장음표시 사용
391쪽
rlorificans 3c nunc , sicut prius, in quo me reperiri contigerit chemate , abscedo ab Ecclesia , Imperatorum legibus omnibus modis cedens. Paratus sum per gratiam Dei, non ab Ecclesia egredi solum, sed etiam decies millies mori, quam possim apud Christum laedere meam conscientiam. Nec enim licet minorem me inveniri ab illo infante annorum septem, qui cum beato Babyla propter Christum capite caesus est, cui totius Ecclesiae,& Ec- Hesiae, cujus Theodorus exstitit Doctor, commissus est Praesula
Ut vero & illud propter praedicta commemorem, scito , Admirandissime Domine mi , quia etsi non pro ipso bonae causae merito starem , dc ipse terror tam civitatis , quam Territorii hujus me in hac adversus Ioannem discordia detinere sufficeret, qui si
me ei tantummodo communicasse cognoscerent ante Sacram , me
& vita privassent. Nec enim culus sint discipuli, nescis, vel quomodo pro zelo dogmatum Divinorum universi moveantur , ita unanimes existentes , tanquam si una sit anima omnium. . Pro qua re omnibus modis est tutius ex necessitate repelli, quam vel absque ipsa nocere apud Deum conscientiae suae , & ab cis , qui nunc mihi subjecti sunt , vitam instar canis amitterc. Si vero qui squam nos abrupte in quibuscumque accusare voluerit, pro nihilo deputamus. Calumniari namque , & contumeliam facere facile est, & omnibus adjacet: Non omnium vcro est dicere ve
392쪽
Epistola, inquit, Zenobii Episcopi Zephrii ad Deo Ambcissimum uisicopum Alexandrum, Di uans exii Oeab Ecclesia Deo amicissimum Episcopum Me
PExson ii quidem praesentia tuae Sanctitatis benedictione
repletus sum , quando solus bene ab Epheso remeasti, sicut ipsae res omnibus ostenderunt ; literis vero tuae non sum fruitus Sanctitatis. Unde nunc praesumere sum cO ctus, ut literas incipiam tuae Sanctitati dirigere. Et rogo ut des misi veniam. Multa enim , & amabilis Deo Constantia tua hoc me praesumere praeparavit. Hic enim nullus pro pia fide persistat, sed universi tempori serviunt, δc pariter simulatores effecti sunt, sui videbantur esse constantes. Solus inter hujus Ciliciae Epicopos perstat ad finem Dominus meus Deo amicissinius Epita pus Meleti uis, qui ejectus est militari super inducta Cohorte , juxta eorum , qui sunt Antiochiae, jussionem. Ora igitur, Domine , & nos fieri dignos tam ejus celeriter comitari vestigia, quam . tuae etiam Sanctitatis , ut possimus in die Domini Christi vos in tςrcessores pro nostra Pusillitate proferre.
393쪽
Deprecatio Ioannis Episcopi Antiochiae contra Deo Amicissimum, inquit, Meletium Episcopum. Pii mi, b Amatoribus christi Imperatoribus nostris,
Fla iis Theodosis Er Valentiniano, Triumphatoribus, Victoribus , Augustis , postulatio Er deprecatio a Ioanne Antiochena Dei Etal a Episcopo.
GEneris vestrae Pietatis Imperium in excelsum tulit, &hanc provexit ad gloriam fides in Deum. Qua Sancti L. simam & Catholicam semper augeri vultis Ecclesiam, Acuncta, quae in ea exurgant, zizania desiderati s abscindi. Quia igitur hoc utimini etelo, o Piissimi & boni Victores Imperatores, & eos qui oblitterare volunt Patrum Doctrinam, alienos a Sacerdotali existere dignitate post nos, quibus Canones de hac re concedunt judicium, decrevistis expelli vero a sanctissimis Ecclesiis & urbibus, in quibus videntur existere , &talis ad Orientem Samnio ucstra pervenit. Hanc promulgavimus Magnificentissimo & Gloriosissimo Praesidi utriusque Militiae,& Ex-Consuli Dionysio. Et consonans ejus accipientes Praeceptum praevalere potuimus malignitati Meletii qui pridem Mopsilestiae Episcopus fuit , subjicientes eum depositioni. In tr duximus autem & praefecimus ipsi populo e Gregibus Christi Chomatium Deo amicissimum Episcopum. Praefatus vero Meletius major esse legibus vestris, & tranquillitate Romana volens, in partibus ejusdem Territorii delitescit, concussionem , perturbationemque sanistis Dei Ecclesiis ingerens , & praesumens possidejectionem Sacerdotale Ministerium. Et justum est supplicare ,
ut qui peregrinus est a sancta disciplina & Ecclesia, peregrinus VJ3 . fiat
394쪽
fiat δc ab universa Provincia Cilicum, praecedente pia Sancti ne ad Magnificentissimum S: Gloriosissimum Magistrum Militiae Orientis vestri : Ita ut inde quidem pellatur, deducatur verb, ubi vestrae Pietati placuerit. Et hoc impetrato, consueta vota solvemus pro permansione & Victoria Imperii.
