Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

1o 6 VARIORUM PATRUM

trimentum. Et vestram ipsorum salutem operamini , ad virtutes animi invicem provocantas, & Divinas Leges ad memoriam reducentes , deprecantesque Dominum, ut nanc caliginosam n bom . pinguemque dissolvat, & omnibus lumen veritatis ostendat, & doceat Universos, quia impassibilis & immutabilis est Trinitatis natura, secundum Sanctorum Patrum Doctrinam, qui in

Nicaea convenerunt, dicentem: Eos enim qui dicunt, Erat aliquando quando non erat, ct antequam nasceretur non erat aut quia ex non exstanseritas procreatus est , vel ex alia quacumque substantia, dicentes esse vertibilem aut mutabΗem Filium Dei, hos anathematitat Sancta Catholica Eces fa . Qui ergo Divinae naturae passiones apponunt, eam vertibilem dicunt atque. mutabilem. Mutatur namque ac vertitur, quod se . aliter atque aliter habet. Qui autem vertibilem dicunt 'atque mi

tabilem, sub Patrum maledictione sunt Sanctorum. Si enim quod impassibile naturaliter existit, vertibilitatem , mutabilitatemque

sustinuit, quod autem convertitur ac mutatur, jam non est inconvertibile, neque incommutabile, quomodo igitur per Prophetam Maai s. , D QN nu, ς clamat: Ego sum , ego sum, o non mutabor ' Si ergo &Deus semetipsum immutabilem vocat, & Beati Patres huic voci Obedientes anathemationi, qui hunc vertibilem atque mutabilem V care praesumunt, quis ita propriam salutem despiciat, ut & ad-Versa alleget contra Deum, & nis, qui subtiliter Divina edocti sunt, aperte repugnet poportet igitur eredere in Patrem, & Filium, & Spiritum Sanctum. Et Patrem quidem, qui non sit ex aliquo alio, nec existendi caussam ab aliquo habeat. Filium vero ex Patre quidem genitum consempiternum i non tamen eum, qui hunc genuit, existentem. Et nulli hoc verbum absque omni persuasibilitate videatur. Nam sicut Filius quidem genitus est ex Patre, sicut Verbum vero est Splendor Gloriae consempiternus Patri .Et quidem sicut Filius ex Patre, sicut Verbum in Patre, sicut autem Splendor cum

Patre. Sicut vere considens una cum Patre. Idem quidem credimus de Spiritu Sancto , quem nos Dominus docuit cx Patre procedere. Et Apostolus tradit dicens: Nos autem non Spiritum Mundi accepimus, scd Spiritum qui ex Deo est. Credimus igitur unam

esse Patris & Filii & Spiritus Samsti Divinitatem, unam Domi

142쪽

nationem, unum Regnum & Potestatem , atque Consilium in tribus Proprietatibus, live in Subsistentiis agnoscendam. At verbillis relinquamus minus & majus, qui ea, quae infinita sunt, tanquam per linguam pensare praesumunt. Nos autem unam Trinitati offeramus adorationem. Praecipimur enim sic honorare Filium , sicut adoramus & Patrem. Et in omnibus Spiritum Sanctum Patri & Filio communicare sumus edocti. Tanta nobis ad praesens de Divinae naturae Dei loquio dicta sint. Isthic docens enim, non sicut disceptans feci Sermones. Et doctrinam fratribus, non inimicis offerimus. De Dispensatione vero credere convenit, quia unigenitus Dei Filius, Deus Verbum , qui ante saecula est ,lpropter nostram sal tem incarnatus est, & inhumanarus, & habitavit in nobis. Et f eius est Caro non vertibilitate Divinitatis, sed assumptione humanitatis. Forma enim Dei existens formam servi accepit. Et in terra visus est per humanam naturam, & cum hominibus conversatus est. Propter quam etiam Templum vocavit sumptam naturam , disserentiam ejus qui accepit, ad id quod assumpsit, ostendens. Et quia hoc quidem Deus est, illud vero Templum: Utrumque autem unus Christus, unus Dominus, unus Filius unigenitus. Et idem primogenitus. Hoc enim nos etiam Beatus Paulus edocuit: Unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia. Et in Epistola ad Hobraeos : Iesus Christus heri 9 hodie ipse .ct in saecula. Et alibi tVnus Dominus , una Fides , unum Baptisma. Et Patrcs autem , qui in Nicaea congregati sunt, inquiunt: Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei. Quos sequentes unum quidem Christum & D minum confitemur Filium Dei, in ipso uno autem duas naturas agnoscimus. Et novimus unum cundemque recentem & sempi ternum : Ex Abraham recentem secundum humanitatem, sempiternum secundum Divinitatem. Passibilem circa id quod visibile est , impassibilem circa invisibilem naturam. Ex Deo, quia Deus est ; ex Abrahaira , quia homo est. Sic Filium confitentes agnos.cimus , quae cujusque naturae sunt propria. Haec vobis iterum, velut in Summa, de Dogmatibus pietatis scripsimus. Direximus autem vobis & ea , quae a nobis ad Mon chos Sanctissimos scripta sunt, & Divinorum Dogmatum latilis O a Opus

