장음표시 사용
371쪽
Epistola, inquit, Deo amicis i Epistopi Alexandri, qua
respondit indicam qui em causas quae id non nerent seri, rogans γιio ne ob hoc sibi de catero in
ARbitror quod Reliuiositas tua non solum nihil omiserit
eorum, quae ad salvationem pertinent infelicis animarmeae, seu & supergressa sit illum Pastorem velocisminum, qui in Evangelio legitur. Ille enim semel ivit ad ovem, quae perierat, inquirendam ; tua vero Sanctitas & Har-bath, meum montem, & Hierapolim, & Zeugma , & Antiochiamnunc adiit ad animam meam, quae periit, inquirendam. Quiescet igitur, quaeso , de caetero & ipse fatigari, & conterere vos. Ego enim non quomodo agant Cilices & Isauri, intendo, sed si omnes qui fuerunt a saeculo , homines a mortuis resurgentes AEgyptiae ominationis impietatem , Pietatem vocent, digniores eos fide nullatenus duco a scientia , quae mihi Deo largiente donata est. Et nihil horum, quae scripturus sum , dicerem , sicut testis est veritas , nisi talia nobis , quasi exquisita propter nos satisfactione . per Epistolam tua Sanctitas indicasset. Arbitror quiem quod ego potius locum habuerim tuae scribere Sanctitati, deposuisse quidem me talem proventum, investigassci autem veritatem. Pro talibus caussis sancti Monachi,qui sunt Alexandriae, Epistolas direxerunt per Chometum his, qui in AEgyptinfuerunt,Acacio Reverendissimo Diacono & Xenodocho,& Scyllacio Religioso Presbytero & Archi-Mandritae, & Agapio Revetendissimo Presbytero & Gazophylaci, execrantes impietatem
Cyrilli, de pestilentiam quae comprehendit Ecclesiam Dei, & sibi indicari rogantes,si aliqui mo Amicissimorum Episcoporum perinientem
372쪽
tem relicti sunt, qui non sunt hujus temporis facti: Ut si remanserint, scriberent iisdem Monachis, ut venirent, & habitarent sub umbra eorum. Hic namque, inquiunt, ab altis Sedibus Deus pusibilisnadicatur. Deo Amicissimus Presbyter , dc Archi-Mandrita Pa thenius & mihi & tuae Religiositati direxit Epistolam , quia cum fiducia nunc in Constantinopolitana dogmatizantes Ecclesia dicunt, quia Ille immortalis est mortuus. Et ante paulum, quam susci' perem tuae Religiositatis Epistolam , undecimo quidem die , veniens indicavit, quod propter hanc haeresim ab ipsa Ecclesia infinitae multitudines se separarint. Andreas vero Deo Amicissimus
Episcopus ante hos mihi dies per Epistolam scripsit, quod in tota Pontica Regione Deus passibilis praedicetur. Deo Amici sumus & Sanctissimus Episcopus ex AEgypto tuae Religiositati per Epistolam indicavit: R.ibbalas de vobis quidem sapit , quod pietatem
gηoeritis; de nobis velis ubique scribit evidenter nos haereticos nominans.
Qui sunt a secunda Cilicia,mihi Synodicum direxerunt, in quo& Cyrillo dederunt Anathstina . excommunicantes cos, qui eum
ut Episcopum habent. Simili mihi Epistola indicavit Helladius, quod simul& ipse decrevoit unam sententiam in his , quae Deo Amieissimis secundae Ciliciae Episcopis placuerunt. Et quia non- , nulli illius Regionis Episcopi altera sapiunt, sui permutatione tempori servientes, quinque Epistolas habeo Deo Amicissimo-i rum Presbyterorum Photii atque Martyrii: Duas quidem communiter scriptas, in quibus Orthodoxam Epistolam , tres vero a solo Deo Amicissimo Photio , in quibus eam nominavit Haereticam. Deo Amicissimus Zebinas, qui in Antiochia fuit, Proponianus Eurethae, Eustollanus in Anazarbo cum reliquis Epitc pis coram Ecclesia anathematietavit Cyrillum, & Communicantes Cyrillo. Verumtamen & comperi nunc: Aurelius Flavius est. Potui ex his, ut praedixi, tuae Religiositati investigandae verit iis dare oonsilium , sed praesenti tempore judicavi tacere. Et per sanctas orationes tuas , omnes hi qui condemnaverunt impium Cyrillum, sicubi dixerint Orthodoxum,permutati sunt: Circa hane partem illorum sorte ponentur a me , quorum Sanctus meminit lautus.