395쪽
Epyria, inquit, Deo Amici mi Episcopi Meletii ad D OAmici simum Alexandrum, qua cris , postqββmmi tumsuper entu expulsus est.
ET cui priusquam tuae Sanctitati, quae circa nos geruntur, referri convenlans sit 3 Sive enim congaudere oportet do his, quae nobis a Christo donata sunt, sive etiam pro his, quae residua sunt, orare , ad eam necesse est ut ad Patrem pro cunctis filiorum bona referri. Dignatus est enim nos Domminus Christus orationibus tuae Sanctitatis incorruptum sibi Ovile usque ad exitum custodire , quod nobis indignis & pro virtute commisit, & permisit rursus auferri, quando id bene se habere judicavit. Nec enim quod ejus desierit unquam providentia , etsi ad praesens esse dissicile videatur. Et quidem Diabolus ab olim grande habuit praelium contra eum , & nunc illud perturbare omnino per Ministros suos studuit, non solum inimicos armando, sed & ex nobis ipsis ad hoc quosdam Ministros accipiens: Qui & observavit Dominicum diem , &sub uno cunctos
ad introeundum contra nos concurrere praeparavit.
Dominus autem Christus , qui contra eum semper ejus convertit insidias, de propriis dispensationibus subjicit, & nunc ei inutilem fecit universum contra Ecclesiam impetum, dum nos perturbari non sivit, sed omnem Ecclesiam in sua devotione construxit, ita ut non solum clareret malum , sed & civitas tota cum Provincia universa consonam pro fide acciperent voluntatem, ipsis quoque a pietate alienis, id est , Iudaeis , & haereticis aliis, non parvo quodam contra Adversarios odio motis, nec circa nos parvum quemdam ostendentibus affectum , dum certe nos latentes saepius degeremus, ne quiscumque putaret,quod a nobis instigarentur ad hoc. mod & valde suspecti inimici dexterae Altissi-
396쪽
mi non ab Ecclesia nos tantum, sed & a civitate repulerunt, nee usquam juxta eam manere sinentes. Sed haec quidem a Domino Christo etiam nunc cuncta pro nostra sunt dispensata Numilitate. Nos vero magis pluribus debitis sumus obstricti, quos dignos majoribus secit, quam nostrae virtutis est. Unde modis omdibus deficimus ad solvendum. Quam enim Deo possumum gratiarum actionem reddere, qui nimietate clementiae sustinere tentamenta pro se & nostram dignatus est Pa vitatem p Non quo grave aliquid pateremur,quia persectiora suia ferre sumus indigni, sed & Propositum tantummodo haberemus, ruod re maximum nimis est ad nos, qui sumus voluntatis omnino e spectae. Sed rogo ut orare digneris , quatenus usque ad finem digni essiciamur gratia Domini Christi , ut sicut ei placet, ita re siduum praesentis saeculi transistamus. Dominum meum & sanctissimum Episcopum Acilinum plurimum salutamus.
397쪽
a stola, inquit, Deo Amici mili copi Alexandri ad Meleutim Deo Amic simum Episcvrim, gream re- Ict Vst' litteras post exitum ejus.
SI esset mihi desiderium meum adimplere possibile , literis
non erat opus, sed adventus praesentia i vel potius juxta. Pialmistam 1 columbae pennas expeterem , ut Veniens re
Irophetam Sanctitatem tuam sicut in solitudine uvam, aut ut magis proprie dicatur, ut acinum botri cunctorum totius Ciliciaet ' 'ης -Vulpes , quae propemodum , Ic ': dς ς runt. Non exterminaverunt autem,co quod benedictio Domini sit in eo. Vere enim praesenti in tempore suffceret tuae Sanctitatis adspectus adamante noes faccre firmiores. Nam si cogitatio tantlim tuae, secundum Domini certamina, Sanctitatis omnibus nos circumdat Domini armis, ut lo modo emissis varias multimodisque sagittis vertamur in fugam,quomodo non nos omnimodo roborasset talis adspectus quinos non per verba , sed per res ipsas armaret, & in semetipso cxponeret, quid sit: Ne di per Min non 8 Intendisti enim , Domine per omnia Deo Amicissime , indeclinabiliter in Authorem fidei, & Consummatorem Iesum , & sunt repositae tibi coronae. Non expulsionis tantum, non enim te ad definitum praeparasti tommentum, sed claret quod praeparatus sis omnia sustinere. Sic contra impietatem parastillemetipsum. Unde & ille , qui donis suis nostrus supervincit labores, tuae Sanctitati coronam justitiae red-
. ,, ν δ 'ς ςffulgentei n. Certasti enim bonum revera ce Umen, & cursum consseminasti, fidemque servasti. Unde & quod qui mendax non est , illud tim Sanctitati
t tur, & gaudio Sancti Spiritus adimpletur.' ii 'Potest
398쪽
Potest autem San ctitas tua nostram consolari absentiam attentioribus orationibus, donec donet δc nobis per clementiam suam Dominus vestris comitari vestigiis. Certus enim sum veraciter, quod ego intentioncm habeo hanc,ut tuam Sanctitatem sequar,&una cos,qui prilis certarunt, ct coronati sunt. Pauci quidem , sed apud Deum pretios . Melior namque est unus Domini voluntatem faciens decem millibus injustorum. Fruensque sanctis orationibus tuis non desciscam a vestro consortio: Nec a vestra separabit me Araritate tribulatio. , aut angustia, aut persecutio , aut fames, aut nuditas , aut pcriculum , aut gladius. Maxime quia Religiositas
tuis, quae portum Dei Voluntatis obtinuit , majorem circa nos lia bet curam , tanquam qui adhuc marinis undis obiistimus, & omnimodis malorum spirituum tentamentis. Nunc quidem tentat lium nos minis, nunc vero subruere adulationis blandimentis.