143쪽

opus habentes , & claram Conciliorum cognitionem. Super hae autem direxi vobis Amatrici dilectionem: Amatrici Dei Congregationi. Et ea quae ad Deo Amicissimos Episcopos a nobis dictai sunt, qui discere volucrunt, quae sit eorum, quae moventur,causa. Petierunt enim a nobis hanc eis manifestam statuerem & claram. Si vero vacare Potuero, & ea quae de Sancta Trinitate, &de Divina Dispensatione olim a me scripta sunt, dirigo vobis : Non ut satietatem vobis faciam Divinorum , sed ut accendam desiderium Vestrum , ardentiusque perficiam. Potens verbest Deus omni vos implere sapientia per Spiritum.: Et quod deest ex Ma gistrorum interpretationibus adimplere ut etiam dicat ipse de , VObi S : Ores mea vocem meam audient , .ct cognosco eas. Et vos ci res ii. pondeatis : Dominus regit me o nihil migi deerit.

144쪽

CAPUT XLI.

Epistola sancti Acacii, Berrhoeensis Episcopi antiqu4Ω

simi, & illo tempore clari Sacerdotis, qui etiam Consessor Arianorum temporibus suit. Cujus &scriptas contra Beati Cyrilli Capitula litteras approbavit Theodosius Imperator, scribens ad Synodum , quae in Epheso congregata est, per Ioannem Comitem Largitionum, licut supra ostensum est. Cui & m ipsa dit cordia posito & Sedes Apostolica, & Beatus Cyrillus cum magna Vene

ratione rescripsit.'

Domino meo sanctissimora Deo Amici Smo Fratri ἐν '

commini l Alexandro Acacius. SIcut pridem nunclavi Religiosissi tuae , pervenit huc

Dominus meus .r omnia sanctissimus Ioannes Episcopus cum Deo Anucis in Episcopis , Alexandro Apameae ἰ Arch elao , Theodoreto , Thalassio , Eust tio, Mari, & M m. Et nuhciaveritiis quae dicta sunt,&quae acta, priusquam evocrari. 1-R Hiec simo& Deo Amicissi mo Imperatore nostro. Qua: tuiti sunt, ut nequeat complecti oratio. Omnem namque linoam superant ad loquendum, quae per concinnationem Diaboli dicta sunt. Discussione vero Acta coram piissimo & Deo Amicissimo Imperatore nostro interutraiaque Partes,dum omnia piissimus Imperator cum Orientalibus sentiret ac diceret, multa pecunia, quam dedit Cyrillus, pro pecca-

145쪽

rto VARIORUM PATRUM

tis nostris obruit veritatem. Nam postquam mortuus est Seholasticus Eunuchus, Ptissimus Imperator res ejus inquirens, & aurum , quod reliquerat, infinitum, invenit Hypomnysticum' conti-tiens, quia multas auri libras accelerit a cyri Ilo. Et vero aurum tradebatur Paulo quodam , filio fratris Cyrilli Alexandrini, qui illic Comes erat Consistorianorum 2 Praetcr alia numcra, quae in variis speciebus sunt diversis oblata personis. Depositio vero Cyrilli & Memnonis fuerat eonfirmata. Et ut praedicaretur quoque convenerat. Et sic tempus inveniens, dum custodiretur in Epheso, fuga est usus. Maximianus vero, qui in Constantinopoliesit ordinatus Episcopus , Orientalibus in Constantinopolim non permisit intrare. Cognovit autem Religiositas , sicut oportebat agnoscere. Videns enim multam turbam Monachorum piissimus Imperator , valefecit Episcopis, satisfaciens eis. In angustia istitur nimia sunt qui ad Ecclesiam pertinent. Et ad salvandum Dei Omnipotentia indigent atque remedio. Qualiter vero hi, qui ad nos a vobis venerunt , consolati sint cum multitudine quae pariter venit, δc quomodo nos fuerint consolati praedicti Religiosi mi Episcopi, Reverendissimus Panicius Diaconus edocebit. Omnem , quae tecum est, in Christo Confraternitatem plurimum so

146쪽

CAPUT XLII. . IJO

Epistola, Fam praefatus Irenaeus dirmis a Beato Theodoreto ra Episeopo ad candiri antim comitem Domesticorum, ante pacem missa.

