Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

tis erroribus. Ad quod nisi tali dispensatione perduci non poterant. Intellexisse vero eos integre Theodoreti intentionem , & ex ipsa circa fidem Nestorii & ejus adversitate cognoscitur. Nam dum Nestorius unitivae Cyrilli ad Ioannem Epistolae fidem clarissime impiam demonstrare festinat , eam Theodoretus constantillime asseverat orthodoxam. Et insuper post tales ad se Nestorii literas, hoc idem faciendo persistit, ad Helladium Metropolitanum Episcopum in sua Epistoladiacens: Memor ebi autem Sanctitas tua, quia j aprincipio orthodoxam mediat Epistolam qua ab AEgypto directa est. Et millam circa eam quando libet habru discordiam. Quod ei ille Alexander, qui ab hoc ipso Irenaeo per omnia valdὸ laudatur, in Epistola, quam supra posuimus, improperat dicens et Non vero miretur Religiositas tua, quod tu quidem scribas illa, qui Cyrillum putas orthodoxum; ego mero ista, qui rassum habeo hamicum. Quae omnia evidentius

elucent , si Scriptis his Theodoreti illa Nestorii

conseramus.

362쪽

CAPUT CLXII.

Epistola, inquit, fugiam ad Mocimum, Deo Amicissimum Oeconomum taera blanae Eccteste er quam enificat - quod in Antiochiam ingrcssus Ioanni collocutus Ab ea de quibus agitur, decenter br Optabiliter . composuerit.

QVi s ςix omnia longe melius , latam petimus vel intelligimus,praeparavit nos colloqui cum Domino meo Mi ctissimo E scopo Ioanne. Et sermone de singulis habito, terminum quem volebamus, accepimus. Invenimus quoque remedium , quod sufficiat Domino meo Deo Amici o Episcopo vestro , subtilitatis dogmatum caussa. Dignare igitur, Deo Amicissime, praeloqui Religiositati ejus , dc eum no bis ad persuadendum facilem praeparare. Speramus enim, quia jubente Deo, circa diem mensis hujus vigesimum omnem vobis collocutionem nostram narrabimus, ut & vos Domini mirabilia

obstupescatis. Qui nobiscum sunt, salutant tuam Religiositatem. CAP.

363쪽

CAPUT CLXIII.

Epistola, inquit, Meletis, qua ri t ad Deo smicisDinum Discol sm Alexandrum, indicans quod communicaPerint secundae Ciliciae Sacerdotes, primae vero eossequilotius Pellent.

REVera nis Dominus Sabaoth reliquisset nobis veritatis semen, Sanctitatem tuam, sicut Sodoma fuissemus,& quasi Gomorrha similes essemus effecti. Qui enim videntur adhuc pro pietate confligere , ut non dicam cuncti nos , erubescendo tuae Sanctitatis pro pietate constantiam , videntur utcumque Iactenus fecertantes, ut post bella inviti tentantes: Quasi rationes Deo non simus reddituri, ad quem referri contingit hujus certaminis caussam. Dum certe fructiis servetur , restituendus in tempore suo his, qui ex tota virtute diligunt Deum,& hoe sincerissime in praesenti ostendunt pro pietate constantiam. Sed optamus donari nobis tuam diutissime Sanctitatem: Lam, quae in hac vita emersit, caliginem dissolventem perfectae circa Deum notionis festa lampade. Nos autem sicut jussisti, Domine mi Deo Amicissime, Episcopo Helladio Sanctitatis tuae miasmus literas , & reciprocas accipientes tuae Sanctitati direximus. Quae autem circa nos agantur, veremur edicere. Unde id omittens , quaeso Sanctitatem tuam, consuete ora pro nobis, ne nos valeat impietatis unda submergere, quae intolerabilis, ut videtur , existit, nisi divς quaedam desuper gratia venerit.