Unde retilem mihi posui legem, ut fugiam cunctorum, loqui mihi volentium, ta adspectum & verba , & ipsam quoque memoriani. Quod non ex propria assumpsi sententia, sed Qx Divinis scripturis edoctus. Nec cnim Dominu& respondit perversis , tum judicaretur, sed sicut ovis ad occisionem ductus cst , & sicut
.agnus coram tundente se sine voce. Non enim qud dicant aliquid , sed quo capiant, collocutiones & alloquia nobiscum conferre c*ptant. Docemur Vero & in veteribus Scriptis, quod Eete
chias plus post Rapsacis, Dei Adversarii, voces Magistris militiae
tacere praeceperit, nihilque Dei Adversariis responderi. Vndei de nos, rcpellcntes corum colloquia, qui in AEgyptum corde sunt reversi, S qui non solum dicunt, Demus initium, de redeamus in Egyprum , silcamus , & tantam misericordiam sustineamus a Deo , qualiacumque saeva superinducere adversum nos concessi fuerint aemu Quae omnia suscipiamus cum laetitia, de cogite mus, quod sicuti beatus inquit Paulus, non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam,quae revelabitur in eos,qui stigmata Christi, quorum tu dignus effectus, in suo circumferunt co ore. Unde rogo , ut digneris nos per venerabiles literas tuis. juvare ad instantia certamina. Dominus meus Deo amicissimus, cx sanctissimus Aςilinus, quia tecum coronatur , salutat& com
399쪽
Interpretatio, inquit, Praecepti asa seri militum Dionysi, quampripsit ad Clarisimum Iudicem secunda Cilicia.
Dina authoritas per annotationem terribilem Meletium, quondam Mopsuestenae civitatis Episcopum,in Melitina degere Armeniae Provinciae civitate praecepit. Succeptis igitur praeceptionibus nostris, lectis vero & Divi nis Responsis, quae in missis praefulgent, observare debes quae ab Immortali sancita sunt Vertice , utens militari solatio ad iter idem, si tale solatium necessarium forte perspexeris, admonendo utique nostrum Vicarium, ut competens solatium deputeturi ad quem de hac parte scripsimus. Quamvis competenter suiscere civiles ordines arbitremur. CAP.
400쪽
Domino meo Deo Amicisiimo , ἐν Sancti mo, insiluit, . Patri Al andro E Vcopo Tirus,
QVem d modum Sanctitatem tuam semper peculiari am .
re dilexerimus , & magnopere obsequi ei sategerimus, arbitramur & ipsam clare nosse , rebus ex ipsis. ia igitur Sc nunc ex eadem voluntate detinemur , & secundum Christum Religiositatem tuam egregiam desideramus existere , dignare , sanctissime Domine , Vel nunc, cum susce- eris literas nostras communicare Sancto Catholicoque Conci-io , secundum Divinas re adorabiles literas. Nam M sanctissimus Theodoretus , & sanctissimus Helladius, & alii, qui ad modicum voluerunt separare seipsos ab hψc Sancto Concilio, noscentes quod est inrecusabile , & quod est impossibile , de quod placitum Deo, & quia universali Synodo oporteat obedire , α Imperialibus Sanctionibus , a discordia quidem recesscrunt,coi municarunt autem Sanctae & Catholicae Synodo. Hoc autem facere tuam Sanctitatem prae: omnibus oportebat , quae manifesto novit res, & tempore ut provecta. Rogamus igitur, ne despi- cias precatori as praesentes literas Rostras , nec des locum Diabo- lo , volenti discordias contra sanctam consubstantialemque in . mittere Trinitatem ; sed ut conculces aculeos ejus, & conco diam Synodi Sanctae recipias. Nam si post has literas meas San--.ctitas tua in dilatione perstiterit, eisque communicare noluerit claret quod non sit de caetero necessarium Divinis literis. Utique aperte praecipiunt, ut hi qui Sanctae Synodo communicare. noluerint, in exilium 1 sanctis Ecclesiis repellantur. .