Rogo igitur Ruligiositatem tuam , quia nec insinus sum
373쪽
ne delirus,ut parcas senectuti meae: Sic enim ver) noscet Sanctitas tua in orationibus ita mea genua laborasse , ut ipse dixisti. Ego enim ante triginta annos, dum Julianus quidam , vita Evan- gelica vivens, Apollinaris morbo langueret, & nominaretur super oblationem in Ecclesia Chalenti, & vicino Monasterio , uiaque laloravi, dum auferretur nomen,sciret etiam illud, quia decem millia mortes sustinere paratus sum, quam tali communioni praebere consensum.
374쪽
sola. inquit, Theodoreti ad Deo Amici um Episco ..plim Alexandrum, qua gnificavit, quod Cilicis ladaurisu criptis conditionibus Antiocheno flat adunati.
SEu suscipiat, quae a nobis vel apud nos aguntur, Sanctitas
tua, sive etiam non, nos non quiescimus, illa facientes t ta virtute , quae coram terribili illo Tribunali damnatio nem qualemcumsue nobis non inserant. Etsi in aliis enim inegligentes fastidiosi sumus , nullamque rerum Divinarum facimus curam, sed in talibus & oramus & satagimus, ne studiosis bonorum multo infirmi simus. Innotesco igitur Sanctitati tuae quia Cilices dc Isauri dc Eulogias Antiochiam direxerunt, & in literis suis ut Episcopos nominarunt & Alexandrinum & Constantinopolitanum: Adjicientes non se communicate depositi ni Sanctissimi Episcopi Nestorii. . Haec mihi indicaverunt nonnulli communium Amicorum andantes ut etiam nunc tuam deprecer Sanctitatem , re ad sanctos pedes tuos cadam, & persuadeam , quatenus his , quae cunctis placuerunt communiter , ac quiescas. Putant cnim me cuncta posse apud Sanctitatem tuam. Unde iterum rogo animam tuam Sanctam , ut suscipias hanc de precationem meam, & condescendas pro Ecclesiae pace.
375쪽
Epistola , inquit, Deo amici mi Episcopi Alexandri,
quam rescripsi Deo amici simo Episcopo Theodoreto , in Duans quia nihiI interesset quaesi, quod Cil ces j Isauri Antiocheno communicessent, quando ipse omnia sustin re pro pietate delegerit.
As initio ego nec vos nec Cilicas sum secutus. Et maxime vos, qui aliquando quidem super nubes volatis, aliquando vero ad illius genua ut dedititii observatis. Quippe Orbis terrarum notatus a vobis est , & utraque propria estis voluntate perpessi. Vos autem dixi, ut facerem commune, quod tuum est. Sed a principio memetipsum a Clarillo impio separavi, & a communionibus eorum , qui usque ad pinsens pro sua impiet te certant, vos maxime suae haerelis Cooperatores accipientes. Nihil enim nunc usque nos latuit eorum, quae ab illo conscripta sunt, sed inter manus habemus 3c ea, quae Berrheensis scripsit Acacius. Et ea quae per Emcsenum Paulum,& quae adversus tuam Religiositatem scripsit, & quae ad Clericos suos Constantinopoli remorantes, & quae ad Melitinensem Acacium , postquam cum Paulo foedus communionis iniit. Ubi &acriter pro Lua haeresi agit. Antiochenum namque nec habui haereticum unquam , nec habeo. Etsi propter tempus inter utramque in non nullis variari partem potuerit.
Conjuro igitur te per sanctam Trinitatem , ut ad me de si nas. spero liquidem in eo , qui Crucifixus est. Quippe apud me valere fecit amplius pietatem : Et quatuor Gubernatores, dc alios V va Mundi
376쪽
Mundi Iudices quiete superavit. Nec permissurus me scandalizari
pςr te. Ego enim cum tanto jam gaudio me expulsuros excipiam , ut ii auri mihi ulla copia . cxceptis vasis Ecclesiasticis, esset, plures eis Eulogias, quam pro bonis nunciis darem. Nam quia Ecclesia nostra nec habet quodcumque nec habuit, neque ego accepi, neque tribui cuilibet usaue ad obolum unum, saepe me arbitror intimasse. Unde nec Codicem quemlibet ejicere pes tuli. Sed nec unum per gratiam Christi obolum ex Ecclesiastica facultate. Sed ex his , quae mihi direxerint Amici , habeo ad animalium conductionem : Et sic sum quotidie quasi in frixoria positus, Domino teste. Absque enim necςssitate irrefutabili P Ccua non relinquo , Dei judicium nactuens , ne & hic inter ten-tiones ab eo constitutus, dc in futuro rationem relictionis exsolvam. Necessitas autem & hic nos a dubitatione , de illic a damn tione liberos praestat. Non igitur hujus rei gratia tua Religiosi-
fatigetur, sed oret pro nobis tantummodo.