364쪽

CAPUT CLXIV. - 232 Epistolis, inquit, Helladii ad Deo Amicissimum EF copum

Alexandrum, qua indica is, quo secundi quidem c si es communicamerint, compellatur mero b ipse ab omni ciero, b Epistopis Pro inciae suae, Antiocheno conjungi, dicent ibus νι praefatis, deteriora mala contingant his, quibus nunc coarctatur Ecclesia.

Convenientia quidem tui Apostolici proposti & geli, quem

pro pietate geris a principio usque ad finum , do ista sunt quae nuper nobis per Deo Amicissimum Episcopum Meletium tua: Sanctitatis porrecta sunt Scripta. Ego verb& quae scripsi , & quae locutus Ium Reverendissimo illi de optimo , minime obliviscor, & nunc tuae Deo Amabilitati haec ipsa significo. Quoniam dum multa ac pessima contra Ecclesiam Dei mala versantur, ad medium venditionis & emptionis praesunt homines, prava sentientes, & indiscreti, & alia inoptabilia & vita da , quorum nec numerus potest explicari, quid agam reperire non valeo. Nam quiescere quidem , & meam solius observare animam, aestimo amplectendum , sicut testis est conscientia mea: Et multis emere velim, ut a principio usque ad finem aequali uterer vita, nihil pro commissi Ministerii necessitate relaxans, neque meliore velut ita dixerim , conversatione praelata. Sed si prodidero iterum , quibus non oportet, Ecclesiam Dei, & fidelissimos Christi Populos , nescio an vel parva mihi satisfactionis particula in diem judicii relinquatur. Unde omnem simul securitatem, omnemque pariter curam jactans in omnium Dominum, in i sum solum confido : Praecipue videns, quod omnis noster Deo

Amicissimus Clerus, & fere cuncti sanctissimi Episcopi compellunt nos ad conjunctionem prospicere. Et secunai quidem Cili-

365쪽

Os, quod& in Deo Amicissime, jam fortassis audisti, de pacificati sunt, & Antiocheni amplexi communionem. Et apud nos peragere haec ipsa festinant. Ego vero remansi cum duobus Deo Amicillimis Episcopis tantum, non minor Zelo , ut arbitror, pietatis a tua Sanctitate , deliberans una cum eis, neque praeter D mini Christi facere voluntatem, neque Ecclesam Dei,& fidelissimos & amatores Christi Populos prodere. Tuae sit orationis, Domine, mihi de reliquo, ut sicut desiderii nostri est, ita haec piacirigatur intentio. x

366쪽

VARIURUM PATRUM

l stola, inquid, nis Amicissimi Epistopi Alexandri ,

quam Tharseo rescrist, vituperans quidem Scripta ipsus, a monen, vero elim, ne desereret ea, quae Ionet mo amabiliterjudica sset.

Udielum quidem de talibus, Deo Amicissime Domine, tuae est per omnia Deo Amabilitati conveniens , per omnes spiritales viventi virtutes. Ego autem rogo, ut illud mente percipiat Deo amabilis Anima tua, quod ubique per orbem tempore isto publica exerit ut audacia ab aegrotantibus ea haeresi, quae nuper emersit, aut ei praebetur locus ab eis , qui esse sani videntur. Et clare illud Propheticum opere perpetratur: Quia oestsi commiscebantur meretricibus, ct cum consecratis Idolis furi cabant. Et intelligens Populus, quin immo, ut veterius repetatur, Sacerdotes , qui intelligunt, compelluntur fornicari. Quid igitur, quaeso, convenit ulterius sustinere eos , qui secundum veritatem pro pietate certant, nisi utique ut pellantur, & exilientur, dc persecutionemsbstineant, omnemque speciem tormentorum, juxta Apostoli sententiam, qui ait: omnes enim, qui volunt pse vivere in Christo , persecutionem parientam. Mali vero homines o deceptores prosciunt in pejus , errantes, ct in errorem mittentes t Sed ecce, ut scripsimus pridem, Serenissimus dc Mansuetissimus Imperator noster , dum certE sicut contra haereticos ad cum accusatores nostri retulerint, nihil nobis proposuit aliud, nisi ut aut communicemus Orthodoxiae Proditoribus , aut segregemur ab eis. Nos autem , qui pro pietate certamus, quid oportuit sustinere Requiem, honorem, gloriam, permansionem temporalem , & ut complexe dicamus , praesentis temporis fruitionem , an omnem speciem tormenti & poenae Nullus enim, dum pro pietate certaret, distributis unquam de- Putatisque tormentis abscessit ; sed e diverso suo quidem Pr posi-