PRopter multa & ipsam memoriam Ephesi odio haberis, gratias ei de una re ago praecipua , quia manifestam nobis secit animam tuam, quae est plena virtutibus. Sic enim At letas luctamina, & equos currendi certamen , & aurigas currus,& aurum colicula ostendit: Utrum probatum sit, an adul-

rinum, ipse decernit. Sic & Civitas illa, & illa vehemens tempestas, & densi atque crebri fluctus, & diversi atque contrarii flatus stabilitatem vestram, se fortitudinem, firmitatemque pro Iu stitiae partibus ostenderunt. Et ferventes Dilectores nos vestrae Magnitudinis effecerunt. Ob hoc Epheso gratias agere cogar, in qua illud pessimum naufragium sustinuimus. In qua Ecclesiae membra contra invieem seditione amnata sunt, & unum Corpus incisum est. Et mala illa sunt perpetrata, quae 'taciturnitate sunt digna : Quae plus nobis tua scit Magnitudo. Unde & de Sanctissmo , ac Deo Amicissimo Episcopo, & Comministratore nostro Theophanio scribens, verbis non egeo longis : Et ipsum namque manifeste novit Magnificentia vestra , & scit injustitiam,quae praesumpta est contra eunt. Quia igitur & adversamini, & odistis e os , qui talia commiserunt, linguam pro manu porrigite : Et suadete illos , qui. habent hujus sententiae vim , extinguere ta dein flammam, quae male succensa est, & restituere male pulsis Ecclesis, & sistere risum , qui contra nos est, pietatis Adversa

riorum.

147쪽

Epistola sancta memmiae Venerabilis Andrea, Episci Samosata civitatis , ad Alexanarnm Episcopum Eierapolitanum, de Rabbula Episcopo Ed -

HI qui pro resti fido in horant, scripserunt mihi ab Edessa,

quia Rabbulas apertissime declinavit a Dogmatibus veritatis N persequitur rectae fidei Deianiores.. Ita ut Theodorum quidem, Beatum rectae Glorificationis 11 gistrum praesumeret anathematu re in Ecclesia,&multa mala contra eum diffunderet. Anathqmatietarct vero & illos, qui ea, quae illius sunt, legunt. Insuper& qui illa, quae scripsimus. Et quicumque veniunt, & non portaverindia combustionem TheoJovi Codicem. Et eos qui praeter illa, quae Cyrilli sunt , sapiunt. Dicitur autem & praedicare, quod un tantum natura sit Christi. Et expellere valide hos, qui aliquid aliud dicunt. Superflue igitur, ut apparet. Dominos confingimus, qui per taciturnitatem proditores veritatis efficimur. Ex festivitas quidem, quae sistitio,inuis , nunc convenire nos prohibet. Rogo vero, u nihil Probitas indicet, quae oportet dicere vel agere super his, & priuia quam nos convenire contingat. Amici vero, qui persecutionem sustinent, interrogant nos , si oporteat jam scissionem seri ,&ostendi fiduciam: Quia circa ea consilium minime id nunc usque fecerunt. Mihi autem rationabile videtur, ut qui siducialiter impiu agit, & omnes abjuravit Orientales, & nos contra cum clare pugnemus. Si vcrd essent quidam sortes , & illud aliud fieri de--it.. Et mihi quidem videtur , quod in Constantinopoli suscipiens literas, quas nunc usque sustinuit, erupisset: Et impietatem. Iam olim conceperat, Elarissime peperisset. Nobis vero tutum cui arbitror, non est,ut de talibus ulterius taceamus. 'CAP.

148쪽

C A P UT XLIV. .