377쪽
Theodoreti ad Nestorium. inquit Irenaeus, sancti insimum, ut persuaderet sanctissimum Alexandrum adunari Antiocheno. Domino meo, di sicundum . meritatem Deo amici mo , atque sanctigmo Patri Er Episcopo Νestorio Theodorem in Domino salutem. PFssim quidem aegrotavi , postquam redii a Germanicia ,
amplius vero me conficiunt, & validius cruciant ea , quae geruntur circa Dominum meum sanctissimum Episcopum Alexandrum. Nec enini Domini verbis acquiescere patitur dicentibus : Bonus Pastor animam suam ponit pro ovibus suis. NeS L . . juramentis Beati Pauli, quibus usus est ad suadendum nobis, ' '' δ' quod anathema fieri a Christo juraverit pro impiis Judaeis sed vult commissa sbi Pascua perdere. Et ultiones ob hoc debitas pro nihilo deputat. Unde iterum tuam Sanctitatem rogo , ut ei scribas , & ejus Sanctitatem persuadeas Paulum audire dicentem et cuia non quaro quos mihi seli expedit , sed quod pluribus , ut salventur. -t Cis. io. Et acquirere, ut pusillum delinquat. Sic enim ponamus, quasi &hoc fiat, ut a multo Delicto caeteros liberet. Scis enim clare quod dico, Deo Amicissime Domine i Et nosti caussas mei doloris. Unde nec pluribus verbis indigeo , sed tuae supplico Sanctitati, ut eum vehementius increpes. Arbitror enim, quia si id fiat, non refutabit nostra colloquia, atque ita, Deo favente,dissicilia cuncta .
Dubitare me fateor, an Epistola Theodoleti sit cre
378쪽
3 α VARIORUM PATRυM denda, qua hortari narratur Nestorium , ut eius correctione Alexander, id est, quasi alter Nestorius corrigatur, dum tria & eadem uterque proponeret. Id est, ut Cyrilli Scripta decernerentur Haeretica;Vt non damnarentur Nestorii Dogmata ; Ut us dejectio sol veretur. Alioquin ut, quod
erat residuum, non communicarent his, qui ista renuerent. Theodoretus autem contrario evidet ter tramite means, perspicue ad id quaerere collo.
quium apparebat Alexandri. ut ei de communione cum Ioanne ineunda persuadere posset. Tale igitur erat, si credendum est, quod Nestorio su dere susceperat, ac si diceret : Increpa Alexandrum . . cum communicat tibi ac tuis, & non potius Communicatoribus Cyrilli, Depositoribus tuis, & Anathematizantibus tua Dogmata. Nisi sorte, ut allolet, Theodoretum magnae utilitatis spes, & nimia charitatis intentio assumptae rei dissicultatem non sivit intendere. Nihil namque amplius erat agendum, quam quo suas partes Nestorius ipse dis Iblveret, & sui causa disrup- tos Ecclesiae restitueret. Una quippe caussa erat Alexandri,&caeterorum partis ejusdem : Et quod tu illo obtineretur a Nestorio, Ecclesiae tot Episcopis non absque Gregibus suis Theodoretus magno utique charitatis cupiebat instinctu.
379쪽
ΕPIs TOLAE. Unde necessario & illud evenerat,ut charitas in illo jam coepta haberi firmaretur, ab ipso authore destriicta. Quod si per hanc obtineretur Epistolam, de fructu ejus omnes, puto, Catholici laetarentur. Quin etsi, ut contigit, impetrare non posset, ille interim vir ita excitavit , quidquid pro Ecclesia contra haeresim facere valuit, ut nihil, quod fieri deberet, omitteret. Quae usque ad eb mihi Summum tenere videtur intentio, ut nec optato sine
melior esse potuerit, nec eo , quod evenit, debeat judicari deterior. Neque illud autem credo, quod
talia Scripta Theodoletus , si tamen egus sunt, quod ubique dicendum est absque suae opinionis apud aliquos offuscatione , legenda crediderit. Sed quid mirum, si aestimationem apud quosdam despexit pro tali negotio, pro quo despicere posset & vitam 8 Nonne apud Sapientes di justos hinc
clarus enitescet ZSciendum namque est utque adeo veritatis esse sententiam, qua hi, qui per animi tumorem ex sua corripi persona non sustinent, seu ad re-
certandum continuo irritantur, detorta in alterius personam correptione monendi docentur, ut
eam Sanctus Joannes , praeclarus Ecclesiae Doctor, Constantinopolitanus Episcopus , & utatur toties, & valde commendet , Scripturae Di
380쪽
3M VARIORUM PATRUM vinae explanando sententias. Itaque quantumlibet quis praefationem laceret hujus Epistolae, quae sorte ibi a falsantis est, illius tamen calumniarum tenebris involvere non valet charitatem, si Theodoretus hortando Nestorium, qualiter ad Ecclcsiam revocaret Alexandrum , oblique ipsi Nestorio monstrare cupivit, quia & semetipsum debuit Ecclesiae reddere poenitendo.