367쪽

posito ad dira omnia praeparatur. Necessitate vero corruptibilis corporis, una Vel secunda prena ad finem pervenit. Meliusque jam fuerat a principio no F cxivisse , nec multos ad pietatem in

nobis attonitos roborasse, quam nutac ad tam mansuetam clementemque propositionem torpescere.. Et haec nunc mihi non ad tuam Religiositatem dicta sint,sed ad meam meditationem,propter secundas has literas.Tria sunt ab Antiocheno commissa : Communio cum haeretico,rectae fidei An thematismus, orthodoxi hominis depositio. Quid horum, quaeso, excusare valebimus ,& pro suibus ei communicare vitabimus Nam duo quidem manifesta sunt, quod ab eo in Deum commissa sint,tertium vero in hominem: Verum quia Dei Sacerdos est laesus,& hoc quodammodo refertur ad Deum. Illud vero Heli cogitato Sacerdotis:Si peccaverit,inquit, homo in hominem, orabunt pro eo. Quo- , modo igitur est possibile , ut nos pro pietate certantes deseramus quae prima, & quae necessariora sunt caussae, & pro iniquitate, quae in personam commissa est , resistamus De pietate quidem pro nihilo taceamus, objiciamus vero non nos esse in dejectione participes, ex quo semel ejus communionem fuerimus amplexi Ego vero ordine & consequentia progrediens , credo in Dominum Christum , quia etsi exilium nobis minentur & mortem, communicare ei nullatenus sustinebo , quando & decies millies Orthodoxus esse praetendatur. Idcirco praecipuu , quia communicavit haeretico , & abjuravit rectitudinem fidei. Qui vero nunc boni sunt circa vos, per suos proprios,per quos ad nos Scripta miserunt,ct ipsam tempori succumbentes,addixeret ersonam: Quidquid ipsi personaesscripserint pridem, quando me-iorem deea gcrebant spem,tuam non latuit Sanctitatem. Nonne autem stupendum seu mirum, quod nobis in praesentis certaminis tentatione contingit idem,falsa eorum , qui nos amare videntur, misericordia,veritate vero oderunt Et reprehensiones, & contumeliae , & subsannationes , exprobrationes eorum , quae circa tempora immutantur: Nec pro veritate certant Et blandimenta propriorum, & ipse circa eos nec rationabilis , neque ne starius noster affectus. Per haec namque universa S