Si nodicum Decretum Ioannis Antiocheni Episcopi, Erreliquorum , ad Episcopos O rhoenae Pro in

contra eundem Rabbulum, Edessena Omi- . tatis Episcopum A uixi dignis fide viris subtiliter Sc integre didici

mus , quia honorandissimus Rabbulas & Edessam per turbat, & omncs qui vicinas Provincias habitant, Apostolicae fidei valde contraria perpetrans, & eos qui recte sapere clegerunt, vcrtit in fugam. Et multa molitur contra Orthodoxam fidem. Unde compulsi sumus , haec discentes 1 plurimis , vestrae Religiositati Epistolam -destinare , ut si vera sint ista, quae hic diffamantur a pluribus, immunes vos ab ejus communione servetis, donec eum evocantes ad nos , dc integre disecutientes quae ad eum pertinent, aut ignoscamus satisfacienti, aut convictum subdamus satisfactionibus Regulae. Oportet enim vestram Deo Amabilitatem in fidei caussa uti fiducia, qua & praeter literas nostras vestra Sanctitas utique uti potuerat.Quippe quae in Divinis Legibus ante conscripta est. Omnem Fraternit tem , quae vobiscum est, ego &-qui mecum sunt, plurimum sa

lutamus.

CAP.

149쪽

CAPUT XLV.

Hypomnificum Theodoreti ad Alexandrum Metropobtanum. V Enientibus quibusdam, & qui praesentes se fuisse ipso

tempore in ipsa Thyanensi Civitate , & haec vidisse. . confirmaverunt, cognovimus quia Firmus subtrahens aliquos , qui crant de Provincia sua , cum multitudine venit super Deo Amicissimum Eutherium, dc quemdam ex Asseia soribus ordinavit. Et quia Magnificentissimus Comes Longras Isauros ad auxilium Sanctissimi Episcopi Eutherii destinavit. Et portas quidem Civitatis ad eos , qui contra Episcopum venerant, Cives claudebant. Dum ergb ingressi fuissent universi, supervenientes tenuerunt, inter quos dc eum , qui ab eodem Firmo fuerat ordinatus. At vero ipse , qui ordinatus est , negavit Ordinationem suam, dicens de contra voluntatem se ordinatum fuisse,& non acquievisse . ita ut mox se indueret Chlamydem, &in Τheatrum vadens exspectaret ludos. Aliqui vero , qui cum ipso erant, fugientes ad Nazianetum pervenerunt. Haec agnoscens multo dolore atque angustia sum repletus, cogitans Ecclesiarum, quae ubique sunt, perturbationem & procellam, solam & per omnia pessimam. Oret igitur Sanctitas tua, & Dominum deprecetur, ut extinguat hanc validissimam tempestatem , & vel modicam serenitatem donet Ecclesiis. Quae vero de contra Deo Amicissimum Episcopum Dorotheum Martianopolitanum tentaverunt Ad veriarii veritatis efficere, &ex ipsis agnosces Domine ,

quae ab eo ad Amatorem Christi Regiae Urbis Populum per Epistolam dicta sunt. Hujus enim rei gratia, nobis ab aliis directum, exemplar earundem literarum tuae Sanctitati direxi.

150쪽

CAPUT XLV LEpistola Dorothei Metropolitae , missa ad Populum

constantinopolitanum. RLvertente Reverendissimo Martino Compresbytero , suscipimus a vestra Charitate literas, δc colligentes nosmetipsos in idem , & legentes eas confusi sumus immodice , colligentes quia in tali tempore multorum millium Ch rismatum plena, & amica Dei navis vestra piorum Sacerdotum siti nunc aestuat: Ita ut nonnulli quidem vestrorum Catechumeni de hac vita exierint ; alii vero vita desiderantes ultima Communionis Iudicium , in ipso vitae termino id non potuerint obtinere, eo quod adversarentur communicare cum impiis , sed sic ad Dominum migraverunt. Verumtamen nostrae fidei nobilitatem recordati , quam didicimus a prioribus temporibus , ad gratiarum actionem conversi sumus, omni tribulatione deposita. Quia &ille justus Iudex , cum sit etiam clemens , & per Omnia nostrum Propositum noverit, etiam sola voluntate contentus est. Et ad nostram saepe intentionem mensurat divitias misericordiae suae, ac sentem propriae largitatis. Verumtamen vestrae Charitatis Epistolam non nos soli cognovimus , sed etiam legi eam Christo amicis Plebibus, cum literis Orientalium Deo amicissimorum Episcoporum , coram Ecclesia fecimus. Communem orationem cuncta pro vestra stabilitate ac fiducia, quae secundum Deum est, eum compunctione cordis & lachrymis obtulimus Domino Christo, ut ad summa Ecclesiae Gubernacula intempestate hac maxima deprecante . Sed his ita pestis a nobis in Domini corde , nequam Daemon stimulatus de nis , quae ab omnibus pariter atque affectu sincero fiebant, praeparavit ut superveniret ad Civitatem nostram cum

Mygnificentissimo Sc Religiosissimo Magistro militiae Plintha Pa

SEARCH

MENU NAVIGATION