversarii veritatis. Et nostris malis insultant, nos respicientes partitos. Et propriam pacem nostrum praelium ducunt. Hos autem , qui horum caussae sunt facti, nec hoc evigilare facit et atque ad semet- ipsos reverti, ut radicitus evellant quae male sunt leminata Zizania, salutaribus Apostolorum contemptis seminibus,quae Spiritus per omnia Sancti gratia praestitit. Haec igitur, mox ut Epistolam segi, mente percipiens , ingemui, lamentatus sum, in lachrymis tunc rationes expendi, quas peperit dolor. Quando super ista qu*dam in animo introeunt : Non error solum seducentium , sed & illorum, qui seducuntur , laesio. Sed dum recognovissem eum , qui est a principio usque nunc, Ecclesiae statum, & quomodo semper expugnata, expugnans su perans proficit, dum virtus a Domin in in mitate 'perficitur ac probatur,luxa ipsius Domini vocem aliquantulum recreatus sum, nimietatemque dissolvi tristitiae. Rememoratus enim etiana Sanactorum Evangeliorum Doctrinas,inveni Salvatorem Dominumque nostrum nihil suave,neque festivitate dignum in terrena vita

Sanctis suis promisisse Discipulis; labores vero atque sudores sua lege proserentem,& injuriola jurgia,& plagas atque flagella prae' diuis. io

dicere. Ecce, inquit, Ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Et ante Praesides o Reges ducemini propter me: Et in Dnagogis suis flagellabunt.Et 'eritis odio omnibus pri ter nomen meum. Et post ista in irrectiones in 'invicem docens ait: Tradet autem fater Iratrem in mortem, o Pater

liei. Et insurgent sit in Parentes, o morte eos ascient. Eorum Vexd, quae '

139쪽

VARI DRUM

PATRUM

quae dicta sunt, finalis, extremaque sententia continet etiam Ductum : Qui enim perseperarerit usque ad inem , hic alvus crit . Discimus ergo ex his nihil remissum,plenumque laetitiae quae rere in praesenti vita. . Bonorum Vero,quae sperantur, servationem viriliter sustinereo Et s rti ter ferre quaecumque propter verit tem contigerint tristia. . Hujusmodi enim persevcrantia sutura nobis bona pcovidebit. . vicit enim Beatus Paulus : Quia tribulario pitvsam operator, patientia vero probationem, probati tutem - , spes autem non confundit. . Consessionis nunc liberatio sestivitatis initium est.. Qui vero illa sustinent, eis non potest. misceri tristitia. Et villic experimenta innituntur rebus. Exspectationes fructuum pondus laboris exonerant. . Vnde & Sanctorum Apostolorum Contubernium, dico autem , Petrus & Ioannes , cum

. i. s. miracula & perfastellati fecissent, Exierunt gaudentes, quia dignis tacti sunt injuriam pro Christi nomine sustinere. Et Paulus pietatis Pro-

. cessitatibus, in persecutionibus, in angustiis, in seditionibus pro Christo. E plicans rationem dicit: Quando enim infimor, tunc potens sum. Et non ait, Tolero infirmitates ct injurias, & reliqua, sed, Complaceo, inquit. Id est , gaudens suscipio , cum voluntate flagellor, tormentis gaudeo, festivitas doloribus commiscotur. Et illa quidem natura sensibus ingerit, hanc vero voluntas a t. cor. . ducit. Et mox infert, inquiens ita : Si gloriari oportet, de infirmitate mea gloriabor. Et alibi: Non flum rero , sed ct gloriamur in tribulationibus. Non autem dicit, Perseperamus,vel Toleramus,vel Tribulationes patienter ferimus, sed ait: Gloriamim in tribulationibus. Inter tribulationes declarans voluntatem, animaeque fiduciam de spe notificans futurorum. Quia enim in principio certaminum summitas est dolorum , & circumvallantium se malorum multitudinem cernens,& deprecans ut erueret ex tribus certaminibus , Iudicem dicere audiit: Suscit tibi gratiam . Virtus enim mea in infirmitate poscitur. Laetabatur postea flagellatus, insultabat cum torqueretur, extentus quasi in Choro gaudebat. Cum plagis finderetur, hymniebat,

gratias agebat in vinculis, & Ecclesias ex carceribus faciebat,noctvs Psalmodiis mutabat in diei. Irascebatur contra. eos, quos

Aa.. ii nere audiebat propter futuras ei tentationes, atque dicebat: Qui sciis,

140쪽

Nelis , O confoditis cor meum Z Ego enim non Dium Igari sed is moripta Domini nostri Iesu Christi nomine paratus sum. Ista omnis Apostolorum Chorus faciens permansit. Haec lpost illos fuerunt veritatis Athletae. Haec sunt etiam multi, qui pro pia Religione contemnant atque perficiant. Non enim nos omnino descruit illius gratia, qui cernit desuper universa. Dereliquit autem nobis Dominus semen, ut non similemur Sodomis& Gomorrhis. Et est etiam per misericordiam Salvatoris aurea grana in Botro cernere : Quae juxta imaginem Propheticam Benedictio Domini nominantur. Et spicas non duas aut tres, scd multa millia solida in valle radicatas est videre. Olivas quoque non quatuor aut quinque tantum, sed numero plures super e Xtremitatem plantatas montis excelsi, quae ab inimicis iurantibus au serii non qneant. Haec enim tropice sancivit de his , quos pietas nutrit , qui Divinum Depositum minime perdiderunt, sed intentabile atque incontaminabile servavere. Scit Dominus qui sunt ejus ,&adestPraeconfirmator. Et excitatione levigat, & clamat: Non te deseram , neque derelinquam , ct as Esai. 18. huc loquente te dicam , Ecce adsum. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus ' usque ad consummationem saeculi. Et confidite, ego vici Mundum. Et susscit vobis gratia mea : Virtus enim mea in infirmitate perficitur. Ob hoc ii. enim quia in pugnatione multa undique sagittarum millia exciapientcs neque fugiebant, neque cadebant . sed sortiter stabant,&habebant immobilem virtutem, hoc ipsum ait amplius praedictam ejus Regni virtutem. Expendentes enim sagittas impugnabant adversum nos : Et lapides ac lanceas. Nostros nos dejiciunt milites. Hoc igitur audientes v rbum , contra insirgentes molestiasqaaestare non convenit , sed fortiter stare haereditatem- , clue Paternam inadibilem furibus eustodire t Et supernum custodire nutum.Veniet enim quicumque venturus est,&non tardabit,& Athletas proprios coronabit. Credimus vero,quia dc Gregem suum , qui divisus est , celeriter uniet. Et pascit nos continub. Tamen unit fieri sicut in principio , quando non erat nobis. Et eos qui erraverunt convertet, & languentes salvabit , re salvos custodit in omnibus.

Confidite igitur vos, qui estis piae Religionis peculiare nu-

SEARCH

MENU NAVIGATION