tentati & Probati sunt, qui Christi Martyres, consessoresque Tta sunt

368쪽

332 VARIORUM PATRUM

sunt pietatis effecti. Et alii quidem vicerunt,nonnulli autem lumque succubuerunt. Quem namque eorum non circumdedit multitudo Assinium,Conjugum, Filiorum, Fratrum , Parentum , Amicorum, Vicinorum, sodalium, affectus firmitatem monstrantium, & a constantia circa Dominum revocare tentantium pNon habemus pecunias,& mulacra, & naves plenas oneribus, quae mittamn S; sed habemus orationes , & lachrymas, & gemitus compunctionem, & ad Dominum vigilias. His namque armatur Veritas, illis autem multitudo contra veritatem. Sed sub debito sunt, inquiunt, Ecclesiae nostrae. Ergone ob hoc despicienda est pietas Unde vero debent λ Nunquid deliciati sumus ex eis Nunquid donavimus nostris p Nunquid nostra solvimus debita 3 Quod etsi eis thesauros decem millia congregemus , nonne bonum est , ut verba Domini Christi teneamus in mente : Quid enim prodest homini, fi totum Mundam lucretur , anima verrosus faciat detrimentum ' Instant enim nobis conitationes hujusmodi, quas pergratiam Dei alteris cogitationibus sobriis , & verbis Scripturae destruimus. Bonum vero est in statu sistentibus illa Divina Monita meditari,quae inquiunt: Hi in curribus,sthi in equis, nos axum in nemine. Domini Dei nostri invocabimus. Et contra me, inquit garrisbant qui sedebunt in porta Et in me psallebant,qui bibebant vinum. Ego vero ct oratio mea ad te, Deus Temptis beneplaciti Deus. Et illud Hieremiae: Ego autem non destiti post te consequendo, diem hominis non LMerari. Et quia non sunt co digna passiones hujus temporis adfuturam revelari in nobis gloriam. Quae autem nuper magnis contra me elicuerunt studiis , requies mihi sunt & libertas, si hoc permiserit Deus , ab hoc praelio non dicendo. Quam enim speciem contrarietatis adversummς Antiochenus non cxercuit Nonne militum Magistros , ω judices adversus meam armavit Humilitatem Nonne . Martyris Ecclesiam a me abstulit, in quam ferE trecentas auri libras expendimus , & Ecclesiam sub debito secimus p Nonne invasit Par chias meas p Nonne militarem commovit Cohortem contra Episcopum senem, eoque expulso introduxit sacrilegum Nonne alibi fornicarios , & criminum stigmatibus inustos ordinavit Nonne hanc omnem, quod ad se, attinet, Regionem adversus nos invitavit λ Et per eum, qui me confortavit, gaudium, & corona ,

369쪽

de exultatio, εc exercitium, & unctiones mihi haec omnia facta fiant, ut experimento disterem , quia in multa probatione tribulationis abundantia gaudii nostri est. Ad recommemorandam vero Religiositatem tuam & eorum,quae ab Epheso pridem scripsimus ad sanctas Dei orientales Ecclesias , transscribens ex chartis E clesiasticis, quae apud nos sunt, exemplar tuae Sanctitati direxi.

Hic illud non posui , quia supra:

370쪽

33 VARIORUM PATRUM

CAPUT CLXVI.

istola Neo reti, inquit, Di vi ad Deo Amicissiamum Episcopum Alexandrum , quam scri ipse mingressus Antiochiam Ioanni est collocutus praefatus Senex Deo Amici simus eius, id est, Theodoreti, colloquium non est passus ulterius.

EGO , etiamsi me tua Religiositas persequatur , & pellat, &utatur vectibus contra nos, non desinam procidens supplicare , dc provolui pedibus ejus Samstitatis, & tenere illa genua , quae in orationibus expendisti, & ad quorum obsequium pertinet universa peragere,& quabus testimonium perhibent ea, quae nuper sunt acta. Post turbas enim decem millia, & non pauciores perturbationes , quas sustinui, videns in magno periculo animas , quae commissae sunt nobis, in domo facto colloquio universa nobis per gratiam Dei votive peracta sunt. Servo autem narrationem collocutioni futurae. Invenimus enim& satisfactionem , quae tuae mundae conscientiae satis sit, & ab omni eam dubitatione valeat praevenire : Cui & Isauri cedentes& Cilices , amplexi sunt communionem ad Dominum meum San cti simum Episcopum Ioannem. Spero autem , concedente Deo, ad tuam venire Sanctitatem circa diem mensis hujus vigesimum. Omnem, quae cum tua Religiositate est , in Christo Fr ternitatem ego, & qui mecum sunt, plurimum salutamus.

SEARCH

MENU NAVIGATION